Institutiones philosophicæ ad studia theologica potissimum accommodatæ, auctore ... Fr.co Jacquier .. Metaphysica

발행: 1785년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

seruntur argumenta, quorum praecipua seligemus Primum . Substantia spiritualis semel condita non est deterioris conditionis, quam substantia corporea ; atqui corpora semel creata Deus non annihil at, ergo nec is stantias spirituales. Et cierte cum reductio

in nihilum ex se tam conceptu difficilis sit, quam eductio e nihilo , pnil okphis olim visum est gigni de .ibilo nihia, in niti lumuit posse reυeni, ex Persio satyra 3. Hic

igitur ordo ab omnipotente Deo in rebus creatis constitutus videtur, ur quas e nihilo semel eduxit creaturas perpetuo conservet , ideoque fieri non potest, manente illo ordine , quem in corporibus observari videmus', ut substantia spiritualis pereat . Hunc Ordinem observari in Mundo intellectuali Gut in materiali probare possemus ex variis sacrae Scripturae testimoniis ; at

quia hic non revelatione sed rarione tan. tum naturali utimur, veritatem hanc dein monstramus ex praestantia mentis humanae& ex analogia eum corpore; si enim Deus conservat corpora omnia ita ut tot stat materiae atomi, quot ab initio fuerunt; quomodo fieri posset ut Conditor optimus mentem humanam , cu)us officium est Deo vivere & finis propter ip um Deum vivere, destrueret , & aeternum anni hilaret a. Quaedam lant, hic a nobis sumenda postulata, quae certe sine iniquitata summa negari non possunt. Primum est: humani generis esse initium, ouod quidem ex Omnium gentium historiis, ex eorum quae narrant serie, ex artium novitate, aliisque

102쪽

sertissimis argumentis constat . Secundum est: causam humana natura praestantiore

humano genhri; ortum dedisse s nam nihil potest per se e nihilo emergere . Tertium est : a supremo rerum omnium Auctore nos hisce in terris positos fitime , non ut

nobis noceret ksed contra benefacere , quod nobis constat ex omnis generis bonis, quibus nos circumdedit bene fice ntim mum Nu men . Quartum est ream esse humani ge neris constitutionem, ut sinae extremis m, lis homines mutuis officiis canere neque

ant ό quis enim solus in desertis sine ulla ope humana parare sibi poterit i subsidia,

omnia ad vitam commode degendam & ad facultates suas perficiendas necessaria φ His, praemissis postulatis , . quae in dubium vocari nequeunt , nunc fingamus omnia humanitatis officia sibi, invicem homines exhibe

re, ita ut totum humanum genus amice. conviveret non secus ac cognati iique

mitissimi vivere solent . Nihil videretu

postea hominibus expetendum nisi, ut mo bis omnibus carerent , natisque vita' a ternum: duraret, aut saltem, si amittenda esse set, alia non deterior succederet . . Hinc staquitur tot bona , quae a Deo accepimuS, omnia sutura esse inania nisi, perpetua se lieitate fruamur. Nam quamvis Donis om nibus , quae in hac vi a mortali possunt. mparari, frueremur , quando iis carendum esset & moriendum , tunc temporiupraeterita omnia bona veluti im venenum3 conversa nos acerbissime cruciarent'. Ianuvero si moriendum esset sine ulla spe futurae post hanc vitam beatitudinis beneficum Optis

103쪽

Metaph . Pars II. Caput I. 8a

optimumque Numon tot bonis videretur sos cumulasse non benefaciendi causa , sed potius ad irritandam nostram cupiditatem, eui tamen nulla ratione satissa num vehiel, ita ut, ali a beatitudinis parte veluti nobis ostensa eam subito omnemque spem eriperet , & nos ad ultimam desperatio nem adigeret i qm quidem crudelius nihil seri potest. Igῖtur aut eum, a quo tot &tanta beneficia collata sunt , omnium cruod elissimum esse dicendum esset , aut ab eis Megaeri beatit inem, quia eam dare non potest . Prius impiam omnino est & ini- Quum s etenim qui nobis tot & tanta de-

