Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tatis. Si enim naturam humanam vere integram sortlaus est, & non tanquam phantasma nobis illusit, debuit non carere apetitu sensitivo. Sic autem semper judicavi, facultas, quae non erumpit in actum caeteroquin non dedecentem , otiosia videtur, &frustra: igitur congruentissimum fuit, ut humanis affectionibus, prout tamen defectibus expertes sunt, locum pCameret. Insigne plane hujus rei testimonium priehet Augustinos Lib. I . de civit. cap. 9. Quamobrem etiam ipse Dominus informa servi agere vitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit passiones, ubi judicavit esse adhibendas: neque enim , in quo erat Verum hominis corpus , & VeruS hominis animus , falsus erat humanus assectus. Aliud fundamentum petitur ex eo, quod Christus assumptione, ac sanctificatione assiectionum , quae sunt in nobis omnium prope malorum scaturigo, praebuerit se eximium exemplar bene compositorum affectuum, steque obstruxerit in nobis caput profluvii iniquitatum, nostr6sque morbos sanaverit. Confidenter ergo dicendum non exulasse in ipso tristitiam; non tulisse tantum stuporem vulnerum , sed etiam dolorem, ut sortitudinis haberet laudem , n6sque erudiret, ut, qui in Josepho AEgyptiaco didiceramus carcerem non timere. futurae mortis trillitiam vincere disiceremus in Christo. Sine haessitatione pronunciandum trepidasse adveniente hora mortiS , ut non modo passio corporis, sed etiam cordis affectio pro nobis faceret; & quos vivificabat mors, timor robustos , moestitia laetos, & taedium alacres redderet, ac desolatio consolatos. Quomodo enim illum imitaremur , nisi sit hominem sequeremur Z multi certi mortuum non crederent, nisi morituri tristitiam comperissent. Accepit ergo aegroti infirmitates, ut infirmitatibus virtutem perficeret; &, qui hominis carnem propterea mortalem assumpsit , ut mortalibus plenam conserret immortalitatis gratiam. Hominis animam cum infirmitatibus suis sine tamen crimine suscepit, ut nostris animabus impenderet medicinam. Humeratus es

propter iniquitates nostras , quod proprium carnis fuit, quando descincti latus lancea fuit apertum. In malis es propter sceleras nosUAE , quod est animae, cujus pro nobis infirmitates suscepit.

ύμη peculiaria fuerint Christo circa passiones.

Q Iemadmodum autem illi in fide vacillant, qui praetextu quodam Ve

122쪽

Utrum passiones fuerint in Chri . roy

kerationis passiones Christi illusiones , & imposturas dicunt, & reve

rendo hJc sitio obsequio fundamenta salutis concutiunt: ita ex alia paria te cautio adhibenda est, ut relinquatur intacta majestas Redemptoris,& dum idem passionibus subiicitur, adhibenda est cura, ne assectuum naevis subiiciatur. Nimia enim esset temeritas, credere velle, passiones in illo non fuisse h nostris sordibus defaecatas, ad quas nos virtuti hos indigemus. Primus nostrarum passionum defectus ex eo adversatur honesto , quod infeliciter absque statu sobolescant, & rationem liberam praeveniant ob pernicem phantasiae nostrae mobilitatem ; appetitionum autem sensitivarum fames sit quassi rabida, circa esicam boni siensibilis inhonesii per imaginationem pret lucentem propositi. Tam subito instarpunt, ut etiam sapientiores. nee praeVidere, nec impedire possint eorum impetus; tam delicate dormitant, ut murmure tenuissimo eXCitentur ita ardenter propendent ad bellum , Ut ad primum tympani sonitum artam a corripiant, & propriae telluri talem ruinam inserant, quam non a matus hostis externus. Hae ergo CupiditateS, quae rationem anteve tunt , a Christo penitus sunt amoliendae. Non assero assectus quoscumque appetitias sensitivi non potuisse, aut debuisse in Christo naturalitcheresiurgere posito objecto sensibili, V. g. dolorem posita objecti disconvenientis immissione; iste enim ex necessatate exsurgere debuit, nisi ratio praeveniens eum intercluderet. Quod igitur Christo singulare tribuo, illud est, pathemata quatenus in nobis moraliter noXia, hoC est, Quatenus in quibusdam circumsitantiis instigarent ad aliquid ex se inhone stum, si voluntas consentiret; aut quatenus in nonnullis occasionibus, nisi cohiberentur , siegne redderent, ac diffficile honesti exercitium; has passiones non prius in novissimo nostro Adamo fuisse excitatas, ac in primo , nisi ratio positivis eas permisisset, aut advocasset: ea vero exortum prohibente , nunquam exsiurrexisse, contra quam nobis evenit post

