Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

LIBER XI. DIs PUTATIO XI.

Tandem cum Aduersarius leuissima quaeque persequatur, ut fere nihil e nostris intactum, illaesumque praetermittat, ipsi nobis deesse non debemus, sed illud

quoque examinare,an recte a nobis dictum sit, an perperam ab illo reprehensum, minorem l anguinis,quam aliorum humorum portionem venae s ectione vactiari. Porro mens nostra illa fuit, ut illos rontaremus, qui contendunt v vitae sectione

maiorem sanguinis portionem educi raduersus quos haec scripti. Quamuis neque id sorte sit temere concedendum, maiorem semper meri, bonique languinis copiam vacuari, cum ille vel Galeni testimonio sit naturae familiarissimus, & ab ea quam pertinacissime contineatur. Scilicet hoc volui, si qua differentia est inter

quatuor humores, ut facilius,an difficilius, copiosius, an parcius cxcant, rationcm docere, sanguinem potius hanc praerogatiuam obtinere, qui parcius exeat, a natura quam tenacissime retineatur: non quia prorius retineatur, ac supprimatur, ut mihi Aduersari ut imponit, sed ut natura quam maxime possit, det operam, ut ne sanguine priuetur: cum hoc tamen non negamus humores commi stos, & consu- sese uacuari, imm5 vero aequaliter,& όμοτί-r, ut dicebat Galenus,no quia aequaliter excant aequalitate Arithmetica, sed Geometrica secund sim proportionem, qua in venis reperiuntur,aut certe parum discrepante , eo scilicet, quod sanguis fortasse aliquanto parcius exeat. Peccat Aduersarius adhuc, cum urget,quasi dixerim i cacochymix existente in venis solam illam vacuari retento sanguine quod ,,

nunquam somniaui: de nos irridet, ridiculo, argumento. Quis enim vidit hoc , miraculum, rupto dolio, non effundi vinum , incisis, ven s non emuere sanguinemὶξ Hic si velim callide, de argutὸ cauillari, rei nondere possem, pertulo dolio ,

vinum saepenumero non extro, Dis alia ex parte dolium perspiret, de vas angustioris inuersum aquam non effundere. Sed haec singulari Aduer j subtilitati permittamur. Aptius respondeo, cum negari non possit, vena secta omnes humores exire, tamen hac in re discrimen aliquod statui possciquandoquidem dolium non habet vim attractricem,retentricem,expultricem,qualem habet animat: ideo in dolio rupto de seista vena potest alio modo sese res habere. Cum vero ait Sed , , quis quaeso est sanguis hic malus,cum supponamus totum sanguinem, Jc quanti- tate, δε qualitate bonum,permixtione duntaxat flauς bilis, aut alterius excremen- ti malum: sola haec permistio remouenda,vr diximus. ξ videtur statuere cacochy- is a m ab humoribus solum excrementitiis fieri; quod falsissim uin est, se uti do cuimus.Hic illud tantummodo quaeram,ubi ex quatuor humoribus in s anguinea anasta contentis, unus alios magnopere superet ', quisnam si astectus: namque si argumentum valet a definitione ad definitum, equidem non alium elle dixerim,

quam cacochymiam.

Verum plane nos atterit, atque opugnat, cum ait non sunt quae sensibus, si experientiaeque apparent euidentia sine valida ratione pronuntiandab Axioma iam ouum,mirabile, inauditum , quod me attonitum reddit, ut nesciam, utrum mean Aduersarium magis impusnet. Sed iam resipiscere mihi videor, de oppositum polle cum Aristotele statuisse: in iis quae sensibus nota sunt, liciatis elle ingeni j, sensu praetermisso, rationem quaerere. Ac certe si quid est,quod tibere sine ratione adhibita pronuntiati possit non aliud erit, quam quod per sensum, & experientiam notum est.

Tandem argumentum nostrum de super purgationibus dicit male cum istis conuenire.Rationem, aut non Ipie adcidi hau adcitam ego non percipio. ἱ sid

482쪽

. et is mihi purgatione fieri secta vena,dabis etiam velis, nolis,omnem sangu he invenis existentem ex eo orificio educi. I Bona verba quaeso. Equidem haec iure

Doliam statuere cum propositis non conuenire. Siquidem nec purgationem dixi fieri secta vena, neque negaui omnem cinguinem in venis existentem ex eo oritario educi.Nam mea sentcntia fuit,prauos quoque humores, & cacochymiam ipsam venae sectione vacuarti tum vero sanguinem ipsiam, tanquam magis naturae familiarem non aeque facile exire, ac caetellos humores. Quo uidem ad hominem potius atque ex abundanti ut aiunt di lum volui, quam ut magnam in hoc vim iacerem.Quocirca de hac re nimis multa sortasse dicta sunt.

AD CAPUT XII.

