장음표시 사용
451쪽
susceperit. Nos certe k qui in Galeni lectione , atque alithoritate potissimum vertamur , non admodum sumus soliciti ; quid alij sentiant , aut de illo
iudicium faciant, aut ex illo mutuati sint:cum videamus nunquam de fui ila, nec cleelle in praesentia homines, qui verbis Galenum profitentes , toto caelo a Gai nica disciplina sunt alieni. Quod igitur vetus interpres affirmative legat, etsi multitudinis aderunt ligna , Aduersarij opinionem non comprobat, qui putauit Vtrumque membrum esse legendunn nec Lane persuadere quicquam debet, cum longe verissimilius sit, errorem , si quis est praesumendus, in versione, quam in Graecis codicibus irrepsisse ; cum praesertim unicae literae facili mutatione is Potuerit euenire. Verum quis nescit quot,& quantis mendis antiqua translatio scateat, ut, si quis illi sidem velit adhibere, necesiarib in plurimos , ac maximos errores incidere cogatur: id quod ipse quoque Aduersarius fatebitur proximo cap. I 3. dum ex Iacobo de Partibus naec Galeni verba recitat ex veteri translatione-Quod porro ad Avicennain pertinet, quanquam ego illi non sum admodum addictus,neque eius aut horitas tanti apud me est, ut ab iis , quae Galenus docet, ipsaque ratio dictat, abducere nos debeat, neque ille Aduersario videtur magnopere fauere:quia si adsit multitudo humorum, secat venam ; si illa non adsit, sed solum crassities,& lentor, caute agit, qui inquit, fortasse abstinendum a venae sectione, Si qui dein superflua. Dicit forte abstinendum, nisi scilicet maior morbus immineat ; dicit a plilebotomia superflua, id est, ut plerique exponunt, usque ad animi deliquium. Ergo si metus ut maioris morbi, venae sectionem probat, atque eam, quae non sit usque ad animi defectum. Sed cumprimis id est animaduet tendum, tum apud Auicennam, tum apud alios Practicos , ut vocant, eos longe abelle ab artificio Galeni qui ut sumat indicationes non solum ab affectu. sed etiaa corpore affecto ebrem ephemeram cum corpore calido, & sicco, atque cacho-chymo voluit complicare, cum caeteri communiter de ephemera loquant nr, nulla habita corporis ratione. Quod vero praeter rem Aduersarius addit, solere nox etiam ex Argenturio nostram sententiam confirmare, nihil est, morbumque animi egregie prodit;quoniam talia argumenta, tanquam topica, aliquando addere conlueui,ad doctrinae, ut aiunt, abundantiam , Ut vim veritatis doceam, quam ii quoque nonnunquam confitentur, qui alioquina Veritate , Sc a veritatis propugnatoribus sunt alieni. Quemadmodum & in his mcis Disputationibus plurimatcstimonio & authoritate . duersarii confirmare non destiti quem tamen existimo Argenteriis omnibus,atque Fem eius multo magis a veritate,& Galeni dogmatibus abhorrere.
Eadem mihi & de Tralliano dicantur ; cuius sententia potest admitti rubi propter plenitudinem periculum est , ne febris putrida sat , secandam
esse venam citra plenitudinem , si febris ex lentore tantum , & crassitie humorum fiat quod ad hos spectat, secandam non esse. Namque ab his quoque si tanta obstriustio fiat,quae possit maiorem morbum essicere,equidem non credo Trallianum esse iturum inficias, quin liceat vena incidere. Quod si negauerit,ille Aduersariusque sciant, me Galeni sententiam multd libentius esse amplexurum, Non est, ut eadem ad Aet ij authoritatem respondeam: id tantummodo mihi
liceat addidisse. Cum ille sicuti antea diximus 2 non statuat discrimen aliquod corporum ephemera laborantium,quod Galenus facit, non potuit, nec debuit iula verba aduerc, etiam ii plenitudinis signa non adsint, quia siue adsint, siue nori
452쪽
ad surt,communem tradit curationem:Galenus verδ, qui de corpore cacocbymo
loquebatur,iure tacitam sustulit dubitationem, secandam esse venam , quamuis in proposito corpore signa plenitudinis non adsint. Dixi autem Aetius siquidem
plenitudinis in corpore adsint signa, M γ ῆ, τὰ ποῦ MαΠ mu ιn
quasi dicat, & longe audacius confugiendum est ad venae seehionem, si plenitudo quoque adsit: haec enim est scopus singularis, quae non smpliciter docet. an vena sit secanda, sed certe sanguinem liberalius esse detrahendum. Sed qui ex
