장음표시 사용
301쪽
pora stigus tenet, et omnia torpent, atque igna ua sunt, maxime simplicia esse debent, et cocta. Est enim et in hoc magnum ad sanitatem mo mentum positum. In praecipiti vero aestati parte , homines operi et laboribus, potissimum ruri et in agris, Vacant, et corpora sole adusta exsiccantur. Igitur potus tum frequens sit, et cibi varii, ac praeter ordinem sumantur, vinum bibatur , et pomis fructibusque arboreis homines vesci debent.
330 Ex hominum. Verba: φύσιες οἴσ πος τὰς proprie ita vertenda sunt: quomodo se naturae eorporum ad tempestates habeant. lI32 Atque - οrum.) Dubium est, quid sibi velit hoe loco vox αλλαι, si interpretanda haec verba sint, prout hie interpuncta sunt. Atque probabile esse videtur ex Aphor. III. Lib. III. aecedente inprimis Foesii auctoritate, verba: των νήσων ita ab antecedentibus seiungenda esse, ut, eum sequentibus coniuncta, illi aphorismo respondeant. Sed neque necesse esse puto pro κατασώσω, μιετατάσ s re ponere, neque, si etiam ponatur, legendum esse: των νόμαλλαρ cetr. Vox αλλας commode ad sevi referri posse existi
to: et reliquas morborum conditiones, nempe a quibu buersa morborum genera nascuntur. Quis enim nescit, est alios morbos aetatum, alios regionum ete. praeterea tisequentia verba indicant, vocem κατασιάσι- ab illo non separari debere.
qui haec verba et anteeedentia disiungit, neque ςxi' Mercuriali adstipulari possum, qui uerbum: noli smam aestatem interpretatur, ηλίωσιιι. autem eam mς indicare, et haec ideo separanda existimat i Puto autem ipuim hunc locum, usque ad verba: Ἀδοι, ad δη ς cedentia pertinere. Nam ea aestatis parte, quae is
eitiir, homines inprimis sole peruruntur, tum etiam y ' iret Diictus potissimum eo tempore proueniunt, l
302쪽
ἀυτοι κατοὶ περιοδον. ταυτα εχει το κατα- εχσεσιν ὁμοιοτη . t Quemadmodum vero ex anni temporibus ac tempestatibus plura morborum genera, potiusimum, quae in haec tempora incidunt, coniectura assequi licet, sic contra 'η ex valetudinibus etiam aquae seu pluviae, et venti futuri, atque siccitates praenosci possunt: Quod facile est aquialonalium et austrinarum tempestatum exemplo Pomprobare. Atque omnem hanc rem is haud dissiculter intelliget, qui, ad quae sit in eius rei prinitione respiciendum, bene recteque nOUent, Sed inter hos morbos, in quibus tempesta-h suturae signa sunt, aliquae leprae species numerantur, et arthritici dolores, qui prurire, eπῆ starique solent, ubi pluuiae futurae sunt.
303쪽
Estque aliorum morborum similis ratio. Et
plane etiam cognosci hoc potest, nimirum cuius modi pluuiae futurae sint: aliae enim tertio die vel singulis reuertuntur, vel alios circuitus ha bent, aut continenter de coelo delabuntur. Ex ventis alii quoque per plures dies fiant, atque in ter se contrario motu pugnant: alii citius des nunt, sed reuertuntur, quoniam et Venti suos circuitus habent. Igitur inter tempestatum varietates, et valetudinum constitutiones, propter
vim, quam illae in corpore habent, similitudo
quaedam atque consensus intercedit.
134 suemadmodum vero. Ilaee etiam verba sitarde. iis male a sequentibus separauit, quod probatione vix eget. Videtur autem, partim Dureti versione, partim quod mdeest, quamuis hoc frequentissimum sit, in illum errorem inductus esse.
ias) Ex valetudinibus. Non satis laudari potest Hippo.
