Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

enim ad illius constitutionem interdum concurrit, atque interdum alterutrum. γQuare cum Aduersarius simpliciter quodlibet alicuius talis humoris incrementum plenitudinem vocet,nec distinguat, utrum exiguum intelligat,an maximum& enatu dignum, videtur illam quoque plenitudinem appellare, quam Galenus cacochymiam vocavit:eain vero duntaxat cacochymiam nuncupare, qua humo res excrementitii exuperant, quod est a Galeni mente alienum. Nam lib. de Plenit. cap. vltimo,ubi biliosam, pituitosam,melancholicam plenitudinem descriptit, addit in iis, simul cum vno ex hisce humoribus sanguinem etiam augeri ' alioquis sola bilis pallida exuperauerit, iam liuiusmodi affectrus non amplius plet hora. ut plenitudo, sed cacochymia dici meretur.Qui de iisdem loquitur humoribus, qui si augeantur simul cum sanguine,plenitudinem, si ioli sine sanguine,cacochymiam essiciunt. Ac paulo post. Et sane in plethoricis constitutionibus potest

sanguis alios omnes longo excedere interuallo verum non ita aliorum humorum quispiam : id namque in cacochymiam transit, neque amplius plenitudo, nequeplethora erit vocitanda. Iidem igitur humores, qui plenitudincm faciunt, si magis augeantur,cacochymiam gignunt. Quae sententia aperte etiam colligitur is. Meth. cap. 6.& alia et locis, it in re clara non sit opus longius orationem producere. Galenus autem hanc sentcntiam videtur ex Hippocrate didicisse , qui prima. lib. de Nat. Hum.text. i 8. dixit corpus humanu in ini e continere sanguinem, pituitam, oc utramque bilem: A hanc este eiusdem naturam: ut certum iit cum i qui de massa sanguinea, quae corpori alimentum praebet. Quae quidem si medio criter se habeat, inquit hominem sanum degere,si a mediocritate recedat, dolere. ac nimirum aegrotare. ino loco licet obiter inter Hippocratem, & Aduersarium repugnantiam obseruare. Namque ille de humoribus loquens, ex quibus humanum corpus consatum est,ac nutricur, inquit. Assirmo igitur ex sanguine,pituita, α bile cum flaua, tum atrae hominem constare: Se primum quidem horum nomina communi hominum iudicio disterminata cilcmeque cuiquam corum idem esse nomen dico. Deinde formas singulorum quoque natura cuc distinctas:& ne que pituitam ulla ex parte similem elle sanguini: neque sanguinem bili; neque bilem pituitae. Quo enim pacto ea inter ic essent similia, qtaoruni neque colores similes apparent, cum aspiciuntur: neque manu attrectanti lii nilia elle videntur3Neque enim calida pariter, neque frigida, neque humida, neque sicca sunt. Ad uersarius vero e contrario inquit. hae partes quas deinde exponit lumiores in massa languinea conrciatos, cx quibus nutritur animal) proprie naturam sanguinis,ac ctiam fibras colorem, odorem, saporem, allasque proprietatcs exacta ratione continent, &c., Et in praesciati capites ideoque aiij non distant colore,&c. t Et paulo post i licet omnes partes rubrae sint, omnesque& forma, & tem periς participent sanguinis. ξ Equidem credo Aduersarium Nouatoris nomen

affectare.& enixe aucupari; cum antiquissimi aut horis, S optimi illius senis v e tera, & iampridem recepta omnibus decreta respuat, atque contemnat, noua, inaudita, incredibilia suggerat,ac docere nunquam desistat. Ac siaue spero equidem fore,ut hic homo qui humores specie, qualitatibus,consistcntla, virtute, modis omnibus inter se dissidentes, aulus est a stirmare , proprie naeturam eandem sanguinis , fibras , colorem , odorem , sapor in , aliasque proprietates exacta ratione continere, totum naturae Ordinem aliquando in uertat, & con

472쪽

sunt contraria, non esse diuersa, sed unum, & idem, de quod philosophi quidam

dixerunt,ens unum csse.

Rationes Aduersio refutatae: Noctrae confirmatae.

V o R v M capitum xj. quae nos in unicum redegimus, illa est apud Aduersiri u ordinis ratio, ut priore, scilicet x. reliquas nostras asterat rationes: in altero xj. prius multis argumentis suam positionem nitatur confirmare,deinde easdem nos cras, rationes dillo luere. Ego vero mihi vidcor coit uenientiorem ordinem seruaturus, si semel in primis uniuersam Aducrsari j argumentationem examinavero ,& quantum unaqua que illius rario momenti habeat , expendero : deinde & argumenta

nostra in remedium allata ab eiusdem Aduersarii conatibus,& oppugnationibus vindicauero. Primum autem in cap. xj. velim studiosi ammaduertant quod equidem non sine maxima admiratione obseruaui Aduersarium in ipso capitis litiai -- ne sine ulla dissicultate fateri, i interdum, ctiamsi nulla plenitudo adiit, inimo

