Institutiones philosophicæ ad studia theologica potissimum accommodatæ, auctore ... Fr.co Jacquier .. Metaphysica

발행: 1785년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3io Insiitur tones Philoseph ea Mundo materiali contingunt effectus physici ex quibus nascuntur in causis liberis sensationes, ex sensationibus actiones ; sed actiones illae licet infallibiliter contingant,

minime tamen necessario fiunt. Itaque patet hanc objectionem divinae praescientiae &providentiae esse communem, ac proinde &communem responsionem ; accurate di in

se in gnenda est futuritionis infallibilitas ab ipsa necessitate. Inst. 3. Absurdum est ad hoc Dei ded eere majestatem ut sciat per finguia mo

menta quot nascantur culices , quotve mo

riantur 3 ut loquitur S. Hieron. & Numinquid de bobus eura est Deo λ ait A postolus. Ergo saltem Providentia divina ad ea quae abjecta & vilia sunt sese non extendit . . . .

Resp. Dist. ant. rerum aut minutarum, aut quas abiectas censemus cognitio & cura Deo tribuenda non est cum successione &anxietate , C. cum immurabilitare & tranquillitate , N. ant. & cons. Nulla est igitur in divina cognitione successio, & nulla tu Dei providentia anxietas , sed ab aeterno Deus omnia immutabiliter cognovit, & vi terni decreti rebus omnibus providet etiam quae vilissimae censentur. Hinc christus Dominus discipulos suos persuasos facturus

quod Deus eorum curam summam gerat , a minori ad majus ita argumentatur: Nonne duo passeres a se veneant f Mnus ex illis non eadet supeν terram sine Patre ve-sro ' υestri autem OpiIti eapitis omneS nu merati sunt . Nolite ergo timere , multis

passeribus meliores estis vos . Christo igitur docente , reriun quantumvis vilium , qua- a les

332쪽

Metaph . Pars II. Sect. II. C. n. 3I les sunt passeres & capilli , tantam curam: gerit Deus ut nihil itidem accidere possit

nisi ipso volente. Et certe quae nostro tum dicio abiecta, vilia & contemnenda censentur, talia non sunt iudicio Dei, nam pretium decernimus rebus ex usu quem eas

habere iudicamus, & ideo vilia & abjecta

nobis identur quae nullum aut exiguum usum praebere praesertim nobis existimamus . At Deus videt omnem usum sive proximum sive remotum ', quem unumquodque ens in hac universa rerum serie habet , & idcirco de usu rerum iudicat in relatione ad totum universum s nos autem in usu rerum immediato acquiescimus , imo saepissime ne hunc quidem attingimus , ac proinde exi put usus ea aestimamus quorum usus immediatus non est magni momenti , & nullius usus ea reputamus quorum nullum percipere Valemus, atque hinc abiecta & vilia illa iudicamus , aliter prorsus judicaturi si

nobis daretur integrum rerum nexum intuitive pervestigare ; sic in machinis sunt partes quaedam exiguae quarum usum non percipit mechanicae imperitus quasque proinde abjectas iudicat & salva machina. alas

esse posse sibi fingit ; sed longe aliter sentit machinae auctor cui operis sui adest id e distincta, qua partium illarum usus omnes mutuamque relationem perspicit. Praeterea licet creaturae omnes divinar subjaceant Providentiae , erga homines tamen quos Deus tot & tantis cumulavit beneficiis longe illustrius elucet divina providentia . Allatum S. Hieronymi textum ita explicat ipse S. Diator in cap. I HR

