장음표시 사용
71쪽
pro mptus est ad omnia facienda, in quibus uoluntas Dei declaratur,ad utilitatem proximi: & quia lex hanc uoluntatem maxime declarat, ideo maxime, ut legem exequatur, est promptus. est autem ideo Spiritus, qui& legi dominatur, & seruit. QVAESTIO L.
QV ALIS tandem est hic Spiritus
EST Spiritus sanctus, Spiritus paractetus, Spiritus adoptionis filioru Dei in quo clamamus, Abba Pater ; Spiritus dilectionis, ex quo maxime cognoscuntur,qui maxime cu Christo per fidem sunt mortui: qui uere Chriasti discipuli sunt. ex hoc enim,inquit Christus ad suos, cognoscent homines, quod discipuli mei estis, si diligatis inuicem. Est autem hic Spiritus , qui discipulos Christi intus per fidem fustos, foras per caritatem educit,ut cognoscantur ab hominibus ad gloriam Dei. a oue hi quidem sunt, quibus & ingredientibus, & egrecitentibus pascua promittuntur. denique est idem Spiritus, qui in omnibus Conciliis generalibus ,& in omnium fidelium cordibus praeest, sempeis; praeesse debet, qui maxime se ostendit praesidem misse in Concilio ill Apostoloru Hierosolymis coacto, de quo nunctam multa diximus. QVAESTIO LI.
72쪽
EX illustratione ueritatis fidei, reiicientis iugum legis, .& ex resumptione legis per Spiritum caritatis.
VBI apparet, legem relaniptam iuisse
IN uerbis decreti ipsius Concilii,in quo sic est scriptum ruisum est Spiritui sancto, & nobis, nihil uobis impo- - Q. t ς.
nere oneris, praeterquam haec necessaria, ut abstine tis uos ab immolatis simulacrorum,& sanguine, ac suf- , cato, ac Qrnicatione. Horii enim omniti prohibitio ad legem pertinebat . quare cum ea fidelibus interdicit e Spiritus,legi etiam subiicere eos quoda modo uidetur. M AESTIO LIII. QVO tandem modo RESPONs Io.
PER caritatem. dilectio enim , inquit Apostolus, est Rom. ra. plenitudo legis: qui diligit proximit,legem impleuit. QVAEsTIO LIIII. A N, cum in eodem decreto contineatur, ut abstineanta suffocato, & sanguine, & idolothitis , lienique a se nicatione, ideo uero haec prohibentur, quia necessaria uidebantur, a quibus uterque populus abstineret nos eandem causam utriusque prohibitionis fuisse intelligemus Θ uel tam necessarium fuisse abstinere a sus secato , quam a sernicatione ξ ia K Responsio.
73쪽
MINIME quidem . nec enim eandem causam utrius. que prohibitionis fuisse intellistimus, nec eodem modo utranque esse necessariam, sed unam ad tempus, alteram in omne tempus. prohibentur enim sanguis,s focatum , & idolothita, ne, quod infirmum est, magis infirmetur; ne linum sumigans extinguatur; aut calamus quassatus confringatur: quadoquidem propter illos salta est haec prohibitio, qui ex circumcisione cre- dentes,non dum ita fide roborati erant,ut ueterem opinionem, qua huiusmodi cibis hominem contaminari iudicabant, excutere possent: qui potius fidem adhuc teneram reiecturi uidebantur, quam roboratam lege, &consuetudine sententiam, si seuerius cum illis, nondum matura fide, actum esset . quare, horum infirmitatis causa, firmiorum caritati hoc onus caritas ipsa imponebat; ut a suffocato, & sanguine, ac similibus a stinerent, quae lex imponebat, tanquam paedagogus
pueris, contaminationem allatura. Cum uero in te
dicitur fornicatio iis, qui fidem receperant; longe alia
ratio est. haec enim interdicitur,quia non opinione, ut ciborum esus,sed re uera contaminat hominem. interdicitur autem, ne, iam per fidem sanctificatus, iterum colaminaretur. per fidem enim,ut inquit Petrus,Deus corda gutium purificauit, dans illis Spiritum sanctum. quae uero intrant per os, non inquinant hominem, sed quae exeunt ex corde: qualia sunt malae cogitationes, adulteria, fornicationes &c. Haec igitur prohibitio semt.Thess . necessaria: quia haec est perpetua uoluntas Dei, ut sinetificationem nostram ne polluamus. prohibitio uero illa ciborum non est semper necessaria: quia non est