vero ii corpus cacochymia insigni laborauerit, magno imminente morbo a ian-4 guinis Mixione concitando mittendum esse sanguinem l. ac parum abest, quin- lateatur,in quovis morbo magno, licet ad si cacochymia mittendum cste.Tam erulongissima Disputatione, ac multis argumentis ita probat vcnae fcctionem in ca- cochymia non conuenire,ac si illa perpetuo exitialis esset,ac perniciosa, nullumque ullo vel loco: vel tempore locum habere posset. Iam argumenta ipia perpcndamus:quorum duo capita sunt:alterum de cacochymia extra venas: alterum de cochymia in venis. De priose quatuor affert argumenta. Primum, quia malus humor non dcbet trahi in venas ne sanguis mistus illum labefactet.Secundum quia axioma est, non esse ducendum humorciri per partes nobiles. Tertium,quia non est tentanda via longa,& dissicilis, cum breuiorem habeas,& faciliorem. Quartum, quia non sismus certi prauos humores secta vcna educi: ac retenti plurimum noccre potiunt. Ego vero his omnibus illud primum obiicio, quod dicebam , argumenta co tendere, ut doceant, nunquam in tali cachochymia sanguinem mittendum elle; quod tamen Adversmus concesserat s magno imminente morbo a fluxione sanguinis

concitando 1 Quod si ille contendat, haec simul polle consistere, ut cacochymia' venae sectione non evacuetur, sed illare uulsonis tantum gratia adhibeatur, cur non vidit nos codem clypeo tegi polle, ac paritcr respondere, si cacochymia cxtra venas contineatur , pu a in Mysit clate , non propterea nos venam iccare, ut prauum tuum succum euacuemiis, sed ut morbi vehementiae prospiciamus, ut totius corporis rationem habeamus, ut materiam, quae morbum foucie potest, educamus, ut tutum singularium remediolum usum faciamus .Qua unica resposione argumenta omnia iam relata plane coucidunt. Frustra igitur Aduersarius obiicit pratai succi reuersionem in venas: eius permistionem cum sanguine: euacuationem per partes nobiles: viam dissici lemuncertum titum: cum praeter propriam huiusmodi hamoris euacuationem , totius primum corporis iit habenda. rat io. materiaque in psimis magno remedio pro morbi magnitudine sit minuenda. Specratim v pro quae pars corporis, per quem l cum , dc quomodo euacuari

473쪽

LIBER XI. DISPUTATIO XI. a i

mmmode possit. iampridem ex Galeno didicimus , cum passim in libris Meth.

tum praesertim χ. ad Gla. capit. a. sicuti enim studemus conuenientem venae secandae usum confirmare, eiusdem disia iratem tueri, ita ij non sumus , qui credamus per eam omnes morbos prorsus aboleri, omnibus indicationibus satis

fieri posse.

Deinde Aduersarius ad cacochymiam se confert, quae invenis continetur, in qua multis argumentis contendit omnino cste a Venae sectione abstinendum.

Quam quidem totam Disputationem iure possem praetermittere , quoniam in unaquaque scientia , & facultate disputare aduersus eos, qui principia negant,& manifestissima quaque ,& certim ma eiusdem axiomata in dubium vcrtunt, tamquam lege quadam vetitum est: & qui hoc facere instituat, omnia ubique tractet, atque confundat, infinitam disputandi rationem persequatur, necesse est. Aduersarium vero certissima quaeque artis dogmata impugnare, ipse medicinae principia in dubium rcuocare , facile intelliget, quicumque ait critius eius

argumenta examinare,eorumque vim considerare voluerit. Igitur id nos paucis obierilemus , non quidem , ut dubitationcs extra artem positas audiamus, sed ut aliis via monstremus qua se ab huiusmodi tricis,& captiunculis facilh c pediant. Primum est argumentum. - Venarum cacochvmia languinem coinquinans emendatur pharmaco purgante, non igitur venae sectione indiget. ξ Argumentum regium, quod non nasi duobus dcficit iantecedente,& consequentia.Namque antecedens si speciatim intelligatur, cacochymiam nonnumquam purgatione emendari id concedi ut verissimum potest: at vero generatim prolatum id cum- trimis falsum est: cum alia non desint remedia, venae sectio,victus ratio, malleo orum scarificatio, diu reticorum, sudorificorum usus, alexipharmaca,& alia sortasse, quibus venarum cacochymia corrigi potest .Qgare & consequentia nullius est momenti; cum fieri possit, ut cac bymia modo purgatione, modo sectioneVcnae,interdum & utraque corrigatur: fieri etiam possit, quod iam docuimus, ut non pro ipsa caetochymia. sed pro morbi magnitudine stanguis mittatur, si ca

tera contentiant.

