Institutiones philosophicæ ad studia theologica potissimum accommodatæ, auctore ... Fr.co Jacquier .. Metaphysica

발행: 1785년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

eausis pro rtionales esse . At hic data casione observabimus incertum. Omnim esse vel saltem superfluum illud princi prum Etenim cauta vocabulo, nuIlam notione claram in physicis iungere possumus , nili effectum ipsum a causa productum Intellipamus. Effectibus. autem cognitis iv potini inter se comparari , atque x nec multum curandum est ansis. suix nroportionales sint. vel non . Et

qui stem in Mibus physici,

duplicis generis causae , aliae clex imo 1lfione aliqua pendent , dilid autem ita tridecae , quae sine ulla. ῖmeulsione agunt ia

rialautumi iuret ac si sensat 'na alterius. duola vel tripla diceretur . Verum caulae

u in effectibus physicis quaTumquae OI, M spatiis dato tempore perςvx: s':

cie cognostuntur , quod quiuem setis est.. Ex ambigua virium &. causarum dicit in is ortae sunt lite; plurimae , quae rebus. mechanicis tenebras. den Iissimas. o nundunt --seo do his: ini Physicae. VIL Ea omniae se quae de variis entium generibus M ipsorumque attributiS e X pQ, at aiunt abs de dicta suere entiae enim lorumque indolem ac naturam solit re ω seorsim ab aliis considera: unus. A t nullum Propemodum enia ala intellectin

82쪽

68 Institutiones Philosoplicaecipitur, quod natura sua, vel saltem ab intellectu ad ens aliud referri non possit,

sive cum alio ente comparari; multus ergo est relationum usus in disciplinis omnibus . Ita E. G. in arithmetica numeros infe primum consideramus , deinde reserimus ad se invieem. Similiter Geometriae pars maxima in magnitudinum & figurarum relationibus consistit ; musica in sonorum seutonorum relationibus . Relatio appellatur id quod rei absolute non convenit, sed duntaxat dum ad aliquid aliud refertur . Aliis nominibus appellari etiam solet: habitudo , respectus, connotatio . In omni relationum genere tria distingui debent, nempe subjectum , terminus, ac fundamentum . Subjectum relationis vocatur ens illud, quod refertur ad aliud. Terminus vicissim est

illud ad quod relationis subjectum dirigitur, atque eam ob causam subjectum ipsum ac terminus communi nomine rem relata dicuntur . Tandem ratio relationis , sive id unde intelligitur relationem

adesse, fundamentum relationis dici solet. Ita si1 nix ad lac reseratur, simulque nix& lac comparentur, nix erit subjectum, lac terminus, albedo autem similitudinis eausa relationis fundamentum diceretur. Itaque juxta varia affectionum genera, quae duobus entibus inesse possunt, Varia quoque relationum sundamenta, ideo'ue etiam in Varia relationum genera distingui debent. Ex his manifestum est relationes vagari posse per omnia praedicamenta, hoc est, entia referri posse ad se invicem tum quoad essentiam , tum quoad qualitatem &

83쪽

quantitatem, tum quoad coexistentiam , tum quoad existentiam successivam &c. Uaria relationum genera sibi facile repraesentabit quisquis ad ea attenderit, quae in Logica de Categoriis explicavimus. satis erit observare, relationes alias esse intri s-cas , si ve reflles aut necessarias , alias vero extrinsecas, seu fictas & contingentes . In trinseca relatio vocatur illa, quae ex ipsa rei natura di manat; si nempe res illa existere vel concipi non possit nisi cum ordine quodam ad aliquem terminum ; ita filius ad p trem, effectus omnis ad causam. Extrinseca relatio dieitur illa , quae ab intellectu soloque hominum arbitrio pendet Iita relatio lauri appensae ad tabernam: ita relatio vocis ad ideam voce expressam, e X-trinseca & contingens censeri debet. Prae terea relatio dividitur in increatam & creatam. Increata sive divina quadruplex .est; tot enim sunt in Deo relationes quot sunt ordines seu respectus. Sunt autem in Deo quatuor ordines seu respectus , paternitas ,

nimirum , filiatio, Diratio activa, & spirario passiiva ; nempe paternitas essentialiter refertur ad filiationem, filiatio ad paternitatem, spiratio activa ad spirationem .pasi suam, & vicissim spiratio passiva ad spirationem: activam. De fide est contra Sabellianos in divinis realiter distingui relationes, paternitatem , dii licet , bliationem , & pirationem passivam . Et quidem prima persona distinguitur a secunda quod sit Pater , secunda quod sit Filius, tertia quod

si Spiritus sanctus ; sed prima, secunda , tertia persona, lunt Pater, Filius & Spiri-