74쪽
est perpetua Dei uoluntas, ut ita fiat, uerum tantisper, dum adolescat fides: itaque paulo pos , augescente tade in Ecclesia, prorsus est abolita, quemadmodum necessario quidcin abolenda fuit. Ex quibus satis nunc
colligere possumus, cur caritas tam falsam contaminationem, quam ueram, tanquam necessaria quae uel
rentur , prohibuerit ; ut saluti utrilisque populi consuleret . nec enim populus gentilis minus propensus in ea opinionem fuit, ut semicationem, qua re uera animi polluuntur,propter diuturna in sordi s uiuendi consuetudinem, nullam contaminationem animis asser iudicaret, quam Iudaei, ut id, quod speciem tantuni& umbram contaminationis haberet, tanquam re u in contaminaret, abhorrendum ducerent. utrunque ergo prohibuit caritas, unum ad tempus, donec profluxumbra illa per lucem uerbi fidei discuteretur; alterum in perpetuum , quia non in specie, sed re uera contaminaret. Ex quibus concludere licebit; etsi idem decretum utrunque prohiberet,& ut necessaria quae fugerent qui primi fidem receperant, prohiberet; tamen diue sa ratione necessaria fuisse , & ob diuersam causam prohibita.
AN Concilia posteriora exemplum huius Concilii Hi rosolymitani in decidendis Ecclesiae controuersiis sunt
O R V M quidem decreta rata sunt, habita apud po pulum Christianum,omnia hanc formam no solum in Κ i i controuersis
75쪽
controuersiis decidendis sunt secuta; sed eandem etiasormam in personis retinuerunt; ut eaedem quas per nae in posterioribus Conciliis, quae in illo primo Hiero lymitano & praefuisse, & sententias dixisse,atque decreta secisse rein, dici possint.
o tandem modo id fieri posse intelligis, ut eaedem
personae in omnibus legitimis Conciliis & praesint,&intersint,quae in primo interfuerunt; cum conste omnes illos,qui in primo illo Concilio interfuerunt, morte terceptos ne ad secundum quidem peruenisse ξRESPONSIO eA T uero, qui in primo illo praefuit, ct in omnibus aliis
legitimis Conciliis praeest,morti minime est obnoxius; immo sic ipse mortem domat, stangit, ac destruit , ut mors ea, quae morti sunt subiecta, delet. Est uero hic Spiritus Dei, Spiritus Christi: cuius uirtute mortui suscitantur: per cuius potentiam Christus ipse suscitauit seipsum est idem, qui docet, ac suggerit omnia, cum in publicis conuentibus, tum in priuatis, quae ad honorem Dei, & Ecclesiae utilitatem salutariter uel decernuntur, uel cogitantur. idem enim est, qui operatur in omnibus, & in singulis, prout uult. huius uero organa sunt omnes Ecclesiae ministri. Quemadmodum autem hic in primo Concilio Petrum elegit, cuius ore loqueretur, quae pertinebant ad fidem illam salutarem, per qua Ecclesia uniuersa, & in ea singuli stant, & confirmantur , tam Iudaeis, quam gentibus, & omni ho
minum generi: ita etiam Petri sedem elegit, quam Apostolicam
76쪽
Apostolicam esse uoluit, unde gentes, & nationes P tri fidem,ab eius succestaribus eo modo explicatam,audirent, quo illa primitiis gentium ab ipso Petro fuit exposita. sic etiam Episcopos priuatarum Ecclesiarum
elegit, & ceteros, quibus animarum curam commendauit, ut eodem officio fungerentur in omnibus Conciliis , & conuentibus ad confirmandam Petri fidem,
quo functi sunt reliqui Apostoli, &seniores in primo illo Concilio Hierolblymitano; sic ut easde quasi personas in omnibus legitimis Conciliis omni tempore &. praeesse, & sententias dicere, atque controuersias dis. soluere, ac denique decreta caritatis plena ad Ecclesiae utilitatem ficere, uere affirmare possim us .