eratis diligentia, qui etiam mutuas quasi morborum tempestatumque ex utrisque praedictiones, mente assecutus est. Magnam vim aeris in eorpora animata esse, neminem sugit, neque minus patet, ut a puro aere bene, sic a peregrini noxiisque particulis inquinato, male se corpora habere, lQuae vero in aere mutationes fiunt, earum aliae subitae, aliae lentae sunt, sed diutius perstant. Ex his praecipitqIentae ex corporum affectionibus praedici possunt. Tum cum non omnes ex aere oriantur, sed aliquae tanti , letiam non ex omni morbo praenosei potest, qualis in δοῖς lProzime sutura mutatio sit. Ex eius autem generis morbi, iqui indicium futurae tempestatis praebent, sunt vulης quaedam maiora, olim nobilioribus partibus inflicta, siqeon solidata. eone Binningeri Obs Cent. IIII. Obs spi)H
cera antiqua, certae etiam eapitis dolorum species, O .linrum et articulorum affectiones, aliaeque plures, quae Omps in membraneis, tendineis, adeoque tensi, atque elastici yyy tibus sunt, et a lento sero rum humorum motu prouopi; ξEiu modi autem partibus vulneratis etiam purissimi aeri4 μ boris rem aecessum nocere, medentes seiunt. Conf. Wςs Diis de nonnullorum hominum Ephemeridibus. Regiom, k7-''13 Et plane.) An praestauerit fortassis haec separyx antecedentibus , et tanquam absolute posita consi
304쪽
Nihil audeo determinare. Sed puto etiam parum reserre, in seorsim posita esse existimentur, an iuncta cum praeceis dentibus.
Tamen pluviae, Ventorumque essicaciae breuior plerumque terminus est. Si autem annus maximam partem eum statum tempestatemque continenter obtineat, qualem, quum ingressus est, habuit, pax etiam morborum, qui tum in cident , indoles et natura erit. Et quo maior illius tempestatis vis est, quoque ipsa consta tior, eo maiores, vehementioresque morbi fiunt, eoque plures ipsi homines inuadunt, longissimumque temporis spatium perdurant.
305쪽
Post siccam tempestatem , quae mortalium corpora diutino calore exhausit, et quasi exco xit, si aliquando pluuia futura est, vel ex priarna aqua, quae coelo decidit, de eo valetudini,
genere aliquid praesagire licet, quod hydropem
appellant: quoniam magno aestu exsiccata corpora humorem capere ac retinere nequeunt, quo adeo repente perfunduntur. Idque etiam ex quacunque subita, etsi leui aeris mutatione, praenosci potest, maximeque eX Ventorum cessatio.
ne, si post graues longasque te apestates, subito
conquiescunt ac silent, et quacunque alia eorum mutatione. Qualia igitur morborum genera vel aquis vel ventis sui significationem faciant , scilicet ut inde futurae valetudines certo praen0sci possiit, id sane est ex eiusmodi, etiam exiguis prima specie, signis colligendum. Ρroinde et audiendi sunt , qui longa fortassis obseruatione hoc didicerunt, ut valeant ex hyemis praegres sae constitutione perspicere et indicare, quale vel ver, vel qualis sit etiam aestas eiusmodi hyemem consequutura. 137 mel exprima. Illustrat hune loeum alius, qui est in Libro de internis affectionibus pag. 344. O in νὴρρο
κου ἐκ τῖλ γίνεδοι φιλέει μύλισα cetr. 138 Exsiccata corpora. Vt vasa frigore condensari, contra laxari ealore, praecipue externo, solent. Cuiui x licum pitires fortassis rationes sint, haee tamen certissim3 ς' quod humores, magna vi dilatati et quodammodo aestu 'tes, Vasis vim inserunt, eoriunque virtutem debilitant . t pluuia vero eorpus duplici modo assieitur; nam et transpi* ti0,quae per cutem ac pulmones fit,subito eohibetur, et corp' quod aestu praegressis rarum factum est, tanquam spops uehumores ex aere bibit, ut etiam molles laxioresque pyx p aecipue in feminέrum eorporibus, tutumeseanti Ηιῶς φ morum vi continendae vasa, inprimis lymphytiς3, apta sunt, cumque externa transpiratio minus liberς
306쪽
dat, ex naturae quasi aliqtia lege, interna sic augetur, ut peritonaetitia, pleura, simulesqtie membranae quasi sudore dinfluant, qui cum non omnis resorberi a venis possit, breui hydropem generat. Haec autem plane iis respondent, quae trauiorem haemorrhagiam vel diarrhoeam, aliamque eu euationem passis accidunt, ubi nimis refectionis studio eor, pus stibito repleueriint. Nain hi omnes fere semper hydros ei fiunt. Idque eo certius, si calidum inprimis potum vasis infuderunt, quena et aliae noxae eonsequuntur. Vid. Hales Haemastatiks pag. U6. seqq.