Adami naufragium. Cum igitur Christus nobiscum degeret, fuit tunc quidem inter mortuos , sied liber, fuit inter parvulos, sed magnus , inter infirmos, sed validus; siquidem ipsie siemetipsium tur ivit, at Ioannis I ,. dicitur : ipse oblatus est, quia ipse Voluit, omnis ejus aegrimonia es C. Voluntate suit, non de necessitate. Noc solum hujusmodi passiones ianuam animae sanctissimor nunquam inopinate pulsaru ut, sed

quando etiam jubebantur adesse, id non nisi gravibus de causis contingebat. Homines a Bl edi us suos assigunx objectis eorum amore indignis,& ispissime ex motivis futibilibus induunt catenas graVissimas. Incauta alterius actione commoventur ad furorem, & sine discrimine maio rum, & minorum errorum Vindictam sipirant, tam ob Verbum asperius,

123쪽

xos Pars I. Dissert. XI.

quam ob homicidium perpetratum. Sic Consill Romanus mancipiumiahrutis devorandum exposuit ob eonfractum vitrum ; sic Princeps iratus inundavit urbem sanguine suorum civium, & ut Vindicaret injuriam statuae vellere suste, vel marmoreae illatam septem millia hominum vivas Dei imagines ad mortem condemnavit. Dolor pro consolatione sibi stulpsit idola, & cum filii non possent ε mortuis resiuscitare parentes defunctos, ob excessum amoris & doloris, post erecta ipsis mausoloea, etiam templa consecrarunt. Denique nulla hominum passio debitam observat mensuram : nostrum odinm ferocitate excedit injurias irrogatas, quae ipsum parturiunt; amor plus ardet, quIm flamma, a qua accenditur; spes nostrae magis firmae videntur,curn tamen debili nitantur sulcro. Aliit onge ratione regebat filiusDei passiones;ut nempe cum Causae nobilitatCaequi ponderaret affectus. Non apparebat in eo indignatio, rusi ob injurias inflictas omnipotenti suo Patri, vel ad puniendam templorum profanationem: amabat persionam nullam nisi juxta meritum, & ubi perfectionem suo affectu dignam non invenit, benigno io intuitu animas amabiles reddidit, effecitque, ut amor esset causa & esse tus amoris. Non admisit timorem, nisi ex motivis gravissimis; & quamvis crucis patibulum ad eum incutiendum sus iecisset, credo tamen magis animam turbatam nostrorum scelerum, quam stuppliciorum ignomini Ex quo altera labes passionum nostrarum colligitur, quod nempe in nobis lex membrorum pugnet adversus sipiritum sine ullis indiciis; indeque jugis pugna, & irrequietum bellum exoriatur. Spernunt nostra consilia, sicut non curant nostra imperia ; solumque quiesseunt, quando diuturnitate Iasiantur. Haec contrarietas procul exulavit in Cnristo, prout patet ex synodo s. constantinopolitana, quae anathema esse jubet desen cientem , qu5d Redemptor noster desideria carnis, ali1sque molestias passus a deterioribus tantum paulatim recesserit, & sic ex profectu operum melior factus fuerit. Nihil ergo anima sublimitati virtutis habebat adversium , nec disicordia desideriorum gignebat oppugnantiam Voluntatum. Nullam talem, sive brevem, sive diuturnam moram passionum rationi infestarum, ejusque pacem labefactantium, aut noS Viatores con utientium in Christo fuisse plenissime versat origenes trach. ῖ1 expendens , cur Evangelista de Redemptore non pronuntiaverit tristatum esse , & taedium concepisse , sed caepisse pavere, se igiys. Ait

enim, passionem in ipso factam non esse secundum similitudinem humanae naturae; sed solum principium tristitiae, & pavoris. Videns enim instans certamen, quod non erat ei adversus carnem & sanguinem , sed adversus tantos reges terrae assistentes, & principeS congregatos in unum

124쪽

rumpi sones fuerint in Fu Christo. Io

adverses se, quantos nunquam ; caepit pavere , Vel tristari, nihil amplius tristitiae, vel paVoris patiens , nisi principium tantum. Hoc autem non contigit ratione alicujus habitus divinitus per se infusi, sed interventu habituum facilitantium appetitui infusiorum per accidens, quibus conserebatur petentiae appetitivae facilitas ad sequendum rationis ductum. Maxima vero ex parte hoc contigit per providentiam Dei extrinsecam,& curam Dei specialem; nullus quippe habitus appetitui immiΩsius potest formaliter eΚcludere motus ejus inordinatos; cum habitus

non sint stupefactivi, S inhibitivi operationum , sed earum potius pro

g. III.

An stantibus istis Chrisus potuerit tentari'

um istis cohaerere non videtur, quomodo Christus potuerit tentatio nibus impetit tentatum autem fuisse disierte traditur ab Evangelistis, neque id ejus flanctitatem dedecuit. Prima ratio , cur tentari se permiserit, est, ut hominem, quem gerebat, ad nostrae imitationis temperaret exemplum. Vita enim nostra in hac peregrinatione tentatione Carere non potuit, nec coronari quis potest, nisi vicerit, nec Vincere, nisi certaverit, nec potest certare, nisi qui inimicum habuerit. Quoniam igitur nobis, qui simus corpus ejus, voluit praebere exemplum elidendi daemonem, &ansiam dare confidendi, illuc secutura membra, quo ipse praecesssit ; ideo tentari voluit in eremo. In Christo ergo nos tentabamur, quia ille de nobis sibi habebat carnem, de se sibi salutem: de nobis sibi tentationem , de se nobis victoriam: modo nos non solum in illo agnosceremus tentatos , sed agnosceremus nos in ipsio etiam vincentes. Ρoterat a se diabolum prohibere; sed ii non tentaretur, nobis Vincendi magisterium non praebuisset. Congruum etiam fuit, Christum lcntari, ut iisdem lineis, quibus perierat primus Adam, per secundum status restitueretur. Cum enim primus Adam adhuc in inviolata Dei imagine perduraret , deVolutus

