Institutiones philosophicæ ad studia theologica potissimum accommodatæ, auctore ... Fr.co Jacquier .. Metaphysica

발행: 1785년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

quod experientia nullo modo demonstrat .

Affrmant Cartesiani intelligunon posse quid

si Anima nisi concipiatur tanquam substantia actu cogitans ; unde concludunt .animae essentiam in actuali ..cogitatione positam esse . Uerum nos animam dicimus lubstantiam δε quae rhabet cogitandi facultatem ne cesse autem non est , i ut inde inseramus substantiam illam semper .cogitare,. Praeterea hae inest menti proprietas , ut id dae, quo antea habuit, ipsi quodammodo inhaereant, cum eas possit iterum producere dc recognoscere . Quis autem 1 rmare poterit , sublata. omni i cogitatione. .pIaesenti , tales. ideas, quae revocari possimi , non s p esse λ . Neque observare abs re erit , quibus, ut ita dicam gradibus a vigilia in somnum paulatim delabamur D Mentem sentimus vividissimis distinctisque ideis ac sensationiis

bugi oecupatam atque attantam; pλulo post minuitur earumi vividit S, attentiori vel ux subsidit ; iam uni ideae =non magi : quam M. teri attenta mens res praesentes perfunc o rie spectat, neque uni prae ςaeteris, immo- iratur , tuncque ivulgo dicitur de nihιlo coingitare. . Tunc confusa omnia tapparent, mens ea spestare dedignatur & ita leviter assici. tur, ut Vix ea percipiat, donec tandem torpedine quadam velunt oppressa nec sui ipsius nec . aliarum te unm sibi conscia sit, tu modernum producta somni corting, Omnenelarmum Aearum spei laculum metiti intercidatur . . Ex his paucis .inanifestum est de

hac quaestione'nihil certo assirmari posse.

182쪽

fa Datibus .

DUas prsmarias animae facultates distin- guendas esse statuimus: in ipso Logices

nitio . prima nempe est iacultas cognoscem oti, alerea autem facultas sperendi Hae autem duae primariae facultates iuxta nostrum eoncipiendi modum rursus duas par,

tes habere intelliguntur, in seriorem sciIi cet& fvstriorem . Facultatis cognoscisivae pars inferior dici r alla, quae rerum sensibilium votiones obscuras & cor ias, hoe est per sensus tantum acquirimus . De haec- maparte in praecedentibus artaeulis sermonem habuimus, sensationum docti unam explicanores . Facultatis cognoscit e pars sumttat vocatur , qua notiones distininas acquirimus& ab imaginibus corporeis supAramas. Hae intellectus proprie dinitur z Facultatis almpetit ae duae etiam partes diiunginantur . ni mirum inferior', seuo appetitus sensitivus. ει superior, seu appetitus rationaris. ἔλα- facultas obiecta appetendi Nel avertandi ex notione boni vel mali confusa, seu per sensus acquisita; atque hinc nascuntur aniν mi affectus, ac proinde haec Φrima pars ad Et/icam proprie pertine . Posterior est facultaς appetendi vel aversandi obiecta prout ab intellectu proposita sunt tamquam. bona vel maia , & Wolainta proprie appellatur. Itaque intelligendi & volendi facultates dun. taxat hic considerabimius. AR-

183쪽

ARTICULUS I.

Da facultate intelligendi, fore de imtellectu s ejus operationibus .

Ι. TMellestas dicitur facultas res distincte I & uotissm repraesentandi. Quamvis

intellectus nomen ambiguam vagamque significationem vulgo habeat, non invito tamen communi usu loquendi, sensus ad rerum praesentium in fingulari repraesentatio nem refertur, imaginatio autem ad rerum absentiam repraesentationem per imagines

