Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sANGUINEM GENERALITER. si

si verδ Galeni propositum, totaque illius loci series satis demonstrat, vere hanc rem ita se habere, tamen si praeterea velis propriam Galeni locutionem consulere , adhuc magis, & certius in nostra sententia confirmaberis, & alteram aduersariorum irridebis. Etenim posteriora Verba , quae Linacer est inici pretatus

Quod adhuc non est i Graece leguntur i τὸ δεῖ- τιον. t quae quidem magis

proprie, fideliter, atque ad rem accommodate fuit let interpretatus i Quod non est amplius. ξ Nam sicuti illa interpretatio videtur aliquid lignificare , quod nec fuerit , nec sit in praesentia, ac nescio quid suturi temporis nobis insinuare;

ita haec unius praeteriti temporis modum proponit, minimc futuri. Ad quein certe modum vertenda quoque fuerant Verba superiora ; f των ὀυκ ευ ρν των, eorum quae non sunt amplius ξ tametsi hac in parte Linacri verso i Quae adhue non permanent I tolerari potcst , ut quae eumdem fere sensum reddat, ac satis

exprimat ea, quae antea fuerunt, & in praesentia non sunt. Quare ita sententiar citat apertissima. Quod. n. praeteriit, neque amplius est, neque in praesentia laedit neque deinceps laesurum est, vere nihil indicat. Qui autem futurus est morbus etsi iam reuera non adest, sine dubio prael eruationem, sicuti qui praesens est, curationem demonstrat. Veriam aduersari j rursus urgent hunc locum, qui sorte probe scientes, se iniquam tueri causam, nescio quod diuerticulum commenti sunt. Quippe aiunt; si modo imminens morbi magnitudo vcnae sectionem potest indicare, huiusmodiandicationem iam non este curatariam, sed magis praeseruatoriam. Quinetiam generalitcr ut audio contendunt,istud remedium magis ad praeseruandi, quam ad curandi rationem pertinere:propterea quia ut opinor) plenitudinem, humoresque in inuar, quos constat esse morborum catins:pugna. n. cum causa praeseruatio est. Porro aduersus hosce homines ea responsio deberet elle satis, quam dedit Galenus ad egregios quosdam sui temporis medicos, qui de hac re, ut nostrate ς faciunt nugari conlucuerunt. His addamus sille inquit) aliquid propter garrulos, qualem sunt recentiores is a. aph. a. quidam medici, qui de nominibus altercantes putant sic de rebus ipsis ferino- is a. nem habere Hi igitur sunt, qui aiunt causarum ei sciuntium morbos ablationem non esse curationcm, sed praeseruationem. Qui primhm quidcm sunt docendi, quod litigant de nomine : deinde quod nequc de hoc recte. Vbi enim causa non adest, quae morbum efficiat, hic sola curatio factorum relinquitur: ubi vero ea, quae inest corpori causa, nondum aliquid facit,veluti quae ple thora dicitur, huius moJi causarum destructio ad partem attinet artis Ptac seruatiuae. Cum vero iam aliquid agit, mistum iam quodammodo est huiusmodi opus ex praescruatione,& curatione am quantum facturae erant causae ill .prohibitum est feritat hoc attinet ad artem praeseruatiuam:quantum auic in morbi iam famim est, propriam exigit curationem Quapropter cum mista sint talia ex praeseruatione,& curatio 'ne, proprio caremus nomine : atque idcirco alias alia utuntur medici appellatione ; nonnumquam praeseruari dicentes, ne morbus, qui iam incipit gcnerari; ad complcmentum pei lucatum,nonnunquam v cro curari .Haec Galenus.

Verum si quis velit forte sinu multo labore possit ad haec respondere, & pr

bate sectionem venae osse praesidium non modo prae seruatorium, ted etiam curatorium ; cum eueniat interdum , Vt secta vena ea ducatur materia , ex qua fit

morbus , dc quae morbi estentiam contincte veluti in pleuritide misso sanguine

usque Diqitigeo by GOrali

62쪽

3 i DE SCOPIS MITTENDI

vique ad mutationem coloris, Quae fuit opinio magni Leoniceni, relata , dcconfirmata a Montano meo praeceptore in suis gramminis,& eruditissimis libris. lib. .e. 3 6. de Morbis. Se in desensione eorundem aduersus Thomam Erastum. Atque iis osset addi Galeni aut horitas, qui librum de Sectione Venae, in quo maxime hanc ipsam proponit veritatem de tribus scopis, inscribit, πιρι θερα-

ροευτικον. Ego vero ad institutionem, & exercitationem iuuenum, ut illi quoque

intellisant, quomodo istaec sophismata vere possint dissolui, non grauabor hanc rem ad Galeni mentem adhuc planius,& distinctius declarare.

