Gennadii Scholarii patriarchae Costantinopolitani Defensio quinque capitum, quae in sancta & oecumenica Florentina synodo continentur, Fabio Beneuolentio Senensi interprete. ..

발행: 1579년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

nunciamus Iesum Christum primogenitum, quia a mortuis r surrexit ad uerae sus promissionis confirmationem; nam per resurrectionem suam mortem euacuans, uniuersalem illam & tr Timo. i. i. mζngam rosurrectionem ostendit , quam pollicitus est patribus nostris , ut ante dictum est. & ipse est qui promisit, di in seipso primum uolens ostendit eam , cum ad mortuos uenisset S ab eis primogenitus resurrexisset, quam in fine seculorum omnibus incommune prςbebit. Iccirco S primogenitus uniuersalis illius r surrectionis Christus dicitur, ut Paulus beatus excIamat: ut nobis ostendat eum auctorem esse dominum, & persectorem eius . inquit enim; Christus resurgens a mortuis primitiς dormientium factus est, ut ipse undequaque in omnibus primus esset, & ipsi omnia subiicerentur. Et iterum Christus mortuus est, de resurrexit, & uixit, ut de mortuorum, S uiuorum dominetur. amplius: qui suscitauit Iesum, & nos cum Iesu suscitabit, & constituet nobiscum. praeterea: di nos rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera : & sic semper cum domino erimus . Idem Paulus in apostolorum actis ut Lucas scribit, inquit, cum Agrippa rege sermonem habens: Vitam quidem meam Hierosolymis nouerunt omnes Iudsi , praescientes me ab illitio si uelint testimonium perhibere: quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis uixi Pharisaeus, & nunc in spe , quae ad patres nostros secta est a Deo repromissionis sto iudicio iubiectus: in qua dii decim tribus nostrae nocte N die deseruientes, sperant deuenire. de qua spe accusor a Iudaeis, rex. quid incredibile iudicatur apud uos, si Deus mortuos suscitat Ad Cor. Is

Ad Roma

Ad Corin.

Ad Thess.

SECTIO IX.

V D IS TI hic de beato Paulo quomodo promissionem intelligat, cum Hebraeis exponit, scilicet se corporum resurrectionem desgnare. Iccirco ait: Si hoc est promissio, quam speramus , quid incredibile iudicatis uos, si Deus suscitat mortuos, cum id pollicitus sit λ haec est illa promissio, quam pollicitus est, idest eo porum resurrectio; ne quibusdam ansa praeberetur dicendi, manducemus, bibamus, cras moriemur; & ut crederent at iud esse s culum , quod prisenti sit successiirum . reliquum igitur est, quod atra Paulus dicit, non acceperunt repromissionem, qui ante nosi by G

142쪽

ὐ siruitione sanctorum cap. . Iost

nos extiterunt, siue corporum resurrectionem, Deo pro nobis .melius aliquid prouidente. Quid est hoc nil aliud, nisi ut nos producamur, ta simus in natura, nec illos persectionem possis adipisci ante quan nos generemur, dc ad esse perueniamus. Sed di hoc recta declaratum a nobis est ut actitror; nec impedit apud Deum esse sanctorum animas, ut Ape dictum est. Ideoque nobis molesti ne sitis, dicendo sanctos non dum consecutos esse. Expergiscamini oro uos statres, per uiscera domini nostri ullum. Iesu Christi, qui nos dilexit, quamuis inutiles peccatores, & d sperati essemus: & qui animam suam pro nobis posuit r ne ob malam suasonem, & spontaneam malitiam, fratres uestros eius. dem fidei domesticos , Deique gratia orthodoxos abiiciatis rneque Christianos eiusdem fidei, & linguae participes repudi eis , pro quibus Christus proprium effudit sanguinem, ut omnes saluaret. Sed huc accedite,& nobiscum consistite, ut uno ore supra etiaunanimiter credamus, sanctos, quatenus animae sunt cum Deo sunt haec esse , & omnibus consentientibus ad dominum exclamemus, u*ba. spiritus & animae iustorum laudant te domine: ut & si a nobis a glorificati nos uicissim glorificent , & pro nobis enixe interceia dant apud praemiorum datorem Iesum Christum, & saluatorem nostrum; ut nos suae societatis di ordinis dignos efficiat. Fiat.