verbis Aetij argumentum assiam it, non videtur euin Graece legissἡ: qui tot erratis refertus est, ut diuinare potius frequenter oporteat,aut ex aliis aut lioribus, Gale no praesertim coniecturam facere,quid sibi voluerit, tantum abest, ut ex eius codice de aliis iudicium ferre debeamus. Verumenimuero, qui tam enixe ab aliis flagitare solet, ut integros authorum locos perlegere, ac referre velint, cur no ipse totam praesentis Galenici loci seriem perlegit, ac retulit 3 Nam Galenus paulo post,uniuersam hanc doctrinam in summa quaedam capita cotractam, paucis exequitur;& quas vellet omnia Aduersari j figmenta confutare , solius venae sectionis meminit,cum ait.Ergo cum suspicio erit,&c. Haudquaquam igitur differendum cst, sanguinem ita laborantiu mittere, scilicet tum ad virtutis, tu ad obstructionis modi portione. An Galenus hic purgationis meminit an obstructionein, quae a crassis. 6c lentis humoribus fit, putauit purgationis indigerer An non potiua venae sectionem Dro ipsius obstructionis modo, seu magnitudine, Graece tia, ἔθε. moderandam este dixit Z manifeste indicans se non pro corporis plenitudine, seu plet hora , sed pro ratione ipsius obstructionis ad missionem sanguinis accessisse. Qui demum ubi signa docuit, quibus maiorem obstructionem a minore discernamus, ad victus rationem sese conserens; Ubi vero sinquit) modice vacua ueris Graece συμμειρον per venae scilicet sectionem , quam dixit pro magnitudine obstructionis esse faciendam. An mrtε hic purgationem addidit Quam certe necessarium fuit addere, si Aduersari, expositionem sequamur i, cum ratione obstru-fhionis, quae ab humorum lentore,& crassitie fit, & proinde a cacochymia, put-gandum, minime vena secanda fuerit.
An codex Galini ex aduerstris corrigendus.
DuERsARIus in praesenti capite nostram opinionem refutaturus praeclare demonstrat se esse gnarum Graecarum literarum. Nam Graecos authores legere, atq; explicare non nisi eius, est qui Graecam calleat literaturam : at Vero Graecos codices corrigere , receptas ab
omnibus opiniones refellere, nouas substituere , quod Aduersarius in praesentia facit, eximiam quandam, atque praecellctem eius linguae cognitionem postulare, ac referre videtur. Quod si ille apte praestiterit, Vtique faxendum erit .nos perperam in inuidiose,ac plane immerito illi hanc nota,qu.d Graeco nesciat, inussisse. Iam experiamur. Aduersarius ostendit codicem de Galerii sententia hoc eodem loco esse deprauatum de bifariam quidem:paltim ex ipsa merite ac sensu Galent: partim ex ipsa dictione, ac vi verborum. Quod autem ad priore attinet rationem ex Galeni mente petitam, ille faelle ex iis refellitur,quae antea diximus cum Galeni sentetiam explicauimus,Aduersari j refutauimus. Quo loco eiusde: eonstatia
lucet. Qui enim antea,quo nostrum argumςzu vita et, v UOsu succu interpretA
453쪽
pcopriam , atque usitatam Vocis signi licationem expressierit, & Galeni contextum temere corrigerc,& corrumpere noluerit, sed eam sententiam seruare,quam
optimi quique dc doctissimi medici recipiunt, & amplectantur:quos longe piae
stat imitari,quam nouatotes istos audire,qui,ut error semel admissos tueantur,
nihil sibi non licere putant.Cuiusmodi illud quoque est, quod in fine capitis in quit. coniecturae huius meae confirmationem affero multiplicem ; primam ex is Avicennae, Alex. Tral. dc Acti j verbis, quae in superioribus citauimus. 1 Mitum. ,, Aduersarius antea his aut horibus usus est, quam bene lain diximus ut probaret legendum este si plenitudinis adsint signa: nunc eadem ratione utitur,ut probet, e contrario este legendum, si plenitudinis absint signa, purgandum Et quia non
nulli verba Galeni referentes, quibus rationem reddens, cur sanguine in mittat, ait,praestat enim vitios succi maiore parte emissa, mentionem faciunt purgationi, colligit antea quoque addendam ruisse purgationem,cum tamen illi ipsi con trouersum locum legerint, ut iacet ut Adnersarium enecat. Si tamen sinquit G lenus apud Iacob vinde Partibus) mediae aetatis , & Virtus fortis, incidimus venas licet nulla significatio plenitudinis in venis significetur. Quis igitur non vi deat , hic ab antiquo interprete purgationem dici, quae Graece est iaκίνωri. qui
en in c orpi .s purgari ex illa mala mateIia. Novi inus enim antiquos illos barba ros homines, Sc non solum Graecae, sed etiam Latine linguae ignaros, non ita religiosos nominum obscruatores fvisse , quin & quamlibct euacuationem purg tionis nomine nuncupauerint. Ex quoruiri monumentis huiusmodi argumetita
conquirere. nihil aliud est, nis medicinam e Barbarorum iniuriis vindicatam, de ad pristinum nitorem iam pene resalutam , Sc quas in portum adductam . nune demum ad eosdem scopulos barbarasque syrtes impellerc, atque ad eandem falsorum dogmatum pericula reuocare: scd smilcs habent labra lactucas.