Morbis ex carachymia pituitosa conuem re veme sectionem. U M hoc caput apud Aduersatium legerem, ac mecum ipse animo

repeterciri,quot,& quanta contineat absilida, alia,& manifeste,tu veritati, ac verae medendi methodo, tum plane omnium, ac certe in- lignium medicorum authoritati repugnantia, paradoxa, atque in

ipso artis v superniciosa, ac detestanda, coepi qua ii poenitentia quadam adduci quod hunc laborem aduersum hunc hominem frustra insumpserim; cuius doctrinae fallitatem, ac peruersirgrem nemo est, qui vel inc tacente non facile intelligere possit. Vcrumamem cum tantum itineris iam consecerim, cum etiam in re tanta, si vel uni ex tyrunculis persuadeat, periculum fit maximum: cum tales in medicina errores inonstrare maxime sit operae pretium; illudque ad eos praesertim pertinere vidca ur, qui tum publico docendi munere contendunt, tum vero immerito lacessiti veritatem a se detentam oppugnari cum videant, noabique inertiae, atque impietatis crimine silere tollunt, iam institutam Disputationem persequi, atque extremam manum tandem illi tinponere decreui. Aduersarius ut ostendat in simplici cacochymia pituitosa non esse mittendum sanguinem,sgillatim eos morbos percurrit,qui ab huiusta odi humore, & caco-chymia fiunt tin quibus duo primum Vniuerse digna sunt annotatione, alterum quidem quod pertinet ad Aduersa tum, qua hos i pios morbos proponit, tanquam eos qui a simplici cacochymia pituitos a fiunt deinde ut subterfugiis, distinctio. nes quasdam adhiber, Ut interdum a pituita, interdum ab aliis humoribus esti ei antur:dc qua re non est, Vt in praei erit adriputemus, ne videamur nostra oratione velle uniuersa in medicinam compicisti. Illud Prosecto ille debuit monstrare morbos, qui a pituita sunt,uenae sectionis non inuigere: quini fusum este partim monstrauimus , partim etiam monstraturi sumus. Alterum spectat ad authores, qui de hiice morbis, atque eoru curatione sermonem habuerunt: quos ille,nescio qua fronte, pro se adducit; cum tamen plerique omnes, & praestantissimi quidem in apoploxia epilepsa, vertigine, icthargo, caro, & aliis id genus, a quocumque tandem humore fiant,vno ore,venae sectionem manifeste,ac. sne ulla exceptione, qualem Aduersarius fingit, nominenr,imperent, usurpent.De Apoplexia loquens, Aerius inquit.His peractis praefato discrimine sanguis a dextra manu auferendus, est. Et mox. Nam si nihil peius iuccesserit, repetitio facienda. Paulus. Qui igituri quoquo modo curationem recipiunt, iis statim sanguis ex vena detrahendus;&i si temissionem quandam habuerit, detrahere conuem eadem die, aut sequenti. De

483쪽

De Epilepsia Aetius. Oportet igitur aegros intra longam aquae potIOnem Cocrce- riri,atque initio medicationis,nisi quid prohibeat, venam secare. Paulus. Post R- cessiones, si nihil prohibet, sanguis mittendus est. De vertigine Aetreis. Virium igitur robore attestante, si nihil aliud obstiterit, vena secari est, siue principium is morbi fuerit, siue etiam processerit, &c. Paulus. Vbi morbus conquieuerit, eius odisse utiendi gratia sanguis primum mittendus est. In lethargo cautior videtur , , fuisse Aetius, atque timidior:qui inquit. Quod si multitudo affuerit, de sanguis , sit, qui redundet, secunda die vena secandac st,& pro Virium ratione sanguis de- is

trahendus. Paulus audaciota Vires si permittunt,etiam hic vena secari debet. Ca- , ,ron vlίrq; ait eodem modo tractangum esse, quo, & lethargum .Si vero consulamus de praecipuos ex recentioribus, qui singularium morborum curationes descripserunt,idem plane asseuerant,ut non ut opus omnes recentere. Altimatus de is

A poplexia, Statim quoque praedictis taliter aegrotantibus, sanguis ex vena detra- hendus crit, praedicto tamen eorum periculo, ut ait Aetius, quoniam sanguinis sidcicactio vel occidit, vel liberat Celso aut hore : adeo ut post missonem sangui-

uis ut ipse resert) si non redit de morus, & mens , nihil spei superest. Detractio , .

