장음표시 사용
61쪽
LV I D N A M est in natura uerbi fidei, quod ad sedandas discordias pertineat
NIHIL prorsus, si loquamur de iis dis ordiis, quas mutuo inter se homines exercent. immo contra videmus, Christi fidem praedicatam semen discordiam cum omni genere hominum ,pacem uero cum Deo secum afferre., QI AESTIO XLIII.
QVID tandem inest in natura uerbi fidei, quod illud profitenti diffidium cum omnibus pariat
HOC scilicet, quod homini omnia auferat, quaecunque humano iudicio uel honorifica, uel commoda, uel denique quoquo modo grata, aut iucunda esse possunt. nec uero solum externa bona aufert cuiusmodi sunt diuitiae, honores, amici, propinqui, parentes, sed i gem ipsam Dei, atque ipsum tandem hominem a se iplo abstrahere, ac diuellere profitetur. sic enim auctor ipse fidei palam dixit, cum hominem per fidem ad se uocaret: ini non odio habuerit patrem, & matrem, non est me dignus :& qui non reliquerit patrem ,& matre, adhuc autem & anima suam, non est me dignus. Quarcum ita sint; quid mirum, si discordiaru segetem fidei uerbum secum afferat ξ quid mirum, si uniuersus orbis contra sincerae fidei praedicatores omni lcmpore coniur&ὸ id quod Christus ipse auctor fidei, cum discipulos suos, huius doctrinae magistros, in orbem mitteret, il- Luc.11. lis euenturu praedixit: si eritis, inquit, odio omnibus hominibus
62쪽
hominibus propter nomen meum: nullum excipiens genus hominum. Idemq; naturam huius fidei, quam apta esset ad discordias suscitandas, magis eXphcans, dicit de se ipso, qui cum uerbo fidei uenerat: Nolite arbitrari, quia uenerim pacem mittere in terram. non ueni pacem mittere in terram,sed gladium. ueni enim separare hominem aduersus patrem suum, & filiam ad uersus matrem suam, & nurum aduersus socrum suam,& inimici hominis, domestici eius. Vt autem summa tim dicamus , qui summas tantum rerum, &argumentorum attingere, no doctrinam aliquam explicare hoc scripto aggressi sumus: hoc prorsus inesse in natura λdei videmus, ut ab hominibus semper existimata sit ea omnia euertere, quae praeclarissima in rerum natura habentur , ut quae, quo magis explicata sit, hoc magis talis existimetur, sic ut leges etiam cum humanas, tum diuinas labetatae, & quasi naturam hominum, atque omnes bonos mores, & consuetudines abolere, atque extinguere uideatur. haec enim omnia obiecta sunt &Christo, & discipulis eius, primis uel bi fidei seminato-1ibus: cum tamen nihil horum re uera illa sic euertat,ac tollat, ut non omnia, cuiuscunque generis fuerint, bona,propter eam, & per eam amista, uel relicta , multo copiosiore mensura reddat, ac restituat. nec enim illos
audiendos esse ullo modo censemus, qui sic solam fidem praedicant, ut piis caritatis actionibus detrahante qui ignauis nihil agendi, impigris ad actiones male gendi occasionem, & licentiam suo peruoso loquendi modo praebent: quos non tam peruerse quidem,quam impie praedicare ndem existimamus; dum uel parii cu rare, uel prorsuo contemnere leges, & maioru instituta' docent.
63쪽
docent. Nec enim, quam praedicabant Apostoli, per quam iustificantur impii, fides eiusmodi fuit, sed quaepcr caritatem operatur. Nunquid autem, inquit Apostolus, legem per fidem destruimus Θ absit: sed statui anus. Quae ergo legem roborat, quae lucet, quae diuitem facit hominem in bonis operinus,quae destructa instaurat, hanc fidem illam esse dicimus,quae Iesum Chri
stum redemptorem recipit. nec tamen negamus,etiam
ex hac quoquo modo praedicata occasionem scandali sepe arripi ab nominibus sui amantibus , quales magnam parte omnes sumus. hoc uero est, quod hactenus diximus, fidem praedicatam apud homines, eorum scilicet culpa, atque malitia, tumultus potius, quis p cem initio gignere, & ob hoc solum gignere, quod nemo sitorum bonorum spoliationem libenter audiat, sed pro iis omnes libenter pugnent. hoc autem primum est in officio fidei, ut homine humanis bonis spoliet: quorum loco diuina postea tradit, & hominem tandem in integrum restituit. sed hanc moram non fert hominis sui amantis impatiens natura :& ideo ad nomen sp liationis clamor statim,& tumultus oritur: ad quem sedandum una duntaxat uia relinquitur, nempe praediacatio caritatis, uerbo fidei coni uncta: quae eadem est, per quam Apostoli controuersam illam magnam de Gde, & lege in concilio Hierosolymitano sustulerunt.
