Institutiones philosophicæ ad studia theologica potissimum accommodatæ, auctore ... Fr.co Jacquier .. Metaphysica

발행: 1785년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

136 In litutiones Philosophie

sentiae divinar attributum . Ha c impieta-.tem Nevvrono imponunt aliqui e verum

haec calumnia facile depellitur ; Nevvronus quidem spatium infinitum appellat voltitifensori m Dei . At cum in scholio generali principiorum , enumeratis Dei attributis, Deum spatiμm non esse concludat , hoc figurato loquendi modo nihil aliud intelli gere videtur Nevvlonus , nisi Deo omnia esse praesentia , ita ut per suam immensita tem sit ubique praesensi. Haec pauca dicta snt, ut ineptissimi erroris socium in rebus mathematicis non satis laudandum , audaeissimis scriptoribus eripiam . Caeterum, ut jam observavi, deceptricem & fallacem esse extensionis notionem huic obiectioni cum Leibnitianis reponere potuissem , vel etiam ex propositis opinionibus aliam quamlibet tenere , & dissicultatis nodum statim solvere expeditum fuisset . Verum in demonstrationibus philosophicis , quae ad sanctae

Religionis dogmata pertinent, id semper re-1igiose curabo , ut nempe a philosophoruin placitis minime pendeant. Et certe probare non possum quosdam scriptores, qui optimo quidem fine sed ardentiori animo verilut fidei contrarias traducunt philosophicas opiniones as viris catholicis & incorruptae

fidei propugnatas ; hi quidem dum religioni prodesse volunt, nocent plurimum . Obsistendum quidem est toto pectore pernicio-ss temerariisque opinionibus , sed benigne

tradianda sunt illa philosophorum placita , quae in scholis catholicis innoxie & sne

temeritatis nota defenduntur , atque id maxime cavendum est ne aliquod Theologia

252쪽

l ADtapsu. Pars II. es. II. O. I. naturalis dopina innitatur hvpothesi aut ali cui argumento , quod aiPhilosopho catholico negari possit . Illud quidem saluberrim Um consilium iis vel inaxime inculcari debet, quibus contra Incredulos tuenda at rue vindicanda sunt Theologiae naturalis

ogmata. l.

, ARTI CULUS IL

i . De trivinis attributis . .

I. T Eus semetipsum & omnia quae ipsido insunt dis in istissime & unico adluseu simul cognoscit . . Nam anima humana se meti psam cognoscit & haec sui ip-

Laus cognitio est perfectio , quae animae hust manae vere inest , sed Deo tribuendae sunt persectiones quae insunt animae nostrae , &qu dem in gradu absolute summo; ergo co gnitio sui ipsius Deo tribuenda est i a gradu absolute summo , adeoque sine ulla im- Persectione . Porro experimur in nobis animae notirae cognitionem in eo imperfectam 'esse , quod omnia quae animae iniunt quas que in eadem contingunt, nec clare distin guere, nec simul cognoscere valeamus; necesse est igitur ut Deus, in quo nulla dari potest imperfectio , semeti plum & omnia quae ipsi inlunt distinetissime atque simul

cognoscar.

I. Deus non solum Mundum hunc aspectabilem, sed etiam omnes Mundos pos sibiles distinctissime & simul cognoscit. Etenim anima humana Mundum hunc aspectabilem cognoscit multaque in eo distinguit.

253쪽

gmt. Praeterea vim habet sibi repraesenta d, multa , quae ad hanc rerum seriem non pertinent, quaeque sunt mete possibilia ; ει haec animae vis persectio est licet admotium limitata . Deo igitur tribuenda' est in gradu absolute summo , ac proinde Deus hunc Mundum aspectabilem omnesque . Mundos

possibiles di ili notissime ac simul cognoscit ;& quia nobis conscii sumus eorum quae distincte nobis repraesentamus, Deus omnium

Mundorum possibilium. 6 eorum quae ipsi insunt . atque sui iptius sibi conscius est , & uuidem clarissime ac plenissime. III. Deus omnia a se diversa cognoscit in seipso , seu quatenus seipium cognoscit .

