장음표시 사용
71쪽
tenta. ubi coepit esse minus fidei inter christianos; mox increuit symbolorum et modus et numerus. quamquam et apostoli sic CHRIsTVM referunt, Ut tamen ad lilius maiestatem non assurgant. XVIII. NEQvE vero confundit hanc harmoniam CHRISTI varietas, immo sicut e diuersis voci-hus apte compositis, concentus suauissimus redditur, ita CHRISTI varietas pleniorem essicit concentum. sic omnia sectus est omnibus, ut nusqUam tamen sui dissimilis esset. nunc diuinae naturae profert indicia cum ventis imperat ac man, cum Peccata remittit, cum in monte nouam speciem, et humana praestantiorem exhibet suis. nunc diuinitatem dissimulans, hominem agit, cum esurit, cumstit, cum fatigatur labore, cum esuriens ad ficum adcurrit, cum moeret, cum affligitur, cum occiditur. quosdam ultro ad se vocat, alios a retibus, MATTHAEUM e telonio. quosdam sequi volentes,
reiicit; cuius exemplum habes apud ΜATTHAEUM capite octavo, de scriba dicente, magister, sequarte quocumque ieris: cui respondet IESVS , vulpes foueas habent, et volucres caeli nidos, at filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet. rvrsiis ibidem, alteri postenti veniam abeundi, sequere , inquit, me, et sine, mortui sepeliant mortuos suos. huic timuit, ne relaberetur : illum sciebat inuti-1em , negotio minime delicato. ZACCHAEI delectatus ardore, ultro sese ad illius aedes inuitat, quemadmodum legis LVCAE capite decimo nono. HERODEM ubique contemnit, Ut impium iudaeum, et ob id ethnicis deteriorem, eum vulpem vocat, LVCAE decimo tertio, ite et dicite vulpi illi: ad quem adductus, nec alloquio dignatur. nonnumquam Ultro ve-
Iuti captata occasione, miraculum edit, sicuti de MCu, quae ad execrationem illius exaruit, de turba satiata paucis panibus, de LAZARO: alias ceu grauatim
72쪽
Matim et coactus sacit, quod genus est, cum apud IOHANNEΜ euangelistam, in nuptiis matri de vini desectu submonenti, respondet, quid mini tecum est mulier nondum venit hora mea. rursus cum apud MATTHAEVΜ capite decimo septimo, rogatus sanare lunaticum, cui discipuli non potuerunt Opitulari, commotus exclamat, o generatio incredula et peruersa, quousque ero vobiscum quousque patiar vos afferte huc illum ad me. cananaeam grauatim, nec nisi interpellatus, audit, nec statim obsequitur. ex aduerso , leproso se facilem praebet, volo, inquiens, mundus esto. rursum pharisaeis, signum ab ipso poscentibus, plane negat, generatio , inquiens, mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum IoNAE prophetae. consimiliter capite decimo sexto, pharisaeis ac sadducaeis tentantibus IESVΜ ut e caelo sistnum aliquod ederet, respondet, faciem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis alicubi sileri iubet miraculum editum, velut apud
NATTHAEUΜ capite nono, caecis sanatis interminatus , edicit, videte, ne quis sciat, haud ignarus futurum Vt tanto magis diuulgarent. ad consimilem modum apud eumdem euangelistam capite duodecimo , curatis multis praecipit, ne se facerent manifestum vulgo : at NARCI capite quinto, daemoniacum sanatum non remittit in suum consortium;
neque tamen silere iubet, sed apud suos praedica- Te, non IESVΜ CHRISTum, sed, quid sibi beneficio dei contigisset. a suis consessionem exigit, vos a tem , inquiens, quem me esse dicitis daemoni palam confitenti ipsum esse CHRISTUM, silentium in dicit. rursus alias exigit gratiam ab iis, qui beneficium acceptum celant, Velut a muliere, quae contactu pallii desierat profluere sanguine. quis me te- tigit, inquiens, neque destitit, donec illa coram om-
73쪽
ratio compendio perueniendinibus beneficium agnosceret. similiter nouem leprosis ingratitudinem exprobrat, qui cum essentiu-daei, non redierint tamen, daturi gloriam deo. est et alia quaedam in miraculis edendis varietas. alios sine negotio sanat, Ut cum verbo puellam excitat, puella, tibi dico surge. caeco lutum sputo maceratum illinit oculis, nec hoc contentus, praecipit, ut se abluat in piscina stoe, atque ita demum sen- si restitutae sinitatis beneficium. neque decem illi leprosi protinus mundati sunt, sed iussi adire sacerdotes, inter eundum lepra liberati sunt. porro LAZARUM excitaturus fundit etiam lacrimas, infremit spiritu, iubet sibi commonstrari sepulcrum, tolli saxum, atque ita desunctum valido clamore
evocat. nonnumquam irascitur ac minatur morbo.