QV o tandem modo sublata fuit illa controuersia
C V M Deo redderetur , quod Deo debi t um esset, &homini
64쪽
DE CONCILIO. a homini, quod homini. id uero per explicationem uerbi fidei, & per decretum caritatis est tutum.
QS O modo fidei uerbum reddit Deo, quod est Dei Θ
RESPONSIO.C V M totam spem salutis in uno Deo patre per unum Iestim Christum, filium eius, ponit. id uero Petrus tanta ui orationis facit, explicans salutis nostrae sundam tum, ut interponentes legem in partem salutis, tentatores Dei appellet, legemq; ipsam onus non serendum dicat denique illam doctrinam, quae hoc doceat, non doctrinam salutis, sed euersionem animarum esse concludat. Hoc ergo modo uerbum fidei reddit honorem
Deo in Christo, & per Christum, cum per fidem in
Christo totum hominem, quasi holocaustum, Deo imniolat. Deo autem, & hominibus quod debetur, reddit, cum legem a fide remouens, eam tradit caritati. iniuriam enim tam Deo, quam hominibus facit, qui legem prorsus soluit , praesertim cum, lege sublata, ne comercium quidem homini cum homine esse possit; in lege autem suam Deus gratiam coram hominibus
lucere uelit. maiorem uero iniuriam facit cum Deo,
tum hominibus, qui legi iustificationem tribuit, cum sibi huius gloriam Christus sine lege uindicet: onusci, intolerabile hominibus imponitur, cum lex sua propria uirtute in partem salutis cum fide se immiscet. et ideo, ut Dei patris honori in Christo, & hominum saluti, & consistationi, atque imbecillitati ad ferendum tantum onus consulatur, legis iugum a fide ad carita I tem
65쪽
teni transfertur: cum caritate uero coniunctii lex, iam
non iugia in gi aue, sed suave est. et sic omnibus, quod debetur, facile redditur: omnesq; controuersiarii causae tolluntur, quemadmodum in illo Concilio Hiero lymitano factum videmus: in quo hoc videmus : cum lex a fide remota caritati traderetur, tantum abfuisse,
ut illa ab iis negligeretur, quibus sic est tradita, ut ad minutissimae quaeque legis obseruanda iidem promptos se ostenderint . id quod decretum illud communi omnium consensu factum de abstinendo a suffocato, &sanguine,& idolothitis, quae minima erant in lege, maxime declarat. per illud autem, quod ex caritate sectucst, decretum, omnis scandali materia est sublata; &, quae Dei erant, Deo, & quae hominum, hominibus reddita. Si uero haec, quia breuius, ideo obscurius sint dicta, quaeramus iterum de iisdem.
QVID est, quod dicis, legem , quae omnia nostra Op ra complectitur, in parte fidei, per quam pacem habemus apud Deum, minime ponendam, sed caritati totam subiiciendam ξ quo modo haec intelliguntur Θ
HOC quidem modo ab omnibus intelligentur, si unus quisque seu ad salutem ingressum, qui est ingressiis ad
Deum patrem, & ad Iesiim Christum, primum cons-deret, deinde egressum ad homines propter salutem aliorum . illum enim efficit fides ascendens, hunc caritas descendens, quae a uera fide proficiscitur,& cum ea, s tamen si coniuncta est.itaque descensus ad homines propter
66쪽
a 6 propter eorum salutem est caritatis effectus, scut scensus ad Deum fidei. accedentem enim ad Deum oportet credere. eiusmodi sane ingressum, & egressum uidetur significasse Christus, cum dicit, se ostium esse, per quem qui introierit, saluabitui, & ingredietur, &egredietur, & pascua inu eniet.