Deinde Aduersarius ex iis,quae communia sunt,argumentatur. f Amplius propositura. medici est,tuto,cito,& iucunde lanare: at vero qui mittit sanguinem in eiuscemodi ast cistu .neque tuto, neque cito,neque iucunde sinat. l. Quod quidem argumentum tam diffuse explicat, amplificat,exaggerat, ut nullum nedum sechio ni venae, scd ne ali j quidem ulli prope remedio locum concedat. Si enim commune illud praeceptum usque adeo seuere,ct restri ste audiendii cst,ut ab Aduersario accipitur,quis erit quaeso in medicina locus ustioni, incisioni,nacbri amputationi, ligaturis. cucurbitialis purgationi,clysteribus ipsis At vero quis no videat sensum este, ut tuto, cito, dc iucunde agamus, quam maxime fieri potcst,quantum occasio,resque ipsa patitur,& snis conscqvcndi usus permitti De securitate dicamus. Tuta inquit non est medicatio, quae vacuat eum humorem,qui non debet euacuari,& c. Primum dico illlam alliam ere, quod probandum cst, non debere sanguinem euacitari. Deinde contra aio tutam non este medicationem, qua vel principio, non turgente materia, purgamus, vel sne insigni remedio principitam morbi transiginius, in quo mouere oportet, si quid mouendum videtur , vel . sinsularis praui humoris eductionem molimur, non prius corpore per Venae si

474쪽

Aduersarius addit. 3c qui magnam toto corpori toti inqua facit utilitatem, S: qui utilis est ad superandum morbum, & iii quo ri turalis calor conseruatur. l. Cur non laruam exuit,3c aperte profitetur numquam sanguinem esse mitte dum Cum ipse reuulsionis glatia sanguinem mittebat, si ego illi obiiciam, Tu ne sanguinem detrahisy qui magnam toti corpori affert utilitatem, qui utilis est ad superandum morbum,& in quo naturalis calor conseruatur quid respondeasNon aliud credo,quam de alia remedia,& ipsam in primis venae sectionem hoc hab re,ut non sine aliquo aegrotantis incommodo nant: sed medici partes csse,ut illa elisat, quae quam minimo cum detrimento plurimum asserant utilitatis: talemelle venae leaionem pro reuulsione. ubi metus est vehementioris morbi: talem de ,, nos candem esse dicemus,ubi iam praesens est morbus vehemens. Deniques in-M quit ex cuius uacuatione vires non mediocrem consequi debilitatem possunt l. Galenus certe opposithun docebat, Vires venae lectione leuata facilius superare quod reliquum est. Quid hoc aliud est, qualia firmiores euadere,ac robustiores sed est b concedatur hoc quoque,eas consequi istam debilitate non mediocrem: in iane semper haec ratio viset Cur igitur ille venam secandam, aut docuit, aut iussit umquam 3 Aut hic volens ac sciens fals a scribit: aut alias impius fuit, qui vena secta tantum homini detrimentum tantam perniciem afferri assensit, suasit.

iussit. Iani inquit si nullam sanguis patitur putredinem i quantitare non facit negotium cur vacuandus Quid igitur si sanguis putrescat, si quantitate laedat.

concedes ne ut illum mittamus 3 At dicebas sectionem venae ratione putredinis non conuenire. Sed nonne sepe ox Galeno diximus, cur sanguis,licet non patiatur putredinem, licet quantitate non faciat negotium, nihilominus interdum sit educendus , quia scilicet morbus vehemens sine huiusmodi remedio rith curari nequit Idcircδ vana est obiecta ratio, non conuenire,ut pro uncia bilis ducaturilibra probi sanguiuis. Quanta enim commoda af erat venae sectio, praeter edu-

,, ctionem praui humoris, millies diistum est. Addit Adueri. 3 Sed cur si alia via id

fieri potest, qua solum noxius purgetur humor, conseruato sanguine id fieri non debet3γ Ludit,an serio loquitur Quis nescit aliis multis modis prauos humores educi,ac minui Balneo lictionibus, cibi parcitate, inedia, purgatione ipsa Θ scd quaerendutu est,an aeque bene id fieri polli t. Credis ne victum tenuena, aut tu diam fore satis pro magni morbi curationc, pro mali humoris euacuatione 3 Ne ipsi quidem diatritari j hoc censent. Nunc principio magni,& acuti morbi uteris balneo,& frictionibus, ac sperabis te iis cacochymiam esse euacuaturu Demum anitio morbi, cruda,& non turgente materia purgatione adhibebis3 Quid credam

nescio. At vero sectio venae tuta est, materiam minuit, viam caeteris praesidiis tutam parat, praeparationis noti indiget, uno verbo morbi magnitudinem retundit.