A N , ut quisque Petri fidem tenet . sic eundem etiam PGui locum in Conciliis, & in conuentibus tenere dicis
MINIME quidem . nec enim Petrus persona priuata fuit, ut Simon Ioannis fuit: cuius personam gerunt singuli, qui fidem Petri habent; & beati cum illo dicuniatur ; sed non propterea Petri personam gerunt.est enim hoc nomen auctoritatis: quod post cosessionem fidei, quam is priuatus, ut Simon Bariona protulit, Christus illi addidit, cum diceret: & ego dico tibi, Simoni sci- licet tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . quod dum diceret, fecit etiam eum Petrum, & petram, ex qua ad omnes pritiatos beatae iulius fidei doctrina, tanquam aqua salutaris, dissiueret. huius uero locum in Conciliis, de in uniuersa Ecclesia obtinet,
77쪽
obtinet, qui Sedem Petri tenet : quae eadem sedes Apostolica appellatur, & Sedes Romani Pontificis. et ideo qui a Romano Pontifice mittuntur Legati, non tam Ioannis,aut Pauli,aut Leonis Legati dicuntur,quae nomina esse possunt priuatorum hominum; quam L gati Sedis Apostolicae; tanquam si ab ipso non Sim ne , sed Petro mitterentur, Sedera Apostolica teneam
QUID sibi uult nomen Sedis Apostolicae Z
IDEM prorsus, ac si diceremus, cathedram Apostoliacam. cathedrae uero nomen auctoritatem docendi significat, ut uerba Christi ostendunt, cum de iis loquitur, qui in cathedra Moysi sederunt, idest de illis, qui
auctoritatem habuerunt docendi, & interpretandi uoluntatem Dei in lege scriptam, quae auctoritas Moysi primum a Deo data fuit: cui nunquam successores de fuerunt, qui eandem exercerent: de quibus dicit Christus: Super cathedram Moysi sederunt scribae, & Ph risaei. omnia ergo, quaecunque dixerint vobis, ficite :secundum opera uero eoru nolite facere. dicunt enim,& non faciunt &c. Illam uero cathedram, quae fuit cathedra legis, typum intelligimus fisisse eius cathedrae, quam Deus in Petri persona Romae erexit: que fuit cathedra non legis litterae, sed doctrinae Spiritus; quae . per os omnium Apostolorum praedicata, cum totum orbem peragrasset, tandem Romae sedem fixit: ubi sanguine duorum maximorum Apostolorum confirmata uidetur,dc quasi testaracto aesita eius. urbis iscopis,
78쪽
qui eandem puram seruarent; ut inde, tanquam Merunte quodam, rursus in orbem ad confirmandas c teras Ecclesias derivaretur, atque ideo Sedes Apostolica, Romana Ecclesia, uel cathedra Petri appellatur. QVAEsTIO LIX. CVR potius Ecclesiam Romanam dicimus cathedram Apostolicam esse, & Petri Sedem, quam Antioch nam , quam Hierosolymitanam , in quibus etiam P trum docuisse constat De Hierosolymitana sane scruptum est, uerbum Domini exiit de Hierusalem &c. E .,
QVI A illa potius Sedes Apostolica dicenda est, quae tanem peregrinationis utrique Apostolo tum Iudaeoru , tum gentilium dedit, ex qua seminato iam uerbo,eoq; ipsorum sanguine quasi rigato, & confirmato, ad so dem quietis sunt profecti; quam ceterae Ecclesiae, ex quibus illi uel cum uerbo primum egressi sunt, uel per
quas transeuntes uerbi doctrinam feminarunt. exi
runt uero ab Hierosolymis cum uerbo ;& per Anti chia idem uerbum seminantes transierunt, quod tum demum sedem suam fixam habuit in ea ciuitate,in qua ultimum , & maximum testimonium ueritati uerbi morte, & sanguine ipsorum dederunt. haec autem fuit Romana ciuitas.Hierosolymitana uero fuit cathedra legis,& ideo cathedra Moysis est appellata. cu uero tra
factu esset tempus legis, & uerbum Euangelii a Iudaeis relatoribus legis repulsum; tum quidem dixerunt Apostoli obis oportuit primuloqui uerbii Dei: sed,quoniam repellitis illud,& indidios uos iudicatis aeternae
79쪽
uttae,ecce couertimur ad getes.Atque ita etia secerunt. demum uero apud primam sedem gentium primam sedem uerbi collocat uni. haec autem sedes suit Sedes Ro' mana. et, hanc Dei uoluntatem fuisse, similibus argumentis ostendi, & confirmari potest, quibus Paulus ue&Barnabas in Concilio Hierosolymitano confirmarunt Petri sententiam de introitu gentium ad fidem sine lege, nempe miraculis, quibus Deus hanc suam uoluntatem declaiauit.