in huiusmodi varietatibus conueniet philosophari, et pia curiositate, diuini consilii scrutari mysterium
g. XVIIII. EsT item varius in responsis. captiose sciscitantibus, oblique respondet, et cautim, Ve-1uti pharisaeis, de repudianda uxore sciscitantibus, Me cenm caesari reddendo, de magno praecepto. ex ostensis numisinate capit occasionem admonendi, quid illi non facerent, cum id in primis ad rem pertineret: in diuortiis retundit illorum licentiam, non ex iure concessam, sed inuincibili malitiae datam. de praecepto item deflarat eos non facere, quod scirent, in primis esse faciendum , pharilaeis regis scientiam tribuens, pietatem adimens, fadducaeos ob stesidam interrogationem stultitiae damnat, qui non intelligerent, quod legerent. est ubi nihil respondeat, sed quaestionem quaestione, ceu
clauum clauo retundat, veluti cum interrogatus, qua nari auctoritate faceret ea, quae faciebat; vicissim rogat, BAPTISΜUΜ IOHANNIS Vtrum e caelo
Cenierent esse, an ex hominibus t alias respondet qui
74쪽
ad veram theologiam quidem, sed interrogationem interrogatione resequitur. veluti cum apud ΜATTHAEUΜ capite vicesimo secundo, rogat pharisaeos, CHRISTUS cuius filius est cumque respondissent, DAVID; quomodo, inquit, DAVID in spiritu loquens vocat eum dominum suum, cum sit ipsius filius' apud MATTHAEvκ capite vicesimo sexto , nihil respondet testibus. consimiliter capite vicesimo septimo. apud HERODEM prorsus obticet. apud PILATVM perpauca re- ' spondet, nec ad omnia tamen. apud CAIAPHAM tacet .vinctus , caesus , irrisus , nihil responsat alapa caesus , respondet, ad conuitia iustaeorum in cruce mutus est : at idem non sustinee deplorari a sequentibus mulierculis. nonnumquam 'ceu taedio affectus, fugitat turbam. rursus alias mi-1ericordia motus, Vltro petit turbas, ac premi se
patitur. aliquando semet abdit in altissimum secesia sum,ut oret: aliquando sponte sese in confertissimam templi frequentiam ingerit. aliquando furtim elabitur e manibus insidiantium, velut in montem ductus, ut praecipitaretur z atque iterum lapidandus a turba, clanculum evanescit. quaedam mandat apostolis, ut praedicent et quaedam credit acltempus silenda, veluti visionem exhibitam in moniate THABOR, et arcanum cum ΜΟS E colloquium doemorte sua. rursus aliter loquitur discipulis; aliter promiscuae multitudini. postremo a resurrectione, nunc hac, nunc illa specie semet exhibet suis. adeo cum nostro CHRISTO nihil sit simplicius; tamen arcano quodam consilio Proteum quemdam repraesentat varietate Vitae atque doctrinae. ea fortassis nouo theologiae tyroni futura est admirationi: verum attento et exercitato non erit dissicile, singuia1orum caussas inuestigare.