Dico igitur , a morbo magno praesenti duas sumi indicationes di, alteram tanquam a morbo,quae vero curativa est licram a magnitudine quae tametsi videri potest mistat an ex curatione, quam ex praeseruatione , proprie tamen potius praeseruatiua,qua curativa censenda est. Indicationcm dc morbo praesenti orientem reuerae sic curatoriam, puto a nemine in dubium reuocari. Alterius conclusionis veritas patebit, si memoria repetamus, quamobrem a magnitudine 4Mι1M.c. 6. morbi oriatur indicatio secandi venam. Quippe ut iam diximus S cx Galeno monstrauimus) id fit, quia lectio venae rationem habendo totius corporis, d morbi causain minuendo, illius magnitudinem summouet, retundit, impedit. Quamobrem iure hoc nomine est praeseruat tua. Quoniam vero nonnumquam eiicnit, ut simul ipie quoque morbus d cleatur, tunc fit , ut remedium sit curationem. Quo quidem tempore ita habendum est , sectionem venae duabus iudicationibus satisfacere; aIlcri acceptae ex magnitudine ,& alteri acceptae ex morbo. Ex. gr. in synocho sne putredinc sectio venae usque ad animi defectionem, quatenus remittit, ac summouet eaulam ; uni satisfacit indicationi, quam suggerit morbi magnitudo, remediumque & praeseruatiuum : quatenus autem retrigerat, subremque extinguit; alteri satisfacit indicationi, quam ipse assert morbus, adcdque remedium est curativum. Verum cum illud fiat Perse, hoc ex accidenti, idcirco diximus tale remedium magis pertinere ad praeseruationem, quam ad curationem. Caeterum in morbo magno . in quo nulla adhuc agit causa, veluti in corporibus sanis, nulla plenitudine , nullo humorum vitio laborantibus, quae ex alto cadunt,unica sese offert indicatio mittendi sanguinem, nimirum sistendi, & inhibendi morbi magnitudinem. Etenim licet in huius modi corporibus nulla adsit humorum vitiositas: quia tamen ad partes maldai chas, tanquam debiles, ex instituto naturae solent humores fluere; inflammationes excitare 3, & morbum maiorem reddere ; scctio venae minucias talem cau- fuit, morbi magnitudinem sistit, & inhibet, tamquam rem citium praeseruatiuum. Et quamquam haec apud Galenum sunt mani insta ; verumtamen libet uno rursum illius testimonio ea confirmare. Itaque sic scribit in curatione phy-Cap. s. matum II. Meth. Med. Sane euacuamus totum corpus , non modo cum in re-

, , dundantiae succorum est habitu, sed etiam cum mediocritatem succorum con-

, , tinet, si magnitudo suadeat; si quidem dolor, & calor membri, in quo phlegmone sedet, etiamsi purum ab excrementis totum corpus si, fluxionis cauta fiunt. Ex his docemur phy mata,dummodo sint magna, postulare venae sectionem . ut

eorum magrii tudini Occurramus. Occurrimus aulcm minuendo, ac reucllendo humoeus . vi ne illi fluant ad partem male affectam. Qitare vcnae sectio tunc vere est remedium praeseruatiuum. Ex quo apparet, in quanto crrore vcrsetur aduersarius,qui tanquam abs urdum,ac naturae morbi repugnans , videtur colligere,

63쪽

sANGUINEM GENERALITER. 33

gere . indicationem sirmptam a magnitudine morbi imminentis, non esse curativam, sed praesciuatiuam : qui aemonstrat se parum ellia in doctrina Galeniversarum ; quandoquidem confundit indicationem sumptam ἁ magnitudine

morbi cum indicatione sumpta a morbo .quas quidem si dii cat distinguere, protinus intelliget, alteram sumptam a magnitudine esse praeseruatiuam: neque vero eam lolum,quae sumitur ii magnitudine morbi imminentis, sed etiam illam, quae accipitur a magnitudine morbi praesentis , ut iam satis, superque declarauimus.De iis tractenus qui oppugnant primum scopum , cum quibus tamen statutum habeo,ut dixi posterius rursum agere. Iam cum illis congrediamur,qui inuadunt secundum scopum, qui spectat ad robur virium,contendentes hunc pariter, tanquam supcruacaneum, ac minimε; necestarium negligendum csse. Primum videratur Hippocrates,& Galenus ab his stare, cum sectionem venae probent saepenumero, tametsi aegroti sunt debiliores,&nonnumqua ad pulsus desectionem veniunt. Lumborum tetanus inquit Hippocrates j atque in melancholicis per venas spirituum interceptiones cum fuerint, sanguinis detractione lbluuntur. Galenus in commento huiuimodi interceptiones interpretatur priuationem pulsus,& respirationis , ασ: ξιαν, dc Graeci vocant: qua quidem nulla maior virium debilitas potest excogitari. Sic Galenus, in quibus multa vacuatione est opus, vires autem sunt imbecilliore ς, amittendo sanguine minime abstinet, quamuis non id semel fiat: id quod facere potissimum consueuit in iis , qui crudorum humorum copia laborant. Quem forte locum imitatus Avicenna Cum phlebotomia inquit necessaria suerit cum