eonfusas itidem in singulari ; at intellectus ad repraesentationem distinctam universim refertur . Attamen intellectus dici solet pu-ms , vel non purus , dicitur nempe purus si notioni rei quam percipit, nihil confusi admiscetur, nihilque obscuri. Non purust dicitur, si in notione rei aliqua sint, quae confuse aut prorsus obscure percipiantur. Quoniam vero perceptiones confusae ad semiam & imaginationem spectant, intellectus erus est si a sensu atque imaginatione liuer sit. Hic autem caveri debet verborum ambiguitas ρ dum, intellectum puram dicismus, non ita rea est intelligenda quasi exi stant in anima perceptiones , quae a sensibus neque mediate, neque immediate pendeant. Itaque ideas pure intellectuales dicimus rerum illarum ideas, quae nullam cum rebus sensibilibus habent similitudinem, quaeque proinde sine imagine corporea percipi possunt. Verum quamvis ideae pure intellectuales nulla immagine corpor

184쪽

Tepraesentari possint, eae tamen ex sensibus originem mediate trahera possunt . dia licet animae nostrae idea sit pure intellectualis , fieri tamen potest , ut animae nostrae exi- sentiam ex aliqua sensatione primum noverimus. Pari ratione licet pure intelle- 4malis si idea Dei H eam taman ex rerrim sensibilium. contemplatione haurire possumus . Itaque ideas: pure intellectuales ex sensibus Originem inediate habere non repugnat ; quod quidem probe observandum est .

Haec enim quaesuo, utrum ideae omnes aseusibus saltem mediate originem habeant, intellectus nostri limites longe excedit . Pendet enim ex animae ictorporisque Com mercio , cujus quidem commercii leges tam quam divinum arcanum venerari potius deqbent Metaphysici, quam curiosius scrutari MTandem observandum superest haec omnia Mequaquam repugnare iis, quae decideis innatis Logices initio tractavimus ; haec enim puaeuio perinde se habet sive ideae pure intelle nuales mediatam orig,nem a Gnsibu habeant , sive i a sensibus, nullatenus' pen-d ant. Hanc autem quaestionem sustus exin Plicare non licet, tum quod eam mortali-hus imperviam crediderim , tum quod eamam uoris, , quam putati solet, utilitatis ha

tellectus isbi repraesentarei p0test, eoi ma i. censetur illius vis Hic autem intelle- gradus cum ab obiectui desumatur,

et υus appe Ilari potest . Similiter quo plura quis in eodem subjeicio distinguit, eo mayor etia, in dicitur vi, intellectus, atque ι hic

185쪽

Metaphri. Pars II. Caput III. Ibyue est alter gradus, qui cum a forma seu modo repraesentandi desumatur, gradus formalis dici potest.

Quoniam autem in intellectu non distitia guimus nisi objectum quod repraesentatur,& modum quo repraesentatur primus vero gradus illius ab objecto , alter a forma petitur , intellectus major concipi nequit ,

quam qui omnia possibilia distincte sibi repraesentare valet, ac proinde intellectus omnia possibilia distincte repraesentans est omnium maximus, seu absolute lanam , qualis est solus intellectus divinus; nostrum vero intellectum ad aliqua tantum possibilia extendi posse, & in uno subiecto omnia non distinguere , ideoque limitatum esse hum materialiter seu ratione objecti, tum formaIiser seu ratione modi, ac proinde ab intellectu maximo infinite distare unusquisque continuo experitur. Quare patet veritas vulgatissimae sententiae: Maxima pars eorum , quae scimur, es minima eorum, quae

nescimus is

III. In Logica ostendimus tres esse in- . tellectus operationes, de quibus quidem operationibus satis suis dictum est; quale

Ron est, quod hoc argumentum iterum revocemus . Varias duntaxat mentis facultates atque di positiones considerabimus, ea tantum explicaturi de quibus verba hactenus non fecimus. Inter varias mentis sa- cultates primo loro considerabimus attensionem. Anima sibi conscia est eorum , quae

simul percepta distinguit ; ea autem a se invicem distinguit quorum sibi. conscia est iutrumque in nobis facile experimur . Si