QVIBVS tandem miraculis declarauit Deus uolunt tem suam de sede Petri
P RIM V M quidem illo miraculo, quo sanetus ille uir, idemit; doctissimus, atque maximus, fidei, & gratiae
Dei praedicator, se in fide Ecclesiae Romanae maxime confirmatum scribit, cum, repetitis iam inde a Petri morte usque ad sua aetatem Romanae urbis Episcopis perpetua tot saeculoriim serie succedentibus, quibus sieculis Ecclesia partim ab haereticis, partim ab infideliabus grauissime fuit uexata, intelligeret, ceteris omniabus esiarum Ecclesiarum Episcopis saepius deficienti- bus, Petri sticces res non modo nuncum a fide de . cisse, quamuis omnibus Satanae artibus tentati fuis. sent, sed ceteras Ecclesias, in fide uacillantes, semper Iraen. idςmase confirmasse. Hoc quidem, ut maximo Dei prouiden- tiae miraculo, diuus Augustinus scribit se in Romanae. Ecclesiae fide retentum ess atque confirmatum. Quod profecto eiusmodi est , ut, quo magis quis secum consideret
80쪽
consideret illorum temporum grauissimas Ecclesiae perturbationes , tanquam nauis periculosissimo te est iis genere per tot annos iactatae, &, quibus conni mantibus in fide controuersia: omnes tanquam tempestates sedatae semper fuerint, animaduertat, hoc certius uideat, in Petri successionibus uberius impletum fuisse quod Petro Christus promisit, quam in ipsius Petri periona. qiiod enim dixit Christus ad Petrum : Ego rogaui pro te, ut non deficiat fides tua: tu autem aliquando conuersus confirma fratres tuos: etsi post effusum Spiritum sanctum haec promissio eam uim habuit, ut Petri fides nihil unqua titubarit, tamen post haec uerba cum. Dominum suum abiuraret, eum non satis adhuc in fide firmum fuisse dicere possumus, nec uero multum laborasse post acceptum Spiritum sanctum in confirmandis fratribus in fide, qui omnes tum per eundem Spiritum, communiter illis datum, confirmati fuerunt. uel, si dicere uolumus, ab eo etia in Concilio Hierosolymulano, sublata illa de fide, & lege controuersia, maxi me fratres confirmatos fuisse: tamen, si quis comparet perturbationes Ecclesiarum, quibus multorum iaculorum continuatis aetatibus omnes ab haereticis, Satana
cribrante, uexatae sunt; & simul consideret, quo pacto a Petri succes ribus fides semper sit confirmata: Haris. sime uidebit, non minus uerba promissionis de firmitate fidei ad Petri succes res quam ad ipsummet Petrupertinuisse, eiusdem certe uim in illis illustrius esse patefactam,& Romanae urbis Episcopos praecipue illo promisso fuisse comprehensos, atque in eodem illam umbem significatam, ubi firmam sedem fides Petri csset