Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ait: Dominica traditio seruetur ; neque aliud sat a nobis , quam quod pro nobis Dominus prior feeit,

ut Calis . . . mixtus Uino O ratiar. Et ut omitiamus Caeteros , Hieronymus in caput XIV. Marci de Christo ait : Format Sanguinem suum in catice , vino et aqua mixtis.

IΙΙ. tandem , omissis liturgiis S. Petri apud Latinos, S. Iacobi apud Ierosolymitanos', et S. Murci apud Α- lexandrinos , nec non B is illi , et Chrysostomi apud Graecos , pro omnibus suisicit afferre verba Eugenii IV. in decreto pro At meu is et Cum ergo , inquit , tam Sancta Romana Ecclesia a beatis Apostolis Petro

et mulo edocta, quam reliquae Omnes Latinorum, Graecorum que Ecclesiae , in quibus , Omnibus sanctitatis , et doctrinae lumina claruerunt , ab initio nascentis Ecclesiae sic seruaνerint, et modo seruant, inconνeniens admodum Midetur , ut quaevis alia Ecclesia ab hac universali , et rationabili discre et obseruantia : decernimus , ut lysi etiam Armeni cum universo Christiano Orbes Se conforment , eorumque Sacerdotes in Calicis oblatione Paullulam aquae assimisceant.

I 59. Multa hac super re quaeri solent in . Scholis ;ex quibus duo breviter altingimus. I. Quae quantitas aquae vino miscenda est Τ ΙΙ. Convertitur ne aqua immediale in Christi Sanguinem , aut prius convertitur in Vinum , et vinum postea per Consecrationem convertitur

in Sanguinem 2 . Ad primum dicimus , quod ad valorem Sacrificii requiritur , ut quintitas aquae nou immutet naturam

222쪽

vini , itu ut post commixtionem aquae , juxta communem existimationem dici possit vinum. Sed prudentiae est , ut modica sit aquae qua itilus , ita ut non excedat, tertiam partem calicis , uti habemus ex cap. XIX. Coucilii Trihuriensis. Et Eugenius IV. in suo decreto mouet , ut modicissima quantitas admisceatur. ASt nouideo probanda est nimis scrupulosa diligentia eorum , qui quasi numerando aliquas guttas infundunt. Ad alterum respondemus , certum esse , totum calicem converti in Sanguinem Christi , sicut totus punis Convertitur tu corpus, etsi in utroque aliquae helerogeneae partes admixtae sint , ita ut post consecrationem non amplius in calice aquae substantia habeatur. Et quidem negari non potest , Christum iobum culicem tu Suum Sanguinem vertisse. Sed Calix continebat vinum

aqua mixtum. Ergo etc. Sed immediale ne aqua Cou- Vertitur in Sanguinem , an Vero prius convertitur in vi--m 8 Dissentiunt Theologi. Divus Thomas docet , aquam prius converti in vinum , et sic mediate converti

in Sanguinem Christi. Sed , ut dicam quod Sentio , inutilis videtur haec quaestio nostris temporibus. Numquid Vinum quantum vis purum , corpuS est homogeneum , constans scilicet principiis unius generis , et non potius heterogeneum conflatum ex diversi generis principiis, inter quae sorsan majorem partem tenet aqua , quae neCipsa Simplex est , ut oli in credebatur , sed suis constat diversi generis partibus ' Nunquid frustra tempus teramus inquirendo , utrum principia , quae aquam constituunt , integra in se reamaneant in compositione , an vero in unum aliud convertantur 3 Sic pariter vanum

223쪽

226 Inst. Theol. Lib. VIII de Sacramensis est quaerere , utrum aqua , et caetera principia , quae viui naturam constituunt, integra in Se remaneant, an vero in unam tertiam naturam convertantur. Sed quis non videt , quod Vinum est corpus laeterogeneum , et propterea qualitas mutatur juxta quantitatem cujusque partis componentis , et nisi uua ex istis adeo caeteras excedat , ut illae quasi non amplius Seutiantur , Semper Suum nomen , ne dicam naturam , retinet , licet qualitas mutetur 2 Ergo commixtio aquae cum vino tu calice nihil aliud iacit , quam moderare polentiam vini augendo unam ex partibuS Componentibus, quapropter nisi talis sit quantitas , ut non amplius dici possit vinum , Semper Verum est , qu0d Vinum , et non aliud consecratur. Sed ex ChriSli institutione vinum commv. latur in suum Sanguinem. Ergo aqua simul cum aliis principiis , quae Vinum constituunt , in Christi Sanguinem Commutantur , quia , iterum dico, Vinum non est corpus physico-simpleX, Sed compositum ex pluribus diversae Speciei substantiis.