aut cm sanguinis a d tra manu fiat, humerali, aut media incisa vena, ubi vites, 4xtas,& alia non dehortantur: affectus namque magnitudo id praecipit,tanquam si princeps scopus venae lectionis Hippocratis, dc Galeni decretis.Idem de epilepsa. Quibus et i Ain, si nihil impedierit,uenam secare confert, dcc Et de vertigine. Vbi Vcro conquieuerint,& vixes robustae tuerint, nihilque aduersetur, vena secanda erit, siue principium affectionis fuerit, siue tempus iam progressum fecerie Aetii praecepto, dc Pauli humeralis videlicet, seu micrnae, aut mediae, &c. Dc lethargo. Statim aute ab inicio, si nihil prohibeat in tali affectione incideda vena est: quod licet praeceptum sit Galent i 3.Meth. cum eo itidem conueniunt Paulus, Aetius. Trallianus. De Caro. Et ut breues simus, curandi sunt taliter affecti, simi liter velethargici ,&c. Inter praecipuos ex retentioribus & Hollerium Gallum soleo referre, qui cap.de Apoplexia sic habet. In phlebotomia,quae ves hominem liberar, vel occidit ita te gerito. Si nihil repugnat praeparato prius corpore, δc in tempore venam cephalicam incidito,parum detrahito:post aliquot horas, s reis eueret malum, alteram cephalicam vulnerato,&c.De epilepsa Nec omittenda phlebotomia, si omnia consentiam.De vertigine scholixstes. Curatio perficitur sublatia causis per contraria, sanguinis missione, si conueniat, e cephalica, vel mediana,

vel balitica. In lethargo timidior est;qui statim inquit) initio, si corpus languineum est, Sc tolerant vires,e cephalica sanguis detrahendus est in lethargo. Nam aut satis suit dicere,si vires tolerant,aut si addere velimus,corpus languineum, meum finem dictum intelligatur, ut cognoscamus, an vires remedium laturae sint. Haec referre volui fortalle longius, quam opus fuerit, ut omnes intelligant prae stantisIimos istos avitiores, non eas distinctiones adhibere,quas Aducriarius putat,sed soluiti dixisse, venam in iis affectibus secandam esse, non simplicit cr quide falcor, sed si caetera in primis vires consentiant. Atqui,si Aduersari j positio vera esset, ut, cum ij morbi fiunt a pituita,& humore frigido. dc cratio quod pleritq;

fit,ne semper dica, non oriatur indicatio mittendi sanguinis, ta nullo modo velarusccanda citet;& it ultra consiliu caperemus, an reliqua consentiant: etentio quod nullo modo ust faciendum, frustra in deliberationcm ducitur an caetera consenti 'U, Vt lint. Nunc singula breuiter examino. Apoplexi loquit Aduellarius

484쪽

APOLOGIAE

. duplicem orrum habet,tum a pituita admodum viscida, tum a sanguinis multi cimine Τ si uixi prope omnes , qui in deliberatione facienda de venae sectione,

huicilinodi tanti momen ri distinctionem praetermiserunt. Non conuenit san- ' guinis missio in priore, sed duntaxat in posteriore, Hippocratis, & Galeni testi- monio lib. . de Rar.Vich. in Morb. Acut.com. 2 s. cla lib. de Curat. per Sang.Mist. cap. 6.ξ Credidit fortasse nos esse vel caecos , vel mente captos, qui haec loca aut

non viderimus, aut non repetenda censuerimus, aut repetita non intellexerimus.

Quod ad Hippocratem, & Galenum attinet q. Acut . milii videor non posse melius Aduersarium confutare,quam ipsa verborum Iechione, quam unisuique suo

arbitratu prosequi licet, de quaeso ut libeat. Quandoquidem hic est locus apud

Galenu,qui maxime nostram senteritiam confirmaticum totum mittendi sanguinis negotium, atque consiliuin ad tres principes scopos referat. Hippocrates enim intextu a . nulla adhibita Aduersari j nostri distinistione, venam igitur brachi j dextri internam secare oportet: deinde in textu 2 s. quantitatem docet mittendi sanguinis: ubi Galenus dubitat, cur hic virium noli meminerit, cur superius solas vires recensuit, habitu corporis praetermisso : de qua controuersia alias diximus, nec laboramus in praesentia.qui tandem docet omnes scopos ad tres praecipuos cise redigendos, inquiens. Satis esse tres detrahendi sanguinis scopos qui Npiam dicere potest: indicationem accipientibus nobis, & a morbi, qui curatur, magnitudine , & habitu , & virtute Atque hinc Aduersarius colligit, in apo-plexia, qtiae fit ex humorc frigido non cite mittandum sanguinem. O doctrinam admirabilem. Quid de cap s. libri de Sang.Missioneὶ Galenus eo loco loquens de cvacuati ne eorum , qui lassitudine laborant , iis consentiens, quae docuerat in libris deTuen. Valet.inquit, in plenitudine, praelertim si magna fuerit, venam secandamelle aliis scilicet scopis non praeterinistis. At in copia crudorum humorum non ιrohibet venae sectionem, sed considerandum in primis, ait, quantum valeat, rΟ-ustaque sit virtus, Ne quantum ipse humor sit refrigeratus e namque si vel affectus si talis vel corpus sit ita dispositum, ut periculum sit, ne vires collabantur, his nullo modo vena secanda est: quae ad summam tota est Galeni sententia. Ex qua a contrario sensu facile colligere possumus,quod alias ex eodem Galeno docuimus , nisi huiusmodi adsit periculum , posse, immo debere sanguinem mitti . Frustra enim Galenus eas conditiones adli1buillet, si illis etiam absentibus a sectione abstinendum esset. Illud quod licet colligere, quod itidem alias diximus, utrum secanda sit vena, vel non secanda, non sumi ex qualitate vel quantitate

humoris, sed ex una virium constantia.