Spectati in vero quid attinet de purgatione dicere ὶ Quae quanto & securitate, de facilitate,& medici moderatione,&quantitatis coniectura,&omnibus modis sit inferior, qua sectio venae, id Galenus & manifeste,&ex professo no semel docuit. Eadem sit responsio ad ea quae satis confus E accumulat. s Cur si semiputrido, ac siimul inulto existente sanguiue Cal. non vult tantum illi iis vacuari, quantum A postulat morbus,sed aliquid vult reponi ad corporis nutritionem, cur inquam in

,, bcmum existcntem,quo nutrimatur omnes corporis partus, educemus Z γ At Gattamen educebat.Nec lis, an ducendus sit sanguis, ad quantitatem trabenda est, de

qua nos itidem Gai consentimus. Sed itaurum, forte xidiculum est, eum loqui .decacochy

475쪽

eacochymia in venis ,& tamen conqueri, quod bonum sangui ncm educamusa sanguis deinde tamquam amicus , & familiaris natura , tum quat nuS con- , , laruat vires,& spiritus, tum quatenus calidum in natu auget,&c. ἰ Quaeso lector, nonne merito, ac iure cibi videor dixisse, Aduersi in eorum opinionem Incidere, is Erasistrati, Medij, 3 caeterorum, qui avenae lectione prorsus abhorrebant λ Quo enim haec spectant, sanguinem esse naturae amicum,& familiarissimum, coseruare vires,& spirituricalidum innatum augere, morbi Dropulsatione iuuare non mediocriter,quam ut nullo modo,ac nullo tempore debeat educi Z Cur igitur si liu- motu plenitudo, fluxusque adsit,illum euacuari,& permisit, de voluit & ex consecutione,si hanc eius rationem audias, succum naturae familiarissimu subtraxit, vires labefactauit spiritus exhausit, calidum in natu extinxit,morbum se uiti H c, haec inquam sunt,quae dicebam cum principiis, dc axiomatis medicis pugnare; δίquae paradoxa sunt,ut ne ab ipso quidem Paracelso sint expectanda. Quorsum is

praeterea ipsas vires reddere imbecillas ex sanguini v euacuatione tentabimus 3 P si At non ne purgatio, quam scribit Hipp. non couenire principis inflammationis, is quod quς morbo resistutia, dc sana sunt,absumit,colliquatque,dc corpus ab imbe- 4.DO RHLcillitate ducit; quam dixit GaI. ideo coctionibus aduersari,quia corpus vehemen- ter mouedo frangit; non ne victus tenuis,nonne longe magis inedia vires tinbecillas reddit obliti ne sumus Galenici praecepti, studiu medici esse ut in morbis ' 'longis magna ex parte vires conseruet, in acutis vero moderate debilitatas custo- , diat 3Pudet me profecto,ac piget, haec tam absurda,tam a recta, usitata, de ab omnibus recepta rerum medicarum intelligentia aliena persequi: Vereor enim, nequis haec nostra legens, suspicetur, me istas ratiunculas maioris aestimasse,quam mereantur. Verumtamen is sciat haec me non eo scribere,qud studiosos ad veram medendi semitam,methodii nique traducam qui arbitror vix aliquem in Aristo.

telis, Galenique doctrina institutum reperiri,tam prauo iudicio, & tam imperito, tam perditae spei, qui huiusmodi inlibus,Verius,quam argumentis patiatur se capi atque irretiri: scd vi Aduetiarium ipsum excitem, reuocem , ingenue, de amice horter,obsecrem, ut ne studio litigandi usque adeo transuersum agi se pes mittat, ut haec tandena scribad, quae equidem puto non illi exanimo fluxisse, sed pro ingeni j acumine,ac Disputationis impetu potius excidisse.

Adversarius probauit hactenus,tutam non esse curationem per venae secti nem : mox intendit probare non essu citam, ac breuem, qui ita ludit. Sics sos , te sit lcaeochymia in venis pulmorum,dcc. Quomodo eam sectione v euae vacua- ., re poterunt Ι Ego vero ita deduco. Quomodo cam sine sectione venae vacuare poterunt i Haec fere sunt, quibus ille credit se probasse, nec citam, nec iucundant 'esse curationem per sanguinis missionem: cum tamen de iucunditate nihil plane dixerit ipse fortasse sibi conscius,quam iniucunda sit,aegrotantibusque i triuia,& odiosa curatio per medicamenta purgantia. Tertia Aduersatij ratio, & a communibus est,& videtur omnem venae sectio nis usum prosus oppugnare. i Naturδ venarum cacochymiam segregatam a san- D

sui ne vacuat: ergo candem segregatam a sanguinc Vacuare debet artifex : con- is secutio necessaria est, quia medici munus est, naturam bene operantem imitari, ,,&c. Disputare ad utramque parIem,atque eamdem positionem modo probare, , ,

modo refellere,& improbare, dialectico sortasse, Oratori,& et,qui exercitationis gratia Disputationem instituit, lici uiuerit: at in homine serio, dc eo,qui caeteros Q. L