84쪽

o Insistisio s Phil diph ica me. rus sanctus per relationes, prima nimirum per paternitatem, secunda per filiationem , tertia per spirationem passivam . Quia autem spiratio aetiva nihil aliud est quam acti in productiva Spiritus taucti, non dis in.

guitur realiter a paternitate aut filiatione, ac proinde quartam Tem in Deo non constituit. Unde licet quatuor sint relationes in divinis, sunt tamen duntaxat tres personat. Sed haec ad sacram Theologiam pertinent 4' Quod spectat relationes creatas, breviter ostendemus nullam enti realitatem superaddere relationes illas , sed eas in mera de . pendentia unius entis ab alio, in mero respectu positas esse . Etenim dum ens aliquod ad aliud refertur, nihil consideramus nisi ea , quae duobus entibus absolute in. sunt, eaque simul spectamus. Evidens pu-etem est nostrum consderandi modum mullam rebus ipsis superaddere realitatem. E.

G. Si Cainus in e consideretur, intelligimus eum Non esse a se, sed genitum ab alio ; ideoque ab alio pendere quoad exi

sentiam; Mi vero refertur ad Adamum a quo existentiam accepit per generationem, tum nulla ipsit nova realitas Qdditur, sed tantum denominatio Pxtrinseca, quae realem

illam dependentiam supponit, seu quae habet fundamencum in . . Ex his paucis clarissime patere arbitror quid sit relatib , &plurimis difficultatibus theologicis responsiones parari posse . / . .

85쪽

SECUNDA PARS

SEU HAEC M*x physicae pars quae circa

spiritus versatur, Deum, Angelos , mentemque ipsam praestanti DIma entia contemplatur. Paucissima sunt, quae lumine naturali de Angelis novimus hinc tota de Angelis doctrina in sacra Theologia opportunius rractatur. Itaque praetermissis iis, quae Rnonnullis philosophis de his sublimioribus Spiritibus disputari solent, de mente no stra primum sermonem instituemus ; ex hac autem mentis nostrae icontemplatione ad Spiritum infinitum rerum omnium auctorem & dominum assurgemus. Hanc secun-4δm Metaphysicae partem, majoris uistinctionis causa, in varias Lectiones divide-

86쪽

7a Insitutiones Philosophie

De mento humana.

PRaeclarissimam ferunt veteris cuiusdam sapientis sententiam : Nosce reipsum . Et re quidem vera , quid prodesse nobis possunt sublimiores scientiae, si nosmetipsos ignoremus, d nesciamus quid . sit anima nostra, an spiritualis & immortalis, quodnam inter. ipsam & corpus commercium intercedat, quae sint illius facultates ρ Heautem cognitiones omnes quid nobis prosunt, si animam ipsam perdamus, si ad

veram immortalitatem, aeternam scilicetheatitudinem consequendam nostris facultatibus non utamur ρ Hinc patet tota praestantissunt argumenti divisio. Quae ad humanam mentem pertinent, sub triplici potissimum ratione considerari p6ssunt; vel enim mens humana in se & absolute spectatur, vel in ordine ad corpus , Vel tandem mentis humanae facultates aliquae considerantur. ri

De Mente humana in D spectata .

O potissimum inquirenda occurrunt . Primum an mens humana si spiritualis & a corpore distincta. Secundum an sit immortalis.

87쪽

De Mentis humanae Diritualitate. i. I 4 Ens humana est id , quod in uno-1VI quoque nostrum cogitat ; a Scholasticis vulgo definitur , Spirisus creatus eo letuτ , qua definitione secernitur ab Angelo , quatenus mens humana destinata est informando corpori , & cum eo apta est constituere totum substantiale , nempe

hominem .

II. Per Corpus seu materiam intelligimus substantiam extensam , divisibilem , solidam , ex Variis partibus variarum figur rum Q textam . Per spiritualem vero substantiam intelligimus substantiam expertem materiae , seu quae extensionem , divisibilitatem & soliditatem excludat . Quaestio est igitur utrum id quod in unoquoque no striam cogitat , sit substantia expers exten sonis, divisibilitatis, soliditatis &C. . III. Inter veteres permulti fuere , qui materialem animam , & veluti quoddam tenuissi rerum corpus ex subtilissimis narii-culis igni, vel aeri similibns , celerrimoque motu agitatis conflatam secerunt . Neque etiam hodie desunt increduli perversissimique homines, qui eundem p emiciosissamum

errorem tueantur . Cum hac nefaria sententia confundi non debet haud satis accuratus loquendi modus a nonnullis Scriptoribus ecclesiasticis aliquando usurpatus Aliqui etiam Ecclesiae Patres humanam ani mam, Angelos , Deum ipsum Corpias Vo-Ia r. metaph. D c

88쪽

7 Institutiones Philosophieae

carunt, sed alio plane sensu . Etenim cum incorpoream quandam substantiam concipere vix possent, quidquid existeret & a nihilo distingueretur , corpus vocabant , ita ut corporis nomine entia a nihilo secernere duntaxat intenderent . At corpus illud a materia sive corporea substantia perspi-ςue distineuebant ἱ cum affectiones illas , atque attributa , quae corporeae substantiae sue materiae conveniunt, ab ejusmodi compore sejungerent , ideoque nominis abusuduntaxat errarunt. Ita Tertullianum excusavit S. Augustinus de Genesi ad lit t. lib.