debilitate virtutis; causa febris, aut aliorum morborum , partire phlebotomiam, . c. Sic idem Galenus tradit rationem curandi per epicrasin, quam vocat, quando scilicet est praesens humorum corruptio, adeoque est opus vacuatione, Vires autem sunt imbecilliores. Deinde id ratione conantur confirmare. Quid enim prohibet parum sanguinis detrahere, etsi vires non valent , quando ex parca huiusmodi sanguinis missione propemodum nullum imminet aegris periculum i quando nonnumquam in magna virium dcbilitate sponte, ac natura duce nonnullae vacuationes partim caeteresum humorum , partim sanguinis salubriter prorumpunt Praeterea sicuti in delicatis quibusdam, & languentibus ho- ruinibus medici frequenter utuntur medicamcntis leuissimis, quae benedicta appellant 1, cur non pariter liceat leuissimam quandoque sanguinis missionem aggredi 3 Quare audent quidam vel nonnullis exanimatis , vixque vivis.

unam , aut alteram sanguinis unciam detrahere ; quam detractionem euenta.

tiuam appellant. Itaque his rationibus concludunt hunc quoque scopum nullum in missione sanguinis usum habere. Caeterum priusquam haec refuto, ut ne quis locus cauillatoribus relinquatur , intelligere nos oportet, quomodo vires sint indicatrices mittendi sensui nem : namque illae reuera nec sectionem venae, nec remedium aliquod , sed unam tui custodiam perpetuo indicant. Quamobrem Galenus interdum negat huiusmodi indicationem curatoriam csse. Magnitudo morbi verus ille est , ac proprius scopus , qui venae sectionem indicat: vires autem id unum praestant, ut indicationem de morbi magnitudine ortam, vel prohibeant, si lint inualidae, vel non prohibeant, ii sint validae. Morbi magnitudo scribit Galenus j una cum virium robore, primi sunt scopimittendi sanguinis; ille quidem, quae facere opportet, indicans: hic vero illum

64쪽

3 DE SCOPIS MITTENDI

haud impediens; quod nonnulli recentiorum medicorum vocant contra indicare De qua quidem voce sui in obiter moneam Fuchlius, Altimarus, ac forte alij temere litigant varias afferentes illius significationes a Galeni mente prorsus alienas. Namq;verbum Graecum ἄντιινδι κνυοθώ vere nihil aliud significat, quam prohibere,& impedire id quod ab alio indicatur:id quod Ze rei natura& Galenus perspicue demonstrat tum alibi,tin hoc in loco asseueraris,ex duobus scopis propositis,alterum, morbi magnitudinem, indicare quae facere oporteat: alicrum autem vires , haud ptohibere ciusmodi indicationem: atque id verba statim sicquentia maxime confirmant, quae ita habent. Interdum enim aflectus ipse persuadet sanguinem esse mittendum,caeterum virium inbecillitas prohibet Sed redeo ad institutam disputationem. Doctissimi quidam viri censent sicile dubitationem omnem posse dissolui, statuentes , vires dupliciter reddi imbecillas , uno modo, si tanta humorum copia premantur,& grauentur,ut cam nequeant perferre; altero, si propter insignent vacuationem, aut aliam causam laborent, ac dissoluantur. Quocirca in illa quidem imbecillitate aiunt sanguinem esse mittendum, in hac autem nullo modo. Quae sane distinctio,& doctrina iamdiu videtur fuisse tradita ab Hippocrate Galeno,qui describentes utramque imbecillitatem, alteram ob dolorem , morbique vehementiam; alteram propter vasorum quouis modo factam Inanitionem , docent in illa vacuatione melle commodissimam, in hanc perniciosissimam Immo vero medicos irrident, quicumque huiusinodi virium differentem debilitatem nesciunt distinguere. Ac sane non solum probabiliter,sed etiam vere naec mihi videntur esse exposita, qui talem sententiam recipio libenter: sed tamen ita interpretor, nempe ut vires lectionem venae ferre pollini, si propter laborem , morbique acumen gra- Uentur, Ac Opprimantur, modo ne praeterea sint dissolutae,ac dissipatae. Quods quis nouitius id quoque cupiat intelligere, quonam modo utraque huiu . modi imbecillitas deprehendi, & distingui possit , is Galenum adcat, qui ait pulsum manifeste hoc ipsum indica e. Si quidem in altera, auata, & oppretia

natura pulsus mutantur cum in omnem inaequalitatem, tum marinae Ineam,

quae cst in vehcinentia,& magnitudine; in altera autem , dissipatis, resolutisque spiritibus pulsus perpetuδ sunt parui , languidi , ac valde frequentes ut ille diliu se , & praeclarὸ explicat. Atque ex iis puto facile ditatui pos