333쪽

318 Infituriones Philosophi ehachue : Non simus ram fa/ui adulatores Det M ut dum potentiam ejus etiam ad ima detrahimus in nos ipsos iniurias simus , eandem rationalilium quam irrationabilium providentiam esse dicentes . Inst. 4. Si eventus Omnes in universa rerum, sarie per divinam Providentiam constituti sint , vana omnino esset humana pr videntia privataque sollicitudo . Inutiliter omnino i vota precesque supremo Numini funderentur, mutua hominum, consilia atque hortamenta prorsus serent superflua stustra omnino conderentur leges , inutilis V que foret omnis cura vitae M valerudinis atque induceretur fatum Mahumeeanum ita appellatum quod Turcae praesertimque -- lites huic fatalitatis prinei pio suam vivendi rationem conformare soleant .. Tandem Providentia divina quae in causarum omnium atque effectuum perpetuo nexu consistit , miracula de medio tolleret , hunc enim nexum miracula abrumpunt 3 atqui haec consectaria repugnant omnino s ergo repugnat divina Providentia saltem qualis a n bis definita est . Resp. N. Mai. Et ad singulas probati nis partes facilis est responsio. Nec preces, Vota, consilia , hortamenta frustra fiunt , nec . inutiliter constituuntur leges s haec enim omnia in universa rerum serie divinaeque Providentiae ordine continentur. Et quidem lieet determinata si universa rerum series , hanc tamen determinaxionem ignoramus i , eamque cum actionum nostra rum serie conjunctam esse cognoscimus . Quare evidens est nos revera agere debe

334쪽

Metaph . Pars II. Sect. II. C. II. gryre non secus ac si nihil esset determinatum . Itaque dum in sacris paginis praecipitur abiiciendam esse rerum temporalium curam, ita intelligendum est praeceptum illud ut non simus de rebus vanis & cadu cis solliciti sed de rebus non perituris quae ad Deum spectant animaeque saluti prosunt ; nam istas nimis curare non possumus, illas non possumus fere nisi nimis Curare ; quare scriptum est .' Quaerite primum regnum Dei oe justitiam ejus f hee

omnia adjicientur υοbis. Absurdum omnino est fatum Malumetauum, & nemo sana mente praeditus non ridet Turcas illos

qui loca contagiosa despiciunt & quasi lacessimi persuasi se morituros in loco mi Rime contagioso , si Deus ipsos mori hoc tempore decreverit. Eodem divinae Providentiae abusu stulte peccant illi qui , rese-νente Tournasortio in itinere Orientali, arbores in hortis incultas sibi permittunt at que negligutat. Itaque in divinae Providen tiae ordine continetur ut eam adhibeamuq diligentiam , quam prudentia rectaque ra tio di ctant; &deinde in Providentia digin a conquiescere debemus, atque animo tranquillo serenda, si quae nobis Geniant mala. Quod altimam spectat objectionis partem, miracula scilicet , res paulo fusius explicanda est. Miraculum definitur cfactus aliquis singularis cujus ratio in universali

causarum naturaIium serie non continetur .

Ita dum S. Petrus Act. 3 homini claudo solis verbis soloque imperio gressum resi-ituit ita ut exiliens statim ambulaverit, factum illud in universa motuum naturalium

335쪽

serie non continetur g neque enim verba

quae protulit S. Petrus ullam in pedum articulatione mutationem producere potuerunt . Probe observanda est haec miraculi notio ex qua patet impiissimam esse miraculi definitionem quae prosertur a Spinoga in execrando opere cui titulus est : Tractatus Theologi eo-Poliri eus . Miraculam de Mi nit Spinoeta effectum aliquem cujus causam naturalem explicare non possumus ; ita ut miracula in opinione duntaxat ineraque ignorantia posita sint . Spinora definitionem amplexus est Lohius in dissertation εde miraculis., ubi miraculum definit sensibilem quandam operationem , quae cum captum spectatoris transcendat , ab eo pro divina habetur . Naturae leges necessarias omnino esse & immutabiles affirmant auctores illi ac proinde omnia negant miracula . At ex nostra definiatione patet dari

veri nominis miracula . Et certe, quis umquam somniare poterit aquam vasi in su-sam iussu alterius per aliquam. . naturale ni motuum legem in vinum transmutari posse , & nostrae ignorantiae tribuendum quid uid portenti invenimus in miraculo Chrii de aqua in vinum conversa t Qui maximo miraculo Mundum creavit , perpe tuoque miraculo conservat atque guberonat, is leges naturae quarum ipse auctor

est pro sua liberrima & omnipotentissima

voluntate immutare potest atque suspendere. Neque haec legum generalium perturbatio divinae Providentiae repugnat, qui imo specialem erga homines providentiam summamque clementiam demonstrat atque