476쪽

α APOLOGIAE

facultatem maxime humanam utilitatem spectantem docere profitetur; in m diei na ipsa id tacere; ai gumentum aliquod. vi vanum,& irritum improbare, mox eodem ad confutandam veritatem abuti,id vero mihi indignum , dc nullo pacto

ferendum videtur. Vtebatur Averroes eodem argumero, eodem inquam medio. aduersus Galenym,ut probaret euacuatione a medico ad typothy miam, aut syncopem non esse ducendam, quia natura nunquam id facit, medicus autem est imitator natura . Contra Averroem disputat Aduersarius, atque eius argum ei

tum soluit lib. de Venae Sech.capno i s. Quod quidem studiosos rogo, ut semel relegere non grauentur,ut intelligant Aduersarium nostrum Vespertilionis Aesopici partim similem esse, partim dissimilem. ille enim modo auem, modo quadrupede te positebatur, feci hoc fine sibi proposito,ut pactate degeret, dc cu aut-bus,ta qua auis victitaret,inter quadrupes etia uti quadrupes exciperetur.Hic autee contrario non nisi pugnam,ic litigiu meditatur: inter auus auet esse quadrupes, inter quadrupedes auis. Aduersarius Auer censet,medicu nos eper,nsi in omni b. non aeque naturam imitari Aduersus Mallar. statuit, medicum semper naturamis imitari debere,ut nihil moliatur, nihil cogit et,quod non naturae imitatione fiat: M nam si aliquid a medico fieri concedat, quo naturam non imitetur , i am ruit M argumentum, nulla est consequentia. Bilem in venis existentem natura expurgat per diarrhoeam per dysentcriam, per urinas, per sudorem non vacuato sanguine dcc. ergo arti sex non debet venam secare. Sed quaeso ex multis, quae Aduersutus eo loco adducit contra Averroem, liceat haec pauca referre. Arsequidem sinquit) aliquando naturam operantem imitatur : aliquando naturam imbecillam adiuuataliquando ipla per 1 c operatur, tanquam arcisi tectonica, in

qua re evadit longe superior natura , Et paulo post. Porro in illis etiam, quae nunquam iacit natura , eam imitatur medicos in hunc sensum, quia eo mod res facit, procuratque, quo modo natura faceret si opus illud efficeret. , In has angustias, in has contradictiones incidere plerumque ij solent, qui solida artis fundamenta.& vera methodi principia ignorantes topicis quibusdam rationibus

utentes, inccrti haesitant.& modo hoc,modo illud aiunt,aut negat, dc in manife-

stis mendaciis absurdissimisque positionibus deprehens subteriugere , 8c cauillati nunquam desistunt, dc quiduis aliud tibi committendum putant, quam ut se victos fateantur, cognitam veritatem suscipiant , loco ne tantillum quidem cedant. Et cum hoc praecipue senum sit propriu,frustra fortasse illud usurpavero

γέραν γε-ι - άγ γλω σ' νγώ. Verumtamen dum studiosi rein ip in cognoscant,

ac veritatis vim .ideamque ex ipsa in primis politionum,& rationum constantia, V ranqua certissimo indicio intelligant, non videbor mihi frustra onino laboralle. Eiusdem farinae est, quod Aduersarius addit. - Propterea cum natura a causis morbum facientibus aggravatur, & humorum adest cruditas, aliquid bene

euacuari est impossibile exe. Quid ais vir praestantissime 3 Non ne vides ut nos

- impugnes, quantam uniuersae medicinae cladem inseras quantam tuis dogma-

tis repugnantiam Asseras 3 Inlianis haec est , de peculiaris praecogatiua tectionis venae, ut possit ac debeat,tum demum,cum in orbi inchoant,adhiberi apud nos, si morbus sit magnus, vires, rat que cos entiat:apud te splenitudo adsit, vel fluxio humorum munc doces illam non nisi concocta materia usurpandam esse'Et alios Nouatores appellabisὶ aliis succensebis,quod noua peritersa,& pcrnaciosa in medica facultate dogmata introducant, sectentur,doceantZ6 lepidum caput.

Restat Diuitiaco by Cooste

477쪽

Restat altera pars capitis, in qua Aduersarius nititur nostras rationes soluere, aut verius nostras dubitationum solutiones refutare. Quoniam concedentibus

nobis in cacochymia venae lectionem, obi icere aliquis id poterat, quod ille passim solet obiicere, non esse conueniens, ut uno humore exuperante , euacuemus alicrum,bile abundante sanguinem, responsionem, assercbamus, per venae

sectionem sanguinem minime syncerum, thd confusum,& cum aliis humoribus permistum educi ; ut doceremus per eam ipsum quoque humorem vitiosum euacuari: contra inquit Aduersarius Hanc hypote sim cocedo illis libenter, quia ,, ex hac ipsa non video quomodo insequatur, in cacochymia Venarum snam de ii alia nulla est controuersa)sanguinem fore emittendum. Notandum est ingentu is hominis,qui ut affirmet,vel neget, non ab ipsa veritate adducitur, sed ex eo, si se- is quatur aliquid contra se, vel non sequatur.Verum hoc conccsso,quid ille respondet, quid habet corra nosὶPlane nihil non dubet spectari quod vacuetur humor

