Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

. SPECIMINA mala , quia non putat esse peccata, nisi quando iniuria aliqua proximo inta tur per illa,quae non potest excusari, quia putat sibi ipsi fieri et v.g dnm violatnr alienus thorus per aduIteriusecuta prole, vel quando virgo aliena inuita deflorarur, aut eius defloratio in publicum M'nit maxime per ingrauidationem: alioquin sputat pollutionem , domiam, bestialitatem, cogitationes turpes, verba, & tactus impudicos in ordine ad quamcumque personam non esse peccata , quia in iis Qta voluptas quaeritur citra iniuriam alienam sicut opinatur in quia a nulla homini animali in istis culpa , vel iniuria apparet. Putat insuper fornicationem simplicem, stuprum , adulterium, & reliqua vitia secundum naturam esse licita, modo adsit utrimque consensus, nec fiat iniuria alicui tertio, propter quam euitandam cauet quantum potest generationem prolis, & sic facit peccata secundum

naturam esse contra naturam, quamuis milia sputet esse peccata. Leges autem Scriptiirae Sacrae contrarias vel ignorat, vel ut terriculamenta puerorum explodit, contra dista in Morali Tutiori .

Verum quidem est, esse quosdam Moralis Laxioris Magistros, qui dicunt omnia , quae vergunt ad decisionem seminis humani extrata actum coniugij esse illicita; & sic omnia praedicta vitia reprobare videntur; sed virtute illa

292쪽

MORALIs LAXIORI s. 287 admittunt, quando easdem omnes voluptates permittunt per modum sensualitatis,modo nosit periculum effusionis seminis , quod saepe ex naturae defectu contingit: I. g. in senibus, vel eunuchis, vel aliquando etiam in ebriis, non ex defectu deprauatae voluntatis, quae, quantum in se est, in omni carnali sensiualitate sempertendit ad excitationem semitis, & per consequens ad commotionem spirituum decisioni seminis inseruientium, si eius copia adesset .vndὰ homo corruptus est quasi herba , noli me tangere, nisi me vis ad carnalem concupiscentiam mouere.

Quod etiam in Matrimonio extra coniugalem actum maxime locum habet propter continuam occasionem similium seusiualitatum,que sunt illicitae, nisi tendant ad actum coniugii hic, & nunc exercendum: quamuis Moralis Laxior a sortiori omnia licita putet in coiugio; quia no vult esse tam rigida quana sanctus Paulus , qui dicit, quod coniuges tribulationes carnis habebunt huiusmodi, id est, maximam,& inexplicabilem, si casti vivere volunt; & sisene maiorem adhuc habebunt; si in continua incontinentia, quae est inexplebilis, iuxta Moralem Laxiorem vivere velint.

s. LXXX.

293쪽

S. XXX.

circa modiatiam in exterioribus motibus corporis .

Mee Meurrit illi mulier omatu meretricio, praelarata ad capieridas animas : garrula, δc vaga , quietis impatiens. Prou. D

AMor inordinatus in exteriori hominum conuersatione omnia sua dicta, & facta propria utilitate, & proprio beneplacito metitur 3 quia sibi seli prudens videtur. Detrahit, calumniatur, rixatur, sese extollit, parentes inhonorat, rem alienam ustirpat, verba imp dica profert, delectationibus gulae, & luxuriae pascitur, M. omnia benὰ, quia putat probabile o

Circa modestiam in exteriori anarat .

Homo quidam erat diues, qui induebatur purpura , & , Μ D, & epulabatur quotidie sple

REgulam suae modestiae in exteriori apparatu vestium, domorum, conuiuiorum, curruum, & aliorum similium , non aliam ponit , quam ipsi ponatur ab egestate, de impo

294쪽

tentia dilatandi sua phylacteria ; vel a propria auaritia, qua se priuat pompa, non quia pompam odit, sed quia pompa depauperari timet.

circa obligationem generalem omnia o hominum ad praedicta seruanda .

Reeede a nobis: scientiam viarum tuarum nolumus. Iob 2I.

