Hippocratis Coi De humoribus purgandis liber : et De diaeta acutorum libri tres -- cum commentariis integris Ludovici Dureti Segusiani : accessit Constitutio prima libri secundi Epidemion -- cum ejusdem auctoris interpretatione ; Petrus Girardetus...

발행: 1745년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

33 Humorum coctio.) Et tune multa videntur Vt aeger deliret vi eius nerui distendantur, 'its puer est, variolis laborans, comitiali morbo piatur. Haec sedare velle, est mortem aegri accelon velle. 36ὶ Advenio. Videtur Hippocrates ad narium hὸς morrhagias, et uteri, et venarum, quae eirea anum se ' )adapertiones, itemqtie vasorum pulmonis et ventriculi π spexisse. Ex quibus sanguinis fluxibus, ut ille exbus ae ventriculo vix unquam sine hominis noxa stinarium haemorrhagia et haemorrhoides, eum utplus φρ

222쪽

Libellus de Humoribus. 17I

humorum coctio vel maturatio, quae nUn- quam turbari et cohiberi debet. Sunt porro ex eodem genere cum eorum deiectio, quae in i sernis abdominis locis consistunt, tum reiectio eorum, quae in superioribus partibus redundant, et quasi fluitant. Haeter quae etiam eorum fluxus huc pertinet, quae ex utero muliebribusque proueniunt, item sordes, quas aures reddunt, quaeque communiter eorum significationem faciunt, quae caput et cerebrum Migunt, ipsumque nonnunquam morbum soluunt. Contra longe alia commotionis magnae com XILcitationisque humorum ratio est , quam saepe artis est, facere, ut viarum vasorumque adapertio, ipsaque proinde humorum euacuatio consequatur. Neque est inter haec calefactio et

refrigeratio, cum internarum tum externarum partium, omittenda. Quae cum in uniuersum

utilia sint, prudentis Medici est, inuenire, in quibus morbis singula vel adhibere liceat, vel

oporteat omittere.

Sed quotiescunque sub umbilico aliquid XIII.

consistit, quo intestinum torquetur, semper ta da ac mollia tormina sunt, contra vero, si super umbilico est.

iuirent hominem, modo aetati et vitae generi aliisque aegri rebus eonueniant, per artem excitari debent, ut morbus per eas soluatur.

3 Sub umbilico. Non sine ratione Diiretus, aliique interpretes rationem huius diuersitatis torminum in partium omentarum indole ponunt. Nam si quid aut in Zona illa Dii, quae transitersim seb ventrieulo dueitur, aut in flexu ςoli dextro sinistroue sibsistit, siue in duodeno intestino

bderet, quod non infrequens est, tormina oportet admo dum acerba esse. Vieinus enim ventrieulus et septum tran uersum est. . Praeterea nullo fere loco tam magna nerquorum

223쪽

uorum vis, quam circa intestinum duodenum reperitur1'eui, mediante mesaraeo, magna pars siperioris mesenteri iplexus quasi innascitur. Ad quae intestini eoli, ex tribu longitudinalibus ligamentis ortae, cellulae ae duodeni ad fractuosum iter aeeedunt. Sed Aretaeus mauult hanc tormi num diuersitatem ab earnea intestinorum strudiura deducer 'Nam Lib. II. de Caussi et Sign. Diut. Morb. Cap. VIIII. p

38' Nam Ii Dumne. Haee verba paulo utique audςη ltior, sic, ut hic factum est, conuerti. Mouit me inprimi hoc, quod parum intelligebam, quae inter eodia et cruo= et quae post proposita sunt, differentia st.

224쪽

Libellus de Humoribus. I 3Idque ubi naturae beneficio propriaque in- XIIII.

elinatione, ad haec loca delatum est, et per aluum

deiicitur, medentium attentionem meretur. Eorum autem in primis est, indolem excreti humoris expendere, quae valde diuersa est. Nam, si spumae expers est, intelligimus coetum esse,

naturaeque Virtute ad maturitatem perductum, contra Crudum, atque intempestiuo naturae molimine excretum, II frigidum excrementum est,

si siccum, si grauiter nares ferit, sic, ut vix ferri ac tolerari possit, si humidum, et pessimi odoris, vel plane foetidum est.