De forma Sacramenti Eucharistiae.

usio. Cima Eucharistiae formam cinentialiter errarunt Lutherus , et Calvinus , qui suo priucipio inhaerentes, quod verba Sacramentorum non Sunt consecratori a , sed

potius concionatoria, ille in libro de abroganda Missa, et hic in lib. IV. Instit. cap. XVII. dixerunt, Verba, quae protulit Dominus , cum Eucharistiam instituit,

sed historice potius , quam siguisicative pronunciari a

224쪽

μα De Meh. inspecia ut eu Sacramentam 227 Celebrante e et inde etiam inserebant , Eucharistiam perfici posse quibuscumque verbis idoneis ad excitandam fidem promissionum. Sed hunc errorem jam profligavimus , cum sermo suit de Sacramentis in genere. Ergo pro certo nunc ponendum est , Eucharistiae Sacramenti formam reponendam esse in Verbis , ii ue consecratoriis.

α61. Sed inter Catholicos non desuerunt qui propugnaVerint , couVersionem panis , et Vini in corpus , et Sanguinem Christi non seri per verbu, Hoc est CONPus meum, etc. Hic est ete, sed per praecedentem orationem , et benedictionem . inter quos praecipue numeratiar Cutharinus. Multa in hac sententia asseruntur momenta. Sed quoniam communis Theologorum Sententia est , laudata Christi verba esse veram formam hujus Sacramenti, propterea sit

. . . PROPOSITIO XXIV. ' - . . .

. - , -- .

Eucharistiae Sacramenti forma consistit in solis . Christi perbis, me est Corstus meum etc.

262. Prob. Lucae cap. XXII. v. a 9. legitur: Et G πιο Pans, gratias egit , et segit , et deit eis dicens : Hoc esι Corpus meum , quod Pro vobis tur et hoc facite in meam commemorationem. Sed Ecclesia ex hoc Christi mandato semper intellexit , in Consecranda Eucharistia iisdem verbis utendum esse , mo est comus meum , Hic est sanguis meus , ita ut universalis sit populi consuetudo , ut ad haec verba

225쪽

228 InsI. TheoL Lib. VIII de meramen is genuflectantur , et proni adorent Christum , et eadem Vorba appellent consecrationem. Ergo et haec ipsa verba Eucharistiae serma dicenda sunt , sicut pro forma Baptismi accipiuntur verba : Ego te baptizo in nomine Patris , et Filii, et Θωιtus Sancti, ex eo quod Christus dixit Docete omnes gentes, baptizanteleos in nomine Patris etc. 263. Et haec est doctrina Sanctorum Patrum , eX quibus duos asserimus , Augustinum scilicet , et Am-hrOSium. Augustinus in serm. LXXXIV. , alias XXVIII. De uerbis Domini sic scribit : Diaei oobis , quod anteoerba Christi , quod inertur in altari, panis dicatur : tibi Christi Oerba deprompta fuerιnt, jam non panis dicitur ; sed corpus appellatur. Quid- clarius ΤQuaenam alia Christi verba in praecedenti henedictio. ne, et oblatione habemus 7 Sed offertur panis ,'et nonnisi post Christi verba , quae non sunt, nisi , Hoc est Corpus meum et , consecratio habetur. Ergo etc. Et S. Ambrosius m lib. IV. de Sacramentis cap. IV. scri-hil : Cum penitur , ut conisciatur ueuerabile Sacra- . mentum , jam nora suis sermonibus utitur Sacerdus, sed sermonibus Christi utitur. Quomodo Potest, quod panis est , Corpus esse Christi Z Consecratione :Consecratis igitur quibus verbis fit 7 Domini Iesu. Ergo Eucharistia conficitur a Sacerdote non suis ver his , sed Christi Sed verba Christi , quibus utitur Sa. ccrdos , sunt , Hoc est Coryus meum etc. Ergo ista sola sunt Eucharistiae forma. 264. Sed et hoc ipsum trabemus ex decreto Euge. nii 1V. pro Armenis , et quidem assentientibus Grae-