g. XX. SED magis his offendunt, quae prima
75쪽
nus sunt illa, quod in euangelio IOHANNIS , negaz IOHANNEΜ BAPTISTAΜ esse lucem, cum de eodem postea testetur, erat lucerna ardens et lucens ; cumque dicat apostolis adhuc rudibus , vos estis lux
mundi. item cum ait, mea doctrina non est mea. si quis verborum summam modo cutem attendat, videntur sibi non constare. rursus apud IOHANNEM capite sexto, cum ait, qUi edit meam carnem, et bibit meum sanguinem , habet Vitam aeternam.
contra paullo post, spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. nonne pugnantia loqui videtve simillimum est huic, quod proximo capite, cum dixisset, et me scitis, et unde sim, scitis; mox subiicit, velut a seipso dissentiens, verus est, qui misit me, quem vos nescitis. alicubi negat, se iudicare quemquam: alibi testatur, dicens, pater Omne iudicium dedit filio. discipulos suos vetat irasci, cum ipse legatur ira commotus fuisse. quin et in narrationibus quibusdam manifesta in speciem
varietas, impiorrim calumniae patuit. quod genus . est, quod NATTHAEUS Vnum caecum sanatum prodit, cum LVCAS testetur duos sanatos. item cum aliquoties nomen pro nomine positum videtur, cum paullo aliter narrare videtur in actis capite septimo STEPHANVS, quam in GENESEOs habeatur historia , nimirum capite duodecimo. huiusmodi scrupi si quando inciderint, non oportebit offendi, aut de fide scripti dubitare ; sed pensitatis omnibus circumstantiis, explicandae difficultatis rationem quaerere. qua quidem in re sudatum est a maioribus nostris, quorum industria iuuabimur,s minus a nobis reperietur, quod animo faciat satis. f. XXI. IAM et illud obseruandum erit, qui
bus argumentis CHRISTUS utramque naturam dei.
et hominis declararit. siquidem a puro homine quis speraret veram salutem l rursum, purum deum quis
76쪽
ad veram theologiam. 6 , crederet pati quidquam ' voluit autem, Ut ipsum
redamaremus ut verum hominem, Vere pro nobis
amictum. neque dubitaremus, quin praestaturus. sit, quidquid promiserat, cum sit vere deus. quid quod ne exemplum quidem sat essicax futurum erat, si quod in CHRIs To gestum est, non veris assectibus gestum sit, sed ficta modo quaedam fabula obiecta sit oculis: humanae naturae indicia sunt, quod concipitur in utero feminae; diuinae, quod e spiritu sancto: humanae, quod statis temporibus egrauida nascitur; diuinae, quod citra Virilem operam. hominem Uerum arguunt, quod sese subinde vocat filium ADAE, quod adolescit solitis aetatum auctibus, quod dormit, quod vescitur, quod esurit,
quod sitit, quod ex itinere lassescit, quod humanis
affectibus tangitur. saepenumero legitur misertus turbae veluti MATTHAEI capite decimo quinto. apud MARCVΜ capite tertio, irascitur et indolescit. apud eumdem capite octavo, ingemiscit spiritu. rursum IOHANNIS capite duodecimo, multo ante passionem turbatur animo : in hortulo usque ad 1adguineum sudorem angitur animo. in cruce sitit, quod ex morte solet in eo supplicii genere accidere. flet, conspecta ciuitate HIEROSOLYMA. flet et
apud LAZARI monumentum,' et turbatur animo. ediuerso tot editis miraculis, diuina natura prodebatur : nam factis, quam verbis hanc maluit declarari. quamquam et verbis testatur, se filium dei, e caelo missim, et in caelo fuisse, et esse, cum versaretur in terris; cumque patrem deum subinde inculcat , quod et a iudaeis intellectum est, cum aiunt, tu homo. cum sis, facis teipsum deum: denique cum relargit a morte, dum sertur in caelum, dum mittit paractetum, subito novantem apostolos. sed hoc ut paucis admoneri potest, ita nimis prolixum fuerit, sngulatim culanare.