Gum enim Deus sit ens omnium primum , caetera vero entia ab ipis sint, persectiones

divinae sunt omnium primae , fund prima possibilia, & in illis continetur ratio p Iibilitatis omnium aliarum perfectionum , ita ut lublato Deo, nihil amplius possibile

concipiatur . Hinc cum Deus persectiones illimitatas , quae sunt a in ejus essentiae perpetuo intueaturi, omnes quosve limitationes ,Dersectionum possibilesti finitorum quo- omlibet entium combinationes omnes pos-sbiles videt ., seu omnia possibilia cognoscit in seipso, seu quatenus teipsum cognoscit.

9 Hinc colligitur ideas rerum Deo essen- tiales esse ac eroinde necessarias & immutabiles. Nam intellectus divinus .mo esse tialis est; est autem intellectus divinus omnium possibilium tum singularium tum universalium distincta ac fimultanea reptae sen latio ἡ ergo cum idea sit repraesentario rei

254쪽

Metaph f. Pars II. Ses. II. C. Lles, ac proinde necessariae & immutabiles . Hinc ideae rerum non sunt arbitrariae, seu non sunt tales quod Deus eas voluerit esse tales: pone enim eas esse arbitrarias , sunt ergo tales qu a Deus voluit eas esse tales,& insunt intellectui divino, quia Deus eas inesse vult ; ideoque cum voluntas Dei in hac, re ponatur libera , non repugnat alias inesse intellectui divino ideas quam quae insunt , quod absurdumi est . Igitur esse natat

rerum sunt aetemae', earumque aeternitas, Deo est. Etenim rerum essentia in earumdem possibilitate intrinseca consistit ; quamobrem cum possibilia etiam in se spectata repraesententur in intellectu divino & quidem perpetuo. essentiae rerum perpetu suere in intellectu divino , earumque aeter nitas a Deo est . Hinc clarius, patet Quod in Ontologia ostendimus , nimirum essentias rerum esse necessarias , immutabiles &aeternas , intellectumque divinum Esse sontem omnis possibilitatis intrinsecae . . IU. Intellectus divinus est illimitatus , infinitus, immensus , omni intellectui finito incomprehensibilis . Intellectus enim limitari nequit nisi quoad objectum S mcdum repraesentandi objechum . Quamobrem

cum intellectus divini obiectum sit quidquid est possibile , illimitatus est quoad objectum , si ad omne possibile extendatur ; illimit

tus etiam est quoad modum repraesentandi, si omnia posIibilia si inui & distinctissime ει praesentet . Quoniam itaque intellectus divinus in distinctissima & simultanea omnium possibilium repraesentatione consisti P , pror

ius illimitatus est . Est quoque infinitus

255쪽

x o distitationes Phia ophie quatenus nihil est cognoscibile , quod non

actu intellectu, divino repraesentetur , ac proinde omnia ei iniunt actu quae inesse possunt . Est etiam immensus , quia : fieri non potest ut intellectus limitatus , etiamsi pluries utcumque sumatur, fiat illimitatus,

seu pro mensura illimitati intellectus adhiberi possit ; itaque Intellectus divinus re Dpuit omnem mensuram , ideoque immensus est. Denique omni intellectui finito incomprehensibilis est ; nam comproben die aliquid dicitur , si modum , quo est vel fieri potest , clare & distincte nobis repraesent

re valeamus, contra aurem aliquid dicitur

ineomprehensibile , si' modum , quo est vel

fieri potest, motas minime repraesentare va- Ieamus . Porro intellectus finitus non simul

sed successiveta cognoscit ea quae/potest cognoscere , non potest omota inter se conferre , nec protode i omnia inter se distinguere . Quia ergo ens intellectu finito prae ditum, qualis est anima nostra , intelle elus sui ideam habet quatenus sui ipsius sibi conscius est , non habet ideam claram nisi successive repraesentationis possibilium &quidem inadaequate , seu non habet ideam claram nisi totelleclus finiti ; repraesentare

igitur sibi non potest modum , quo intellectus infinitus omnia possibilia simul ac distinctissime sibi representat , ac proinde intellectus divinus intellectui finito incomprehens bilis est . . U. Deo inest ratio absolute summa seu

infinita . Nam ratio est facultas veritatum universalium seriem nexumque intuendi seu