Finis quarti

143쪽

O INTI CAPITIS

DECRETO CONTENTI

RESPONSIO.

suodiuste vereque dictum sit, Papam caput esse totius Ecclesia Christi.

CCE nune quintum & ultimum d creti caput accedit, ut suam responsionem accipiat, quemadmodum & pra cedentia. Ergo quia laborem explican di quae inibi de quattuor primis capitibus uiderenIur, non defugi, nequaqua decet hoc aut silentio inuoluere, aut debita responsione fraudare. aequum

est igitur omni adhibito studio, & de hoc capite quq dici possunt afferre, ne di ipsum debita sibi careat portione; immo & aliis adiungatur sacrorum patrum & doctorum diuinis & theologicis testimoniis Communitum, ut cumulate quod polliciti sumus praestemus. Quidnam

144쪽

de Primatu Papa cap. ' j I r

Quidnam uero hoc est ecclesiae caput, Papae primatus, quemadmodum sacrae synodi decretum aperte clamat. Praeterea decerni- Verba mus Apostolicam sedem & Romanum Pontificem in uniuersum cssti e

orbem primatum obtinere, eundemsue esse beati Petri principis oly0 Hψ ς Apostolorum successorem & ipsius Christi in terris uicarium pa- μμ' 'Nem ,& maetistrum omnium christianorum. Hoc prosecto ne-

stio quomodo quis inficiari possit: cum apertissime Christus de

omnes doctores mani sestius quam si uel tonitruu personaret,hoc ipsum uociferentur. Christus ergo ante suae passionis tempus ad Philippi Caelaream pergens, interrogauit discipulos suos dicens; Matth. IGquem me dicunt homines esse filium hominis animaduerte e quisitum theologici sermonis sensum . nam quando de comm nibus hominum sententiis percontatur, Apostoli occupant responsionem dicentes per singulos: Quidam Ioanem Baptistam , alii dicunt Heliam, alii Hieremiam, alu unu ex prophetis. Quando uero de illorum sententia explicanda interrogat; & qua existimationem de eo haberent, cum diceret: Vos autem quem me esse dicitis; tunc nemo apostolorum locutus est, quia ipsi aliorupraesides erant: Petrus autem iis, & toti orbi terrarum prisidebat. N ii quidem tanquam praesides aliorum, aliorum sententiam e plicabant . At cum Petrus apostolorii prςses esset, pro illis affert resposionem . Illi enim primatum uelut eiusdem scholae Ecii d tulerunt : unde & audacter Christo respondet: Magister interro- egas quem te dicimus esse, tu es Christus filius Dei uiui . considera e magnificam Petri consessionem. ideo& saluator ad eum: Bea- eius es Simon Bariona, quia caro & sanguis non reuelauit tibi,no a humana sapientia hoc te docuit, neque ab hominibus didicistiGed . pater meus qui in coelis est, hanc tibi admirabilem theologiam . reuelauit. pater igitur meus te docuit; ego autem tibi dico, quod a tu es Petrus, & super hanc petram qdificabo ecclesiam meam, & . portae inseri non praeualebunt aduersus eam. neque hic substitit, a immo progrediens dicit .& dabo tibi claues regni coelorum: di cquaecunque ligatieris super terram, erui ligata & in caelis; & que- .cunque solueris super terram, erunt sellata&in caelis. Quis o .

se christianum professus haec abnegabit nisi serte christiam sinum

exuere uelit.

145쪽

rra Gennadii Pat. Constantinopi

E D quid huic obiiciunt , qui id oppugnant

ad omnes, hoc dixit Christus ubi dicit; accupite spiritum sanctum, quoru remiseritis pec

cata, remittetur eis; & quorum retinueritis, re

tenta sunt. Et alibi, Ecce dedi vobis potest tem calcandi supra serpentes & scorpiones, desuper omnem uirtute inimici. Et rursus: Eun- Luz γο- tes in mundum uniuersum praedicate euangelium omni creatur .