186쪽

i o Institutiones Phil Ophicae . igitux anima in perceptione totali partiales perceptiones distinguit, rerum perceptarum sibi conscia est, & viceversa si rerum perceptarum sibi conscia est , in perceptionet ali partiales distinguit ideo si perceptio

nesTingulae paνtiales obscurae sunt, anima quae eas distinguere nequit, rerum perceptarum sibi conscia esse non potest. Nascitur itaque consesentia, quam etiam apperceptionem dicunt Metaphysici, ex claritate pereeptionum partialium , quae totalem Componunt, '& ea claritate sublata, anima rerum , - quas smut percipit sibi conscia non est. Porro facultas efficiendi ut in perceptione composita pars unae prae caeteris maiorem claritatem habeat dicitur attentio. Hanc autem facultatem animae convenire experientia 'patet; nam dum percipimus arborem V G. efficere possumus pro arbitrio nostro, ut nobis magis conscii simus trunci, quam ramorum , surculorum & solionum .

IV. Si plura-simul percipimus, attenti nem ad ici Arigimus, quod clarius percipi

tur, si nulla adsit ratio cur eam ad aliud dirigamus. Cum enim attentionem ad perinceptionem aliquam partialem potius , quam ad aliam non dirigamus sine aliqua ratione ; & attentio non alio tendat, quam ut unum caeteris clarius percipiamus, id quod clarius percipitur attentionem ad se trahit, si nulla adsit ratio extra perceptionem totalem cur eam ad aliud dirigamus .. Si ex aliqua re voluptatem percipimus, in ea a tentionem nostram defigimus & defixam in eadem retinemus. Contra vero si ex re aliqua taedium percipimus , attentionem ab

187쪽

ea avertimus . Quare adolescentum animis

frequenter instillandae est scientiae iucunditas. V. Plures sunt hominum circa gradus attentionis differentiae ; nonnullorum at tentio tanta est, ut vix ac ne vix quidem conscii sibi sint objector , quae orgλna sensoria feriunt. Petrus de Mont mort Mathematicus Gallus ad obiectum meditationis suae tantam attentionem adhibebat, ut inter plurimos strepitus , resonantibus instrumentis musicis , curritante & patrem

interpellante parvalo filio, difficiliora problemata solveret, uti refertur in ejus elogio an . x et is hist. acad. Regiae Scien. Ρarisen. Sgnt qui attentionem ad idem obiectum diu conservare possunt , V. G. ad longam atque perplexam demonstrationum seriem; alii contra attentionem suam sta. tim expirare patiuntur , quando longior evadit latiocinationum nexus . Plerique hominum non nisi ad unum obiectum at tenti esse possunt f si autem attentionem suam inter plura dividere voluerint , eam minorem esse ad singula experiantur , indeque natum est hoc vulgatum e Plinibus inrentus , minor es ad singula sensus. Non desunt tamen exempla eorum qui ad plura simul probe attendere potuerint; nam Iulius Caesar eodem tempore , quo ipse epistolam, scribebat, quatuor alias epistolas dictare potuit', & septem ipse scribebat. Quidam ad objectium quodlibet eamdem attentionem afferre possunt; alii contra i. d quaedam obiecta inullam prorsus , ad alia vix

levem quamἐam afferunt attentionem p pro ut eium sua quemque trahit voluptas, at-H 1 ten.

188쪽

tentione utitur sua ; ita Poetae attentio nem praebent versibus , ad alia eam transeserre ipsis difficile est . Contra Mathematicus itupendam caleulis ac figuris attentionem praebet ; at si versus legere debeat, vel alia quae 'sunt ab ipsius soro aliena , licet ea intelligere possit , vix tamen ad illa attentionem aliquam adhibere potest . Aliqui ad rem praesentem , quaecum sue suerit , omnem afferre possunt atque olent attentionem ; alii animum habent semper absentem , nisi praesens fuerit objectum illud ad quod attentionem adhibere sunt assueti . Exempla nobis praebent in primis eruditi illi , qui animum semper habent, ut ita dicam, in musaeo suo, unice attendentes ad ea, quae memoria de rein