77쪽
εῖ vatio compendio perueniendi
g. XXII. AD 'diuini consilii perpensionem et il- ud pertinere videtur, adnotare, quot et dis testatum esse voluit, iudaeos, quibus olim promissias et exspectatus fuerat messas, suapte culpa fuisse reiectos ob incredulitatem, gentes iob fidei simplicitatem in horum locum receptas. Noverat suae gen
tis. duritiem CHRISTUS , quae hoc Iongius aberat a vera iustitia, quod falsa iustitiae persuasione tumeret : nouerat esse genus calumniosssimhrin, proinde nihil non ab eo factum est, nequam ansam haherent expostulandi cum deo, quod praeter meritum promissis essent frustrati. praedictum erat a prophetis, fore, ut gentes fide ati euangelii gratiam irrumperent, iudaei vitio duo a promissis excξd Teiar. aqud ipsos nasci voluit, quibus erat Promissus. decantatus est ab angelis, praedicatus a passo iribus, indicatus a magis , agnitus a SIΜΕONE et ANNA, demonstratus ab IOHANNE BAPTISΤΑ, patris oraculo commendatus, tot miraculis inclaruit, totheneficiis illos prouocauit, tam salubria docuit, et tamen his rebus nihil profectum est. ξnuidia, superbia, et auaritia excaecati, prophetas occiderunt: IOHANNI non credebant, miracula calumniabantur
BEELEEBUB praesidio fieri, CHRISTVΜ ipsum persequebantur: et tamen interim inani legis titulo, et templo per orbem venerabili superb4ebant, dicentes, templum domini, templum domini, templum domini. magi primi omnium adorant , HERODES iudaeus puerum persequitur. hoc consilio CHRISTUS prohibuit duis primum ad euangelii munus
mandatis , ne subirent Vrbes famaritanorum , ne quid hinc cauillarentur iudaei, velat a CHRISTO neglecti . telonem vocat, et relictis omnibus sequitur, pharisaei tot modis prouocati, moliuntur in
cliuersum . ingerit eis exempla fidei ab sis, quos illi Pro sceleratis habebant, et 3bominandis. exhibet
78쪽
cananaeam, Vix auditam, mox etiam cum conuuio
repulsam, inuicta fide peruincentem, et CHRISTUM ad beneficium: praestancium, velut, cogentem. quem enim nota explagnaret illa mulieris vox ' etiam domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensis dominorum suopum audis 1uperbe iudaee, cananaeae feminae plenam fiduciae modestiam' illa sic reiecta, tamen instat ac urget, tu nubtis ossiciis potes pellici. proinde illa audit, o mU-1ier magna est fides tua , fiat tibi sicut vis. quid audiunt iudaei relinquetur vobis domus vestra deserta. et apud MATTHAEUΜ capite vicesimo primo, palam exprobrat illis, quod publicani ea meretrices ob ardorem fidei praecederent illos in regnum dei. ingeritur centurionis exemplum NATTHAEI ca site o&auo, in tantum fidentis CHRISTO', ut putaret, ad rem non pertinere , Visere domum suam, cum posset Verbo matuque conferre ianitatem. quid
hic sentis infelix iudaee conturio ' profanus , et militiae minister, qui prophetas non legerat, scfidit CARIςTO; et tu sine fine reclamas seruatorii tuo, tot iam seculis exspectato proinde meretur audi- ' Le , amen dico vobis, non inueni tantam fidem in rael : tibi vero quod dicitur nempe quΘd legimus apud LUCAM capite undecimoε, regina austri surget in iudicioe aduersus viros generationis huius, et condemnabit illos: quod illa ab extremis terrae finibus venerit HIEROsOLYMAM , Ut audiret sepientiam sOLOMONIS; tibi ultro exhibitus est, ad cuius sapientiam nihil erat soLOMON, et audire grauaris. idem facient niniuitae, qui ad praedicationem IONAE submiserum sese : tu spernis eum, ad
quem IONAL non est conferendus. ingeri r eXem-.plum ZACCHAEI, qui amore videndi CHRISTI conscenderat arborem. audis, auare iudaee, profanum
hominem de se testantem, dimidi i bonorum meo-
79쪽