336쪽

a raps M. Pars II. Sect. II. C. II. 32Isnifestat. Sunt enim miracula luculenti ia ua, Religionis testimonium. Et quidemini miracula in causarum naturalium se. st risia contineantur , omnem naturae vi in mediant, ac proinde solus Deus miracula ιπrare potest, iese miraculorum omnium buta est primaria , creaturae autem sunt luntaxat causae instramentales atque occa- ona es . Porro repugnat a Deo summe ve-

ci & bono patrari miracula ad erroris confirmationem hominumque perniciem . Sunt ergo miracula evidentissimum credi. hil talis motivum divinamque Providenti- , m magis ac magis confirmant . Si autem Deus a gentilibus improbisque viris prodigia patraxi aliquando permiserit , ad majorem erroris confusionem veritatisque confirmationem id factum est. Ita Magi AEgyptii aliqua Moysis miracula imitati sunt sat cum at quartum perventum erat prodigium , hic imbecilla atque desperata stetit Magorum ars , & exclamare coactitant 1 Digitus Dei es hio. Hanc doctrinam fusius explicare nostri non est instituti observare satis erit ex miraculis legumque generalium perturbatione nullam in Deo argui posse, mutabili tatem ; Deus enim opera nec consilia mutat , cum Omuia decreverit ab aeterno . Dum autem diximus miracula in causarum naturalium serie non

contineri , id in eo sensu intelligendum non est quasi miracula ipsam rerum essentiam violarent , ut ait Spinoeta . Effectus corporum naturaIes dicimus qui per ipsum partium nexum earumque qualitates & rς-gulas motus explicari possunt . Contraria O s ra

337쪽

yra Instituriones Philosephisae

xatione effectus supernaturalis appellat qui per mutuum partium nexum earuique qualitates & leges motus explicλri ni potest. Itaque pater miracula corporum 4

sentiae non repugnare atque essentiaria

immutabilitate perperam abusum fuisse SpnOzam ut miraculorum possibilitatem lati faetaret . Et quidem si per immutabile irerum ordinem intelligantur veritates aternae nulli mutationi obnoxiae , si intelligantur ipsae rerum essentiae omnino inva riabiles , jam ordinis miraculorumque noririo pervertitur. Et certe Deus sacerq nota

potest ut spiritus , quandiu spiritus monet, non sit intelligentia praeditus ; ut co Pus , quandiu corpus manet , non sti alpiritu distinctum . At quod Sol in certaea tellure distantia constituatur, quost certa periodo terram illustret , quod praescriptus, corporum caelestium ordo , rubente Deo Isuspendatur atque turbetur , quod corpuvaliquod moveatur vel quiescat , quod bo

mo infirmus sit vel sanus , mortuus an vivus , tales effectus ad rerum essentiam non pertinent. Neque rerum essentiae eontraria sunt miracula quae ex S. Scriptura affert Spin za. Quod ignis vim comburendi amiseritti juvenes hebraeos iu sornace intactos reis liquerit , quod corpus nullum gravitatis signum demonstret , ita cum Christus Dominus super aquas ambulavit; haec & alia

similia immutabiles rerum essentias minime perturbant . Etenim Deus temperare

vel sistere omnino potuit ignearum particularum motum , quicumque sit , in quo

338쪽

Mbetaph . Pars II. sec7. II. C. II. gas Consistit ignis adibo . Sub pedibus hominis

aquam vel aerem indurare potuit Deus omnipotens . Quamvis autem divina haee prodigia essentiarum immutabili rati non simi

Contraria, univer tali tamen rerum ordini contraria sunt & vera sunt miracula . Patet ergo Spin OZam miraculorum essentiarumque notionem omnem pervertisse, &selso dirinae immutabilitatis praetextu in

divinam omnipotentiam injurium suisse . Quae aurem de miraculorum notione tradidimus apprime conveniunt cum doctrina S. Augustini lib. 6 de Genesi ad lit t. cap. I I. Nec enim isa cum fiunt contra naturam fiunt, nisi nobis , quibus aliter naturae cursus innotAit , non autem Deo cui hoc es natura

quod fecerit.