Matth. is. quςcuquς ligaucritis super terram erunt ligata & in cae lo; & quaecunque solueritis super terram erunt soluta & in caelis. hqc & nos confitemur, dicimusque quod in commune hos constituit Magistros orbis terrarum, & omnibus gratiam tribuit peccata dimittendi, quoniam usque ad orbis terminos ipsos destinauit. necesse enim erat eos habere potestatam baptirandi, docendi, praedicandi, & omnibus gentibus dicendi quae opus esset. Caeterii

crat utile, uel potius necessarium hos caput habere, ut inter eos estet ordo & caput : ne sine capite aberrarent; unde confusio in gis oriretur, quam unio; ex quo dissolutio & ordinis perturbatio esset consecuta. quia ubi non est ordo, ibi dissolutio; nam ordinis Greg. N .perturbatio dissolutionis principium . Gregorius cognomento 2Menus co theologus id confirmat. na mundanos principatus videmus per-g00 δε- turbari, discindi, atque aboleri, quando inter se iuncti non sunt: hςQἰς quoniani si duo primatu regna de rient, utrumque extin-

hue ii ' guitur . hoc& siluator dixit: Omne inquit regnum in seipsum diuisum, desolabitur. igitur in commune ad omnes hoc Christus dixit nemo negabit hoc sed seorsum Petro. Tu es Petrus, & super hanc petram qdificabo ecclesiam meam. & reliqua.' ne oriretur inter eos diuiso ut diximus,ac perturbatio. Si ergo ea uera sunt, quod mundanae potestates quando disiunctae sunt, intereunt & dilabuntur; quomodo Christus debuit ecclesiam suam iomittere sine capite λ ut confusio sequeretur ex confusione destrueretur. Sed uti supra omnem ordinem positus; & uti existes is qui ordinem constituit,uoluit & ordine suam societ item,uide- . licet ecclesiasticam, comtineri. Et ut ipse in terris erat caput, dominus & magister discipulorum & pater N pastor: siccum decreuisset ad paternum thronum ascendere. Petrum praefectum ipsis constituis patrem & magistrum; & ut uno uerbo dicam suum uicarium ac successore. Ostendit autem di alibi ante sua passione,se Principatum

146쪽

pKnc assi primatu & Petro tradidisse, ubi dicit, tre saepius ex- Luci .,

petiuit Satanas uos ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te ut no deficiat fides tua: de tu aliquando c5uersus cofirma fratres tuos. Audis hoc,ego rogaui pro te. & illud: Tu aliquadocouersus cos a fratres tuosλ quid tibi uidetur scilicet c5firmare fratresῖ nisi eum esse illoru Principem,& eos confirmare. Et ali- Matth. is. hi idem ostendit dicens, Simon uade ad mare, & mitte hamum , φει eum piscem qui primus ascenderit tolle,& aperiens os eius,in- εuenies staterem,illum sumens da pro me & te. ex eo cognouerut εdiscipuli Petrum ipsis principe praesecisse. Haec Christus ipse antequam paterςtur, enunciauit, ut dictum est. Post resurrectione autem ut Ioanni tonitrui filio uidetur,qui scripsit euangelium) Ioan . , εἰ Petrus intuens in iucundissimum domini uultum,inquit, domine tonitrui Squid placet tibi ut ego faciam λ Iesusinterrogauit hunc ter, Petre litis uoc amas me, de in unaquaque interrogatione Pastorem illis designa- xv uit, dicens: pasce oves meas: pasce agnos meos, qui terna inter Μ- Drogatione contristatus ait ubertim flens, Domine tu scis omnia, qtu scis quia amo te. cuius dominus triplici interrogatione, uoluit qtriplici abnegationi mederi. Postea terrae constituit ipsum pastoxeni &magistrum . idque multis ostendemus rationibus & t stibus, praecipue uero Ioannes Damasci oculus in uita Barlaam Ioanis Dati Ioasaph Indorum testatur ita dicens: Aufiigit hostis diabolus mas M. Ob Petri poenitentiam pudore iussu sus. at ille ruris Princeps et cius Crat, ueluti terrae magister. Id &sapiens Leo imperator in ις'J P exapostilariis dicit: partim quidem post diuina resurrectionem is, rita pter, Petre amas me, interrogans dominus suarum Ouiuin constia nouellae,fiituit pastorem: Partim uero Simoni oueis tradidit ad palcendum, it princeps ut charitatem mutuam rependeret,requirens ab eo curam pascen magnae Virdi. & ideo dixit, Petre si amas me, pasce agnos meos. Petrus uero tuti