Quoniam vero de epilepsia ut fatetur Aduersarius) eadem est ratio, eadem que doctrina, illa praetermisia,ad vertiginem venio: in qua ille nouam quandam,& mirabilem doctrinam maximeque abstrusam, de reconditam Galenici loci interpretationem excogitauit: ut si quando nos in admirationcm,& stuporem adduxit nunc fere attonitos,ac plane scotomaticos si redditurus.Verti Sinis natura& causas inuestigabat Galenus eo 3. de Loc. Affc 3. Qui cum docuisset, eam fieri ex Inaequali,turbulento, & inordinato motu humor ii,& spirituum,qui in cerebro continentur, huiusce tei signum tradidit ex curatione si quoniam nonnulli adiuti

sunt ex sectione arteriarum,quae sunt post aures:quod quidem indicio est, illum spiritu seu sanguinem spirituosu per eam parte deferri us consuesti sie, a quo in

cere

485쪽

cerebro agitatio,& motus ille praeter naturam fieri solebat. Sed quoniam arteriara corde ad cerebrum ascendentes , duplices utrinque sunt, aliae quidem externa'. quae secari possunt; aliae vetd internae,ad quas s echio per artem facta peruenire nopotest, Galenus docet ex rei natura, si causa proueniat a soporariis internis appellatis, consequens esse,ut isti qui vertiginem patiuntur,ex tectione exteriorum arteriarum non sint utilitatem percepturi.Neque Gai ait, neque verisimile est, cusupponere aliquadosechionem illa inutiliter factana fuisse: quonia medici munus

est inter noste, utru ab externis an ab internis arteriis fiat: squiale externaria arteriaru affectio, cum oculis, tu tactui manifesta est, utpote quae manifeste turgen P. putiumq; magnum, ac vehementem habent: quod tu alias saepenumero vidimus

tum in mulieribus quibusdam hyst ericis ex mensum suppressione laborantibus. Quae quidem indicia nisi appareant,non est,ut ad huiusmodi arteriarum incisionem deueniamus. Equidem in hac re multa obseruo , quae nos docere potiunt. quantopere Aduersarius a Galeni mente abhorrcat. Pr unum, Galenuin non loqui de curatione vertiginis,cum hoc non sit illius cosilium in ea pacte , sed folii in deindiciis, quae causas vertiginis docent, propterea non ipsam curationem tradere, sed referre euentum,qui ex aliorum curatione apparuit. Praeterea Galenus in hac Historia non integram curationis progressionein enarrauit, sed hoc tantu,quod ad sectionem arteriarum pertinet. Credendum tamen est eam non futile factam, aut certe fieri non debuine, nisi prius uniuersum corpus. aut venae sectione, aut alia ratione ,s placet,inanitum fuistet. Addo etiam quod magni momenti cst,eam arteriarum incisionem non fuisse factam, ut vel totum corpus, Vci caput vacu retur, ut ab ipso capite ficret revulsio,vt perperam censet Aduersarius, vel dcriu tio, ut quis rationabilius posset existimare, ted ut intcrciperetur, praecludereturq; via spiritibus, de sanguini spirituoso ab inferioribus partibus ad caput impetu quodam ascendenti,atque humores, ac spiritus ipsus cerebri perturbanti,& agbranti. Namque ut dicebat Galenus Aliquando vasorum ipsorum vitium est, cum venae, vel arteriae imbecilliores sunt sc, ut aliorum vasorum supctuacua recipiat. Quo casu aliqua earum parte excisa, aut etiam totis bene alte praecisis, dura ci- '. catrice, quod interest, intercipimus, qua disiunctae incisi vasis partes continuae praeterea non sint, nec ex altera in alteram confluere aliquid possit Ac paulo post. Est & quando calidus sanguis,ac vaporum plenus ad caput ascendit, & maxime Vin arteriis rodundat. Cui vitio excogitatum saluberrimum remedium a medicis 'est, ut ipsa incidatur arteria,quae Graece est υτ eisnμiis. Ex quibus patet non illud 'fuisse Galeni consilium, ut euacuationem erueret, sed ut motum spirituos sanguinis inhiberet. Nouimus enim excisione vasorum sanguinis eua auationem potius supprimi, quam excitari: quod haemorrhagiae remedium a Galeno traditum est .Errat igitur Aduersarius, cum Putat arteriomatiam ut ipse loquitur) arterio- L -- . to iam ut loqui debuit fieri causa revulsionis, nisi nouo vocabulo rcuulsionem 1' Velit eam interceptionem appellare, qua sanguis ab inserioribus ad superiorem eiusdem arteriae partem fluere prohibetur per cicatricem, quae inter vasis incisi parres interponituri namque ita sanguis emuere ad superiora consectus, cae arte et tae incisae orificio occluso prohibitus retrocedit, &quas repellitur potiuS, quam

reuellatur.