se rationes,& authoritates paulo ante positas,ut non sit opus longius ad sing las respondere. Sed tamen unus videtur adhuc locus superesse , qui mea sententia continet non leuem dissicultatem;& ille est, in quo Hippocrates Sc Galenus in priuatione pulsus,ac respirationis praecipiunt secari venam. Quae enim maior virium debilitas ac dissolutio potest reperiri Et quidem cogitaui diu,quomodo hic locus possit sommode explicari, si modo ille tamquam Hippocratis legitimus recipiendus est nec piget proferre, quae mihi in mentem venerint. Puto igitur percilium pulsum , dc respirationem Galanum intelligere pulsum,& respirati nem intermittentem, quam Hippocrates alibi spiritum ostendentem aepcllat. Namque ipse docet, in pultu intermittente artoriae motionem aboleri, sicuti in spiritu offendente motum thoracis. Pulsus intermittens sille ait) in motus al- ratione positus est et nam quo tempore pulsus intcrmittit, tunc arteria nihil

65쪽

sANGUINEM GENERALITER.

mouetur. Quare comparabat pulsum naturalem sanitati, vitiosnm morbo, in- permittentem morti, cum priuatio motus quoquo modb imaginem mortis praese ferat. At vero cum pullus intermittens inter inaequales reccnseatur mulsuumque inaequalitas nonnumquam oriatur ex magnis constipationibus, acleoque ex

plenitudine vires opprimente , non est mirum , s in quibusdam morbis huiusmodi pullus soleant excitari. Idem statuendum est de spiritu offendente. Sed videndum restat, an cum tali pulsu liceat venam secare. Ad quod ex Galeno L. Heau. potes h responderi, cum scribat intermissionem pulsuum fieri, vel ob faculta- pulse s. tis imbecillitatem , vel ob obstructionem , compressioneinque instrument rum. Quippe scctio venae in hac congruens, in illa aulcm incDmmoda censenda est. Quod omnino iis conuenit, quae ex Hippocrate, Sc Galeno paulo ante sunt exposita. Alioqui, nisi nostram interpretationem recipias, haud scio , quomodo viri grauissmi sibi ipsi possint conuenire:qui tam frequenter, de constanter docent ad sanguinctu probe mittendum robur viri uiri numquam non esse necessarium , ut superius monstrauimus. Huius rei uotabile est exemplum raru ih. i. apud Galenum , qui rationem tradens curandi illos, qui propter summam crudorum succoruin copiam febricitantes syncope facile corvipiuntur, scribit nulli eorum sine maximo dispendio sanguinem mitti , cum tamen vacuationem desiderent, non alia de causa, quam quod vires prope confecta eam ferre nequeunt. Illud prosechb minime est negandum, multiplices, & omnino varios esse terminos , gradusbue roboris, ac debilitatis virium, qui multiplicem quoque, Se variam mittcndi sanguinis mcnsuram, & modum requirunt. Quocirca Galenus, illumque sequutus Avicenna , & alij dcinccps medici, si vires aliquo modo sint imbecillae, neque bene valeant, parcius omnino, ac pluribus vicibus, quam copiose , de semel consueuerunt sanguinem mittere : ut iis cur addis, qui crudorum humorum copia laborant, in curatione per epicrasin, aliterque accidit saepenii mero; sicuti diuersa occasio postulat. Atqui non propterea colligendum est , tunc vires nullo pacto constare. Ex. gr. laboret vehementi morbo homo .vigentis aetatis , temperamenti calidioris, de humidioris, optimi habitus , anni tempore, coeli conditione , regione temperatis: ad summam qui undique maximam virium constantiam prae se ferat : huic sine dubio copios E, ac si ita expediat, ad defectionem usque animi non verebimur sanguinem mittere. Contra hoc ipso morbo laboret homo , qui robustas quidem habeat vires, sed propter unam , aut alteram , aut omnes conditiones illi non sit conserendus: huic nos fortasse audebimus venam secare,sed longe cautius . parcius, neque semel: Vt ne id nobis eueniat, quod Gai nuS nar- II. Moth.e. t.

rateuenisse medico illi quinquagenario, qui propicr vehementem capitis d lorem importune sibi ipsi vena secta, longo tempore tum decolor , tum viribus imbecillis, tum exilis mansit, alique eius corpus desiit; ut vix pristinum

habitum recuperarit : aut aliis multis ; qui cum incongruae vacuationis noxam sarcire non Potuistiant, in omne reliquum vitae tempus totius corporis temperamentum frigidius sibi compararunt : unde postea ex quavis occasione laesi, alij decolorati, & cum malo corporis habitu vixerunt, alij in morbos inciderunt exitiales, aquam intercutem orthopnoeam, imbecillitatem iecoris, & ventriculi , apoplex iam, deliria: adeo ut nulli dubium sit, quin unicuique virium ordini propria quaedam vacuationis mensura proportione debeat respontare.