bus litterariis suppeditat . Sunt etiam aristifices quos praeter artem nihil delectat . Plur um utilitatis habet animus ad ontinia praesens , plurimum obest si quis animo constanter absens fuerit S quemadmodum enim alii gradus attentionis maximum usum habent in rerum cognitione , ita animus semper praesens in prudente actionum nostrarum determinatione plurimum commendari debet. VI. Gradus attentionis exercitio comparantur ; nam infantes recens nati ad nihil

prorsus attenti sunt , sed successive excitanda est illorum ad obiecta nonnulla attentio , atque ita demum ad aliquid attendere assuescunt. Eorum tamen attentio pro vectiore aetate ad eximium gradum num

189쪽

Metaph . pars II. Caput III. Wallisus , Montmortius, Julius Caesar aliique non pervenere ad summum attentionis gradum, quem commemoravimus, nisi

attentione saepius exercitata in debitis circumstantiis . Studium Matheseos praestantissimum est attentionis comparandae adjumentum , ut experientia constat ; quilibet

enim in se ipso experiri potest, quod initio studii Mathematici exiguus attentionis gradus, successu temporis per continuum

exereitium augeatur. Non omne tamen attentionis genus studio Matheseos acquiritur ; cum autem diversae sint attentionis veluti species , diversis quoque exercitiis ad illas acquirendas opus est. Regulas autem trademus uniuscujusque speciei attentionis acquirendae , quae quidem utilitatis maximae esse possunt. I Si attentionis inter multos strepitus contervandae facilita- tem quis sibi comparare voluerit , is saepius omnem conatum adhibere debet eamdem conservandi inter strepitus sensim sensimque maiores; haec enim facilitas attentionem ad idem objectum conservandi di-Versos gradus habet, qui proinde non nisi exercitio seu iteratis attentionis hujus actibus comparantur . Hanc regulam confirmat experientia 2 Si quis attentionem ad idem obiectum conservandi facilitatem sibi eo inparare voluerit , is omnem conatum adhibere debet , ut eam sensim sensimque per longius, temporis spatium conservet . Haec regula eodem sere modo probatur , quo praecedens . Ceterum si quis in disciplinis diu conservandae attentionis

facilitatem sibi acquirere voluerit, ei nihil

190쪽

i 4 Infitutiones Philosophieae

quidquam magis ad donum hoc eximium consequendum proderit , quam demonstrationum continuo longiorum evolutio &calculorum continuo prolixiorum tractatio. Hoc exercitio attentionis diu .conservandae Tantum gradum acquisiverat subtilissimus Geometra Varignonius , ut lucubrationes suas saepissime protraheret ad horam usque secundam post mediam noctem,& miraretur sonum campanae horam hanc indicantis . . . . 3 Si quis attentionis. ad plura simul adhibendae facilitatem sibi comparare velit, is sibi primum s acquirere de bet iacilitatem . attentionis ad idem :objectum tandiu conservandae, quandiu. voluerit . Deinde attentionem dividere debet in ter obieeta duo, silicique progressu inter plura . Antequam enim attentionem ad plura extendere possin, necesse est, ut eam in eodem obiecto pro arbitri o retinere queat , & animum ab iis objectis , quae sensus seriunt revocare ...... 4 Si quis acqui-.rere velit facilitatem eamdem attentionem. ad objectum quodlibet, afferendi , n om nem adhibere debet conatum ut ad obiecta non modo quaevis obvia , sed studio ditiam quaesita οῦ atque ad ea in primis aequibus retrahitur animus , attendat ; hoc enim exercitio acquiret facilitatem sine molestia attendendi ad' rem quamlibet quandiu ipsi visum fuerit . . . . s Gradus. cur libet attentionis. continuo usu conservatur es perfici tur , diu intermitso usu amittitur ; quoniam enim omnis attentionis gradus exercitio comparatur , i inpossibile est ut amittatur quandiu exercitium istud durat :, imo.

SEARCH

MENU NAVIGATION