morbum cssciens sed an recte vacuetur &c. . Ego enim aio, recte, immo optime =ν euacuari, tuto, & modo conuenienti, de conserto euacuationem , & facile serti. DArgumentatur ille contra , dc repetit, quae nos iam abunde examinavimus: ut 3r certe superuacaneum sit eadem toties repetere. Vno verbo, sanguis in cacochymia utiliter, tuto, & coucilieter educitur, si principes eius mitte iii scopi coveniat quia sinui prauus humor euacuatur,quia natura onere leuatur, quia quod reliquum,est, facilius superat, quia medicus tutius potest reliquis remediis vii , quia unicum est remedium magnum, quod initio morborum vchementiu possit adhiberiὶ cum illi ipso initio, curationem, θ: remedium aliquod magnum requirant. Quo tempore venae sectio praesertur purgationi .licct alioqui purgatio proprium sit remedium cacochymiae,magnum inquam morbu excitantis. Falsum porro est quod Aduersarius ait in cacochymia per venae scistionem, vacuari magnam sanguinis portionem parum bilis , aut alterius homoris vitiosi namque humor, qui copio uis est in venis,copiosor etiam educitur, ut quotidie experimur, ut docet

historia mulieris,de qua c. 8. diximus, in qua lecta vena sanguis pici liquidae similis eductus est. Quare humorum proportio vel non mutatur, vel si mutatur,ad naturalem statum masis accedit, cum redundantis humoris portio maior educatur.Frustra igitur laborat Aduersarius, ac mirifice sibi repugnat .dum corpus cacochymia supponit, simulque cotendit fieri posse, ut sanguis nec qualitate, nec qualitate praeter naturam sit affcchus. Quid enim aliud est cacochymia,quam lan guinis vitium, de mutatio in qualitate Etenim cum ille certa quadam naturaliquatuor humorum propor tone,atque eorum propria temperatiara praeditorum

eonstet, si multo calidior,& siccior fiat quam naturae conueniat, hac ipsa qualitatis mutatione biliosus fit;qui quide excessus si magnus suerit teste Galeno ipsa cacochymiam constituita Quid igitur est, quod ait, sanguinem pati tantum inquinamentum ex miscet a mali humoris cum dicatur cacochymia, non solum quando prauus humor sanguini admiscetur, sed etiam cum in sanguinea macsa unus aliquis humor . sanguine diuersus, caeteros, atque ipsum in primis sanguinem masna,ac praeter naturam superat proportione. Sed hac data mali humoris misceta quid ladem Aduersarius putat accidere ex venae sectione. An sorte solas sanguis exibit purus, ac syncerus, humor autem ille permisius cohibe bitur, ac veluti fraeno, vel obice quodam detentus exire non poterit. Quae fictiones hae sunt i Quae somnia,

478쪽

Quoniam vero statuta nostrae positionis,veritate, ex eadem colligebam solutionem dubitationis maximi momethcur fiat,ut venae lectio morbis non solum calidi . sed etiam frigidis conferat , quoniam praui humores, quicumque tandem sint missione sanguinis euacuantur, qui scilicet in venis sunt, & cacochymiam constituunt. Aduersarius hanc uostrain sententiam, quam , consequentiam vocat, mirifice deridet, immo verδ tanquam perniciosissimam detestatur, qui multis utitur argumentis : quibus antequam respondeo, libenter ab eo quaesierim, an reuera putet multos frigidos morbos venae sectione iuuaruna si id ne get , tot pollum in medium proferre, quot ille fortasse cxlidos adducet, apoplexiam, epilepsiam, lethargum, hydropem anal arcam,tremorein humorum crudorucopia. Si vero concedat, ille prius debuit meliorem rationem afferre, qua nostrae illuderet. Sed cum ipse quid lentiat, non explicet,consequentiam nostram, vel potius a se confictam redarguit. Ex eo inquit) quod aperta vena languis vacuetur biliosus melancholicus, pituitosus:& vere temperaturus. atque mediocris , non

potest deduci Menae sectione in utilitatem afferre frigidis morbis, & probat op positum sequi. ibi quidem cum sanguis secudum se totus calidissimus sit excepto corde,ac spiritibus,omnium,quae in humano corpore insunt, huius ipsius vacuatio simul cum spiritibus qui cum eo seper insunt, uberrimi, magis refrigera do& corpus,& humores frigidis affectibus lummum inferret detrimentum , ac illius praesentia utilitatem maximam. In quo quidem argumento , & falsa allii-mit. Si tibi contradicit. Sanguinem, qui vena secta euacuariar sumptu in pro tota malla ex quatuor humoribus constante calidissi num esse omnium, quae sunt in corpore, falsissimum est, siue rationem spectes, siue Galent authoritatem. Ratio in proptu est. Cu enirn sanguis ex quatuor constet humoribus, cotrario praeditis temperamento, atque clementis ipsis proportione respondentibus quoru humor si duo calidi sunt, duo frigidi,quod ex horum mistione resultat, temperatnm stoportet,iantum a mediocritate reced ns, quantum unus aliquis humor redundat, atque in temperie totius dominatur, quod quidem Galenus docet sine ca- cochymia fieri non posse. At vero idem Galenus hoc ipsumani seste testatur qui sanguinem inquit non calidum, dc humidum,sed tempcratum dici debere, quemadmodum & ver: quod quidem intelligendum est, non de sanguine, ut quartus est humor,sed ut ex quatuor conflatus est. Idem enim dicebat Galenus, sanguinem temperatissimum aliorum humorum non fore expertem, cum caliditatestigore humiditate, siccitate participer. Aduersarium sibi met contradicere, cui ἀl bet animaduertendi patere potest:quia supponit i quod aperta vena sanguis