τροπω. Permultum etiam ad cognoscendos iudicandosque morbos facit, coloris corporum Uarietates cognouisse: siquidem in eo totius habutus, et eκsuperantis in corpore humoris testimonium est. Is autem vel in eodem corpore adeo Varius est, ut vel anni temporibus, aquilonibus atque austris, sed maxime singulis aetatibus ma-mas mutationes subeat, nec sibi constet. Eaque colorum diuersitas tum quidem maior est, et clarius obseruatur, ubi aliquot inter se corpora conferuntur, quorum sibi nec bina respondent. Ita vero colores corporum , eorumque varietates considerandae sunt, ut in morbis prae: λpue intelligamus, an iidem ac naturaleS COlOxς , quorum notitiam habeamus, adeoque mi
307쪽
nus mutati sint, et utrum aetates anni tempori hus, tum etiam Collari, et valetudinis indoli re spondeant, ac pares sint.139ὶ Pea multum. Qitomodo ex hominum eolore eoeli salubritas cognosci possit, exponit Lancisi de natiu. eoeli Romani qualitat. Cap. XV.
Quibus ora venarum, quae Cirea anum
sunt, sanguinem fundunt, eaque profusio rite procedit, hos neque pleurae, neque pulmonum inflammatione periclitari sciendum est , neque ulcera exedentia habere, quae vulgo phagaed nica appellant, neque surunculis, neque yust lis nigris laborare. Forte etiam lepron n0n fiunt, neque vitiliginibus exercentur, quibus sanguinis profluuium per ea loca est.24o suibus ora venarum. Videntur sane in his verbi suae sententiae praesidium inuenire posse, qui hodie o si studio id agunt, ut venis, quae cirea anum sint, solutii,
masculos etiam quasi menstruatos effetant. . Et selat sero inter decora, maxime honoratiorum, numerari, anum, simmine conspurcatum, habere. Neque adeo id mirum esse Potest propterea, quoniam hae aetate medentium suta magis circa Iaudes optimae naturae versati et occupati sustiquae plurimos morbos ad hominum salutem excitet, qu mcirca ipsa corporis mala tollenda. Id autem ex omni ani mali oeconomia , et tot in corpore obuiis exeretionis Clucet, cum a cibo potuque assiimio semper sere aliquid sin Peresse, tum ipsa vi vitae continuo aliquas effoetas pari iςμ las a corpore abradi, quod utrumque, quia eorpori reliqμ' citurum esset . quotidie per varias eorporis vias Oiψ debeat,
308쪽
debeat. Quae recrementa, quo copiosiora sunt, siue plus stinenti assumatur , siue motus desit, quo hoc quasi consumi, et cedere in corporis nutritionem debet, siue etiam motus, praesertim in inedia, multum augeatur, quo de Ipso eorpore multa deteruntur, necesse est, vi vel plus humidi
per unam earum naturalium viarum seratur , quo nomine
aliis timnspiratio culanea augetur, aliis liberior urinae fluxus est, aliis aluus frequentius soluitur, vel ut alio quodam loco, ob situm, aut humoris similitudinem, apto, viae aperiantur, idque essiuat, quod in corpore redundat. Et hoe sane debet corpori perquam utile esse, multaque mala praepedire, quae ex retentis noxiis particulis orirentur, eaque
propterea naturae molimina omni studio iuuanda. Inter has vero, etsi non naturales vias, tamen ad eas proxime accedentes, Venarum, quae circa anum sunt, adapertio rem serri solet. Ex eoque medentium plures sequi existimarunt, haemorrhoidum fluxum, cum, si eum natura moliatur, promouendum, tum, quia tanta eius utilitas sit, ut letales morbos auertat, arte excitandum esse. Sed hoe consilium ut nunquam sequendum esse existimo, sic illud pe
raro. Sanguinem ex venis fluere, quae circa dirum sunt, semper malum est. A natura enim hae viae clausae sunt.