Errat etiam summopere , & perniciosὸ, cum ait Praeterea si quispiam hoc in rigatu relictis arteriis venas incideret,aut nihil Prorsus, aulpatum iuvabit: quippe H

486쪽

tidhibenda est, siue secandae sint arteriae externae , in earum affectu, siue non sint secandae,affectis scilicet internis arteriis,vel spirituosa materia ex inaequali cerebri intemperie genita. Quamobrem iure optimo ab optimis quibusque aut horibus in ipsa vertigine proponitur sectio venae simpliciter,& in uniuersum, uue distinctione,quam Aduersarius tradidit. Haec de vertigine. Quoniam vero de caro antea diximus:de lethargo,& crudis humoribus proprio loco verba fecimus, nu-hi videor posse optimc praesenti capiti finem imponere.

AD CAPUT XIII.

An in catach mia ex bile liceat sanguinem mittere. t I quando licuit, Aduersarium obseruare fallacem disputandi rati-

nem secutum, falsis propositionibus nixum, rectas argumentandi regulas aspernatum, nihil aduersus nos cor feci ite, de longissime a vera, Galenicaq; doctrina recellilla, nunc certe maxime videre licet, in hoc fine Di sputationum, ad quas tanto cum se ore , atque animi impetu est aggressus, veluti pugnando fatigatum, usque adeo haesitare, nutare, ac de contentioni vi,vehementiaque amisisse,ut non pro se contra nos, sed pro nobis contra se stare vidcatur. atque illi optime quadrare,quod ait Poeta: non lingua valet: non corpore notae sussici utit vires: nec vox,aut verba tequiititur. Id quaeso nobis liceat paucis declarare.Ostendimus multis argumentisan cac hymiabiliosa venae sectionem conuenire.Hoc primum statuatur, quoniam Avicenna in curatione prunae,& ignis persici venae sectione laudat, quanqua illomet authore otiuntur ex cho-lcra citrina adurente permixta melancholiae rubi & verba Avicennae ascripti. ALIiersarius icrgiuersatur, Aut cenam pruna, Ac ignem Persicum intelligere carbunisculum squod illos nos scilicet) ignorasib videtur, ita enim sua Grammatica loquitur: qui deinceps scribit carbunculii fieri ex fluxione sanguinis maxime effervescentis,atque simul crassitudinem habentis ex Galeno : hinc primum oriri indicationem reuellendi sanguinem,ut in omni inflammatione;& quia fluxio multum Urget,lande per multa colligit,hac ratione venae sectionem conuenire. Bone Deus.Num argumentu hac responsione solutum em Inquit Avicenna de pruna.& igne Persico loquens ; & unumquodque amborum est de cholcra citrina adurente, permixta melancholiae.Hanc cacochymiam esse Aduersarius uo negat, nec negare aliquis potest. In hac tamen necessaria est phlebotomia. Negabis ne sequi, ergo in aliqua cacochymia vena secanda est λ obiicis Galenum ; obiicis me ignorare, hos affectus ipsum mei Galeni carbunculu esse: quid tum Z soluistine argumentu Quid vero Galenus ait i . Methaearbun culu fieri ex humore crasso,ac feruentera. ad Glauc.nec no de Tum .prςter natura, fieri ex i iguine crasso nigro, faeculento,seruente. At sanguis crassus, niger, foeculeutus plet horari consti tu crerron potest , cu maxime secundum has qualitates a natura optimi sanguinis recedat; sed cacochymuim in qua sanguis propriae naturae & qualitatum plurimum

amittit: ille enitus ut Galenus docet)inter biliosos, de pituitosos humores medius aest, utpote qui a mediocri fit calore, scuti abj humores ab immoderato: in quos parua fiat mutatio, sanguis eruamnum dicitur, & plenitudinem constuuit,

487쪽

L. A dis sed cum additamento, aut pitiatiosam,aut biliosam,aut melancholicam at vero si I .ι. q. magna fiat sanguinis mutatio , non amplius simpliciter sanguis dicitur , sed Qel crudus, vel biliosus, vel foeculentus, dc melancholicus, neque plenitudinem, sed cacoe hymiam constituit. Dc qua re antea quoque forte non semel diximus. Sed magnum esse in sanguine excessiim , satis teruor ipse docci; quia tanguis praeter

modum assatus, authore Galeno , partim in flavam , partim in atram bilem conuertitur. Quamobrem sanguis praeter modum exustus, aut ad alterius humoris

naturam conuersus citra Cacochymiam esse non potest.