7o ratio compendio perueniendirum do pauperibus, Ut intelligeres, non generi, sed vitae fideique promisium regnum caelorum. audit itaque te coram, hodie salus contigit huic domui, eo, quod et ipsa filia sit ABRAHAE. gens alioqui zelotypa, tot tamen exemplis non prouoca tur ad aemulandum, ne tam multis quidem parabolis flectitur. apud LUCAM eapite decimo octavo, ingerit tibi publicanum peccatorem, sed humilem, sed misericordiam implorantem,superbo iusto prae-1atum. te tibi depingit capite decimo septimo, cum nouem leprosi iudaei, beneficium dissimulant,
Ius samaritanus rediens, agit gratias. idem desig-nat parabola de vulnerato, quem, iudaeis Praeter euntibus , solus famaritanus curandum suscipit. nec
aliud agitur apud MATTHAEUM capite vicesimo primo, duabus parabolis; altera de duobus filiis, quarum alter pollicitus, se patris iussa facturum, non fecit, alter primum detrectans, sed mox respiscens, fecerit, quod se facturum negarat; altera de impiis colonis, qui prius seruis male mulctatis, postremoe filium ipsum et haeredem occiderunt. sic enim subiicit euangelista, et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius , cognouerunt, quod de ipsis diceret, et adeo non sunt tacti poenitentia , cum sibi male conscii forent, ut sequatur, et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas.
eodem pertinet et inibi sequens parabola de inuitatis ad nuptias. iudaei partim excusant, partim seruos inuitantes ad conuiuium, contumelii mei nnt. iure igitur his praeteritis, promiscua gentium turba implentur triclinia nuptialia. quid enim facias iis, qui prouocati ad salutem, obstinate saeuiunt in amice consilenteλ nec alio spectat parabola de conductis mercenariis ad operam praeStandam in vinea. murmurant enim iudaei aduernus nos, qui serius venerimus, et tamen in euangelii gratia
80쪽
Latia simus illis aequati. arbitror et parabolam delio prodigo borsum spectare , in qua filius, qui
legis austitiam obseruarat, indignatur aduersus fratrem , post longas erroris ambages resipiscentem, et ob hoc a esemente patre cum gaudio receptum in familiam. iudaeus sua benefacta commemorat, ethnico resipiscenti, non exprobrantur admisia ivltae prioris. consimilis argumcnti sunt, ut arbitror,
parabolae de drachma perdita et inuenta, de Oue erratica ad gregem reducta, de ficu post triennium adhuc sterili, in proximum annum succidenda, nisi,
stercoratione .idbibita , desineret esse sterilis, de
pueris in foro sedentibus, et alterne inter sese concinentibus , tibi cecinimus, ex non saltastis, iugubria cecinimus vobis, et non plorastis . his tam variis rationibus seruator optimus , simul et iudaeorum pertinaciam exitio dignam testatam esse voluit, et apostolorum animos, nonnihil adhuc iudaisino insectos, instruebat, ne ab ethnicis, in euangelii consortium recipiendis, abhorrerent. quando PETRUS posteaquam audierat a CHRISTO, ite in orbem uniuersum, et docete omnes gentes, baptisantes eos in Domine patris, et filii, et spiritus sancti, post acceptum spiritum caelestem, non audet CORNELIUΜadmittere, nisi visione admonitus.1 proinde apud IOHANNEM capite decimo, praemonet eos, dicens. ego et alias oves habeo, quas oportet me adduc re , et fiet unum ouile. rursus apud LUCAM , regnum eaelorum Vim patitur, et quiuis vim iacit in illud. vi irruperunt ethnici, qui foris erant: ob diffidentiam exclus sunt iudaei, qui intus erant. HIEROSOLYMA versia est in SODOMAM , et ubi antea
dicebatur, non populus, dicti sunt filii dei. haec
quae dicta sunt antehac, ita pertinent ad illa tempora prisca, ut nihilo secius ad omne tempus queant accommodari. nulli aetati desunt sui phari-