Si vero apertae sanguinem ita sundant, ut vel morbus tollatur, quo homo laborabat, aut valetudo vacillans confirmetur, vel vise homo ad minimum bene inde habeat, non cohibere tune fluxum licet, sed ita regi oportet, ut nullo modo turbetur. Hoc tamen perraro fit. Neque obiici potest, quae haemorrhoidum fluxum, illa et aluum et sudorem aliasque excretiones turbare debere. Nam quae viae a natura apertae sunt, illas minus facile a morbo prae-Hudi, frequenti obseruatione compertum est. Deinde quod Hippocrates docet, et experientia quoque comprobatum est, quibus sanguis e venis fluit, quae circa anum sunt, illos a pleuritide, aliisque periculosissimis morbis tutos praestari, quam male ex eo colligitur, ad eiusmodi morbos auerten- perquam utile esse, haemorrhoidum fluxum excitare VRm primum, quem fluxum ars excitat, eundem in cor-p0re effectum praestare, quem idem, si a natura excitatus ζrit, non sequitur; deinde, quam raro licet eiusmodi VRRum excitare, qui aegrum leuet, et per quem inutiles tum succi expurgentur quam frequens contra, eiu - η 'di medicatione, omnem corporis oeconomiam turbari, et 'μςςrum, quae in imo ventre sunt, functiones laedi l Porro
309쪽
eertissimum est, qui hoc fluxu laborant, partim non satis
tutos contra illos morbos esse, etsi fluxus non cesset, par tim metuere debere, ne fluxu cohibito, Vel Hippoeratu auctoritate, in hos morbos eo certius incidant φ Et hoe Arite praecipuum argumentum est, quo illa sententia, de maxima haemorrhoidum utilitate, infirmatur. Μeeum sentit, et prae caeteris legi meretur Ill. Ricliter in Progr. Censura nimiae laudis Haemorrhoidiim. Sed hoc ipso negare nolo, eni tendum esse medentibus, ut, si in febre inflammatoria puta monum, pleurae, hepatis, et cerebri, natura solutionem ve narum moliatur, quae circa anum sunt, haec solutio fies, ad periculum auertendum, quod imminet.
λυμιι ιτα αλλοπιν ρη κειν M. Idque nobis ex contrario innotuit. Nam quibus haec sanguinis ex ano profusio male et imtempestiue curata, atque suppressa fuit, quam purgationem magis, quam morbum habent, breui tempore post, eiusmodi valetudines, quales an tea recensuimus, frequenter obortae sunt. Tum que haemorrhoides perniciosae fuerunt. Eadem reliquorum humorum conditio est, qui hino in de in corpore abscedunt, et ulcera fistulasquoessiciunt. Quam diu enim in corpore eXsup rans, noXiusque futurus humor, per eiusmodi loca eliditur, tamdiu ab aliis morbis homo im munis est, vel liberatur etiam, si tale quid mox bo superuenit, quo laborat. De his enim sim
haemorrhoidibus siue ab essibus, atque fistuli)id
310쪽
id quidem perpetuum est, et animaduersionem desiderat, ea morbos sedare, ac tollere, quibus praesentibus superueniunt, sed si alias homini accidunt, ac morbos praecedunt, tum impedime to esse, ne valetudin*s ingruant, hominemque ab earum periculo liberare, siquidem illa in
ter se corporis loca communicent.
1 13 Siquidem illa inter se. Martianus haec verba, eum in hoc loco, tum in proxime sequente, admittit, quasi Hippocrates rationem sententiae ante positae ipsis reddere voluisset. Duretus autem ea hoe loco quidem minus admittere videtur, quoniam neque in versione, neque in commentario reperbuntur, nec minus Foesio suspecta sunt. Forte quod totus locus ita constituendus est: πέφυκεν ἐπιφαινομπνα πιήυε υ
νοι-η-ε αλλω τίνι νοντα . ωλλ' οἶσιν - κοινωνίαιε, διὰ την ροπὴν , ἐκ ἔτι σιμα ἔρχεταρ , ἀλλα , κατα τοῦ τὴν συγγενειην, τοιῆυτα πτύωσιν. Haec enim Iectio, teste Foesio,MSS. Codd. respondet, ipsique Foesio plurimum probatur, etsi negandum non sit, posse et primo illo loco verba: αλ- λοισιν vel αλληλοισιν - κοινωνία tolerari, et satis commode ad antecedentia referri, prout in paraphrasi fecimus. Caeterum ex varietate seriptionis cum hoc loco, tum Lib. VI. Epidem. Sect. III. pag. II 6. intelligitur, hune locum difficillimae explicationis esse, neque fere tentandum, nisi ab eo, cui notior Hippocrates, quam aliis sua domus. Quamuis enim verba: κκ ἔτι αιμ α satis demonstrent, haec ad haemorrhoides pertinere, de quibus antea dictum est; tamen quomodo omnia inter se cohaereant, propter illa verba: κλλοισιν αρ κοινωνία/, difficilius intellectu est. Dum haec, olim scripta, relego, mentem subit dubitatio, an non eo , quod verba: α λοασιν κοινωνία , diuersis locis posita sunt, Hippocrates duplicem communicationem indicare voluerit. Imo haec vere ita se habere, tam plane mihi persuasum habeo, ut non dubitem, totum locum ita interpungere et
