Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Pars I. De Euch. inspecia vi est Sanamentum i 43cimus proprietales corporum , non eXclusis , quas habemus ex tactu , a physicis legibus sunt , et Dei subsunt liberae voluntati. Quippe nemo , nisi praejudiciis

prorsus Occupatus fuerit , negare potest , quod , nisi externa objecta irritationem producant in exterioribus organis Seusoriis , et irritatio islliaec motum excitet in fluido nervoso , aut si placet, in nervis , et motus iste non producat mutulionem in fibriculis cerebri , nullam ideam nostrum principium cogitans efformabit , ut patet in iis , qui aliquo vel exteriori, vel interiori morbo laborant. Ergo omnes physicae proprietales , nulla eX-cepta , non formaliter, ut dicunt Scholastici, continentur in corporibus , sed sunt varii modi cogitandi animae

nostrae , juX tu variam mulationem cerebri causalam avaria actione eXlornorum objectorum , et juxta variam

externam , et internam dispositionem nostri corporis. Sed Deus est , qui sic omnia libere disposuit , et cum vult, Suspendere , et immulare potest. Ergo omnia subsunt liberae Dei voluntati. Et id adeo verum experitur, ut Si eX quacumque causa , vel morbo , aliqua ex dictis mutationibus sat in cerebro , quin sit exterius objectum agens , nihilominus idea respondens producatur ab anima , uti habemus ex somniantibus , et furiosis , qui vident, et caeleris sensibus nullo excepto, pcrcipiunt objecta , quae non exiSlunt.

78. Coroll. I. Ex dictis ergo sequitur, ex Dei

voluntate fieri posse , ut externum Oblectum. non amplius existens , perducet tamen consueta mulatio in cerebro , et inde eaedem ideae ab anima estormentur , quae prius concipiebantur , praesente externo objecto.

142쪽

r 9. Coroll. II. Et item , contra , in Dei potestate est , ut existat externum objectum , quin tu nostra organa agat , aut si agat , irritationem exteriorem non producat; aut haec motum non communicet fluido nervoso ; aut motus iste non immutet cerebri fibras ; aut tandem principium cogitans talem mutationem non cognoscat. Quippe a Deo est tota illa series effectuum , et sub Dei potestate quoque est , ut lex ista Physica persistat, Vel cesset , ut eadem maneat , vel immutetur. I 3o. Secundo. Pro certo quoque ponendum est, qu0d locus , motus , distantia elc. , nou Sunt reS reales , et per se existentes , Sed Sunt ideae relationis , ant abstractae consequentiae ex ideis sensibilibus. Sic locus non est veluti Vas in quo corpora continentur , aut Circumscribuntur ; sed est simplex relatio coexistentiae , quam ex Dei voluntate SubSlantiae , quae propterea Corporeae

dicuntur , habent inter se. Sic , si fiat hypothesis , ut

una tantum corporea SubStantia existeret, tunc non amplius haberetur locus. Sed motus est transitio ex uno in alium locum , Sive ex una in alium coexistentiae rotationem. Ergo si una tantum existeret substantia corporea , tunc non eSSet motus. Sed ex pluribus successionibus relationis coexistentiae commensuratur distantia,

sicut eliam ex aliquo majori , Vel minori labore , quo opus est , ut aliis organis sensoriis , praeSertim tactu , idem objectum percipiamus. Ergo si una tantum daretur substantia corporea , non amplius daretur distantia. Sed relatio illa coexistentiae non essentialiter convenit substantiis , sed tantum ratione systematis, scilicet ex

libera Dei voluntate. Ergo si ita velit Deus , possunt

143쪽

substantiae corporeae persistere tu existentia , quin sint in loco , quiu moveantur . quin prope sint , vel longe quin sint durae , quin impenetrabiles , quoniam impenetrabilitas est occupatio loci cum exclusione aliorum , quiti Videantur , et quin caeteras sensibiles qualitates habeant. Sed quae ex Dei voluntate creaturae habent, ex

Dei si riter voluntate aeterna quidem , quae Semper est eadem , et in actu iisdem privari possunt. Ergo

sicut potest Deus ellicere , uti supra demonstratum est, ut percipiamus aliqua corpora , quin ipsa actu in organa exteriora agant, ita incere quoque potest, ut alia revera ellistant, quin a nobiS valeaut percipi. Cons. quae

diximus in II. p. lib. I. S. 367, et in lib. . III. SS. 8ι.

