Institutiones philosophicæ ad studia theologica potissimum accommodatæ, auctore ... Fr.co Jacquier .. Metaphysica

발행: 1785년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Metaph . Pars II. Caput III. 17s continuo exercitio crescit. Experientia au tem probat interrupto usu decrescere titandem amitti . . 6 Ex iis quae hactenu; dixi mus facile intelliguntur attentionis impedimenta. Attentio facilius conservatur , si pauca in sensus externos agunt ; difficilius vero si multa simul, praesertim valide Organa sensoria feriunt, & inde est quod aurora dicatur musicis amica seu studiis; quoniam matutino tempore pauca sunt objecta , quae in organa sensoria agunt I cum nondum serveat Solis aestus , aer strepit dhominum non resonet, nec corpus sibimetipsi molestum sit, quemadmodum a prandio praesertim fieri solet . Accedunt ab imaginatione rationes aliae plurimae . Si multa phantasmata in imaginatione continuo sibi invicem succedunt , attentio dis- ficulter conservatur, in hoc enim casu nova continuo nobis objiciuntur phantasmata . Quare ubi ad ea attendimus , cessit Nattentio in obiectum ad quod eamdem conservare volumus. Idem a posteriori liquet. Si quis enim in frequentia multorum hominum fuit, & ad singula , quae ibi gerebantur multum attendit , eidem paulo post meditaturo in mentem veniunt phantasmata hominum illorum , rerumque ab

illis gestarum , & experitur quam disificile sit mentem contervare attentam ad ea , quae meditatur. Idem experimur cum

ex aliquot dies rure in urbem ad con- ueta Hudia revertimur . Verum nihil attentioni magis obstat , quam inordinatus affectuum tumultus , quem proinde lamma curae declinare debent non solum H Iscien-

192쪽

76 Institutiones Philosophie scientiae , sed rectitudinis & virtutis ama

VII. Ex praecedenti mentis facultate nascitur alia quae ingenii acumen atque profunditas inrellinus appellari potest ; eaque est facultas in uno multa distinguendi, & notiones distinctas in alias simpliciores resolvendi. Hinc intellectus eo proinsundior est, quo longius in notionum a

nalysi progredi potest. Unde patet intellectus profunditatem acquiri studio scientiarum, in quibus partes omnes ita inter soconnexae sunt ut ab anterioribus sequentia semper pendeant, & notio quaelibet in interiores continuo refoti i possit , ut fit in Mathes . Quamobrem maxime suadendum. imo urgendum est ut & plurima in rebus: distinguere, atque universalia abstrahere L& quae distinguimus atque abstrahimus sinis gula suo proprio nomino efferre discamus ita demum praeclarum aeuminis , ac pro funditatis intellectus gradum a nobis acin uiri experiemur. Eam ob causam summinudio curavimus ut in nostris Institutionibus philosophicis omnia , quantum. fieri potest, perpetuo nexu jungerentur . Nihil magis vagum est & ambiguum in quotidiano sermone quam ingenii vocabulum . Ingenii nomine vulgus intelligere solet acutis argutisque dictis ludendi & iocandi,

facilitatem ; alii quamdam animi alacritatem intelfigunt ; alii alias significationes. tribuunt ; sed' ut plurimum praeclaro ingenii .nomine abutuntur . Nos autem ingemnii vocabulo eam tribuimus significati Mem , quae maximo in pretio haberi: de

193쪽

Metaph . Pars II. Caput III. I77bet , & de hac ingenii specie acquirenda laborare maxime debent philolophiae studiosi . Ex his intelligitur quid sit ingenii imbecillitas. Est nempe impotentia judicandi