vacuetur biliosus, melancholicus,pituitosus,& vere temperatus,atq; mediocris, γNeq; in eo vim facio, quod sanguinem pro quarto humore temperatum ,& mediocrem apellet; ted quia cum hunc talem statuerit, mox additis tribus humoribus quorum duo sunt frigidi,& unus tantum calidus, putat quod redudat calidissimum ccnsendum esse. Deinde nos conatur ad maximu inconueniens, deducereri Sanat venae sectio frigidos morbos, ergo calefaciendo prodest ; cur igitur ubi de febribus disputabatis contendistis omnem venae lectionem refrigerate , Aduersarius primu iniuria nobis imponit, quod refrigerare venae sectione dixerimus omne, quod supra ubi hac de re disputabat ex prosel , dicere non est au-siis, Pr terea id videtur ignorare , quod vel ipsis Gymnasi j parietibus notum est,itae ratione diuersoru polle, & calefacere,& refrigerare. Rii albarii dicet tyro)

479쪽

- LIBER XI. DISPUTATIO XI. α γ

per se calefacit, per accidens,euacuando humorem calidum refrigerat.Pariter Venae sectio ventilando calorem, & euacuando humores calidos potest refrigerar frigidorum euacuatione potest calefacere.Verum esto,istud quoque concedatur, venae sectionem non calcfacere , nonne morbis frigidis ea quoque possunt prodesse,quae non calefaciunt,utpote quae sine calore causam tollunt 3O emcacissima argum eia,quae vel soluere non possumus vel si soluere nitamur, stati in ab Aduersatio opprimimur.Addit enim Dicent,constat sanguis ex pituita,costat ex me-

lancholia,qui humores frigidi sunt,& a quibus frigidi morbi fiunt, quamobrem ,, vacuatio eorum sanare poterit morbos frigidos. ξ Et equide credidissem me hac si

ratione omnem illius argumentationem soluille, nis me perterruisset,inquiens. At Indignum est hoc argumentum iis, qui veram profitcutur medicinam. Me miserumZQuid respondeam3 Primum hic nullum agnoseo argumentum 2 sed Q- , , lutionem argumenti. Deinde si licet ita argumentari, & aliorum argumenta solucre,deponantur libri Arist.Priorum, Posteriorum,Topicor udatis enim deinceps fuerit dixisse,argumenta esse indigna, &c. Sed vereor ne studiosi solidiores responsiones requirant .Quid igitur obiicis subtiIissime Aduersarie3 In sanguinea massa sunt humores non solum calidi, sed etiam frigidi, qui venae sectione cvacuantur. - Dixi cum de constitutione naturali sanguinis loquebar, pituitam, de , , melancholiam in sanguinea massa existentes sane excremetitios non esse humo- Ares, scd sanguinis habere formam, de usum: impositum vero fuisse id nomen ab antiquis a similitudine. l Quid tumὶ Ego vero non id considerabam,an essent ex- , crementi vij, an naturales, sed hoc tantum , esse partim calidos, partim frigidos. Ais,an negas Si negas, totam doctririam de clementis, de temperamentis, uno verbo de natura humana in dubium vertis: si assirmas,ut fatearis,& concedas venae sectione duci humores etiam frigidos,& cos quidem copiosiores, si ij sorte in sanguinea malia exuperent, necessarium est. Non possum omnia persequi atque inter caetera monstrare,id falsum esse,quod alias dixit,& nunc repetit;noinc humorum naturalium impositum fuisse per similitudinem sumptam ab excrementitiis cum e contrario potius se res habear, Ut cxcremetiorum nomina fiat a naturalibus desumpta. Transeat.Considerenam quod sequitur. Praetcrea si onines morbi frigidi in venis consisterent fortassis habcret opinio probabilitatem. FErgo in iis morbis,qui fiunt ex cacochymia in venis existente opinio probabilis est. Cur igit ut dixit; opinionem esse indignam iis, qui veram profitentur medicinam ,& qua nulla magis humano generi perniciosa possit inuenixi At maior , , eorum pars ex humore fit extra venas,&c. Quid si hoc negem, nec sine ratione

negem Z Cum cacochymia contenta in Voni S plurimorum morborum causa exivi

stat: quod de febribus putridis satis conspicuum est. & nos alibi docuimus, Scilillud mihi libet addidisse in ipsa quoque cacochymia extra venas posse venae sectionem conuenire, non ut prauus humor educatur,sed ut totum corpus euacu tur, ut remedia singularia tuto possint adhiberi, uno vcrbo, ut morbi vehementia remittatur. Neque absurdum est, ut aliquado cruda humores cxtra venas existen tes, pcr venae sectonem primum trahantur in venas, mox pec eamdem repetitam educantur.Quam Galeni doctrinam esse diximus, .de Tuen. Valta. IC.