8 i. Quibus positis , sic nostram thesim demonstraomus et et quidem primo negative. Tunc vera contradi etio , et repugnantia habetur , cum quod unum aω- mat , aliud in terminis neget , aut quod unum ponit , aliud auserat ; aut, si placet , cum ementia , aut attributa essentialia unius , destruant esseesiam, et attributa essentialia alterius. Sed intrinseca natura , et emeulia substantiarum est nobis prorsus incomperta , et nonnisi Phaenomena suut , quae de illis percipimus , quoniam nonnisi effectus cognoscimus, quos in nobis producunt, et ignoramus prorsus quomodo , et quare id fiat, necessa Tio nec ue , an vero accidentaliter , et contingenter. Ergo

maxima temeritas est asserere Veram intrinsecam repugnantiam in Sacramento Eucharistiae ex quo , dum non aliud in illa constanter experimur , nisi panem , et Vi

nuru ; tamen Ecclesia catholica de fide tenendum docet, Tom. n. a O

144쪽

. 3 16 Inst. TheoI. Lib. VIII. de Sacramentis

ibi nullam esse substantiam pauis , et vini , sed solum esse verum Corpus , et Sanguinein Christi Domini, sub speciebus panis et Vini. . .a82. Prob. II. positive. Ex eo. rei iugnantiam in Sacramento Eucharistiae repetunt Haeretici maxime Sociuiani , et Rationalistae , quod ibi non experimur , nisi panem , et vinum , et item Vini Meetus , et Panis , et etiam, facta Chymica analysi , nihil repertum est sub. stantiae animalis , sed tantum vegetabilis. Item nihil omnino ibi experimur humani Christi corporis , neque ullam necessariam , et mSentialem proprietatem ejusdem. Nunquid , dicunt , existere potest Verum physicum corpus , quia sit in loco quin sit figuratum, quin sit sensibile , et quod est maximum , quia sit impenetrabile 'Procul dubio , sic insistunt, extensio , et impenetrabilitas sunt attributa , quae constituunt essentiam Corporis. Nunquid ergo fieri potest , ut corpus existat Sine sua es sentia aut existant attributa necessaria panis , et vini, et .non existant substantiae illae 8 et quod majus est , ut existant species , quae certe aliud non sunt , nisi prinprietates , sive modi existendi, quin existant illae substantiae pauis , et Vini , quarum sunt Proprietates , et existendi modi 2 Quippe ad haec redeunt omnia momenta es et rationes Haereticorum pro Statuenda vera repuguantia in Sacrosancta Eucharistia.

133. Sed ex demonstratis S. i 77, et seq. haec

omnia vana proram Sunt ό Etenim quas dicimus proprietates corporum , nulla excepta , non sunt illis essentiales , sed eisdem conveniunt tantum ratione Systematis , et propterea libera subsunt Dei voluntate. Ergo ex

145쪽

Purs I. m. Evch. inspecta ut est Sacramentum 147

cadem voluntate Dei possunt illis privari, quin desistant existere : et item potest Deus esiicere , ut nos illarum ideas efformomus , quin in corporibus cxistant , quia ideae , non semialiter inhaerent rebus , sed sunt nostri modi cogitandi juxta mutationem fibrarum cerebri , quae ut dictum est , fieri potest, quin actu existaut corpora exteriora , et potest 'etiam non fieri , etsi illa existant. Non negamus , quinimo pro Viribus propugnamus , id fieri non posse Sine magno miraculo , quod est actio contra , vel supra physicas naturae leges. Sed id ovincit impossibilitatem , et repugnantiam non Vero abSolutam , quasi non possit Deus

perare. 4i84. Quod vero ad essentiam corporis pertinet, quam Heterodoxi , pro sua tuenda causa , dicunt reperiri in extensione , et impenetrabilitate , respondemus , id vertam esse de eorpore ut est species , idest ut est idea abstracta , et universalis , non vero ut est substantia iudividua. Certo ablata impenetrabilitate , et figura ex idea universali corporis , non amplius habetur in nostra mente idea corporis et sed non ita Verum est de corpore individuo, cui non essentialiter convenit agere, nec agendo , necessario , et absolute fieri debet mut tio in cerebro , quam anima cognoscens' ideam corporis

efformat.

Resoloitur uniea di vitas.

i 35. Mulla quidem ab Haereticis objiciuntur : sed cum ipsa nihil aliud evincere possint, nisi repuguautia physicam, illam su

146쪽

i4' Inst. Thιοι. Lib. VIII. de Sacramentis

. . .