Tandem vero in humorum purgatione et- XV. iam considerari oportet, quae ad sitim attinent. Quae si non antea aegro molesta fuit, neque nunc aestus seu calor febrilis est, qui corpus eX- siccat, neque alia eius caussa, ex iis, quas Occasionales Vocant, apparet, quae afferri possit, plurimum profecto curandi ratio variat. i' Tumque in primis simul urinam, et narium humectationem, et quod per has Vias eXcluditur, medentes considerant, ac de purgatione ex his iudicium

39': Tumque - - -inam. Sitis ex sceitate viarum oritur, ex quibus in os, gulam, ventriculum, intestina, tenuis humectans humor exhalat, et augetur siccitas aeris ac

cessit. Cum haec siceitas non a vi interni caloris prouenit, sed e. D tantum in faucibus residet, indicium dare debet humor narium caua lubricans , cuius fons maximam partem arteria maxillaris interna est. Eaque etiam per palatum liquot ramos explicat, reliquique omnes stini a carotide ς terna, a qua et maxillaris. Pariter si ventriculus et intemna sicea sunt sine manifesta eaush, malum probabiliter in eoeliaca et mesenterica, inprimis superiore, arteria situm ς', quae cum proxime supra renates, ex aorta proueniant,p'tere debet iis, qui sanguinis motus et steretionuin leges

qui, quid tum possit ex urina disti.

225쪽

XVI.

174 Hippocratis Ces

40 Crebra, vehemens.) Nemo, quod sciain, τοὶς qui κνατον ad τὸ πνευμα retulit, ac me, fateor, ab initister id huc non pertinere existimasse. Quare et coniicit bam, turbatum fortassis ordinem verborum esse, ae debis ipsum se constitui: κω το ἀσυμ ωτον υποχονδ ιον, ηFΘολερο, πνευμα; ut τὸ ασυμπτωτον υπόχονδριον idem sit,

τὸ μετέωρον. Sed Celselectio meliora me docuit, qui IIII. Lib. II. videtur in hune locum Hippocratis commes My esse: Dicit enim: Mali etiam morbi testimonium est V V menter et erebro spirare. Qiti vehementer et crebro rat, illi pectus vix subsidit; hoe est νο α υμπτωτον VOee Θολερον, cuius etiam singularis signifieatus est, 'IO. Opsopaeus in Hippocr. Prorrhet. Lib. I. p. 613 Hippocr. Frf. I 87. IB.

i) 'pochondrion. Tria inprimis si int, quorum cium ex hypochondriis haberi potest: hepatis, Rς i tumor, Ventriculus et colon intestinum inflatum, Nilonis vitia, ad quae omnia in aeutis morbis attςη inii.

226쪽

Libellas de Humoribus. Ita

dicium serunt. Vtriusque autem humoris consideratio etiam in omni purgatione insignem virulitatem habet.

Atque in hac, sed maxime ubi natura defi- XVI.

cit, et quasi arti opus relinquitur, necesse est, ut Medicus ad reliquas aegri conditiones, potissimumque eas respiciat, quae, quam grauis mombus, quantumque in eo periculum insit, indicare valeant. Et inter has quidem praecipuae hae

sunt: prolapsus ad pedes, seu summa virium

prostratio, atque enervatio, quae solutum omne ligamentorum musculorumque robur denotat.

Deinde cutis, oris, aliarumque partium atque viarum siccitas , videlicet, quod nimio aestu omne humidum dissipatum, et corpus aridum, squalidumque sit. Praeter haeC quoque crebra, vehemens et anhelosa, turbida et inaequalis, respiratio, hypochondrium aequale vel inaequale, constrictum, vel distentum, durum aut molle, inflammatum et dolens, aut expers doloris,

bet. Nam ubi grauis spiritus est, neque pulmones, Ut decet,' expanduntur, diaphragma parum in ventrem descendit, sed, propter turbatum spirandi ordinem, alio tempore magis in spurias costas agit, easque mobiliores introrsum rapit. Ex quo fit, inprimis si vis obliquorum abdomitiis musculorum constringens accedit, ut hypochondria constricta et inaequalia sint: alio tempore, sed raro partim aeri, in pulmones irruenti, partim externis earnibus aliquando validius intentis, alias valde debilibus, quasi cedit, et hypochondria in tumorem attolluntur. Potest autem hoc solus serratus posticus inferior efficere. Plerumque tamen si tu-mqnt, et inaequalia sunt, simulque spiritus difficilius, et ςum dolore trahitur, vel in hepate ac liene vitium est, ma- ime, si durior tumor est, et altius adstendens vel coli flexu. flatibus distenduntur, quod inprimis tormina osten Mint, et alutis obstructa. Cf. eleganter docti Drelincurtii Traei. de Lienosis. Qi od vero hie dicitur, dextrum

mitiligendum est. nam metus est, ne hepar inuaminatum sit.