Quod Aduersarius postremo addit i quod omnium mcdicorum illustrium is

sententia de morborum frigidorum curatione omnis subucrtitur, ut ex eorum , . lucubrationibus constat , dcta , Nobis multo ante animaduersum, δέ refutatum is

480쪽

2 8 Α. POLOGIAE

cst, qui oppositum scripsimus; quatenus autem pertinet specimtimia humores kigidos,& illos morbos,qui fere ab illis consueuerunt ortum haberet tales intelligo a poplexiam,epilepsiam,vertiginem, carum,lethargum cordis palpitationem; dc alios id genus j an non Hippocrates, Avicenna, & probati omnes medici pro illorum praeseruatione,& curatione sanguinem detrahunt Quare lis inter me,&Aduersarium est facti potius quam iuris. Memoria repetant studiosi: ac si comporiant auth Drra omnes tam veteres,quam recetiores in huiuscemodi morbis frigidis, & a causa frigida oriundis venam secare, dicant nos non omnino absurdan , atque indignam iis,qui veram medicinam profitentur,opinionem sectari: sin autem verum sit, quod Aduersarius ait, nos rerum omnium curationem, & doctrinam subuertere,ille vicerit. Hic dissimulare non Iollam, quae pro confutatione cuiusdam nostrae responsonis ab Aduersario reseruntur,dignissima viro qui veram destruere medicinam profiteatur. Relposio nostra suerat, sine soloecismo,ut arbitror, vereor enim ne&hanc erroris notam mihi inurere voluerit. Detractis Omnibus succis . seruata inter eos proportione, quam habent invenis, ut natura deinceps vires acquirat,&quod superest melius gubernet,necesse cst. Haec ex Galeno accepimus cum alibi, tum prauertim II . Meth.scribente, leuata namque quae corpus nostrum regit natura,exonerataque eo,quo veluti sarcina premitur, haud aegre quod reliquum est, Vincet.Itaque proprij muneris non oblita,& coquet quod concoqui est habile,&excernet,quoὸ potest excerni. Aduersarius non iam contra me, sed contra Galenum. Sed a via longissime aberrant.Quia cum naturae proportio cons stat,& ia qualitate,& in quantitate: naturali quantitate remota,qua cum illas suas exercebat operationes, non potest nisi maxime reddi imbecilla:presertim cum vacuetur ea substantia,quae non debebat vacuari: ideoque quod superest, putrefiet a natura non gubernante ut conueniebat. . Qui clarius potuit co tradictoria Galeno seriabereὶ .quum vero est, ut illum,quem sequuti sumus etiam tueamur. Primum li- 'benter ab eo scire velim,quomodo intelligat naturae proportionem consistere in qualitate,& quantitate:proportio inter plura consistit: in qualitate, aut quantit

te sanguinis nulla est proportio; sed inter qualitatem sanguinis cum aliis humoribus collati: itidemque inter quantitatem sanguinis, & aliorum. Deinde cum natura in certa quadam mediocritate consistat, non solum in qualitate, ac temperamento, sed etiam in mole,& quantitate, considerandum est, si ciui recelsus a naturali statu in qualitatibus fit non solum per desectum,sed etiam per excessum, pariter in quantitate naturam vitiari,ac labefactari,non solum si debita quanti tras anguinis,aliorumque humorum minuatur, sed etiam si augeatur. At in praesentia de cacochymia loquimur, in qua unus aliquis humor redin dat, ac reliquos proportione superat. Quare vitium est in qualitate aucta;im lio veris,& in qualitate, quae cum humore illo rcdundare dicitur,cuius est propria.Si igitur venae icctione humor, aliqua saltem ex parte vacuetur, tantum abest, ut naturalis quantitas remoueatur,ut potius instituatur,& recuperetur:& cum natura suas operationes

probe exerceat, non sub malore humorum copia non sub cacochymia, sed cum mediocri quantitate,& qualitate, hinc fit ut duuinutione humorum ficta,vege-cior potius ac validior euadat,pristina,& propria recuperata mediocritate,&pro. portione:ex quo & propria munera melius,& facilius perficiet, coctione praeserum atque expulsone: qui Galeni potius, quam nostra lentctia fuit,licuti diximus. Tandem

SEARCH

MENU NAVIGATION