Ex dictis in hae Morali Laxiore facile erit

amori inordinato excutere a se omnes o ligationes in Morali Tutiore positas, utendo in singulis materiis plausibili aliqua excusati ne, ad quam ipsi sussicit non modici momenti ratio, vel authoritas saltem putata .

295쪽

PARS SECUNDA .

S. I. Circa Chrisum .

Pater noster Abraham est. Ioannis8.

' I Mor inordinatus supra modum inta Christo gloriatur clamat illum Redemptorem suum , Mediatorem suum,Caput, &c depraeuicat ipsius passiones, sed pati non vult; putat enim sufficere, quod Redemptor suus passus sit , & quod Mediator offerat merita sua Patri AEterno pro se . Agnoscit Caput, sed exaltatum , non ut sequatur humiliatum . Fatetur oportere quidem aliauando pati, sed inuitum: suscipiendam a Conlassario pro peccatis minitentiam, sed leuem, atque ad arbitrium.

S. II. circa Gratiam in communi .

Nos ex fornicatione non sumus nati.

Libenter agnoscit gratiam primo Parenti datam; sed cum fateri cogitur, eum a

296쪽

gratia primi status, totamque in ipse propaginem hominum ab eadem excidisse; quia non capit istu totius posteritatis lapsum in Adam, dicit Deum fuisse obligatum mittere Redemptorem , aut quocumque alio modo debuisseis misereri, ne quis periret sine sua culpa; & ideo gratiam istius Redemptoris omnibus dari debuisse, ne quis inculpatus periret. si vero non sit deputandum diuinae Misericordiae sioli,& non Iustitiae s sicut deputant Scripturae, &Sandii Patres,praesertim Augustinus in hac materia triumphator haereticorum; quod Redemptorem miserit, & non omnes reliquerit in , massa damnationis, sicut relinquit paruulos innumeros , qui moriuntur sine Baptisino ; sicut relinquit indefinitos Paganos , & adultos Iu-- datos, quibus non dat lumen gratiar Christi: sicut etiam permittit maximam parte Christianorum, vel per haeresim, aut aliam infidelita tem, vel per peccatum mortale relabi in corruptionem huius massae, & in ea putrescere , ac damnari: ita ut potius cum Paulo dicere debeamus ; Ο Amor inordinate i tu quis es qui respondeas Deo i numquid potest figulus ex eadem massa aliqua vasa facere in honorem, O aliqua

in contumeliam t

s. III.

297쪽

S. III. cisca Gratiam Ada.

Vnum Patrem habemus Deum . Ioannis 8.

Libenter sui dictum est titulo praecedenti;

Gratiam Adae collatam agnostit: sta gloriando in viribus suis , quasi ea non eguithe , nec egeret propter naturae suae integritatem. Vti Patuit in primis parentibus , qui reiecta gratia voluerunt contra Dei mandatum per naturam sese efficere sicut Deos in scientia boni,& mali: sed non ostenderunt nisi suam paupertatem,st tim ac reiecta gratia prodiderunt, de viderunt suam nuditatem.

S. IV. circa Gratiam Christi.

Semen Abrahae sumus, & nemini seruiuimus umquat Qusmodo tu dicis liberi eritis Ioannis 8.

LIbenter etiam ut ibidem dictum est agnoscit Gratiam Christi, imo omnibus d hilam putat.: sed etiam subiicit libero arbitrio

sic ut innatis eius viribus volendo , aut nolendo acceptetur , vel repudietur.