orta ex notionum defeEtu atque inopia, qualis reperitur in infantibus & idiotis . Quia vero sine memoria nulla potest esse notionum copia; si memoria laeditur , ingenii acumen hebetari quoque necessum est . Laeditur autem memoria , ut antea observavimus, dum a causis quibusdam misterialibus veluti morborum acutorum vi, at que etiam saepe ipso senectutis morbo laeditur cerebrum. Hinc capitis contusionibus saepius obtunditur judicii acies , ideoque barbara castigatione in pueros saeviunt parentes , & praeceptores, qui eorumdem caput verberibus pessime tundunt . Quamvis autem dixerim ad ingenii aciem conser rememoriam , de illa tamen memoria duntaxat loquor, quae notionum seriem ordine digestam habet. Aliquando enim nimia rerum farragine ingenium obrui atque Obtundi observamus. Ηific fit ut qui inordinara lectione memoriam Opprimunt, diver- fissimos sermones sine ordine & judicio mi Dcere soleant, atque hinc oritur , ut eruditio multa cum multo ingenio non semper

coniuncta sit. Haec pauca dicta sint de intelligendi facultate , & intellectus operationibus : amplissimum quidem sorat argummentum , sed de hoc jam in aliis Mera. physicae locis, atque in Logica plura. dispersa leguntur. μ

194쪽

178 Institutiones Philosophicae ARTICULUS. II.

De voluntate iΠiu ue ope trinisus . .

I. T Toluntas est facultas appetendi ve IV aversandi obiecta, prout ab . intellectu proposita sunt tamquam bonai vel mala. Ad hunc locum pertinet gravissima de voluntatis humanae libertate controversa , quam quidem ut digne &. pro rei magnitudinu pertractemus , nonnullis cursim αgeneraliter praemissis , speciales deinde Conclusiones adjungemusia Actus humanus, appellatur ille, qui fit ab homine , humano

modo seu consulto operante ς unde sece nitur ab eo, qui dicitur Actus homini, , seu qui ab homine fit citra ullam mentis attentionem. Omnis ergo actus ut sit humanus debet esse voluntarius, seu fieri cum cognitione intellectus & propensione volun taris ; quapropter duo maxime sunt orposita voluntario, nempe vis seu coactio ,& ignorantia . Vis seu coactio definitur

impetus qui repelli non potest , quiquae est

voluntatis propensioni contrarius. Ignorantia est absentia cognitionis. Per vim tolli- Iur voluntarium , V. G. cum quis truditur in carcerem , is non sponte sed invitus carceris ostium subit. Per ignorantiam anυ ei Iem tollitur etiam voluntarium ;ia norantia invincibilis ea dicitur, quae ad hibita humana industria superari nequit. II. Actus liber generatim dicitur vel qui fit nullo cogente, vel etiam qui sic exercetur, ut possit ad libitum exerceri. Hinc

195쪽

Metaphis. Pars u. Caput IIL 179 duplex in actibus voluntatis distinguitur ibbertas , nimirum libertas a necessitate ex. terna sive a coactione , & libertas a nee4state intrinseca sive naturali . Prima quae etiam spontaneitas dicitur omnem vina: externam , id est ab externo principio contra vo Iuntatis propensionem illatam removet . Hac libertate bonum generatim ama. mus & malum generatim odimuς i hac libertate Beati Deum amare dicuntur, quia, nullo cogente , sed libentissime Deo per amorem adhaerescunt . Ex quo patet. liberum a coactione idem esse ac voluntaerium, seu libens Aut spontaneum s quod nempe fit a voluntate citra coactionem , ideoque omnis actus voIuntarius est liber. a coactione .... 2 Libertas dicitur a necessitato seu libertas electionis & iudisserentiae , quae& liberum arbitrium & libertas simplhciter

dicitur 3, Omnem necessitatem tam internam seu naturae, quam externam sed coactionis

excIudit . . . .

III. Neeossitas naturae su ita Gnationis naturalis definitur determinatio seu propensio quaedam voluntaria a natura indita ad aliquid necessario prosequendum vel sugiendum, V- G- ad bonum generatim nece l-sario non ex electione amandum , & ma- Ium odio habendum . . a

IV. Necessitas coactionis , seu uno verbo coactio, dicituT vis aliqua alicui contra propriam inclinationem illata , ut cum quis truditur in carcerem, percutitur &c. Quamobrem in hoc coactio differt a necessitate naturali, quod illa sit a principio extrin- iseco contra voluntatis inclinationem , pro '