Reseratio rationum riuersara'.
V M veritatis haec sit vis, ut illi omnia consentiant, ex his quae hactenus diximus, facile est omnia dissolvere,quacumque Aduersarius ad confirmandam suam inanem coniecturam in praeient1 capite alsulit, aut afferre, vel somniare potest.Nam quod primum ait Galenum l qui de magna obstructione,in qua 1 constituenda duo affectus concurrunt, ple- nitudo, de cacochymia i quantum e Veritate abhorreat,iam docuimus; immo ip- ' semet Aduertarius confestus est. Primum. n. falsum est, Galenum loqui de magi Robstructione,cum haec febrem diariam non efficiat, sicuti alias diximus: deinde& eo concesso,de magna obstructione sermonem esita,ea tamen non fit ex pleni tudine,cum crassi, de lenti humores, si multi sint,ca cochymiam faciant, non Plς
nitudinem. In quo licet Aduersari j cauillum animaduerteret qui, quod Gale u ait, si & multi,& crassi,& lenti succi impacti sint,exponit nam ecastities,& vis ciditas cacochymiam constituunt,sanguinis multitudo plet horam ct At Galenu cosdem humores multos appellauit, quos dc lent OS, & crasso, dixit: qui quid om 'lenti, S: crassi humores, vel ipso teste Aduersario Caco Chymiam costituunt:qua re etiam multi dicuntur, qui ad cacochrmiam spςctAnt. Hoc igitur fundamen x diluto,
454쪽
diruto tota ruit fabrica qua fingit,in plenitudine sanguine mitedii in cacochymia purgandu clie: si quide purgatio in principio huiusmodi febriu nunqua con
Uemi propzer alias rationes,quae no sunt in prς sentia considerandς cii versem ut tantii inodo in explicanda mente, ac sententia Galeni in praesenti loco. Quod vero Aduersarius affert ex Gal. 1.in 6. Epid. 3o .nillil aduerius nos facit: neq; enim nos ij sumus,qui negemus, cum ante localium medicamentorum, praesertim calidiorum adhibitionem, totum corpus si evacuanduin, quin id non solum venae fc--ione, sed etiam purgatione interdum fieri possit. Verum quod in praesentia agimusδε cesi tendimus, illud est, Galenum in febre ephemera ex obstructione, ex humoribus crassis, de lentis , venae sectioncm , minime purgationem imperare, quamuis plenitudo non sit in corpore. Quod porro Aduersarius quaerit, quo loco Galenus inter libros Methodi Medendi hoc praeceptum tradat, de duplici corpo - ris inanitione quas praesentem locum innuerit, de per consequentiam indicet, se hic utriusque remedij mentionem fecisse: primum respondeo, Galenum hosce libros recitare, no ratione singulatium euacuationii sed solum ratione communis prae ccpti,discutientia medicamenta non esse ad totum corpus applicanda, prius,
quam illud vacuatum fuerit : quod ipse Galenus non raro docuit, praesertim II. illo Meth. c. io . vel ipso teste Aduersario; in praesenti etiam cap.quod nefandum Don cst. In quo quidem cum locus non cit et purgationi, solius vcnae iectionis memini discuti eo loco 6. Epid. voluit etiam purgationis meminisse, quia ratio curandorum exanthemarum ita postulabat. Deinde pollum alios locos indicare, quibus praeceptum purgationi ctiam commune a Galeno traditum est; pr.t serti vero . Meth.cap. .& 6 ubi idem & demonstrat, & longiore oratione confirmat,
quod hic breuiter attingit: ut qui hosce locos inter se contulerit, facile intelligat illos magis praecipuos cile, quos probabile sit Galenum indicare voluisse Quod Aduersarius obiicit. Postremd adeo in ordinata, adeo parum consinuata,&c. cx iis, quae dicta sunt, facile refellitur: namque cx triplici modo obstructionis,
primum , ut ad cphemeras non pertinentem praetermittit, magnam scilicci o structionem: l ecundum, ac tertium, in quibus obstructio parua cst,aut mediocris, in praesentia tractat. Etenim in parua etiam obstructione, nisi ea recte tractetur,