226쪽

mes I. De Meh. insperia ut est Sacramentum 229

eis. Forma , inquit, hinus Sacramenti sunt uerba Saluatoris , quibus hoc conscit Sacramentum. Hic notandum , quod dicens conscii , et non confecit , indicat , quod etiam nunc Sacramentum conficitur iisdem verbis , quia ipse Christus est Sacerdos , et hostia Lud. Hab. de Euch. cap. VII. ). Et hoc ipsum habemus ex Concilio Trident. cap. III et Commune hoc quidem est M. Eucharistiae cum caeteris Sacramentis ,

sΥmbolum esse rei sacrae, et inoisibilis gratiae formam Disibilem . . . Nondum enim Eucharistiam de manu Domini Ostoli SusC erant, cum vere tamen ipse ias maret , cOγus ouum esse, quod praebebat; et semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim Post consecrationem perum Domini nostri Corpus , Merumque ejus sanguinem sub Pani3, et vini vecte, una cum ψsius anima , et Diuinitate existere. Si Statim poSt. consecrationem , et non prius , habetur Christi Corpus ; ergo habetur per verba muSecratioui uoc est corρus meum etc.

De neeessuase Sacramenti Eucharistiaeia

265. Novatores , qui in rebus fidei , rejecta tradulione , tenent , Solam scripturam esse musulendam , iu- nixi verbis Christi apud Ioannem cap. VI. V. 54.: Nisi manduc erit a carnem Filii hominis et bib risis ejus sanguinem , non habebitis vitam in vobis, docent , Eucharistiam omnibus, non exceptis insantibus, necessariam esse necessitiae medii. ad salutem. Sed cou-

tra Catholici . qui ex traditione interpretatitur Script

Diuitiasti Goosis

227쪽

230 Loest TheoL Lib. VII. de Sacramentis raS , Coutendunt , actualem Eucharistiue perceptionem nulli necessuriam esse necessit te medii ad Salutem , sed tantum necessitate praecepti divini , et etiam Ecclesiastici , necessariam esse adultis. Et propterea Sit nostra

de fide

Perceptio Eucharistiae nulli necessaria est necessitatu me dii ad salutem , sed solis adultis est necessaria necessitate Praeceριi.

266. Utraque hujus propositiovis pars declaraia , et definita fuit a Concilio I ridentino. Et quidem quoad

primam partem Sess. XXI. cap. 4. ua proscripsit προ- situm Graecorum , et Novatorum errorem et Denique eadem S. Θnodus docet , paruulas usta rationis carentes nulla obligari necessιlate ad Sacramentalem Eucharistiae communionem. Et rationem addens , subdit r Siquidem per Baρtismi Laoucrum regenerati , et Christo incomoriati, ad tam jam Filiorum gratiam in illa aetate amittere non Possunt. Et respondens objectionibus Graecorum , et Novatorum , addit : Neque ideo tamen damnanda est antiqαitas , si eum morem in quibusdam locis aliquando serva-pit ; ut enim Sanctissimi illi Patres sui facti ρω- habilem causam pro allius te Oris ratione habu runt , ita certe eos nulla salutis necessitate id feci e , sine controuersia credendum est. Quodque ibi- . dein definiens , sic loquitur eas. IV. et Si quis dixerit, Paryulis , antequam ad annos diScretionis peruen

228쪽

Pura I. De Euch. imperia ut est Gerramentum 231rint , necessariam esse Eucharistiae communionem anathema sit. Ergo ex Conc. Trident. perceptio Eucharistiae non est necessaria necessitate medii , Seeus ,

perinde ac de Baptismo , nullus sine illa posset Salvari. s67. De altera autem parte sic idem Coucilium Sem. XIII. can. IX. desinivit e Si quis negaverit , omnes, vi singudos Christi indeles utriusque sexus , cum ad annos discretionis Reroenerint , teneri singultis annis saltem in Paschate ad communicandum , juxta Praeceptum sanctae Matris Ecclesiae; anathema sit. 268. Prob. I. pars. Ex Scriptura per Baptismum omnia, remittuntur peccata , sanctificamur , essicimur membra Christi , et haeredes regni Coelorum. Ergo nihil aliud est necessarium necessitate medii, Si Sacra mentum Poenitentiae excipias pro lapsis post Baptismum. Prob. ant. Apostolus in I. ad Corinth. cap. VI.