Diuili se by Corale

256쪽

versalium seriem nexumque intuetur ratione praeditus est ; & quidem eo maior est ratio , quo plurium veritatum universalium nexum ρercipit, & quo longius nexum illuni continuare Valet. Quapropter ratio absolute summa seu maxima est, qua omnium veritatum nexus simul seu actu unico perspicitur; sed haec Deo competit; ergo Deo inest ratio absolute summa . Patet vero hanc in Deo non nudam esse potentiam , sed actum, nec minus liquet eam esse infinitam & omni intellectui finito incomprehensibilem . Prima & secnnda mentis operatio competunt Deo in gradu absolute summo; tertia vero eidem tribui nequit nisi eminen-rer . Prima mentis operatio in nobis absolvitur ,' dum attentionem nostram successive dirigimus ad ea, quae in ideis duorum vel plurium individuorum eadem sunt , atque euacimus ut ea majorem claritatem habeant. Unde quoad primam intellectus operationem major gradus concipi mequit , quam intuitus omnium universalium in omnibus

singularibus omni modo possibili inter se combinatis simultaneus & quam maxime distinctus; hic ergo intellectus Deo compe-Et . Quia vero vi intellectus: divini omnia singularia & universalia distincte ac sinnulrepraesentantur cum omnibus relationibus &combinationibus possibilibus, earumque Deus sibi conscius ast, unico actu intuetur & distin guit in omnibus universalibus & singularibus

ea omnia quae ipsis insunt , eorumque mutuas omnes relationes; in hoc vero consistit se

cunda mentis operatio, ea igitur Deo inest Mepah. L in

257쪽

ν- 242 Insitutiones Philosophieae in gradu absolute summ . Patet vero quod Deus per duas illas opemtiones omnia inintuitive cognoscat, nec proinde opus habeat ex judiciis praeviis alia formare judici ratiocinando; Deo igitur textia mentis ope ratio seu ratiocinatio tribui non potest trο-prie. Quia tamen Deus veritatum omnium seriem nexumque intuetur , quod quidem ratiocinationi aequivalet tertia mentis operatio eminenter Deo ixibui potest. VI. Deo competiti solentia in gradu absolute summo i per eminentiam . Et quidem animae nostrae inest scientia , qua per demonstrationem ideoque per tertiam mentis operationem cognoscimus veritatem aliquam, seu praedicatum propositionis eonvenire vel non convenire subjecto ; unde scientia est persectio quae anima: nostrae inest. Porro o-.mnis persectio Deo tri uenda est in gradu absolute summo; Deo igitur: competiyscien tia in gradu absolute summo ; quia, Vero tertia mentis operatio Deo inest tantum pereminentiam, scientia quoque Deo inest pereminentiam, Hinc scientia Dei est omnium singularium & universalivmi, atque ad os

mnes veritates, earumque nexum Omnem ex

tenditur, ideoque Deus est omniscius. Similiter ostenditur Deum nosse quid subdata conditione futurum esset, vel, non futurum . Experimur enim nos multa cogn

saere, quae sub posita conditione sutura ve

non futura essent; conditionatam hanc CO-.gnitionem esse persectionem.aliquam in anima nostra existentem nemo non admittit; quamobrem Deo tribuenda est in summo

gradu , ideoque omnis sub conditione datasarum

258쪽

-taph Pars II. Oct. II. C I. r4 suturi vel non futuri cognitio tribuenda' est Deo , eaque per modum actus : & quia divina cognitio omnem incertitudinem excludit,conditionata illa Dei cognitio certa est . Quamvis una sit in Deo simplicissimaque scientia, ut ex dictis patet ., attamen humanus intellectus duplicem cum fundamento scientiam in Deo a istinguit ob variam scilicet considerationem ob ectorum , ad quae sese extendit divina scientia . Scientia Det

diu testur in scientiam simplisis intelligentiae & seientiam visionis . I Vocatur , qua Deus res tantummodo cognoscit ut possibiles tum intrinsece tum extrinsece . Scientia visionis est, qua Deus ab aeterno cognoscit quae in tempore futura sunt ; eademque