De Deo Domino O ab hominibus colendo. I. T EO competit dominium in omnes υ creaturas, estque proinde earum Dominus . Etenim Deus hunc Mundum aspe ctabilem omnesque creaturas ex nihilo liberrime produxit & ita conservat Ut cessante actione divina in nihilum reciderent omnia . Igitur Deus pleno in omnes creaturas dominio fruitur , ac proinde de toto Universo & de omnibus creaturis potest pro suo arbitrio disponere , cum nihil iniit creaturis quod non ἰhabeant a Deo ; dissiponere igitur potest de liberis hominum actionibus . Itaque voluntas Dei debet es ehomini loco propriae voluntatis, atque hinc

339쪽

324 Ingitur senes Nilo septie patet quid sit abogatio propriae Volunt iis ; scilicet propositum firmum nil quid quam volendi aut agendi nisi quod sit divinae voluntati consorme.

II. Deus vult ut homo actiones suas liberas ad sui aliorumque hominum seria Elionem dirigat. Cum enim Deus sit summe bonus erga homines ita ut nulla major bonitas concipi possit, bonus Uero erga a sos ad aliorum perfectionem promovendam pronus sit , fieri non potest ut Deus non velit hominem actiones suas liberas ad sui aliorumque hominum perfectionem dirige re ; id ergo Deus Vult. Hinc ut homo vo-Iuntati divinae conformiter agat , non susticit ut suam promoveat perfectionem , sed requiritur quoque ut pro virili aliorum horuminam persectioni inserviat, nec quicquam faciat quod ad aliorum imperfectionem quomodocumque tendat& ideo non vult Deus ut homo bonum suum promoveat cum m - 'vio alterius. Itaque ex iure Dei in creaturas fluit haec hominis obligario, nempe u suas actiones liberas ad gloria divinae , divinorumque attributoruor manifestationem,

hoe est , ad sui aliorumque hominum persectionem dirigat ; atque ex eodem jure fi uit amor Dei , amor fui ipsius, hoc est , propriae persectionis, & amor proximi. Praeterea cum amor sui ipsius & amor proxi- lini fluant ex Dei dominio, ex infinita Dei persectione illiusque bonitate infinite summa, patet Deum super omnia amandum es- ί se , nosque ipsos & alios propter Deum ense diligendOS .

III. Iure dominii Deo competit iustitia

340쪽

m apbs Parr II Sect. II. C. II. Iap. vi icativa ; nam justitia vindicativa dicitur , qua poenae decernuntur & irrogantum male facientibus seu divinam voluntatem violantibus . Poena autem est malum phy ficum ab eo, qui alterum obligandi ius habet , immissum ob aliquod mayum morale . Igitur ex supremo Dei dominio fluit iustitia vindicativa. Itaque timendus est Deus,

sed timore FItali, nempe iustitia Dei vi

dicativae non debet influere in determinationem voluntatis nisi quatenus exi ea colligitur hanc esse Dei voluntatem ut hoa, laciamus, . illud omittamus. Et quidem cum Deus D per omnia amandus sit timor quem Deo debamus est timor filialis; nempe sol-bicite cavendum est ne aliquid faciamus quod Deus fieri non vult , nec omittAmas

quod vult fieri . Timori filial, opponitur

timor fervitis , si nempe penae metu quis adactus aliquid fecerit ; timor servilis non est officium erga Deum, sed medium colu bendi voluntatem malam , ac proinde uti lis & bonus. Haec sunt foecundissima Theologiae naturalis principia ex quibus derivari possunt prima legis naturalis praecepta . At . particulares casus M horumce principiorum usum fusius explicare ad Ethicam pertiner . IV. Cultum tum internum , tum exter num dominii iure Deo deberi manifeste patet . Cum enim Deus in liberas hominum actiones tum internas tum externas plenum habeat dominium, bon solum actiones internas sed etiam externas ad manifestationem gloriae divinae dirigere debemus , sed hoc est Deum colere, cultu nempe interno

SEARCH

MENU NAVIGATION