it bonitatis iudieia , hunc crudelitatis suspectum habere impium simul & iniquum

est: aeque absurdum est di ere Deum non posse nobis beatitudinem dare , qui enim potuit effigere , ut esse iaciperemuR , non potetit efficere , ut aut pars nostri post mortem aeterna sit , aut totus homo etiam denuo vivat Posteriis certe non est priori difficilius. . Inde igitust colligere est Deum & velle & posse nos aeterna donare beatitudine , quam nos consequi non pos- suimus, ni is saltem ea pars nostrι, quae intelligit, vult, sentit, aeternum vivat, idemque nisi mens nostra sit immortalis . Haec nostra ratiocinatio. demonstrat Deum boni- . tati suae convenienter non acturum. , si nullam hominibus aeternanti beatitudinem concederet , quamvis alioquin omnes hu-js: vitae bonis fruerentur . At mestin ma- iuris erit ponderis tota ratiocinatio , si q80d res est , animadvertamus neminem

his omnibus bonis frui non. solum proptar

104쪽

corporis infirmitatem aliosque inevitabiles casus , sed potissimum propteri violatam legem P quam natura ipsa & hominis constitutio nos docent . Etenim homines hic in terris a Deo collocati sese invicem adiuvare debent ; eo miseriores sunt , quominus sibi mutuo auxilium praebent , quo amplius autem , eo se liciores . At quotidiana experienti a notum est plerosque --mines affectibus obcaecatos , sibi invicem qu tm maxime possitnt nocere ; unde aliquando infelicissima fit haec vita , atque non raro contingit qui maxime omnium divinae voluntati convenienter vim vunt , aliosque homines beneficiis amice j vant ii demum sint mortalium infelici usi mir. Hoc posito , quaerendum an ex his, quae de Deo novimus , possimus conficere Deum inliquando tandem eorum habiturum esse rationem qui legem naturae humanae in ipso Deo conditλm obserrant , di tamen vitam infelicem degunt. Et certe qui vis tam horni: ibus dedit non ut .iis= faceret male, eosque ita constitutos esse voluit ut mutuo auxilio indigerent , idem sine dubio vult ut sese adiuvent , ideoque eorum

probat vitam qui id faciunt, ad quod sunt

a natura sua comparari di credibile non est eos in hac vita miseros esse neque poli hanc vitam quidquam mercedis acciperet. Sibimetipsi contradiceret , qui homines eius voluntati maxime obtemperantes Omnium pessime haberi pateretur . Igitur ex miseriis, quibus viri probi in hac vita faepissime torquentur , certissime colligimus

mentes esse immortales.

105쪽

Tertium argumentum multa complectitur , & desumitur is, spirituali & incorruptibili mentis alimento , ipsa nimirum veritate 4 quam sitit esuritqite anima nostra , ex praeteritorum memoria ac suturorum providentia , ex studio virtutis Sc famae perennis consequendae cisiiderio , ex conicientiae stimulis qnibus improbi in articulo mortis lacerantur, & ex conseventiae bonae testimonio , quod bonos mira dulcedine & iris effabili quadam aeternarum deliciarum prae . libatione persundit, ex consensu praestanti Dsimorum sapientum tum apud Gentiles , tum apud Christianos, imo etiam gentium maxime barbararum, quibus sancta suit sepulchro

rum eurct . Non leve etiam momentum habet consensus aetatum. omulum, religio Oramnium populorum , qui inseros timent &colunt . Maximum quoque argumeatum est , naturam ipsam de ιmmortalitate anumarum tacitam judicare, quad nempe omnibus cura fung quae, post monem futura sunt ex Tull. lib a Tusculan. quaest. Haec

autem omnia argumenta 'tantae sunt evidentiae , ut animos quoslibet ingenuos &veri amatores de sua immortalitate invicte