:1o, cap. ult. cuia corpus esse animam crodidit , non ob aliud fecit , nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit , oe ideo timuit ne nihil esset , s corpus non esser . His praemissis sit :

Mens lumana es substantia Dirisualis ,

seu a materia vel corpore disincta, atque diNe a . . Prob. I. Pars, scilicet mentem humanam esse substantiam . Animam dicimus id quod in nobis cogitat; sed id, quod in nobis cogitat, est substantia. Et quidem experimur cogitationes in nobis continuo mutari, alias aliis fluxu perpetuo succedere : sed mutabilia, quae enti insunt, modi dicuntur , Asina subjecto esse non possunt ; ergo cogitationes sunt modi , qui sine subjecto esse non possunt. Illud autem subidinum est id , quod in nobis cogitat , qaod proinde aliquo

89쪽

Metaph . Pars II Caput L 7squo ad existendum subjecto non indiget , ideoque substantia est . Etenim si id quod in nobis cogitat dicatur indigere aliquo subjecto, hoc ipsum subiectum dicemus id quod

cogitat. Ergo anima est substantia. Prob. a pars I . Principium operationum, quae ad materiam pertinere non pose

sunt , est substantia procius distincta a materia , ac proinde spiritualis ; atqui mens humana est principium operarionum , quae non possimi ad materiam pertinere, nempe cogitationum , quarum quisque sibi conscius est , ergo mens humana est substantia spiritualis. Prob. min. Si cogitatio pertineret ad materiam , esset intrinseca materiae mσ-dificatio ; cum enim cogitatio sit subiecti cogitantis actio interna , per quam res cogitans alio modo se habet ad seipsam , i trinseca est subjecti cogitantis modificatio ;atqui cogitatio non potest esse intrinseca materiae modiscatio ; si enim esset intrinseca materiae modificatio , esset ipsa materia modi eatis ; atqui cogitatio non est , Rec potest esse materia modificata nam si ita esset, cogitatio haberet proprietates materiae , esset proinde extensa , divisibilis in partes & figurata ; atqui absurdum est dicere cogitationem esse extensam , divisibi. lem & figuratam . Etenim vero quis possitae se obtinere ut credat, intellectus actum , U G. assensum vel dissensum esse certo loci spatio diffusum, posse scindi in duas, quatuorve partes , & habere figuram rotundam aut quadratam aut triangularem λ ergo cogitatio non potest esse materiae mi dificatio, ac proinde mens humana est principium D x Ope

90쪽

6 Insitutiones Philosephisa

operationum , quae ad materiam pertinere non possunt. Prob. a. Pars. Si cogitatio pertineret ad materiam , vel cogitarent singulae materiae particulae , ex quibus componeretur corpus cogitans , vel non . Utrumque absurdum est ', ergo &c. Minoris et pars ostenditur . Si cogitarent singulae corporis particulae et vel cogitatio esset tota in singulis , Vel par tim in una , partim in altera : neutrum autem dici potest . . . . Non I: alioquin tot erunt substantiae cogitantes quot partes . Verum non dubia conscientia novimus unum aliquid & simplex in nobis cogitare . Praeterea si tot essent cogitationes quot partes , de illis singulis partibus eadem , quae

de toto corpore cogitante quaestio semper

institui posset , nem scilicet singularum illarum parti uin particulae in infinitum divisibiles cogitent vel non . dicerentur comgitare , ergo essent actu in nobis infinita numero entia actu cogitantia seorsim, quae

que proinde separata , dum corpus in pulverem reducitur, etiam cogitarent ; ita ut

deinde in plantis , in terra , in lapidibus ,

xliisque corporibus , in quae transiret Corporis nostri substantia , essent infinitae actu particulae cogitantes , quod est absurdum . si vero illae partium cogitantium particulae in infinitum divisibiles non cogitent , inde etiam illud sequitur, cogitationem scilicet esse partim in una parte , partim in altera et quod quidem absurdum est . Etenies emitatio non ita potest in partes dividi ut media pars cogitationis dicatur esse in una materiae parte , media pars in altera δ

SEARCH

MENU NAVIGATION