Hinc Sanctus Prosper libro de ingratis cap. Io. his versibus sorma gratis semipelagians ita describit: Ue

298쪽

MORALIs LAXIORI s. 29r Vt eunctos vocet illa quidem nultetque nec ullum Praeteriens studeat communem adferre salutem Omnibus, ct totum peccato absoluere mundum. Sed proprio quemque arbitrio parere vocanti, Iudicioque suo, mota se extendere mente

Ad lucem oblatam, qαε se non substrahat ulli,

Sed cupidos recti iuuet, illustretque volentes. Hinc adiutoris Domini bonitate magistra Crescere virtutum studia,ut quod quisque petendis Mandatis didicit, iugi sectetur amore. Esse autem edoctis istam communiter aequam

Libertatem animis, ut cursum explere beatum

Persistendo queant: mem essectumque petitum nante Deo, ingenins qui numquam desit honestis. Sed quia non idem est cunctis vigor, oe variarum Illecebris rerum trahitur dispersa voluntas zSponte aliquos vitiis succumbere qui potuissent A lapsi reuocare pedem , flabilesque manere. Vnde dicit parti talos, qui morititur sine gratia sine usu liberi arbitri3,nulla pati poenam seu sensus, seu damni, id est, mallo af fici dolore sensibili ab igne, aut intelligibili propter priuationem visionis beatificae: sed eos ponit in loco amoeno simili im, quem olim

Poetae vocaverunt Campos Elisios. Cum tamen de Fide Catholica sit gratiam Christi esse indebitam ipsi Adae corrupro, & omnibus eius posteris; & iustum Deum luti supra dictum est)potuisse damnare cu Adam totam eius posteritatem: potuisse applicare uni Redemptionem

299쪽

294 S, T CIMINA Filii, & non alteri: ac reuera applieuisso& gratis omnino asseratur, quod illi, qui sunnatura filii irae, morientes sine participatione gratiae Christi, sint immunes ab omni tormento . Denique videtur iniuriosum gratiae Christi, quod subiiciatur libero arbitrio a se libera-ro , cum iuxta scripturam , a quo quis superatus est, eius& seruus esse debeat. Superatur autem a gratia Christi malitia voluntatis 3 ac proinde voluntas gratiae Christi sublici debet, uti reuera subiicitur iuxta Doctrinam Magni Augustini, & discipuli eius Prosperi, qui cap. II. sic Semipelagianos refutare orditur. Iam quia summatim, ut potuit, sententia vestra Becursa est dic untia probes, quod Gratia Christi

Nullu omnino hominem de cunctis qui generantur Praetereat, cui non regnum vitamque beatam Impertire velit ' &c.

Circa Sacramenta Christi.

Pharisaei, & omnes Iudaei, nisi crebro lauerint manus,uon manducant, tenentes traditionem Seniorum, M NiZ.

ΑMor inordinariis re icit sacrametarari

sti sicut avarus respicit pecuniam Quemadmodum enim auarus respicit pecuniam in ordine ad vitam suam corporalem ; ita amor

inordinatus respicit Sacramenta Christi in o dine

300쪽

MOR ALIs LA XI ORIs 29sdine ad vitam suam spiritualem:& quemadmodum auarus non amat pecuniam nisi propter .se ; ita nec amor inordinatus quaerit Sacramenta nisi propter se; ideoque non habet maiorem Sacramentorum respectum, quam auarus p cuniarum. Cum tamen inter pecunias ad vitam corporalem,& Sacramenta ad vitam spiritalem haec sit differentia, quod pecuniae nihil aliud i cludant,quam esse utiles nobis: Sacrameta vero propter Authore suum Christu , eiusque aut Spiritus Sancti prssentiam includant esse venerabilia, & pro fine non habeant utentem, sed Dpsum Deum , qui per illa nos sanctificat, veper illa nos se dignos reddat . . , se Praeterea amor inordinatus Sisis iiivistimat esse remedia infirmitatisspiritualis, sicut medicina corporalis est remedium infirmitatis corporis: putat enim Sacramenta causare gratiam sanctificantem in anima etiam adulti sine :dispositione ipsius, sicut medicina corporalis causat sanitatem corporis sine praeuia dispositione ipsius. Quasi vero anima non plus coota peretur suae saluti per liberum arbitrium grui . actuali adiutum, quam corpus libero arbitrio destitutum cooperetur suae linitati. Circa singula Sacramenta in specie non tua dico aliam Moralem Laxiore esse attedendam, & cauendam, quam illam, quae a me reprobata

est in Morali Tutiore:vnde transeo ad alias la

xitates,

SEARCH

MENU NAVIGATION