Objic. I. Mens humana debet interire

cum corpore , nascitur enim eum corpore, ergo non est immortalis . . l. i. . Resp. N. Rnt. ad cujus probationem Dist. meus humana nascitur eum corpore , sed . modo longe di veris, C. ant. eodem modo , N. ant.& Cons. Mentem humanam non interire

cum corpore variis iisque invi ctissimis ar- qumentis jam demonstravimus . Equidem

106쪽

si a Institutiones Philosophi

anima nascitur cum corpore , sed m lopenitus diversor, quippe corpus educitu emateria iam existente, anima vero creati , seu e nihilo tam sui quam subjecti pro reitur. Quare non pollunt interire men es humanae instar corporis per dissolution m& separationem partium, sed tantum di sinere per annihil ationem ; quod autem uterire non potest nisi per anni hilationer i , immortale est ex natura sua . Sed quael io de origine animae hic breviter tantum l tis dicanda , quantum ad metaphysicos per tinet. De mentis origine variae fuerunt se tentiae, quae tamen ad tres praecipuas re- serri possunt. Qui mentem corpoream stituunt, eam a parentibus una cum corpore generari aiunt s athi ab initio Mundi eam a Deo sine corpore creatam fuisse H ,- eunt ; alii denique eam a Deo creari &corpori , cum sormatum est, immitti set

I. Qui mentes corporeas esse, easqua it star corporis ex traduce propagari conten ' dunt, satis refelluntur ex iis quae de antimae spiritualitate demonstravimus Fuere quidem nonnulli Patres qui ut facilius Ieccati originalis transmissionem adversuae lagianos expi carent, existimaru ut quoddam esse veluti semen incorporeum, qu animae a parentibus traducerentur ad Posteros, ea, quaestione de animae origine ne

dum es imita & definita.

II. Qui animas initio Mundb creatas aiunt, id absque ullo fundamento asserunt ;etenim quae ratio unquam ab illis philos phis allata fuit vel. cferrῖ unquam poeα xii D

107쪽

i fit, qua ostendatur humanos animos ante ' ' corpora extitisse . Et quidem cum humanus animus regendo corpori accommoda

tus sit atque destinatus, longe verisimilius est ipsum tunc solum a Deo creari, cum corpori conjungi debet. III. Per rationem solam demonstrari non potest , vel saltem hac nus demonstratum

non est, mentes humanas a Deo creari &corpori coniungi eo momento, quo forma- um est. Praeterea non potest accurate iu- , dicari, quo tempore sormatum sit eorpus, neque etiam ratione sola invicte determi- natur utrum in corpore imperfecto mens

aliquandiu fuerit , nec tandem quo mo mento corpori persecto conjungatur , potesti definiri. Varias de animarum origine opiniones dubitanter proponit S. Aug. his verbis ri Grum autem sententiarum de anima utrum

de propagine veniant , an in fingulis qui-' AIque nascentibus mox fiant , an in cor- Ora nascentium jam aIDubi exissentes vel mittantur diυinitus vel suae sponte Iaban isir , nullam temere aJrmari oportebit sμμr enim nondiam isa quaesto a divinorum librorum Otholisis eractatoribus pro meram to suae obstiritatis oe perplexitatis evolu-xo atque i Iustrata est ; aut s jam factum

se , nondum in manus nostras hujusmoaei litterae peνυonerunt . Verum in hac quaestione, quae S Augustini temporibus libere propugnata fuit, hoc hodie de fide certo tenendum est , animas non a parentibus generari , sed a Deo immediate creari & corpori'

Ri , quibus conjunguntur infundi.

108쪽

Inst. I. Mens humana pendet a corpore ut existat, ergo perit cum corpore. Prob. ant mens humana non producitur nisi dependenter a corpore, ergo &c. Re . N. r. adi cuius probationem Dist. non producitur nisi dependenter a corpore tau uam ab occasione , C. ant. tanquam R

ubjecto in qao, & per quod existat , N.