intelligens, quod magnum est primatus de multae uinutis egens, d/4'm uidensque Ioannem, quem ualde Christus diligebat, qui sequω rh-- --batur,ait, Hic autem quid e quasi uero dicens, me domine de ma gister designas caput discipulorum ; hunc autem a te dilectum, quid iubes esse λ qui & petiit ab eo sedere a dextris suis; & an- Matth. ah tequam peteret, curauit a matre id fieri, ut uel a dextris, uel a tanistris collocaret ipsum in gloria saluatoris, ex quibus aperte coli igitur hic cathedrae primatus. Quod si de coelesti cathedra, doctores hoc intellexerunt, tamen de hoc pacto possumus interpre-Hi . Sed ne cui occasio praeberetur ex ponendi,quod de omnibus dixit discipulis, quaecunque solueritis de quaecunque ligaueritis, ε

espondet Donatuus uelut eum incr4ans: Petre si eum uolo a P manere '

i ui

147쪽

bus pluribus uerbis respondet.

manere, donec rursus ueniam, quid ad te e tu sequere me. Nisi sequere,nil aliud ostendit, nisi sequere me hoc baculo pastorali rac ueluti quando ego uobiscum eram , custodiebam uos, cum pater essem uester, caput & magister; sic & tu sis pro me, & sequere me in hoc principatu, docens,& confirmans fratres tuos. te enim in terra esse uolo pro me. Ideoque manet usque ad hanc diem, remanebit Petrus Christu sequendo per successores suos, ut in or tionis progressu declarabitur. ex his saluator suam mentem Ostendit, ut dictum est, antequam pateretur, & post resurrectionem .

SECTIO III.

A E T E R V M sancti patres & acta cecum nicorum conciliorum mani sestissime idem c probant. quid igitur iure aduersus haec pol stis afferre nisi Mne id quod a multis audio praedicari. quod hi uitam Petri non uiuunt: naille pauper; hi uero sunt diuites, de aliud uitae genus nunc papa ducit, quam Petrus: quomodo est ergo successor eius Z duo animaduerto hic reprehendi, quae omitti non possunt. Primum quod ille pauper erat, hic diues. Secundum,aliud genus uitae uiuebat ille, aliud hic. Ad primum quidem illis sic respondendum est , scilicet quod opes & ea quae possidet, non ipse sibi comparauit, neque per uim ab aliquo e torsit; sed ante multas aetates & annos, non tantum ante schisma& diuisionem ecclesiarum, sed paulo post Christi assumptionem in clum, & ante sanctam magnam & primam synodum,magnus Constantinus Imperator inuictus, Siluestro sanctissimo sumin que pontifici largitus est; quemadmodum in edicto cotinetur, dein sacris canonum libris inuenitur. At de nos id ad uerbum apponemus,ne aliud uideamur afferre, qua propria eius uerba sonant. Decretum iii ai Imperatoris magni cinnanimi ad sanctis ure Siluorum mmaman Papam. E QNV M esse iudicauimus una cum omnibus f trapis nostris, & uniuerso senatu, optimatibus & cuncto populo Imperio Roman gloriet subiacenti; ut tacui sanctus Petrus vicarius ex perina filii Dei est con

labetur hoc decre tu dist. 96.

pag. 3ζi .in stitutus in terris; ita & episcopi successores principis apostoloruampliorem princiPatus Potestatem, quam regnum gloriet nostri