. l . Scribit et Et haec quidem fuistis , sed Gluti estis , sed saniscati estis , sed justi ati estis in nomine Domini nostri Iesu Christι. Ad Galatas cap. III. V. 26. et seq. r omnes enim Filii Dei estis per idem , quae est in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Et ad Titum cap. III. v. 5.: Salvos nos fecit per Momcrum regenerationis. Et huic veritati suffragantur omnes sancti Patres tam Latini , quam Graeci, qui una Voce dicunt , quod per Baptismum omnia peccata abluuntur.

269. Prob. II. pars. Ioannis cap. VI. v. 54. Christus ait 2 Amen , amen dico uobis : Nsi manducam peritis carnem Filii hominis , et biberitis ejus San-

229쪽

232 Inst. Thol. Lib. VIII. de Sacramentis guinem , yron habebitis uitam in pobis. En praeceptum divinum , quod consi malum , et determinatum fuit ab Ecclesia , ut saltem scilicet ab omnibus adullis servetur in Paschale.

Unica solottiar dissicultas contra Primam Partem.

a O. Contra primam partem Novatores urgent verba Salvatoris apud Ioannem : Nisi manducaueritis camnem Filii hominis etc. Etenim dicunt : eadem particula Nisi , et idem dicendi modus habetur de Baptismo Ioan. Cap. III. v. 5. Amen , amen dico tibi Nisi quis renatus fuerit ex aqua , et Diritu Sancto , non potest introire in regnum Dei. Ergo si cui Baptismus est necessarius necessitate medii , ita etiam necessaria dicenda est Eucharistia. I. Telorquendo, ut, dici Solet , argumentum contra Novatores , qui haec objiciunt. Etenim ipsi Eucharistiam denegant illis , qui in mortis articulo Sunt c0nstituti. Sed quomodo id si necessaria est necessi late medii ad salutem p Ast non sibi constant, quia objectum testimonium non accipiunt de Eucharistia, sed de sidein Christum. II. Non eodem sensu eadem verba Semper illi Scriptura. accipienda sunt , sed varie juxta Varium Sensum determinandum ab Ecclesiae judicio , cui , ut 600 loco dictum est, competit Sacras Scripturas insallibiliter interpretari Sic eumdem praecipiendi modum Christus Videtur Servatae , cum apud Ioannem cap. XIII. V. 8. ait Petro: Si non lavero te , non habebis Partem

230쪽

'meeum. Sed nunquid . lotiovem pedum necessariam diu cemus necessitate medii ad salutem y Ergo pariter .no' ita necessaria accipienda sunt ejusdem Ioaunis objeci Verba, Nisi manducasieritis etc. Et id ea praesertim ratione , quia illa tantum Sacrameuta necem'ria suut necessitate medii , quae primam gratiam conserunt uti sunt Baptismus pro omnibus , et Poeuitentia pro lapsis. Ast non ita dicelidum de aliis Sacramentis , . qil inchoant gratiam , sed luchoatam perficiunt , ut 'st Eucharistia , quae perficit charitatem , ut uuionem Cum

De esseelibus Eucharistiae . et dispost Onim

III. Quoniam Sacr4menta id .essiciunt , quod ficant, si Eucharistiae Sacramentum a Lhristo instituluxu fuit sub speciebus panis, et vini , quae sunt alimeois corporis , procul dubio Christi Corpus , et sanguis ,

quae sub illis speciebus revera Sumimus , Sunt Verus iritualis cibus , et polus nostrarum animarum. Et id aperte dixit Salvator ipse apud Ioan . cap. VI. V. 56 Caro enim mea uere est cibus , et sanguis meus MerscSt Potus. Ergo quos esseclus materialis cibus producit in corpore , eosdem spiritualiter recipit auima cum Communicamus. Et inde sequitur , quod si nullum effectum operatur cibus in corpore mortuo , nallum Pariter Operabitur Eucharistia in eo , qui mortuus est in gratia. Quinimo et alio gravi peccato reus ossicitur non ἀμ- dicans corpus Domini , ut ait Apostolus I. ad Coriu

SEARCH

MENU NAVIGATION