febris in putridam itansire potest. Cum autem Aduersarius ait. Aliud quod V cum Galenus explicauerit venae fcctionem fieri ob magnitudinem obstructionis, V supponit autem cognouille, quae pro ratione cognoscendi neces laria iudicari
pollent , si diu mare pollum, quid ille tandem sibi velit, facile eidem licet satisfacere ex Galeno: qui aperte dixit, mitti sanguinem oportere, quia praestat vitiosi succi maiore parte emissa ad obstructiones detergendas accedere,&c.& quo hi moribus obstruentibus iter laberum pateat, & iis, quae extrinsecus admouentur, attractio tuta sit, utilis Inaiam fore corpus inanisse. Quae quidem Galenus pluribus explicat, atque declarat: cx quibus si Aduex s. cognolccre non potuit,quae pro praesenti ratione cognitu neccssaria iudicari possunt, ne ex me quidem cognoscet. Quae dc repetitionc affert,non repeto. Nam in mediocri obstructione dixit, si febris post diem non soluatur, suspectam esse, repetit in parua obstructione: in qua id difficilius,& ratius euenit, cum scilicet illa non recte tractatur. Tandem cum Aduersarius ait s Scio certe ad hunc locum maxime dissicilem me non dc- , . di me explanationem aliam, quam quae proxime dicta est, sed profiteor non effudi- ,, lucidam,& certe mihi ipsi videtur datior γ crcdo illum lummo cum artificio esse: Iocutum
455쪽
locutumqui cum explanationem obscuram, δc duram significare vellet,usus est oration usque adeo obscura,ac dura.ut equidem illam pro mea ruditate pcrcipere non possim.Id tamen facile intelligo, quicumque a recto veritatis tramite recedunt, de scrupulosas authorum interpretationes conquirunt, saepe ad huiusmodi anfractus imprudentes adduci ; ut multa falsa, rcpugnantia, incongruentia proferant;quae neque ab ipsis satis explicari, neque ab aliis intelligi possunt. Atq; hic praesentis capitis,& disphitationis,& libri finis esto.
An in cacothymia conueniat femo venae. I promissis standum esset, ut quae semel, iterumque sunt
abunde tradita,& disputata. non amplius frustrarcpetantur, aut totus hic liber, aut certe magna eius pars esset λnobis silentio praetereunda. Verum si Aduersario placuit eadem sexcenties agere,ac repetere, quae potuit suo arbitratu semel proprio loco examinare , fortasse ut librorum mole,ac multitudine,nos obrui si ac pessumtediisse videretur,multo magis nobis licitum erit, qui apologiam scribimus,& iure nostro ab eius telis, & argumentis nos defendere , ac tueri debemus,eius ordinem,quamuis ordine carentem,seruare atque ad eum,qualiscutraq; sit.hanc nostram Disputationem referre. Dabimus tamen operam, ut quae antea dicta lunt,brcuiter tanquam epilogo repetantur, ut memoriam traclitae veritatis
sitimare possincis quid vero dubium superest, nec satis discussum, id ex iactis fundamenti s quam paucissimis absoluatur. Aduersarius duo potissimu tractat in praesenti capite. Alterum, an in qualibet
cacochymia sanguis mittedus sit,dummodo principes huiuέmodi remedij ad sint scopi, Diuitigod by Corale
456쪽
scopi, morbi vehementia, vites, aetas: quod nos verissimum , ille salsissimum esse arbitratur. Alterum, an in cacochymia tum demum liceat sanguinem mittere, si humorum plenitudo illi iuncta fuerit, quod Paulus sensisse videtur .& Aduersarius verissimum putat,ego falsissimum. Quae quidem duo capita, si dilige ter examinentur,totum huiusce libri argumentum complectimtur. Non ego huc omnia congeram,quae prius longa oratione tractata sunt: Illud certe sine obseruationerclinquere non possiam, Aduersarium vi veritatis adactum, non ita se ab his nodis explet care potuit te.quin in nostram denique sententiam veniret. Hanc ille propo-- lait his verbis./lic illi senti ut de tota re; in omni cacochymia,ut maxime rcdun- is det humor frigidus, vel calidus , summa cum ratione, atque ex Galeni sententia D nonnumquam sanguinem mittendum esse. I Id quod intelligendum est , si morbus sit vehemens, &c. Huius porro sententiis duplicem affert interpretationem:
,, alteram, ut i intelligatur de indicatione , quam proprie suggerit cochymia ξQuam dicit dubio omni procul salsissimam esse:alteram, quam ab illo perplexe,
ambigue,ac per plura capita confuse traditam, nos in pauca contrahimus, si praecipui mittendi sanguinis scopi concurrant. Hanc vero quo pacto ille intelligat, vix plane percipio: cum plurima missecat, inculcet, cacochy miam notham, indicationem sumptam ab affectu complicato , cum cacochymia, aut complicando: sanguinem mittere licere cum affectu plenitudinis, de sine plenitudine,ut vacuemus, ut reuellamus: corpus esse sine plenitudine , tum quod cacochymia laborat, tum quod sine cacochymia,ubi inflammatio futura suspicatur: venae sectionem ut indicatur non a cacochymia, nequc a sano corpore, sic solum pendere a magnitudine morbi futuri ratione fluxionis, doc. Quorum quidem verborum ali iconuenientem lentum fortEassequentur. Ego Davus sum, non Oedipus. Illud certe intclligo, in cacochymia ob futuri morbi magnitudine sanguinem mitti: quid vero si morbus magnus sit praesensὶ Futurus ne morbus magnus venae sectionem
indicabit, praesens indicare non poteritὶ At inquit) quoniam isti hunc non audiunt sensum noua, ac polita locutio) nos priorem salsum esse ostendamus. λ- Quem priorem ii si intelligatur de indicatione, quam proprie suggerit cacochy-
,, mia. Quasi vero cgo unquam tari aliquid somniauerim, effutiverim, cacochyrenam suggerere indicationem mittendi sanguinis:qui non obiter, non semel, sed ex principali proposito, semper id pugnaui, neque cacochymiam,neque plenitudinem, neque plet horam,ncque alium quem uis affectum, indicandae sectionis venae vim habere, sed solam,poγssimam praecisuam morbi vehementiam, tanquam scilicet indicantem, cui virium, aetat sique scopi accedunt, tanquam non prohibentes:quae manifestissima fuit Galeni sententia. Pariter , dum nostram sententiam nititur confutare, quae cli, in cacochymia, si forte oriatur indicatio mittendi sanguinis, non alia ratione fieri, ut huiusmodi remedio supersedeamus, nisi ratione virium imbecillium videtur in nostram opinionem descendere. Cum . A. difficillim tim illum locum tractaremus,qua ratione distinguendum sit, utrum remedium, sectionem venae, an purgationem cligere oporteat,cum utrumque a morbi magnitudine indicetur, diximus consilium a viribus cumprimis capiendum esse, quae cum hoc, vel cum illo remedio constare debeat . Ille autem cos aerans In pur- , , Sarionc quoq; viresvalidas postulari, inquit. Atqui vires valent pro hoc munereis exercendo. t Et posterius ait s velim studiosos memoriae comendare quae docui-
,, mus lib.primo de Rat. Cur. per Sannius vires ipsas validas, ac imbecillas dici
457쪽
etiam iii relatione ad opus, quod postulat morbus. , Dum igitur fatetur vires esse si validas pro ferenda purgatione, mens est, eas non elle validas Pro fercnda venae chione. Alioqui si velis esse valia as,iam & venam secandam esse contendam. I acilis igitur est solutio , cum in cacochymia praetermittitur venae sectio ratione virium, id fieri, quia licet validae sint pro purgarione, non tamen validae sunt prosectione venae; sicuti olim declarauimus, posteriusque rursum sumus declaraturi.