148쪽

de Primam Papae. cap. s. I I s

habet, obtineant. Hoc & a nobis, & a nostro concessum est imperio . Et uolumus ipsum principem Apostolorum,& successores ipsius, ex eius Persona, primos apud Deum esse patres & de sensores. Et sicut nostra Imperialis potestas in terris colitur & honoratur ; ita eius sanctam Romanam ecclesiam ueneranter honorari decernimus; & amplius quam nostrum imperium, terrenu-que thronum, sedem sacratissimam, beati Petri gloriose exaltari. Sancimus etiam ut principatum teneat tam super quattuor sedes, Alexandrinam, Antiochenam, Hierosolymitanam, Co stantinopolitanam, quam etiam super omnes in uniuerso orbe

terrarum ecclesias Dei. Et pontifex qui per tempora ipsius sanctae Romanae Ecclesiae extiterit, celsior & princeps cunctis si cerdotibus totius mundi existat: Et eius iudicio quae ad cul- ves. . . tum , uel fidem christianorum , vel stabilitatem Procuran- ducibilis da fuerint, disponantur. Aequum est enim, ut ibi diuina lex o, gni, inciu tineat apice & primatu, ubi sanctus legislator Christus Iesus sal- 1a in vulgaiiator noster misso beato Petro iussit cathedra tenere, & ubi cru- iis deside-cis patibulum passus est, & beatae mortis calicem bibit uestigiis Nis, non inhaerendo sui nostrique magistri, & ibi gentes capita inclinare in/λ ςψςili propter consessionem nominis Christi; ubi eorum magister bea μ Jς

tus Paulus protensa ceruice propter Christum, coronam ma

tyrii suscepit: & ut usque ad mundi consummatione ibi quaerant magistrum, ubi sanctorum suorum reliquiae conquiescunt. N ibi proni & in terram procidentes caelestis regis Dei,& saluatoris nostri Iesu Christi ministeriis inserviamus; ubi seruiuimus illi superbo regi J .Tradimus igitur ipsis factis apostolis beatis Petro &Paulo,& post hos beato Siluestro & omnibus successoribus eius, qui usque ad consummatione mundi ascensuri sunt ad sedem beati Petri ab hoc die palatium imperii nostri Lateranese, quod omnibus mundi palatiis praesertur & supereminet. deinde diadema

siue coronam capitis nostri, simulque & lorum, nec no & supe humerale quod imperiale assolet circundare collum; verum etiachlamydem purpuream , atque tunicam coccineam , & omnia imperialia indumenta seu etiam dignitatem imperialem prγsidentium equitum; coserentes ei etiam imperialia sceptra, simu que cucta signa, dc banda,& reliqua ornameta imperialis culminis floriam potestatis nostrς. Viris etiam diuersi ordinis reus rendisi. Clericis sanctae Romanae ecclesiae seruientibus, illud culmen singularis potetiae & prccelletio habere sancimus, cuius amplissimus noster Senatus uidetur gloria adornari, id est patriciosia consules effici a necno di cateris dignitatibus imperialibus eos P a promuu

149쪽

Promulgamus decorari. Et sicut imperialis est decorati militis

ita clerum sanctae Romanae Ecclesiae adornari desernimus. Sequemadmodum imperialis potentia diuersis otiiciis cubiculaiariorum, necnon di hostiariorum atque omnium excubit imita& sancta Romanam Ecclesiam decorari uolumus. Et ut amplitia sime pontificale decus praesulgeat, decernimus ut clerici eiuldem Romanae Ecclesiae linteaminibus, id est candidissimo colore decoratos equos equitent; dc sicut noster senatus calceamentis ut tur, siue sandaliis albo ex linteamine; ita & caelestia sicut terr na ad laudem Dei decorentur. Prae omnibus autem licentia tribuimus, & concedimus beato Siluestro Episcopo Paps Romanae urbis, & successoribus eius beatis Episcopis, ad honorem & gloriam Dei, & aluatoris nostri Iesu Christi, dc magnae apotholicae Ecclesiae, ut si quis senator proprio consilio clericare uolqFit , ocin relistioBrum numero clericorum connumerari In magna doti apostolica Ecclesia, nullus ex omnibus praesumat Impedire. Praeterea decernimus, ut ipse religiosissimus pater Siluester ma gnus cpiscopus, ic eius successores Omnes episcopi ferant qi dema, siue coronam, quam ex capite nostro ipsi tradidimus ex auro purissimo & preciosis margaritis, ut ipsi adornatum capitis utantur ad laudem Dei, & honorem sanctorum apost Io um. Ipse uero beatus Papa Siluester sub corona, siue papa