66쪽

3c DE SCOPIS MITTENDI

Qua in re prudentiam medici, Sc iudicium cum primis elucere certum ericum Galeno authore quantitas in unoquoque particulari nec dici, nec scribi, nec percipi omnino possit. Neque conproiniones inquit Hippocrates ad extremum ducendae:periculosum enim: sed qualis, fuerit natura eius ; qui debet pet-

ferre,ad hoc ducere conuenit. Et Galenus; Indicat autem quantum vacuare oporteat, non solom humor abundans, sed etiam natura , id est vires hominis qui debet vacuari. Et iterum. Sectio venae semper postulat valentes vires, quae modo vacuationis respondeant. Ad summaira docet idem Galenus generaliter principes huius rc mcdij sicopos accurate estu adirima uertendos, scilicet illi ne aucti sint,vel imminuti: namque si aucti fuerint, maiorem indicant vacuationem : sin contra imminuti, tantum de quantitate vacuationis detrahendum,

quanto illi fuerint minores. Igitur si qui audent quibusdam semiuiuis sanguinem mittere,iameis parce,& restridui de qua re inter caeteros medicum nescio quem Gallum arroganter audio gloriari ij merito audaces, ne dicam temerari j censendi sunt3qui inutiliter,ac frustra saepe illos in grauissma pericula comice re consueuerunt. Etenim potissima ratio, ob quam sanguis mittitur, illa est,ut minuta materia, natura confirmetur, adeoque fiat robustior ad moderandos. coquendos,& expellendos humores, qui supersunt. Sed quam materiae minutionem praestare potest detracta unciola sanguinis Ex altera autem parte, si vires hangueant valde, res ipsa demonstat, parcam quantumcumque vacuatio nem non soluin sanguinis , sed etiam cuiusuis excrementi, saepenumero adhuc illas magis offendere ac debilitare. Qilamuis igitur donemus aduersariis , rare, vires usque adeo prosterni,quin semunciam,aut unciam detracti sanguinis possint sustinere verumtamen huiusmodi vacuatio non solum tanquam superuaca . nea, Zc inutilis, sed etiam tanquam audax, de periculosa est praetermittenda;quemadmodum praetermittendam censuerunt Hippocrates , Galenus, 3c opismi suique antiquiores medici. Neque vero satis congruens est comparatio , quam proferunt inter hasce parcissimas detractiones sanguinis, ac leuissima ea medicamenta , quibus utuntur medici frequenter. Namque haec nullam vim inserunt naturae , de praeclaram saepe operam praestam: Ilia autem nullum habent usum , ac facile ut modo diximus Viribus incommodanr : praeter quam quod si vires sint vehementer deiectae, neque istaec medicamenta, quantumuis leuia essent exhibenda. Itaque concludimus secundum quoque isti usinodi scopum ad missionem sanguinis elle quam maxime necessarium, neque aduersarias rationes illius vim ac dignitatem vel parum labefactate. Iam venio ad tertium principem scopum, qui florentem aetatum complectitur,& quem scribit Galenus venae sectionem non impedire, ut de viribus diximus modo .Quippe neque hunc recipiunt plerique nostrorum temporum me

dici non solum vulgares, sed etiam nobiles , dc qui Hippocratis, de Galeni dogmata solent libenter amplecti. Quo circa inter scopos secundarios illum reponunt , qui magis quantitatem , ac modum vacuationis., quam ipsam vacua tionem indicant. Potissimum vero eiusmodi repudiant scopum , quatenus

ad pueros pertinet. Quanquam non desunt , qui argutis quibusdam ratiunculis contendunt , Galenum quoque in hac sententia fuisse illumque pueris non ex toto missionem sanguinis interdixisse , sed illam duntaxat pleniorem, de veteribus usitatam. Quasi vero non ille perspicue, de expres multis in. locis

67쪽

s AN G v I N E M GENERALITER. 3

locis propriam mentem satis explicauerit , nimirum pueris ante ametum deci mumquartum nullo modo sanguinem mittendum esse; post hunc si sanguis multus coaceruatus appareat,si tempus anni vernum fuerit, regio temperata, puerique natura sanguanca; maximὰ autem s Vel anginae, vcl peripneumoniae, vel

pleuritidis vel alterius acuti vehementisque morbi periculum immineat. Quasi vir solertissimus , qui post annum decimuinquartum primam sanguinis mensura' ut plurimum cotylam designauit,octo circiter uncias continentem, adhuc parciorem huius tradidi j modum, ac priori aetate congruentem nescierit. aut noluerit definire:quod quidem est ab omni viri similitudine tam alienumquam quod maxime. Quasi demum florens aetas ab ipsomer Galeno inter sco-φ pos principes non perpetuo recenseatur. Primum autem qui sunt in hae