Physicam , idcirco , omnia soluta remanent ex multis, quae de hac re jam dieta sunt. Sed nihilominus illud unum contra asserimus , quod sciliret nostra catholica doetana circa Eucharistiam , Dei opponitur Veracitati, quoniam perpetuo nos deciperet Deus , ut qui dispo- Suit , ut constanter sentiamus qualitates panis , et vini nou existentium , et nullimode percipiamus Christi cor-

pus , et sanguinem realiter existentem. Sed vana prorsus est hujusmodi dissicultas. Sexcentis, et apertissimis testimoniis Christus ipse, et Apostoli nos monent de hoc stupendissimo miraculo 2 quomodo ergo mendax Deus , si aliter res se habet , quam sensus representant Z Nunquid mendax, qui manifeste dicit, sua signa , in datis circumstantiis , non amplius rem consuetam significare , sed aliam diversam 8 Serio Scriptura nos monet de apparentia panis , et vini sine realitate , et de realitate Corporis , et Sanguinis Christi sine apparentia. Ergo nullimode mendax Deus , qui sic oporatura ἀ

eramento Eueharistiae non in signo . Mura, aut Mirtute , sed rere realiter , et substantialiter eontinetur Christi corpus , et Sanguis una cum ψsius ani ma , et Disinitate.

. . . . -

i 86. Haec propositio de fide tenenda est in omnibus suis partibus , sicut definitum fuit a Concilio Didentino sess. XIII, ean. I. S. i69 . Et sic probatur I. ex Seripturis. Mailli. cap. XXVI. 26. et seq. haec ha-

147쪽

Pars I. De Euch. lavrela ut est Sacramentumbemus de Sacrae Eucharistiae institutione : Genantibus auuem eis , accepit Iesias panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis , et ait: acc*iter et comedita , hoc est comus meum I et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis , dicens : διιιto hoc omnes. Hic est enim Sanguis oeus noui ta- ει menti, qui pro muctis inumdetin in remissionem Peccatorum, Et Marci cap. XIV. v. aa. similiter legimus : Manducantibus illis, ac Pit Iesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis , et ait et Sumite, hoc est corpus. meum. Et accepto calice , gratias agens dedit eis , et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: Hic est Sanguis meus novi testamenti , qui pro muctis e ridetur. Et item Lucae cap. XXIII. v. 19. : Et accepto pane , gratias egit, et fregit , et fit eis dicens : hoc est Cor us meum , quod Propobis datis: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem , postquam coenavit, dicens :nc est calix novum testamentum in meo languine qui pro vobis fundetur. Et haec eadem repetit Apostolus in I. ad Corinth. cap. XI. V. s3. dicens : Ego enim iace i a Domino , quod et tradidi Mobis , quioniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur iacc u Panem, si gratias agens , fregis, et dixit e Acc*ue , et mmedite r hoc est cor us meum , quod pro oobis tradetur et hoc facite in meam commem

rationem. Similiter et calicem , Postquam coenarit, dicerat Isic casiae movum testamentum est in meo sanguine etc. Procul dubio haec lestimonia ita clara,

et praecisa svat , ut b nulla iudigeant explicatione , et

148쪽

150 Inm Theol. Lib. VIII. de Sacramensis

interpretatione , quoties litterati sensu accipi debeaut . Sed litterati sensu accipienda sunt : I. quia nihil est ,

cur ad figuram , et metaphoram confugiamus , ut Rationalistae sine ratione contendunt. II. , quia uulliinodesta est in illis a litterati sensu recedere. Ergo Elc.

x87. Et quidem primo : Tunc fas est ad figuram ,

et metaphoram confugere , cum aliquod absurdum ex litterati sensu sequeretur , aut aliunde ex Clariore cov- textu sic pro certo habemus. Sed nullum absurdum sequitur ex Iitterati sensu illorum testimoitiorum , neque ex contextu quid aliter habemus. Et quidem. Quod absurdum videtur recentioribus Protestantibus , est repugnantia , ut existaut species , Sive proprietates , aut modi existendi substantiarum panis, et vini , quin eIistant substantiae ipsae ; et contra , ut aliae substantiae reVera existant , ut Corpus, et Sanguis Christi, sine suis proprietatibus, uti sutit extensio , et impenetrabilitas. Sed id salsum prorsus demonstratum est iu superiori thesi s. i77. Ergo in. II. Nullum adhuc aliud testimonium a Sacramentariis allatum. est , ex quo , D0udicari clare, ut opus esset , Sed nequidem SubOScurae, oppositum conflat. Ergo ad arbitrium prorsus , juxta suum morem , quae altulimus testimonia , volunt interpretari I 88. Quinimo ex contextu constat, quod absolute sequi debemus sensum litteralem. Etenim Ioannis cap. VI. Christus ponens antithesim inter manua , quod de Coelo lapsum Iudaei manducaverunt in deserto, et seipsum , non illud , sed se verum panem dicit de Coelo descensum; ait enim v. 5 I. Ego sum Panis viςuS,