Venio ad argumentum sumptum a febrc ardente, in qua Galcnus Enguinem mittere non veretur; hanc vero certum est fieri a putredine flavae bilis, cum ingenti feruore, ac siti inexplebili, ut necessarium sit fateri in cadem insignem esse cacochymiam. Dixi alias nonnullos respondere solitos elle, Galenum loqui de febribus synochis, quae ardentis nomine donari solent. Quae responsio est Aduerasari j in praesenti loco: quam tamen ita deprauat, ut facile nostrae politionis veritatem indicet. Duplex porro sinquit synochus est, quarum una fit a sanguine, alia, vero a bile, ut Galenus ait a. de FeGr. Diff.cap. 2. dc lib. 2. de Cris. sententia

Galeni de synocho biliola intelligi debent , seu debet. Solutio mihi videtur in

eo consistcre, cum Galenus in febre ardente venam secat, eum non intelligere ardentem exquisitam ex bile ortam,sed ardentem synochon, quae fit ex sanguine bilioso; neque cacochymiam , sed plenitudinem eiulinodi sanguinis coniunctam. habet. Ego vero contra dcmonstrare contendo, Galenum de febre ardete exquisita, quae fit a sola bile, sermonem habere: quod duplici constat argumento. Alterum est,quoniam co concesso, 8uo cste febrium synochorum genera,vnius a sanguine , alterius a bile ortum ducentis , ostendo hanc ex sola bile ortum ducere: alioqui se querctur eam ab altero membro, de a priore non dister re , quae fit cxsanguine. Etenim sententia Galeni fuit sangi unem putrescentem, partim in flauabilem,partim in atram conuerti: eum autem atra bilis fortasse ob s ui paucitatem febrim synochum non soleat concitare , hinc sequitur, ut synochus putrida exsanguine cadena sit,quae &ex sanguine bilioso. Quae manifesta fuit Galeni sen-ρ,. . tentia his verbis. Liquet aurem, quod cum hic sup. sanguis ) putres re caepcrit,

O a. non amplius bonus r minit, icd Iam ad 1marae bilis naturam transit: atq; in hoc

illud seruaint, tr1plex et se genus uniuersum simplicium sebrium : quae enim exsanguine putrescente fit, iam quodammodo biliosa est. Ex quo fit, ut febris synochus quae fit a sanguine, eadem sit, quae & a sanguine biliolo. Illa igitur quae ex bile fieti dicitur,non erit a languine bilioso, sed a bile ipsa sola, & exquisita. Al-e .f. terum argumendum est, quoniam Galenus inquit, febres, quae a. sanguine putrescentc fiunt, sitnplicio pes elle tum in te liquis,tum in caloris qualitate mitiori: ergo eum sanguinem mittit in febribus, siue καυσωδε τοu,ardent ismis, siue Θερμε - τα ιι,calidis ima is, necetiario eas intelligit, quae molestae sunt,rodetes, atque mordaces, quales dixit e traque bile fieri:& quia synochi ab atra bile no fiunt, cet-

1.335..um. te quidem Vt a fiaua fiant, fateamur necesse est.Et quod Galenus ait,adhibendam 3. esse distinctionem, an purgare, an venam secare oporteat, partim intelligendii in

est, ut generaliter dictum eo in loco, in quo non fuerat illi propositum de singularium morborum curatione dicere, partim obseruandum est, id non dici de febribus in quibus solius meminit venae sectionis, sed de solis doloribus: quod stud o si velim ammaduertant. Nam quod Aduertarius obiicit Leoniceno,& Platio,.

quod . Diuitiaco by Cooste

488쪽

LIBER XI. DISPUTATIO XI. a s

quod male interprctati sint ,των - ρεσαν δυακες, τῖν scribere debuit, )quasi vertere debuerint, in febribus maxime inflammantibus, non sine crvore est:

quare Galenus ipsam febrem vere,& cquisitὰ ardentem his duobus sympto ma- tis definiuit, siti inexplcbili, dc τῖ διαναμ τM θερμαθιάς, eanique appellauit δι- imες ατων πιε , π t, Vt nemini dubium csse debeat, quod in Aphorismis Gal. ait, , A uis. ον, epitheton esse se bribus vere ardentibus maxime proprium : quae & i , '

medium afferre non sit opus. Addcbamus argumcntum, quo confrinabamus Galenum loqui de febre vere ardente, quoniam si memoria repetas ortum kbris utriusque, tam synochi qua in ardentis, facile intestiges vcrba Galeni non minus, immo forte magis ardenti, is quam synocho conuenire.Verba Galeni erant. His statim totius corporis habitus , , refrigeratur de subris extinguitur: plurimis etiam citatur aluus, ac sudores pro- , , rumpunt. Quam rem vix putaui ab aliquo in dubium vertendam esse: cum enim febris ardens fiat ex bile, quae inter omnes humorcs nostri corporis calidissima est immὁ &siccissima de in quidcm putrescente , adeo ut ex putredine maiorem De ineg. m. adhuc calorcm acquirat in putrescente in vasis magnis, de cordi proximis ; unde promptius, ac facilius calor,& cordi,& toti corpori communicatur, quis negare Gis, audeat in ea maximum cste inccdium,ac propterea indicationem in primis oriri, ut corporis habitus refrigeretur,& sebris incendi lim extinguaturi S multo quidem magis in hac, quam in synocho a sanguine genita, iue ea cum putredine sit de qua no est ut hic litegimus sue sine putredine: sanguis enim temperatus cst atq; cx calore fit mediocri,& moderato:quocirca & febres ex eo genitς simplicio- , n, res sunt,qua quq ex aliis fiunt humoribus: simpliciores autC,νω πράμ, ε ρμασίαι, lenitate caloris, & sui vertit interpres j qualitate caloris mitiori . Quare mino- nar. face 8.- rem refrigerandi indicationem habent. Pr. aeterea cum bilis euacuatio potiss- Ο nnium si a natura instituta a vesica fellis per intestina, tum vero eadem bilis, si natura superante. N a vcnis magnis ad minores , dc extra venas propulsante per ambitum corporis impetu feratur, rigores primum excitet,deinde per sudorem . , euacuari eritice soleat hinc fit, ut euacuatio vel per aluum, vel per sudores ina 'xime huic febri familiaris si, δc accommodatae, non minus , vcl & forte magis quam synocho a sanguine ortum ducenti.