opinione exemplum naturae nobis obiiciunt, quae in pueris nonnunquam xionera sanguinis e naribus , vel alia parte consueuit excitare sine ulla vitium iactura.Namque si mediciis cst naturae minister, & imitator, cur non illi quoque liceat pueris interdum sanguinem mittere Deinde quotidianum afferunt experimentat m,magna voce iurantes,missionem sanguinis pucris sit ille utilissi-ina frequeterque illos,ric feliciter a morbis grauissimis liberasse.Sic audio,variis in locis, potissilium tu Hispania pucris non solum adultis, sed etiam infantibus vix annum secumlum ut tertium natis,si quis urgeat morbus periculosius, sanguinem mitti frequentillime. Postremo Arabum medicorum authoritatemo adiiciunt, atque in nimis Clarissimi Auen Eoar, qui, reserente Averroe , pro-G prio filiolo agenti annum tertium venam secare non est vcritus.Itaque ma-oime probant determinationem Cor.Celsi,qui scriptum reliquit, ex iis nullum γ- Le. s. antiquorum decretum perpetuam veritatem obtinere; scd alias maiores mo- obseruationes esse adhibendas : asseverans interesse,non quae sit artas, sed quae vires, adeoque firmum puerum ac robustum senem tuto secta vena

In hac controuersia nos superius propriam mentem aperuimus , ac satis ni fallimur) explicauimus; quamobrem pueris citra annum decimumquartum non liceat sanguinem mittore ; ut illa eadem non sint hoc loco temere

dc inutiliter repetenda. Quare id nunc dixisse suffciat, eiusmodi opinionem mihi numquam probari potuisse,cum propter alias, tum maxime propter eam causam, quod illa Hippocratis, & Galeni disciplina euertit. Nam quatenus pertinet ad positas rationes, proferunt illi quidem naturae exemplum , ac propria iactant optra: scd nos omni ex parte non cogimur illorum experimentis fidem habere. Etenim vix crcdimus puerorum haemorrhagias esse perpetuo salutares: immo etiam non semel animaduertimus si nobis quoque experientiam licci in medium proscrrc propter hanc Vnam causam quandoque illos in malum corporis habitum ,& hydropem incidisse. Ac prosecto si semel, atque iterum res prospere euenit;quod bonae cuidam fortunae magis, quam rationi tribuendum puto ; forte quater, deciesque eadem cedit infeliciter : adeo ut qui sine huiusmodi praesidio fortasse euasit sent, aut ccrth pereant, aut saltem curentur

deterius, de in grauiora decidant pericula. Quid Celsus, & alii censeant de

antiquis dccretis , non laboro : quinimo equidem unumquemque siue antiquum, siue rcccntem tanti soleo aestimare, quantum ille Hippocrati , Galeno, atque illi familiae est addictus, & eorum doctrinam amplectitur. Vtcun-

68쪽

3s DE SCOPIS MITTENDI

que autem haec se res habeat; praeter rationem, praeter Hippocratis , & Galenimentem , atque adeo temere nos existimamus pueris venam secari ante annumdccimumquartum , ut supra diximus; neque ulla in re temeritatem esse lxu dandam.

Aduersari j demum post haec ad euertendos tres scopos generaliter nonnulla exempla in medium proferunt, in quibus, tametsi illi simul conueniunt, nullo modo aiunt sectionem venae posse administrari. Si quis inquiunt) laboret febre continua cum fluxione alui; si quod venen ulli in corpore , saeuiat; si

humorcs turgeant; hos magnos esse morbos constat inter omnes; neque tamen quantumuis aegroti habeant constantes vires , aetatemque florentem, quispiam reperitur, qui tunc audcat venam secare, Ego ucro istaec pariter omnia puto cite . inania, ac nullius motractati qui aio non haec solum, sed caetera omnia, qtue cumque pro i sta opinione possunt excogitari , si modo ucte prohibent sectio- nem Vcnae,propterea prohibere , quia vel unus, vel plures deficiunt ex principibus scopis. Sic in febre continua fluente aluo , quo tempore VnUSἰ aeci Pri .... Galenus tradit venam minime incidendam esse,quis dubitat, vel illomet inter