Rationes autem , quae an cruntur ab Aduersario, omncs nostram opinionem fovent, ac stabiliunt. Dixit cnim Hippocrates, si talia purgentur, qualia purgari oportet, confert,& leuiter scrunt: quare e contrario si non talia pur3entur, qualia oportet, neque cofert, ii eque facile ferunt.Itaque in hydrope ut deliberemus, an vcna secanda,an purgandum,consilium inde capiendum est,an cum venae sectione , an cum purgatione vires sint constitutae : quod & de caeteris omnibus statuendum est .Quae cum Aduersatius fateatur,tum hic,dum est in morbo , , magno acacochymia penito non coiicnire sanguinis missionem, non quod vires in
sint sui illi dicunt Pi inbecillae, sed quod morbus non indicet , tum libro I.cap. 1s8. iis verbis. - catas, igitur, propter quam suspecta est evacuatio per sanguinis i , missionem, ubi sunt humores corrupti est,quod virtus ipsa non suri plet simque is huiuscemodi cu acuationem potius contraria ratione colligere dcbuit , ergo in xx morbo magno a cacochy mia genito, sicctionem venae interdum non conuenire, M quia quamuis vires videantur eonstare, tamen cum eo remedin in posterum non constabunt. Satis enim ostens uiri cst,vircs, non solum quae praesenti tempore ha- bcntur, sed etiam quae in futuro, esse perpendendas. Ex quibus facile est videre,quam vana sit distinctio Aduersari, de cacochymia notha, vel legitimaequandoquidem in praesentia quaestio est, non de plenitudine, aut sola, aut cum caco chy mia coniuncta, sed de ipla simpliciter ,& vere cacochymia. In qua si forte esu ueniret,ut quispiam medicus venae sectionu imperaret,quaeso Aduersarius re pondeat,ac me doceat, qua alia ratione tandem eius opinionem refellere studere quam si monstraret, re,ut aegrotus ex venae sectione insignem virium iacturam esset facturus. Haec enim clici quasi demonstratio per veram causa Iri, in qua animus acquiescit , cum caeterae omnes ad hanc unam tandem , tamquam praecipuam, ut rcferantur, necessc sit, quaecumque de humorum qualitate, de loco, aut aliis id genus ab Aduersataci , caeterisque nouatoribus asserri pollunt. Quod ad Paulum attinet,quamuis eius verba ad convellientem sensum redigi possint,ut scilicet pro curatione doloris,s plenitudo adst, secemus venam, si ca- cochymia, purgemus, non quia indicatio ex humorum qualitate, aut quantitat sumatur, scd vi cx eisdem coniecturam capiamus,utrum cum hoc,an cum illo remedio vitcs sint conseruandae ; tamen, quia huiusinodi sentcntia, ut verba sonant,absurda est, nec recipienda, non est ut Aduersarius ad Galent authoritatem .onfugiat . de Sanit. Tucia c. . Quem locum antea satis examinavimus; in quo certum est, Galenum loqui de praeseruatione, ac sinitatis tutela, tum Paulus depraesciiti morbo loquatur.
Rationes noBrae una cum Aduersar, μlutionibus considerandasDVERSARI Us in capite 2.3c 3 . nihil aliud facit, quam nostras reci- ω ξ at rationes, quibus probare nixi l us,interdum in cacochymya lanῖ
458쪽
nem esse mittondum .Sed quoniam ille capite quarto interposito, moX capite s. Jccaeteris cas sibi examinandas , atque soluendas proponit, equidem decreui eas referendas, & quam brcuissime confirmandas ad suum quemque locum differre: pleraeque omnes ex iis locis tumuntur, quos magna ex parte perpendimus,& ad
i nihil aliud nostram confirmaret opinionem, illud certe maxime potest eius veritatem studiosis persuadere,quod rationes aduersariae afferuntur usque adeo friuolae, & inancs, longeque petitae, ut facile dignoscere liceat,illas potius contradicendi studio fuisse c5fiistas quani vetitatis eruendae gratia ex ipsa rerum natura deductas. Prima ratio est, quae cxea sumitur dubitatione, quam nos alias diximus in Galeni doctrina este maximam : cum morbus magnus non .lum venae sectionem sed etiam purgationem indicet ex . Meth. cap. 6. non videri unum ex iis remediis illud proprie tale quod a morbi magnitudine indicatur. Quam quidem insignem diis cultatem, cum olim promiterim,sdemque meam obligauerim me esse trachatur u , id mihi libet in praesentia praestare, ac meam fidem liberare. Id quod eo libentius facio, cum locus reuera sit dissicillimus,quod Aduertari j illum, tamqua nodum Herculeum numquam desinant nobis obiicere. Sic Trincauellius, in quem locum, dum hae cscribo, forte incidi,his aduersus nos agit. Qui absolute innixi sententiae Galeni . de Rat. Uict. in Morb. Acut. 5 Meth.