QV A L E M dicis esse ingressiim per fide ad Christum
quo modo aute in hoc ingressu excutitur iugum legis
RE SPONSIO.E O sine modo, quo homines solent uitam ipsam per fidem excutere. simul enim cum uita excutitur iugum legis: quandoquidem lex non dominatur in homine, nisi quam diu uiuit . quod si mortuus fuerit, sollitus est a legis iugo : nos autem per fide in baptismo simul cum Christo morimur. quicunque enim, ait Apostolus, in Christum Iesum baptigati sumus, in mortem ipsius baptigati sumus. consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem &c. quocirca fides per mortem ingreditur ad uitam, & sic per amissionem omnium , quae in uita honorifica, utilia, aut iucunda esse possunt; ea tamen spe, ut uita nobis reddatur in Christo melio-- ribus bonis affluens. talem enim Chiistus uitam promittit quaerentibus eam in ipso, & suam relinquentibus. uerum hoc nimis durum iter naturae hominis uidetur . quainuis enim, uitam feliciorem assequi, nobis semper sit in uotis: spoliari tamen nolumus, sed, ut inquit Apostolus, supervestiri. fides uero totum hominem spoliat. Quare hoc iter naturae nostrae non potest
67쪽
non maxime durum uideri, donec Christum ipsum totum amplexetur. quanquam prorsus ne ingredi quide, nec uero gressum Christum uersus conuertere quisquapoterit, nisi Christi Spiritum in se ante habuerit, qui gressus moderetur, & moueat. Verum in principio, qui a Dei Spiritu movetur, tanquam infantulus nescita quo portetur: sicut Scriptura dicit in persona Dei: et ego, quas nutricius Ephrain ortaba eos in brachiis meis;&nescierunt,quod curarem eos. Idem accidit paruulis in fide, ut portentur a Deo, & a Spiritu Christi, id ipsi tamen ignorent. Ille autem Spiritus, quo primum agi uidentur, a Spiritu Christi uidetur alienus. est enim Spiritus timoris: & is quide omnibus tanquastimulus est, qui eos in uia ad uitam caelestem contra blanditias uitae terrenae incitet: qui tum quidem mari me adest, & uehementius sentitur: a quo nemo liberatur, donec tandem in Christi morte summam Dei patris dilectionem erga se fidei oculis uideat; donec uideat, quod dilectus discipulus dixit, qui & uidit, &manibus tractauit de uerbo uitae. dixit autem : In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut uiuamus per ipsum . Hoc ergo uidens anima fide plena, se ipsam uidelicet in Christo tam immenso amore comprehcnsam, simulq; contrarium sibi chirographum, nempe ipsam peccati legem, per hanc mortem deletum, quo nihil unquam terribilius humano animo coram Deo. obiici, & opponi potest, quatenus se quidem amari uidet, timorem incipit deponere , & eius loco amore concipit: nec tamen sic timore deponit,ut non plures, di iustiores timendi causas uideat, quam antea unquam
68쪽
quam suspicari potuerit; quippe quae grauitatem casus sui , & totius humani generis magis intelligit; p riculum commune omnium,& priuatum suum ce tius aspicit, terrorisque plena uidet omnia etiam ea, quae prius tutissima uidebantur : ita ut hic primum timorem Domini didicisse sibi uideatur, hic primum intellexisse, quid, & pro quo timendum sit, cto maiorem uim inimici, quam antea unquam, perspicere. luctam enim sibi uidet instare non solum aduersus camnem , & sanguinem, sed aduersus Principes,ac potestates,aduersus mundi rectores, tenebrarum harum contra spiritales nequitias in caclestibus. quae omnia ui dens, nisi simul uideret eum, per quem omnia nostra peccata sunt nobis remissa; qui deleuit, quod aduer sus nos erat, chirographum; affigensq; illud cruci, &expolians Principatus, & potestates, traduxit confidenter pilam triumphans illos in semet ipso: iam quidem, quo propius ad Deum accederet, eo nugis timore