pretere, unam futuram virium debilitatem id praesidium ilia ped. Le λ Finge alkquem veneni cstrae natam violentiam experiri: huic nos fatemur profecto haud Venam incidendam ciste, tametsi nonnulli celebres mcdsci aliter sentiunt. sed quare)Si memoria repetas maximam hic viribus inferri viis spiritus praecipuian illorum fundamentum, languescere in primis, ac dii solui; crudelia plerumque Osupcruenire symptom ua,anxietatem, nauseam, vomitum, conuullionein , lip - olbimian , syncopem ; iam nobis consentiens propter virium respectum huius modi remedium praetcrmitti. Horum imitatione quiuis per se ipse facile poteritalia id gcnus obiecta refutare, de antiqui dogmatis veritatem defendere. Desili- moribus turgentibus, in quibus sane & multum negocij, agemus posteruis, ne eandem rem cogamur repetere inutiliter , quando mihi deliberatum in loco magis opportuno de illis agere acu rate , idque speciatim disputare, an liceat hu-ribus turgentibus sansuinem mittere. Post haec illud modo est reliquum, ut scopos ab aliis excogitatos perpcndamus,ac dii it enaus Quamuis . n. satis hucusque Hippocratis atque Galeni set

tentia confirmata elle vidcatur; tamen non leue arbiζror futurum esse veritatis argii mentum, si nos carum opinionum,quas alij inuehere sunt conati, falsitatem simul & absurditatem patefecerimus. Namque repudiatis ut isti putant in tribus veteribus, & legitimis scopis , alios quoidam commenti sunt, quos pro illis student supponere: cum quibus est nobis magnum certamen. Caeterum cum neque inter hos conueniat ex toto, si velinus cunctis illorum opinio nes sigillatim prosequi, nullum finem nostra tractatio esset habitura. Quarc ut modum aliquem nostrae orationi faciamus , tametsi aduersari j admodum varia, ac prope innumerabilia solent afferre, si diligenter ea perpendantur , omnia commodε mihi videntur ad unum quoddam communc caput posse referri , quod humorum considerationem complectitur. Namque fatendum est eo spectare omnia, ut ante deliberationcm de sectione venae humorum praecipua sit habenda ratio:adeo ut i Ili multi sint neque frigidiores, neque calidi res, neque crassiores,neque tenuiores: ad summam ut in certa quadam moderatione sint positi, qua a forma sanguinis non inultum recedant. Est haec rudis quaedam

69쪽

s AN G v I NE M GENERALITER. 3s

quaedxm aduersariae opinionis adumbratio, quam deinceps mihi propositum est diffuse,diligenterque explicare.In qua quidem disputatione conabor, qu λntum licet in re multiplici,& consuta ordinat E, & distincte agere. Verum enimvero antequam illos aggredior, quoniam hac in re frequens incidit mentio plenitudinis , de cacochymiae, quae a medicis diuersis nominibus appellantur, & distinguntur, ut omnis tollatur ambiguitas , neque illud nobis eueniat, quod Galenus testatur multis euenisse , qui cum passim plenitudinem, cacochymiamque in ore habeant,riotionem iis vocibus subiectam prorsus ignorant , opcrae pretium esse ducimus hunc locum breuiter explicare, ita in primis adducti Galent authoritate , qui acturus ex proposito de rationc mittendi sanguinis,lectorem monet,dummodo cum fritistu id commentarium legere velit ut irius librum de Plenitudine accurate intelligat; cum sine hac tractatione vix iceat huiusmodi argumentum bene assequi . Atque id equidem facio cb libentius, quod scio nonnullos rc periri, qui hac quoquc in re t quod multorum hoc tempore est institutum quasi fatale quaedam noua comminiscuntur, deficiuntque a Galeno & a veteri )isciplina. Graeci plura habent nomina, quibus id omne, quod in corpore abundat, solent significare: sed illa videntur esse praecipua , πλ ροσις πλιθωρα πλωσαμ . Latini pariter multa habent,quae opponere illis possint; abundantiam, piarn, multitudinem, repletioncm, latietatem, At alia huiusmodi. Ex quo factum est, dum ij minus accurate istorum nominum proprietatem seruant, atque interprctes modue unam, modo alteram vocem usurpant suo arbitratu , ut Iectori confusionem afferant saepenumcrb. Quam Graeci unico nomine dicunt, nostri item frequenter suscipiunt , nonnumquam succotiam vitium interpretantur,antiqui interpretes malitiam dicunt. Et si autem existimo, admodum esse dissicile , ut quis de hisce nominibus perspicue , ac determinate loquatur; veruintaincia quid nos sentiamus, & quid Galeni locutio nobis suggerat,