& in libr. de Cur. Rat. per venae sech.pro ferunt semper venam secandam, si fuerit magnus morbus, sine aliκ dissinitione, obaudiunt quae ab eodem Gal. plerumque in hac re tradita sunt: utpote qui Meth dixerit, nempe quod robur morbi,suc magnitudinem dicas, pro scopo nobis constituere oportet,ium in mittendo sanguincitum in pur an clo. Si ergo indicatio a magnitudine morbi accepta vcl secandam venam nobis praescribit, v clpurgandum , liquido omnibus patere potest quia tamen latet multos qui mcd,-cinam hoc tempore profitentur rationem hanc non valere. Morbus est magnus, vires S aetas consentiunt, ergo mi Uendus sanguis, sed oportet inferre. Ergo vel missione sanguinis,vel purgatione eget. Quodnam autem illorum potius eliget dum sit aliunde petendum est: nimirum vel a natura vacuandi humoris, vel ab eius motu, vel a natura laborantis corporis. Hactenus Trin cal. Caeter uia cum nos in nostra Disputatione, aduertns Vallesiuin, qui itidem hoc potissimum argumento cum tribus principibus vena sectionis scopis pugnabat, longa & accia, rata oratione in hoc eodem argumento versati simus, nobis liceat in praesentia hanc ipsam rem breuius agere, ac nonnulla tantum afferre . quae possint priorem Disputationem adhuc magis illustrare,& confirmare. Consulto igitur praeter initio quaecunique hac de re ex aliorum sententia alias diximus, & ad meas rationes statim venio. IPerdissicilis,& perobscuraquςstio est, cuna scopus magnitudinis morbi tam languinis mittendi, quam purgationis adhibendae communem afferat indicationem : unde nam oporteat huiusmodi iudicium , ac dii linchionem facere, utrum remedium debeat adininistrari. Iii primis vcso allud cquidem non verebor affirma
459쪽
assicinare,nisi ex solis tribus principibus scopis licet de venae sectione decernere, sed praeterea necessse est, vel naturam, aut modum vacuandi humoris, vel naturam laborantis corporis , vel alios id genus scopos aὰdidisse , disciplinam Hippocratis,& Galeni, tam praeclare,iam aperto, tam esticienter traditam, quam nos demonstrauimus, corruere uniuersam. In acutis morbis c inquit Hippocrates sanguinem detrahes , si vehemens morbus videatur, floruersique agrotanti aetas, & virium robur adfuerit. Si valens sinquit Galenus) sit morbus cum virium roborc , nemo est in artis opcribus exercitatus, qui non sanguinem d
trahat. Sed obsecro te , quomodo haec pollunt conssteae, ii praeter magnitudinem morbi, si praeter robur virium medici adhuc sunt obligati & copiam, qualitatcin. de motum humoris,& naturam aegrotantis, & alia id genus propc-moduin infinita conlidcrare,& animaduerteret Haec quidem lector optime suot diligenter consideranda, atque animaduertenda. Quis enim istud audeat negareὶ sed tamen ita sunt consideranda,atque animaduertenda mihi quidem ut videtur ut omnia ad principcs scopos perpetuo reserantur. Quod enim pertinet
ad humores, quorum consideratio in sectione vcnae aduersariis cum primi Videtur necessaria, equidem puto omnium rationalium mcdicorum este neminem, qui venam secaturus non anica libenter, ac diligenter eorum natu tam , &singulas conditiones inquirat, atque examinet : Sed quamobrei An forte ut illi
quartum scopum efficiant,ex quo deliberatione, atque indicatione mittendi, aut non mittendi sanguinis capere oporteat Non arbitror. Illud enim, expresic Hippocratis , & Galeni doctrinae aduersiaretur, quos certum cst , non quatuor, sed tres tantummodo scopos constituisse , atque in iis omnem humorum considerationcm praeteriisse. Quot sum igitur luc spectat consideratior Ad illud unum,ud opinio mea fert, quod ex copia,qualitate, motione, de qualibet humorum conditione medici possunt de principibus scopis verius,& certius iudicium facere. Ex gr.s humorcs non extra modii superfluunt, si nulla improba qualitate sunt maleast ccti, si ad aliquam externam, minusque nobilcm partem fluunt,hinc licet colligere nullam neque adclle, neque sorte ad futuram morbi magnitudinem. Contra aulcm, ex insigni humorum exuperantia , ac vitio, ex violenta aliqua in partem principem irruptione, facile est intelligcre magnitudincm niorbi, vci adcf- se,uci certe impendere.Shniliter si humores a sita naturali mensura,& conditione non multum recedant; si homo probum corporis habitum, & temperamentum nactus est , si a grotat in tempore anni, coeli constitutione, regione rempcrata , si morbus suapte natura non est diuturnus, omnis ratio colligit vires plane fore constantes, poste que venae sectionem bene perferre. Contra vero si humores vel copia. vel qualitate vel quomodocumque praeter naturam sint a stecti, longcque distenta natura sanguinis, si homo vitiosimi corporis habitum, ac