Iithria, quam habebat ad gloriam Dei de sancti Petri, noluit

serre coronam ex auro ec margaritis. dc ideo quia ipse noluit ex

auro coronam, nos splendidiis. lorum, quod significat sanctam resurrectionem capiti tacto eius, nostris manibus imposuimus.& tenentes stenum equi ipsius pro reuerentia beati Petri,stratoris ossicium illi exhibuimus: statuentes eodem loro,omnes eius luccessores singulatiter uti in processionibus ad imitationem imperii nostri. Vnde ut pontificalis apex non uilescat; sed magis quam terreni imperii dignitas, gloria dc potentia decoretur : ecce tam palatium nostrum ut praediximus, qua Romanam urbem S: omnes Italiae, siue occidentalium regionum prouincIM, loca,ciuit tes, castra beatistimo pontifici de patri nostro, &uniuersali P pae Siluestro tradidimus, atque reliquimus ipsi, S. successoribus eius potestatem Sc robur ficinum imperialis iustionis. Et per hoc diuinum iussum , dc pragmaticum constitutum sanctis patribus . - Romanae Ecclesiet in perpetuum decernimus permanenda. Vnda con um perspeximus nostrum i perium & regni potestatem ad orientales transferri regiones, dc in Byzantiae prouinciae Optimo loco, nomini nostro ciuitatem adisi i ta nostrum illic in

150쪽

. de Primam Papae. cap. s. I Iz

perum constitui. quoniam ubi principatus sacerdotum,& Christianae religionis caput ab imperatore caelesti ςonstitutum est,iu- sum non cli ut illic imperatori terrenus habeat potestatem. Hu- rinis h-ius uero impericlis decreti paginam propriis manibus roborania alis decretites, super uenerandas reliquias sancti apostoli & principis Petri ξψ-riRς in rosoimus, & ibi iurauimus lisc omnia inconcussa seruare, & sue MRPyςii β' sessores nostros Inataratores in archiuiis nostris haec custodire, tradidimus patri nostro sancto & uniuersiali episcopo dc Papae, &per eum omnibus successoribus eius episcopis, domino de salua,tore nostro Iesu Christo annuente; iubemus omnia quae suprascripta sunt firmiter in saxula obseruari.

o init .

SECTIO IIII.

IDES quo pacto inuictus imperator, magnus dico Constantinus is suit, qui elargitus est, quae nunc ab ecclesia possidentur. quodsque neque per uim accepit, neque alicui extorsit; de quod cuncta ad honore de gloriam X lestis regis terrenus cosecrauit quodque Omni reuerentia de pietate adhibita liberalissime ecclesiae donauit Z ea accepit Siluester duas potisiimum ob causas: unam quidem propter fidei seruorem,& imperatoris propos tum , ne cius animi pietatem scandalizaret si munus reiecisset:

alteram ut ecclesiae reuerentiam apud omnes ericitaret, quae egestate premebatur dc persecutionem patiebatur, de contemnebatur ab impiis tyrannis N imperatoribus, qui Constantinum p cesserant. adhaec ut terrena potestate frueretur, quoniam complures habebat adueriarios. dc tunc dc in praesentia habet, spirituales 3d mundanos. qui mentem habet intelligat. nam in me state constituta,denuo suisset eXagitata, ut sub Costantino euenita& saeuior consecuta esset persecutio, quam tunc sub quibusdam, qui palam quidem Christianismu profitebantur, clam uero G W- Haec uidicam religionem amplectebantur: negates penitus Christi in ca tu .er' ne prssentiam, saepiusque tentantes eam imminuere, de ad nihiluredigere. Tertiam quoque responsionem merito adiungemus: titii quod primi admirabiles summi potifices inulto ante prouiderui, ratores be di omnium primus beatus Siluester,scilicet quod in exircinis die- reucoi. hus apud homines fides imminuenda sorci; nec eundem seruoreti reuerentiam habitura, quam iam inde a principio obtinebat

inops de egens Christi ecclesia ἱ qu0dque habentas prsualituri

SEARCH

MENU NAVIGATION