Quae omnia docent, verba Galeni praecipue de se bre ardente esse intelligenda. Et Aduersarius id contendens impugnare longe aberrat a via. Qui inquit. i Namsi non loquantur de febre ardente pro synocho biliosa,falsum iudico non diffor- is re in uice in generatione hasce lebres. γ Quoniam neque nos dc differentia sc-

nerationis harum febrium diximus, neque ea posita disterentia, quam iste statuit. facit quin argumentum nostru in valeat. Etenim si diffserunt,quia via, fit a sanguine humore temperato,ac certe minus ca ido,altcra a bile, quae calidior est , hinc potius sequitur indicationcm refrigerandi longe magis in ardente, quam in lynocho locum habere.Ae sane mirum est,ut Aducrsarius de ardente subre loquens eam tantummodo adducat;quae fit, quod venulae arefactae trahunt ad te acro humi ditates ex authore lib, Acut.tex. primo,cum ex Galeno ibidem,& alibi iae penumero,atque omnium cosensu ardentes exquisitae lebres fieri ioluant ex putredine bilis in magnis vasis,quae dc sInochi aliquando appellantur , quod de tertio,

489쪽

in terrium leuem,& obscuram faciam annotatione. Quid igitur tandem responis det Aduersarius Ex quibus pariter constat etiam non mediocriter distare in

is ter se quod eadem curandi ratio non conueniat,cum illam necessario variari pro

is humoris, & loci affecti diuersitate oporteat. Videant igitur quomodo magis conuenire possit venae sectio ad animi deliquium usque instituta magis in ardete fe- ,, bre,quam in synoclio. Caeterum haec ita uniuersura prolata tantum abest, via

is gument uiri nostrum oppugnent, ut potius confirment. Namque ex eo quAddistant humoris natura,& loco affecto mihi videor,& vcre quidem, posse colligere venae sectione a Galeno proposita longe magis ardenti,quam synocho coirenire.

- Verum certe admirabile est,quod addit Verba Galeni, quibus inhaerere illi

A videntur non indicant causam,ob quam mittitur sensuis: Docui enim,&c. nun-- quam mitti sanguinem ratione refrigerationis, dec. sed illa verba solum signifi-- cant effectum communem, qui est refrigeratio facta cx vacuatione sanguinis ca-- li dissimi de effervescentis. Dispeream, si nouit,quid effectus, aut cadiae nomineis sibi velit, de in quo solutio consistat. Fatetur refriserationem factam ex vacuatione sanguinis calidissilui,& feruentissimi esse est echum venae sectionis ad animi deliquium; sed negat hanc esse causam, cur sanguis mittatur. At quando remedium aliquem parit effectum a medico intentum, atque cxoptatum , non Π

ide.quod ratione remedi j est effectus ratione artificis est causa finalis, qua ille ad remedi j v sum mouetur Immo verb pene in omnibus ita se res habet, ut quod ab eo fit, sicatur effectus in genere causae efficientis, dicatur causa in genere causae finalis. Propterea si refrigeratio est effectus venae sectionis, sequitur,ut cadem sit ρ. aduh.c. Io. causa,cur venam secemus. Quod si mihi non credit, quaeso Galenum audiat,qui scribit venae sectionem in febribus synochis faciendam esse,qub flamma ex meatuum clausura in contiuentibus sebribus extingueretur. Graece clatius, χαριν MI τ αῖ ρλο α των ἔ- φήγνωσε. Huius gratia ut extinguatur flamma e rum continentium, quae ab adstrictione sunt. Aduersarius eadem cum selicitate subterfugit argumentum ex verbis Philosothei,qui ait,sanguinis missionem haec omnia praestare; imminuit enim materiam putrefactam,& extinguit qualitatem . acutam.& inflammantem & animi defectu corpus refrigerat. Inquit enim, Uno Verbo,cuacuarc per se, refrigerate per accidens. Atqui iam diximus,quatum libet per accidens rcfrigeret, tamen praecipuo medici scopo facere satis, qui est, ut refrigeret: de qua re latis. Eadem facilitate in co quoque refellitur,quod ait, brem ardentem iudicari quidem a natura quandoque per haemorrhagiam e naribus, qua loque euacuatione bilis per aluum urinas, sudorum: sed in artis operibus distinguendum, utrum purgandum, an vena secanda.Nam Hippocrates,& Galenus aiunt haemorrhagia iudicari febrem vere ardentem, non quae proprie synochus dicitur: quod si Aduersarius concedit,ut certe negare non videtur,iam sati S a nobis probatum, & coufirmatum est, sectionem venae interdum in cacochymia locum habcrc:atque co magis,quod cum nos multos locos docere pollimus,quibus Hippocrates,& Galenus in huiusmodi febre venam incidunt, ille nuti uiri monstrare nobis potcrit, qno illi purgationem adhibeant. Huc accedit nec naturam, iuxta praeceptum Hipp.& Cal. utiliter aliquid per urinas, aut sudores evacuare, antequi signa coctionis appareant: neque itidem pol sc medicum prius diu reticis,