227쪽

i1 6 Hippocratis Coi

loris, item extremae partes, quales frons, pede, et manus, calidae, Vel frigidae, tumidae aut con strictae, atque acutae. Leve etiam indicium n6u

est, quod oculi male affecti praebent, siveru heant et illacriment, siue languidi sint, et quasi collapsi, siue aliter a sano statu declinent, cru

toris in toto corpore mutatio, pulsus semper idem, aut varius et inaequalis, cutis et exire mae membrorum partes inalgescentes, tendium neruorumque tremores atque subsultus, sed anticulorum ligamentorumque siecitas, et consum

lio, spasmi, dolores, vox Vel impedita, vel insue ta, mens sana et integra, vel aegra. Sed pluriamum denique ad conuenientem curationem facit, situm aegri nosse, et an ipse sponte membra componat, deinde capillorum colorem et densitatem aut raritatem, ordinem naturalem, vel morbo mutatiam, porro Unguium figuram et colorem, inprimis vero alacritatem aegri, aut imbecillitutem, serendique molestiam.

2 Cutis et extremae. Verteram oliin hune locum, ut Duretus et alii, sed postea probabilius visum est, tres il los nominatiuos, ita fuisse ab Ilip

pocrate positos, ut totidem 'genitivis Ap κατος etc. rejor derent, etsi et et σκλ11ρυσμ ος τοῦ δερὶ conuenire possit. et γνύυ ης referri debent ad vocem

μεταβολη ' Σφυγμὸi, si pulsus vertitur, per se stare potς' si vero quis mallet palpitationes interpretari , posset eti)φad unum ex illis genitivis referri. Pulsuum vero obserην tio, etsi pluribus aliter visum est, ab Hippocrate non ης glecta fuit. Vid. Vallesius Controv. Med et phil. Lib. bi Prooem. et Ill. Trilleri Epiit. Med. Crit. ad Io. Freindixi' p. 49. seq. Rudolst. i72o. 8. Videtur autem Hippoerate' i' hoc paragrapho mala aegrotantium signa, et mortis fere ip

diei a proposuisse.

228쪽

-πα.

His igitur de natura humorum cognitis, Vt, quam medendi viam inire deceat,inueniatur, plurumum etiam sequentia valent, quae ideo, qualia insano, tumque etiam in aegro corpore, contingant, diligenter obseruari oportet. Eorumque alia eX odore, alia ex sapore diiudicari debent. Sunt autem illa, quae in superficie corporis, cutis spiracula exhalant, maximeque cum aere e faucibus, et spiritus viis seruntur: deinde quae per aluum, inprimis sponte, descendunt, item, quae ad glandulosas cryptas, externam aurem intus cingentes, confluunt, atque interdum vere lia quida ex aure effluunt. Sed porro videndum est, quomodo vel superne, vel inseme prorumpentes ructus statusque nares seriant, quod etiam de Urina Valet, atque de eo, quod per ulcera secedit, siue arte facta, siue morbosa, nee non de illo, quod per sudoris vias excernitur, et sputi nomine, ex faucibus et pectore, reiicitur, atque e naribus fluit, vel muci forma emungitur. At

Vero ex his, de quibus ex gustu iudicari debet, iterum sudor est, unde cutis quasi salsa fit, iciendumque, an quoque sputum salsum, et azre, ut mucus talis, aut similis lacryma sit, quae 0Qulos et palpebras saepe inflammat, et cutem Μ gen

229쪽

378 Hippocratis cit

genarum exedit, et num alii humores salsi, qui e corpore feruntur. Et quandoquidem inprimi, videndum est, quae siue sponte facta, sime arte mota concitataque prosint aut Obsint, in haeo sane ita porro inquirere expedit, ut sciatur, ipsa naturae aegri, et morbi indoli temporique

omnino conuenientia sint, an praeter legitimam caussam rationemque, ita fiant.