scientia cognoscit quae praesentia sunt &quae praeterita . Praeficientia in specie dici-.tur cognitio futurorum , seu scientia visionis , qua Deus ab aeterno novit quae futura sunt . Ut autem quae de scientia Dei nobis dicenda supersunt melius intelligantur , principia quaedam necessaria prius exponemus. Itaque :VII. Quoniam Deus est ens perfectissimum ac liberrimum, Mundum adspectabilem animasque libere creavit, ipsique competit potentia libera ad actum perducendi

ea quae intrinsece possibilia sunt ; & qui potentia illa perfectio est, tribui debet Deo

in summo gradu, ita ut Deus si omnipotens seu facere possit omnia possibilia; quae enim impossibilia sunt contradictionem involvunt , & potentia iaciendi quae contradictionem involvunt Emi persediissimo inesi se non potest. Igitur Deus est ens omnium L a , pri-

259쪽

2 4 Institutiones Phil opsis primum , prisna rerum omnium causa , &1ublato, divino intellectu, nihil est intrinsece possibile, sublata vero divina potentia , nihil est extrinsece possibile . Patet itaque

intrinsecam rerum 'possibilitatem a divino intellectv , & extrinsecam a divina potentia pendere . Denique quia a posse ad actum non valet consequentia , & quia Deus est liberrimus ita rerum productione , requiritur decretum divinae voluntatis ad rerum existentiam seu actuaIitatem in rempore , ideoque res pendent a libero decreto divinae voluntatis ut existant in .tempore. Itaque Deus per scientiam simplicis intelligentiae cognoscit omnia intrinsece ponsibilia , quatenus sibi conscius est idearum in intelleliu suo existentium , & cognoscit omnia extrinsece possibilia quatenus sibi conscius est suae Omnipotentiae. Etenim Deus sui ipsius , & eorum quae in ipso sunt , ideoque & id earum rerum omnium possibilium quae in intellectu ejus necessario existunt & omnipotentiae suae sibi conscius est . Sed ideo aliquid est intrinsece possibile , quia ejus idea datur in intellectu divino ,& extrinsece possibile est, quia Deus illud producere potest s ergo Deus cognoscit res omnes ut intrinsece possibiles, quatenus sibi conscius est id earum quae in intellectu ejus sunt , ea ue ut extrinsece possibiles quia sibi conscius est suae omnipotentiae. E. G. Idea Mundi hujus adspectabilis in Deo fuit ab aeterno ; quatenus igitur Deus intellectum suum cognoscit, ideoque sibi conscius est hujus ideae , ab omni aeternitate novit Mundum hunc , esse intrinsece posm

260쪽

MetapkU. Pars II. Sect. II. C. I. 2 3bilem . Praeterea Deus ab aeterno non minus,sibi conscius est potentiae suae, ac proinde Mundum hunc esse extrinsece poni bilem cognovit quatenus sibi conscius est suae potentiae . Manifesto autem patet , positis

id eis in intellectu Dei positaque Dei potentia , nondum intelligi cur hic Mundus adspectabilis actu extiturus sit aliquando , &cur nunc actu existat, sed ut extiturus sit requiri decretum divinae voluntatis . Hinc

per scientiam simplicis intelligentiae nondum intelligit ur quod aliquidast suturum , multo minus quod aliquid actu sit vel extiterit , sed tantummodo quod fieri possit

ut aliquando existat. Unde ex sancto Thoma I pari. quaest. 23 , art. s ad primum in scholis Theologicis tritum est illud: Scientia Dei dirigit , υoluntas deceνnis , Omnipotentia exequitur, seu omnia possibilia cognoscis Deus per scientiam simplicis intelligentiae, ex eorum numero quaedam emcacissima sua voluntate creare decernit , idque per omnipotentiam suam exequitur . Deus non solum novit ea omnia quae contingunt in Mundo materiali , verum tiam quae in animabus accidunt ', ipsa ea. rumdem libera decreta, praescitque Omnia. Et quidem nos ipsi rationem sussicientem eorum , quae in Mundo materiali atque etiam in animabus contingunt &. libera earumdem decreta nonnu quam satis certo , saepe probabiliter praecognoscimus , sic astronomus certo praescit eclypsim, & rationem praecognoscit cur dato tempore futurast et si bene nota sint principia quibus alter homo imbutus est , quid in auo casu

SEARCH

MENU NAVIGATION