ac sii dotaticis uti qtiam tot uincorpus inanitu fuerit.Quare,ut natura cochionem

perficere possit, de crisia suo tepore celebrare, S: medicus possit coinode illi opem

ferrei

490쪽

LIBER XI. DISPUTATIO XI. asp

serre, atque eius conatum adiuuare, in primis tot una corpus venae scistro ne euacuare necesse est: id quod principio purgatione neri no potest ex pr scripto Hippocratis, nisi materia turgeat, quod rarum est. Quod quidem verum est, tum in febre ardente, tuna in quovis alio morbo, iliae a bile & cxquisita cacochymia, siue ab alia quavis causa fiat modo caeteri principes scopi consentiant. Eadem est ratio δc de phrenitide, quam Aduersarius inquit esse inflanum ti neni mcmbranarum cerubri: ego autem dico non solum csse inflammationem proprie dictam a sanguine factam, scd plerumque crysipelas referre,ac fieri a flauabile cerebri membranis impacta ; quae fuit sententia Caleni pluribus in locis .Quo fit,ut plerumque tertianas habeat accessiones ex I. Aphor.co m. m. Id εautem Galenus, ubi phrenitidis curationem ex professo instituit, non eam distinctionem adhibet ab Aduersario consistam, sed generaliter, ac simpliciter, in quovis corpore,& a quacumque causa fiat, venae sectionem statim ab initio imperat dummodo caeteri scopi non resistant,& rcpugnent. Sed videbor alicui sortasse pluribus haec frustra persequi: cum ex medicis nullus sit, ut equidem puto, ne ipse quidem forte Aduessarius,qui, si illi aegrotus occurrae, aut febre ardente, aut phrenitido laborans,quamuis a synccra bile morbus fiat,non statim ad venae sectionem confugiat: quam si in talibus praetermittat, non sine insgni suo dedecore, sine summo aegrotantis periculo id faciat naisi sorte tenerior aetas,aut vir iura imbecillitas dissuadeat. De qua re cap. Proximo

AD CAPUT XIIII.

coc miam non prohibere uraraefectionem nisi virium ratione.

AE c si vera sunt, facile id quoque videre est,no aliam esse causam, P cur in cacochymia abstineamus interdit a venae sectione quam vi- rium imbecillitatem:quae nostra est opinio. Aduersus quam Aduer- Usarius insurgit, eoque in primis nititur fundamento cacochymiam non habere vim indicandi venae sectionem : quod quidem nos libenter confitemur.Verum dum ille hinc deducit in cacochymia non adeste indicas venae sectionem ,fallitur,qui contra ea disputat, quae posita,& constituta siit: quandoquidem nos supponimus hominem cacochymia laborantem morbo ali quo magno ac vehementi,vel in praesentia teneri, Vel in posterum corripiendum este. Ex quo facile cst intelligere praesentem esse scopum , morbi scilicet vehementiam, qui venam indicet secanda est e. De hoc igitur quaestio est, an venae se actio conueniat:qnam Aduersarius negat conuenlae: o assirmo , ita quidem , ut quantauis sit cacochymia, indicatione sumpta a morbi magnitudine vena secadrust:aut si quis contendat lecandam non esse: id non alia ratione fiat, qui propter virili imbecillitatem .Quando igitur Aduersarius ait i cacochymiam per se nunquam indicare sanguinis missionem, ideoque non exerceri, etianis virtus validast,quod no adsit natura indicans remedium sanguinis euacuandi , Rcspondeo si cacochymia facit, aut factura est morbum vehemetem, ratione huiusὶ venae sectionis indicationem oriri, venamque omnino secandam esse dummodo vires praesidium ferant. Atque hoc modo intelligimus,in cacochymia venae sectionem esse utilem:qui alioqui probe nouimus,fatemur,ac profitemur, ipsam per se caco-

SEARCH

MENU NAVIGATION