paucis conabimur indicare. ita ergo statuimus , πλει esse vocem quandam commisitemAE tanquam genus,quod omnem,& qualemcumque abundantiam , vcl excessum complectatur. Sic Galenus definiens κ/οῦροι πλε-Iἰαν progenere posuit. i ηλῆροι δἐ inquit in εο των καθ' ολeν τε σῶμα τρῖ ηὐρυχυωων. Sic alias caloris id est abundantiam, vel potius excessum nominat, vocabulo sorte medicis peculiari, cum caeteri πMονεξιαν plus habendi cupiditatem inexhaustam, alienum usurpandi cupiditatem , sirpe auaritiam interpretentur, atque uniuerse accommodent ad id vitium, quo laborant quicunque in omni re volunt esse superiores. n. ac videri alicui possint lynonyma, & idem plane significare , cum Galenus utramque simul vocem soleat interdum usurpare. Vbi sille inquit aequabiliter inter se succi sunt aucti, id & .ὸ ς θοι, & αλ. εω ὰν Graeci vocant. Verumtamen res mihi videtur se aliter habere. Nam cum duplex si plenitudo ut paulo post monstrabimus quarum alteram ad vasa medici nominant, alteram ad vires; π) a α, nomen de Erasistrato a cunctis medicis receptum, unam proprie plenitudinem ad vasa apud Galenum videtur significare:cui placet hanc ipsam nominari κατα τα ἔ:λυ- , quod scilicet humorum copia in vasis veluti infusa sit. Cuius quidem vocis vim idem Galenus usque adeo obseruauit,ut asseuerauerit interdu,plenitudinem

sa s

70쪽

M DE SCOPIS MITTENDI

ad vires non esse vere , autem usurpatur aliquando tanquam genus quoddam utriusque plenitudinis , tamen proprie loquentibus dicitur de quolibct humore superabundante, sanguine pituita . utraque bile: eoque differta , in qna omnes simul augentur humores: tametsi aliud quoque discrimen potest apud Galenum obseruari, quod nimirum maiori ex parte nrλ.ῆθος.pl nitudinem tum corporis uuiuersi, tum partium; δί- α Unam tantum co poris totius plenitudinem complectatur. Πλουσυον, Galeno unam proprie repletionem ciborum videtur indicare. Vbi plus cibi fille ait) quam modo naturae conueniat, ingestum est , ωλουσμαι, nominatur. Sic apud Hippocratem, οὐ πλησμονὴ οὐλ ια c, dcc. Sed tamen negandum non est , hanc vocem quandoque

generaliter plenitudinem significare, ut ille monstrat aphorismus; Morbi quicunque cx repletione fiunt, vacuatione sanantur , &c. IV κρωσις demum repletio est cuiuslibet rei, de qualibet in parte, cibi, potionis, humorum, excrementorum , in ventriculo , venis, ac caeteris corporis partibus. Atque haec fere propria nobis videtur huius odi nominum interpretatio: quamuis ccrto sciamus, tum Galenum, tum caeteros mcdicos saepenumero coniueuisse aliud pro alio usurpare ; id quod longius non debet comprobari. De nomine satis. Rem aggredior. Cum tria sint apud Hippocratem, quae nostrum corpus constituunt, ac iam in ore Omnium versantur, contenta, continentia, & impetum facientia; constat satis, illa omnia multitudini esse obnoxia,ac poste debitos naturae terminos Iranis stire. Sed reliquis partibus omissis, quae alterius sunt instituti, de sola redundantia,quae in humoribus consistit, nos agimus in praesentia. Itaque humores, quos natura quatuor constituit ad generandum , nutriendumque hominem,

sanguis pituita, bilis utraque t quod puto omnibus esse perspicuum ) redundarc

ollunt, & a naturali constitutione degenerare, vel simul omnes , vel singulieorsum , vel plures: atque id vel quantitate, vel qualitate, vel utroque modo, ac diuersa quidem mensura. Ergo si1 omnes aequabiliter, vel aequa parte augeantur ita enim interpretor quod scribit Galenus ομιτ αυτ ) haec superabundantia πρῶθος, & πλήθωρὰ dicitur. Quod quidem aequale humorum incrementum non ita est accipiendum , quasi aequa sit illorum copia, AI quantitas, alterque alterum non excedat ; cum id raro admodum , aut nullo modo accidere soleat: sed quod secundum naturalem suam proportionem simul omnes augeantur , & crescant. Sin autem non simul omnes, scd singuli augescant, altera coniurgit species plenitudinis: quam non absolute, sed cum additamento Galenus vocat plenitudinem sanguinis, pituitae , bilis, melancholiae. Verum inter hosce humores illud est discrimen , quod caeteri tres aucti nullam post uni cere plenitudinem, nisi una cum illis languis quoque augeatur : Vnus Vero auctus sanguis non solum facit plenitudinem cum additamento , sed etiam quam Galenus absolute . , s , 8c πλωρ ραν vocat. Quod si ex altera parte humor alius a sanguine, neque simul cum tanguine crescat, ex gr. flaua bilis , ut regio morbo laborantibus accidit, eiusmodi affectus non Iam se, aut πλη- ρὼρ , vel fimpliciter , vel cum additamento, sed κακαλ-- dicitur: quod item dc atra bile, ac pituita statuendum est. Et si autem Galenus docet ad gigne dam plenitudinem cum additamento, nec non cacochymiam , unius duntaxat humoris mccIIumelius acis,id non ita est recipiendum , quasi semper V

SEARCH

MENU NAVIGATION