arat. & cons. Si mens produceretur dependenter a corpore tanquam a subjecto in

quo & per quod existeret , sicut rotunditas cerae V. G. producitur dependenter acera in qua recipitur , penderet quidem a corpore ut existeret , ac pereunte corpore ipsa interiret ; sed producitur tantum dependenter a corpore tanquam abGccas e , quatenus scilicet , conformato es organis lassicienter instructo corpore cum quo mens destinata est constituere totum hominem, statim determinatur Deus ad creandam animam huic corpori conjungendam . Itaque anima non magis pendet a corpore ut existat, quam paries aliquis pendet ab alio pariete praeexistente , ad cujus occasionem construitur , ut cum illo domum emciat . Inst. E. Mens humana pendet a corpore ut operetur, ergo ut existat Res Dist. ant. pendet a corpore ut operetur , tanquam ab occasione , C. ant. tanquam a principio suarum operationum, N. ant. &Cons. Corpus non cogitat , non percipit , non vult, non sentit , ergo non est principium operationum animae , sed est tantum occasio cogitandi , quatenus scilicet

propter leges commercii, quod est inter

109쪽

tas duas hominis partes tam dispares , mens determinatur ad cogitandum ex Occasione motuum qui fiunt in corpore , praesertim in cerebro I corpus enim per se & proprie non agit in animam spiritualem . Porro quamvis occasionis nomen hic & alibi usur. pemus , non tamen intelligendum est quasi

c.msarum occasionalium systemati faveamus.

Huc vocabulo nihil aliud significamus nisi coniunctionis legem inter corpus & animam, quaecumque sit lex illa P de qua in metu physices progressu sermonem hebebimus. Inst. Mens non potest operari nisi dependenter a corpore tanquam ab occasiose, ergo extra corpus non potest operari

. . . .. . . Resp. Dist. ant. Mens dum unita est corpori non potest operari nisi dependenter a corpore tanquam ab occasione , esto ant. postquam separata est a corop0re , N. ant. & cons. Distingui debet duplex status mentis humanae , alius cum est unita corpori, alius cum est separata a cor pore . In primo statu aequum fuisse videtur ut anima cogitaret dependenter a corpore, ercitata scilicet per motus varios in organis senseriis impressos , sic nimirum insti- ruente Deo . In altero autem statu, nempe a corpore separata & carnis quasi compedibus soluta operari poterit modo longe nobiliori sibique magis conveniente , per intellectiones puras sine ulla phantasmatum admixtione . Nihil etiam obstare videtur quominus anima a corpore separata easdemti. similes habere possit sensationes, eadem qRe percipere phantasmata , non secus acgana .corpori conjuncta est . Etenirn quis

ne Di iii se by Cooste

110쪽

neget animam a corpore seiunctam obiecta sensibilia eorumque qualitates posse percipere quandoquidem etiam dum est con uncta corpori, ipsa, non corpus percipit ; eadem

vero causa , 'uae ex occasione motuum corporis perceptiones animae producit, easdem limitetve perceptiones sine illis motibus producere poterit. Vlast. 4. Mens extra corpus esset in statu violento , ergo naturaliter non potest existere separata a corpore ..... Resp. 1

permisso antecedente , N. C. Quod subsan tia fit in statu violento, non sequitur eam eontinuo in nihilum redigi , nisi substantia a la si corporea , cuius partes di solvi posisunt. Unde animae damnatorum , quae sim, plices lunt , etiamsi in statu violento versentur, non tamen idcirco pereunt, sed do Ilari suo in perpetuum vivunt . . Re p. 2, N. ant. Equidem. animae violentum esta corpore separari propter naturalem in corpus propensionem ; at non probant advertaria eam a corpore separatam esse in natu Violento , nam etiamsi anima huiussi modi propensionem servaret , non tamen

dici posset in statu violento , in eo saltem sensu qiiod corporis praesentia carere non possit . Et certe animae beatae & intime cum Deo coniunctae minime sunt in stata Iolento, qui earum obstaret felicitati . Inst. s. Saltem anima a corpore separata non poterit ullas sensationes habere , era erit in statu riolento . Resp. Din. ant. Non poterat sensationes habere , si per leniati perceptionem impressionis

alicu)us factae in corpus, C. A., si intellia

SEARCH

MENU NAVIGATION