temperamentum tortitus cst,si laborat 1ia tempore anni, coeli constitutione, regione insigniter calida,vel frigida, si morbus natura longior est, hinc licet suspicari in hoc homine vires fore imbecilliores,quam ut venae sectionem tuto, S commodo ferre possint. Atquc haec tanquam exempla sint satis, cum studiosi si- li ratione facile possint in aliis se ipsos exercere. Porro hanc ipsam humorum considerationem, quatenus ad illos pertinet, ego itidem censeo id quoque mprimis praestare, ut medici intclligam, sciatuque hoc difficile iudicium ad hiabere, ac distinguere , urgente morbi magnitudinc, viruiu lectioncm Venae, an
460쪽
purgationem eligere oporteat. Adeo ut huiusmodi inquisitio alioqui necessaria ad principem virium scopum perpetuo debeat teferri. Quo quidem loco
non est, quod Aduersari j tantopere laborent , ut probent, tam in sectione venae,quam in purgatione robur virium necessario requiri: quod nos illis nouin uiti concedimus. Sed illud nobis liceat repetere: minime unas, atque ea dem vires ad utrumque remedium aeque esse accommodatas: immδ vero , & sectionem vetiae, & purgatione proprium quendam, & peculiarem virium modum , ae firmitatem desiderare. Adeo ut quae robustae vires valent phlebotomiam bene perferre, purgationi minime possint satis esse : & quae robustae vires pollunt bene purgationem tollerare , nullo modo possint venae sectionem sustinere. Quod firmillimis rationibus atque exemplis in nostra Disputatione demonstrauimus,quae in praesentia non decet rursum recordari: quo quidem labore eo magis nulli libet supersedere , quod ipse quoquc Aduersarius , ut paulo supra vidimus, hanc ipsam veritatem non potuit L Et cri. Quod si quis quaerat adhuc, quonam modo liceat hanc distinctionem adhibere, atque intelligere. quando vires hoc ,vel illud remedium possint,aut non possint per serre: ad hunc primum responderem, cum haec deliberatio potius artificiosa quadam, ac probabili coniectiara , quam porspicua, δ certa ratione pendeat, huiusmodi iudicium elle per quam difficile, summaque prudentia, cruditione , atque in artis operibus exercitatione fore opus, quod quidem ex eo fit euidentissimum,
quδύ inter medicos de hac re frequenter non conueniat; aliis venae sectionem, aliis purgationem magis probantibus deccrnentibus. Deinde vero eam quoque responsionem afferre,morbum, causasque morbi, symptomata, temper i m.
corporis habitum, δc alios id genus scopos ad hanc rem multum conferre: sed considerationem humorum principem locum, ac veluti praerogatiuam quandam obtinere. Quae tamen omnia equidem ita censeo ad hoc serendum iudicium esse accommodata, ut minime primum, de per se,& tanquam scopi principes, sed tanquam scopi secundarit,atque hac una tantum ratione, quatenus ad principem si opu referuntur,viresque vel firmas,vel infirmas demo strant possint huiusmodisgnificationem δε distinctionem afferre. Sed illud quoque dem si mihi liceat addidi sici neque alia deesse argumenta, dc quide longe maximi momenti,quae me- μεν. dicos circa hac deliberationem optime possut informare. Cu enim Hippocrates, i πιι & Galenus doceant; concocta medicanaainc mouenda non cruda: In morbis acu 4. as. Vict. 11 tis purgantia medicamenta raro adhibenda: Cum morbi inchoant, mouendum,as ut plurimum venae sectione, nonnunquam purgatione : Omnes propemodum morbos acutos,primum dato purgante medicamento solui non polle sectionemque venae perferendam:Medicos, quicumque inflammationes principio purgate medicamento soluere conantur, non soluin ab inflamatione quicqua no adimere sed etiam . aegros ad maxima pericula, atq; ad interitu adducerem dc alia id genus, quae a nemine posimu ignorari. Haec quidem si proxime superioribus notationi-hus coniungantur, mihi videntur ad hanc rem plurimum lucis afferre:ut medici randem fortas te non ita diis ciliter poskint internoscere, viro rc medio, sectione venae,an purgatione utendum sit. Atque haec mihi in mentem venerunt, quae de huiusmodi loco rursum in medium proferrem: quein quidem sicuti alias conseia susin professus sum ita nunc libenter fateor, ac prosit cor singularem dis scultatem continere.De qua doctiores maximopere quaeso, ut ipsi pariter suas cogit