196쪽

indeque tollat tum liberum , tum voluimtarium s ista autem sit a voluntate ipsa ac proinde voluntarium non tollat sed dum. taxat liberum stricte sumptum quod fit ex electione , si tamen illa necessitas sit tan, tum Upothetica, libertatem non laedit; V. G. ex hypothesi quod me ad scribendum determinaverim, necessario scribo; sed haec necessitas minime obstat quominus possim scribere vel a scribendo abstinere . Quare

liberum arbitrium in me remanet dum remanet potestas eligendi, quae in eo maxi, me consistit ut quis actum exercere possit vel omittere . V. Labertas electιonix seu irberum, arbi, triam necte dicitur vis electiva id est fa,cultas eligendi unum prae alio ; cum au tem electio alia sit ad agendum vel non agendum, alia vero ad, agendum hoc veIaliud , hoc vel illo modo ; duplex distinguitur libertas arbitrii seu ele Etionis & in

differentiae ; altera ad agendum vel non agendum quae vocatur libertas connadictio-blI, qui agere & n agere sunt contra. dietoria s altera ad agendum hoc vel illud , hoc vel illo modo, V. G. ad amandum Vetodio habendum, ad loquendum ve I scribendum quae libertas contrarietatis vel diser si-raiis vel Deesseationis appellatur 9 nam nox enumeratae actuum species sunt vel contrariae vel diversa: . observandum tamen est in posterioris libertatis exercitio nihil occurrere praeter duos actus prioris ;quando enim malo scribere quam legere, I nolo nune legere, a malo scribere quam non scribere. I

197쪽

11etapbri, Pars it. Caput III. IgrVI. Liberum arbitrium definiri etiana poten vis sui ipsius determinatrix ,. sive

cum Theologis Facultas quae positis omnibus ad agendum praerequisitis potas agere vel non vexe , imo contrarium aliquando eligeres VII. Hinc patet libertatem arbitrii non versari circa finem ultimum seu beatitudinem generati m. sumptam ; hanc enim non possumus non expetere sed versatur tin-lum circa ea quae media sunt ad finem ,

nec tamen cum eo sunt necessario conne

Xa , seu quae possunt modo viffert. bona , modo non bona. Experimur etiam nos non

posse propositioni per se evidenti assensum

negRre s. contra vero sentimus de propositione obstima

VIII. Homo est liber a coamone 7 nam bonum generatim , seu felicitatem suam Recessario quidem. , sed tamen sponte ae Nemine cogente diligit , ut Beati libentis me Deum amant imo non potest cogi humana voluntas in aftibus suis interioribus4ς propriis ; quippe non potest simus vel-ιe , & non velle . At si vis physica, & cogens posset inferri voluntati , tum ea vellet & nollet simul ; vellet quidem c ex byp- nollet vero , quia sibi ipsi volenti

repugnaret , seu vellet invita , aut quod idem est vellet nole .s , cuperet refugiens , quae manifestam involvunt contradictionem . IX. Homo est etiam liber a necessitate naturali seu donatur libertate electionis &indifferentiae ; etenim in homine est vis electiva , seu iacultas eligendi unum prae alio.

.i quidem homo praeditus est intellectu quo

198쪽

res cognoscit , & uoluntate qua ex multis rebus. quae non sunt summuin bonum, unum:

potest assumere aut relinquere ad libitum ;quemadmodum multis propositionibus ob- tauris assensum. praebere vel non praebere potest , aut etiam judicium cohibere , ut

OmneS experiuntur .. Et certae si noni est vis.