3) His igitur. Verba ο--a sirardeto in fine prinia Partis huius libelli sunt posita, Partem secundam vero ordi.

tur: σημείδε ταυτα. Ego vero, ut non separanda haec verba lesse existimo, sie etiam malo ad sequentia referre, quod in this praecipue de notis agitur, quae ostendunt, quales morbo. rum curationes suscipiendae sint. In praecedentibus viden. ltur ea, quae ad humores excretos pertinent, in uniuersum ma. lgis proposita fuisse. 4 Et spiritus viis.) Vt Hippocratem eonstat inspira. ltionem, quae per cutem fit, cognitam habuisse, se et exspi. rationem, quae ex pulmonibus fit, vel ex hoc loco verisi. mile est. Et Galenus ac veteres Medici sere omnes, inter praecipuos pulmonum Vsus, et hunc retulerunt, nempe, ut quasi si li- lgo sanguinis per pulmones evacuetur, quem usum eum et pro xime superiorum saeculonim physiologi memorauerint, mi Tum est, a tam paucis adhue suisse huius rei rationem habitari in medendo. Magna enim vis eius humoris est, quem ortexhalamus. Selibram circiter quotidie hae via euacuari, λSanctorio positum est Medie. Stat. Sect. I. s. in aniλη partem totius faeit Listeriis in Comment.Glitanius Anat. Ηοῖ cap. 39. p. 3 o. Edit. Lond. nos altero fere tanto ampliss exspirare, quam inspirare existimat. Hane perspiratior Requalem culaneae facit Thruston apud Listerum de Humpi p. 9. Et quamuis fortasse impossibile sit, veram e hylantis humoris quantitatem imienire, debet tamen ipsi py rum illi cedere, quae per cutis spiraeula exit. Primo est 'pulmones toti excavati, in amplissima superfiete, ineredibit 'pororum numerum habent, quibus aeri patent, deindς η' 'ex pulmonibus tantum, verum ex oris quoque nariumq'' amplissimis cauis, semper madidis, magnam hutnorum vim ς spiramus. Praeterea videntur etiam hi pori maiores iii ς pςr quos in cute transpiratio fit, et maior quoque celeri βρ

230쪽

Libellus de Humoribus. 1 9

que sanguinis, ad haec loca, appulsus, quo propius stilicet aeorde absunt, et quo maiori velocitate vitalis suceiis per pulmonalia vasa circumagitur. Ae sunt frequentes et pertieulosi morbi a cohibita pulmonum perspiratione, rari leuioresque a culanea.

s) Externam aurem. Ad certimen existimo Hippo. eratem digitum intendisse. Quis cerumen, sue etiam ce- rumina , nam et hoc quibusdam probari intelligo, primum dixerit, nescio. Sufficit, barbarum esse. Antiqui sordes aurium nominarunt, teste Cicerone de Nat. Deor. L. II. C. s . et Plin.Hist.Nat. L. VIII. C. q. Recentiores marmorata, Plionii auctoritatem praetexentes Sal. Alberti Hist. pari. p. ras.

Ed. I6 . in quo tamen hoc vocabulum non inuenio. Fontem harum sordium, ante Du Verneri a Stenonis et Bariolo

in Libro det Suono indicatum fuisse, docet Morgagn. Epist. IIII. ad Valsal.Opp. p. 4. An et Pectilino hae glandulae notae ante Dii Verney Saltem ubi describit glandulas, Cl. Dii Ve

ney non memorat. Obs L. II. 46. Vsum huius humoris eum esse, quem Boectauius exposuit Prael. Vol. IIII. p. 33ti non nego; tamen non exiguus quoque is est, quem ingeniosissime excogitauit Cicero loe. eit. Prouisum etiam, ut, si qua minima bestiola conaretur irrepere, in sordibus aurium, tanquam in visco inhaeresceret. De quo usu mirum

est, Molinetium Diff. Anat. Pathol. p. 48. Ed. I669. dubitasse. Sunt, quibus liquidae, copiosaeque hae sordes ex auribus profluunt, indicia ut plurimum siue secundae, siue

aduersae valetudinis capitis dantes; et ipse aliquot noui, qui, eum ante capitis doloribus persaepe discruciarentur, iam optime valent, quamdiu aures apertas habent, quibus obstructis, eaput ipsis vehementer dolet. Cf. Cl. Schulgii Disside Auribus manantibus. De certiminum aurium usu peculiaris libellus est Nieol. Papinii Salinur. 1648. 46ὶ Per sudoris vias. In sudoris viis non pauca nondum expedita sunt. Sudorem non ex glandulis prouenire Ruysthius docuit Adv. Anat. I. 3. et glandulas culanoas esse Vias sudoris, negat Cel. Halleriis ad Prael. Boerhau. Vol. III. p s β. R. et quantum ego video, uterque recte. Tales glandulae, quales vere in cute inueniuntur, quasque Ruy vocat, quia pleraeque cryptae tantum sunt, nullibi in eorpore tenuem adeo, vix viseidum, Unguino sumqtie humorem emittunt, ae sudor est. Neque possunti in subito, quam sudorem erumpere, saepe videmu , t mqvς

SEARCH

MENU NAVIGATION