tabesceret. sed hos uidens triumphos ab eo peractos, a quo se tam immenso amore complexam sentit, &, ut sibi uia ad Deum patrem tuta pateret, haec omnia a filio Dei,qui idem filii filius hominis, tam magnifice &salutariter fuisse gesta: hic quidem contra timorem se armare incipit, & consertari in Domino, atque in potentia uirtutis eius. Arma uero iam non hominis, quae uana,&fallacia sunt, sed Dei, quae ut potentissima sunt, sic nunquam fallunt, quoties egredi iubetur, sumit: mandatum enim egressionis iam expectat. quamuis autem omnium suauissimum experiatur, in m ac quiescere, in quo omnem timorem deposuit: cum se tamen sponsam per fidem agnoscat eius uiri, quem, licet regem
69쪽
us , i regem Omnium, caeli claustra tenere non potuerunt,ca' ritate perpetua, atque immensa homines amplectente, quin, se ipsum quasi exuens, in terram descenderet, Philip- - forma serui accepta, ut homini, seruo peccati facto, &morti aeternae addicto, uitam, & libertatem restitueret, ac locum,& regnum in caelo daret: hic quidem Gem plum, & uoluntatem sponsi ante oculos habens, atque Eph. eius spiritum hauriens, stat etiam ipsa ad egressum parata , accinet 1 lumbos in ueritate, induta loricam iustitiae, & calceata pedibus in praeparationem Euangelii pa. cis . hanc enim solam causam egrediendi ad homines, ut pacem afferat omnibus, ad quoscunque mittatur , agnoscit, quia eandem in sponso agnouit . expectat uero nutum sponsi, & Domini: quo annuente, sumens
scutum fidei,& galeam spei salutis cum gladio Spiritus,
lo , quod est uerbum Dei, statim laeta progreditur: quanquam sane nusqua oculos foras conuertere possit, quin omnia contrai ia, omnia paci aduersantia uideat. st tim enim aerumnae, angustiae, nuditas, pericula, perse cutiones, & gladius sese ei offerunt, dc opponunt. sed nec propter haec, cVestibus armis induta, terretur; uerum cum eo, qui haec certamina maxime est expertus,
Rom. s. ac supe rauit, dicere audet: In omnibus autem his superamus propter eum, qui dilexit nos. quare nec pugna detrectat, sed ea spe aggreditur, ut in ipso certamine etiam uires sibi augendas fore non dubitet: quemad-x. Cor. t: modum Apostolus Paulus sibi inter pugnandum auctas x. Cor. ix. fuisse fidem, & spem, multis locis testatur, maxime ue
Rom. . . Certus sum enim, quia neque mors, neque
uita, neque Angeli, neque Principatus, neque pol states, neque praesentia, neque sutura, neque altitudo, neque
70쪽
neque prosundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est: in Christo Iesu Domino nostro. Haec uero nunc satis diista sint; ut aliquo modo intelligatur, qualisnam sit uel ingressus noster ad Deum in Christo per fidem, uel egressus ad proximu cum eo dem per caritatem; & quo pacto laeta, ac salutaria utrobique pascua inueniantur; denique, ut sciamus, quemadmodu in hoc ingressu anima fidelis non prius in Spiritu timorem deponere incipiat, quam iugum legis peccati in eodem Spiritu ab se remotum sentiat: hic. n. primum illam gaudere ,& pacem habere ad Deum incipere, postquam se iustificatam apud eum in Christo sentitet ac tunc quidem illam egredientem nihil unquam libentius recipere, quam legis iugum, iam non fidei, sed caritatis humeris impositum, & ideo iucundissimin
O argumento cognoscitur quis iugum legis per Cdem excussisse Θ
HOC maxime, & certissimo, quo quis scilicet ad omnEiustitiam implendam, & ad omne legis perficiendum opus se promptiorem & alacriorem praebet.
V T R V M haec alacritas iugum legis excussum declarat, an potius, magis quam antea,hominem legi subiectu ξR ESPONSIO. V T R V N E sane declarat: quia haec alacritas proficiscitur a Spiritu,qui datur credulibus. Spiritus uero promptus