electiva in homine , societas humana Omnino subvertitur;. frustrae enim dantur leges , mistrae adhibentur objurgationes laudes , vituperationes & exhortationes,. atque sine

ulla justitia bonis praemiae & malis supplicia constituta sunt ... X. Jam Vero cum satis constet liberum arbitrium; seu vim electivam esse in homine , eamque citrae indifferentiam noπ posse

intelligῖ , quia ibῖ nullae est electio ubi incumbit necessitas ,. tota diffeultas. est quaenam indifferentiae requiratu τ . Alia, est in differentia passiva , seu ad patiendum , uvcera est indifferens ad multas figuras reclupiendas , statera ut in hanc vel illam partem attollatur aut deprimatu .. Per hanci autem noni posse constitui liberum arb trium satis patet .. Alia est activa' , quae rursus duplex est , nempe contrad Monix &contrarietatis, de quibus supra. Abia dici. rut negativa , & est negatio sere privatio omnis plane determinationis sive animi suspensio quae quis omnino incertus. est &Ignarus. eius. quod agere debeat quam indifferentiam ad libertatem, elestionis minime requirῖ fatentur omnes . Alia dicitur positiva , & ess viz seu: capacitas: Voluntatis ad unum ex multis eligendum , quae in. differentia stare potest cum determinatione - seu

199쪽

Metapbs Pars II. Caput III. u electione haecque indifferentiae species ad rationem liberi arbitrii pertinet.

XI. Quamvis indifferentia contrarietatis: reperiatur in homine lapso siquidem nullus. est qui hanc ad bonum aut ad malum

morale sese convortendi potestatem. maximo suo dispendio. non experiatur illa, tamen.

ad essentiam libertatis. minime pertinet Etenim sine hac indifferentia esse & concipi potest liberum arbitrium sein vis electiva , . cum ad electi ovem sufficiat potestas

agendi vel non. agendi. V. G. Cui unicum in. mensa apponitur. ferculum liber est libertate electionis , quatenus potest ex eo edere vel non edere ,. tametsii non possit unum ferculam prae alio affumere , ac Droinde circa hoc non si liber libertate contrarietatis . Praeterea si nulla: esset libertavsine tali indifferentia ad bonum. vel malum morale , sequeretur potentiam pereandi esse de essentia libertatis , quod salsum est ; easquidemi potentia. desectus est non persectio libertatis . Deus etiam nunquam deficere aut peccarae potest ὁ tamen est liberri mus ; idem dic de Angelis. beatis . Ergo ut probe intelligatur libertas,. comparari debet potentia agendi cum iis actibus de quibus quaestio est. Si adsit agendi vel non agendi potentia , adest libertas , si. desit illa potentia deest quoque libertas relate ad talem actum .. Nam ad libertatem ut sufficiens sit necessaria est indifferentiae contradictioni v , quae etiam dicitui exercitii ; tum enim liberum arbitrium concipitur in aliquo, cum vim habet electivam seu potestatem in pro prios actus ita ut eos ponere possit vel non

200쪽

184 Insiit ut senes miti Ophleae

ponere ad libitum , quod citra indifferer tiam saltem contradictionis intelligi nequit , E. G. ut possim scribere , vel non scribere; sed minime necesse est ut possim scri-

here vel legere . Si enim non adessent libri legere non possem , in tamen possetnscribere si necessaria mihi essent instrumenta, vel non scribere . In hoc ergo casta non essem liber ad legendum, hoc est, non haberem sub hoc respectu libertatem contrarietatis , sed liber essem ad scribenduin vel non , libertate contradictionis , atque etiam contrarietatis sub alio respectu : V.

G. Si possem scribere , vel deambulare , aut loqui . XII. Ex his omnibus colligitur liberum

arbitrium seu libertatem electionis , quae nobis ast merendum necessaria est , facultatem esse activam & indisserentem ; activam quidem , quia possumus agere vel non agere; indifferentem vero, quia sic nos efficit actuum nostrorum dominos, ur eos ad libi-rum ponere Vel suspendere , imo aliquando varias actionum species et ieere posΠmus . Evideus autem in liberi arbitrii originem

repetendam esse a natura animae rationalis,

quae nullo nisi summo bono ad agendum , nulla nisi clara perceptione ad judicandum necessario determinatur ; unde bona finita perlustrare potest & bono aliquo neglecto ,

ad aliud se convertere , in quae potestate liberi arbitrii vis tonsistit. XIII. His ira constitutis aliquid addendum de quaestrone eelebri s Vuare Far urmens libera ad quippiam volendum adducatur . Responde ut vulgo mentem seu vo

SEARCH

MENU NAVIGATION