149쪽

Pura L De Euch. inspecia vi est Saenomenium 151

qui de Coelo descendi. Si quis manducaverit ex

hoc Pane , vivet in aeternum ; et Panis , quem ego dabo , caro mea est pro mundi pita. Sed manna non sigurate , sed in vero sensu litterati accipitur pro cibo : ergo pro Vero cibo quoque , qui ore comeditur et Vitam in anima operatur, accipienda est Christi caro. Et quidem , eo sensu accipienda sunt recitata Chri-Sti Verba , quo acceperunt Iudaei, et Christi Discipuli. Sed isti acceperunt in vero sensu litterati , ut patet ex Scandalo , quod propterea passi sunt , ut de illis habemus v. 53: Litigabant ergo Iudaei ad invicem

dicentes: quomodo potest hic nobis carnem Suam dare ad manducandum ' Et de discipulis v. 6r . : Multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt : rtis est nobis hic sermo , et quis Potest eum audire 2. Ergo litteraliter quoque a nobis Christi verba Sunt aeeipienda , propterea quod, quo Sensu quivis Sermo accipiendus sit , melius agnoscunt illi , quibus sa-clus est , quam qui post saecula dictum esse audiunt. Sed adde. Si figurato , et non litterati sensu , quo Judaei acceperunt, Christus suisset locutus , certo illorum errorem ipse explicare debuisset , secus sine fructu sui set loculus. Sed id Christus non fecit, sed confirmando institit. Etenim v. 24 e Vestigio subditi Amen, amen - dico vobis: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis , et biberitis ejus sanguinem , non habebitis OA tam in vobis. Quis hic non videt Christum confirmantem litteralem sensum , quo Judaei Sua Verbo acceperant Z Ergo dicendum , quod in Sacramento Euchari

stiae etc. . - -

150쪽

152 diu. Theol. Lib. VIII. de Sueramentis'

i 89 II. Cum dubium insurgit de aliquo sensu Seri-Plurarum , ipsum non solvendum est ex privato Spirila Novatorum , sed ex divina apostolica traditione, quae est altera fidei nostrae regula , et item ex auctoritate Ecclesiae , cui Christus adpromis suam praesentiam , et insallibilitalem. Sed divina apostolica traditio , quam

habemus ex communi doctrina Sanctorum Patrum , et Ecclesiae auctoritas plene evincvut litteralem sensum ver-

horum Christi, quae attulis s. Et quidem circa Sa Ctos Patres nullus est, in quovis saeculo , qui litterati sensu illa verba non acceperit. Sic laenaeus in libro IV, Cyrillus Alexandrinus in caput VI. Ioannis, Cyrillus Ierosolymilanus Catechesi Ιv. , Ambrosius in lib. de initiandis cap. VIII. , Sanctus Leo Homil. VI , Theodoretus lib. IV. His t. Eccl. cap. II., Sanctus cr-prianus , qui in lib. de oratione dominica scripsit: Quando ergo dicit in aeterniam piores , si quis ederit Gebs pane , manifestum est eos νω rct, qui Corpus ejus attingunt, et Eucharistiam iure communi cationis accipiunt; S. Hilarius Pictaviensis , qui in lib. VIII. de Trinitate ait De perliato carnis , et Sanguinis non relictus est ambigendi locus p S. Ioannes Chrysostomus Homil. XLV. in Ioannem dicit: Unum

corPus sumus , et membra ex carns , et Ossibus

6- . . . O autem non solum pre dilectionem , sed reiμα in illam carnem conuertiamur: Per cibum id sicitur, quem nobis largiuua est . . . Ut suum in nos ostenderet desiderium, non re tant- rideri ρε mittens desiderantibus , sed et tangi , et manduca

ri , et dentes carni suae insigi; S. Ioannes Dama-

SEARCH

MENU NAVIGATION