est is gailri margiam, cenodoxiam, & superbiam; gastrina argia enim est, qua interdicti ligni praesumit edulium ; cenodoxis est, qua dicitur, aperientur oculi vestri: si perbia, qua dicitur , eritis sicut Dij sicientes bonum , se malum ' Hac tripartita tentatione Salvatorem IegimuS tentatum fuisse : gastrimargia, ubi suggeritur: dic , ut lapidω si pone flant;

125쪽

cenodoxia, ubi de pinna templi admonetur, ut se deorsum mittat tentandi gratia, utrum ab Angelis siuscipiatur; superbia, ubi in monte constituto ostenduntur omnia regna terrae, & horum gloria, quae omnia promittuntur, sit eadens adoraVerit. Sic igitur iisdem tentationum ii neis est appetitus , quibus primus Adam fuit m ruinam pertractus Porro quantumvis his tribus tentationibu S priecit ut intenderit explorare Divinitatem Christi, de qua ob multa indicia ambigebat; nihilominus intervenit admixtio pellectionis ad peccatum , quod semper in tentationi us quatientibus daemon sibi pro scopo proponit. Longi tamen diversia via fuit Christum tentandi, ab ea, quam tentator inire ConsiueVit ad n OS Corrumpendos. Nam in nobis tentationes cientur, concitatis diversimode passionibus a daemone, abutente

complexione nostra corporea, & adhibitis aliis artificiis, quibus Lintilialas in nobis , imo incendia Vel renitentibus excutit,& adurente fumo commacular. Nec robustis adeo machinis fatanae laborandum est, ut aliquid de sua spurcitia immittat , quae ex carne putrida per se ipsiarrita cum abominabili nausea fere perpetuo scaturit. Assiduar illussiones ubi viderint animam minimo occupatam, & ad sui circumspectionem minus sollicitam circumvolitant velut fuci in favo apum ; continuo importunos edunt bombos, coguntque no S in his musicarum populis abigendis perpetuo lassari. Hi autem nefarii motus , qui tam audacter nos ad malum prolectant, suntove prolusione S ad peccatum , tametsi seolusio consensu innoxi se, in Christo non prosiiliebant siponte sua, nec eXtrinieco a tificio , compleXione Corporea irritata, aliisVe malorum incentivis adhibitis enascebantur r sed tunc tantum eXcitabantur, cum ad Vocabantur,

nec erumpebant nisi signo per rationem superiorem dato. Quare propositus modus tentandi in Christo non habuit locum, sed ille tantura L. admitti potest, qui peragitur per meram exteriorem suggestionem, &objectorum propositionem realem Vel vocalem. Hanc de externis tantum suggestionibus , & non per internos motus doctrinam aureis verb18 exponit S. Gregorius, quando tres tentationum modos distinguit; nimirum suggestionem, delectationem , & Consens im : ref estque nos plerumque in delectationem, aut etiam in Consensium labi, quia in carnis peccato propagati in nobis ipsis gerimus, Unde Certamina toleramus. At Vero Deus, qui in utero virginis incarnatus , mundum sine peccato est ingressus, nullum criminum fomitem contraxit. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed eius mentem peccati delectatio non momordit; atque ide6 omnis diabolica teritatio de soris suggerebatur, non intus nascebatur. Pulchre vocat tentationem per δε-

126쪽

virum pusiones fuerint in I k Christo. iii

sectationem, qua abstrahimur,& a propria illicimur concupiscentia, agro mortalitatis nostrae has per se ipsium urticas proserente. Tentatio veri, per 'raesionem in nobis plerumque est interna r cum scilicet satan idoneorum humorum commotione specieS ad tentandum opportunas prius quali sopitas suscitat, & ignem concupiscentiae antea suppositum doloso cineri vegetat, non absque aliqua praegustatione peccati inde progenita. In Redemptore nostro tentatio per suggestionem fuit merh externa, qualis est in nobis ea, qua per accomodum objectorUIT sensibilium applicationem proritamur ad malum. Sed in nobis vel invitis excitantur motus aliqui, qui, si proris desit assensus, sunt innoxiit si autem rudimentum aliquod ciuntaxat assensus interVeniat, procreatur culpa levis, quo tamen Via munitur pleno assensui, ac ruinae sanctitatis. Sumam huius discursus sic accipe. Non admittitur in Christo tentatio per consensum, neque tentatio per delectationem intrinseco incentore

nata, Vel quae est per internam suggestionem

3 IV. Ex qua passione ortus fuerit sudor sanguineus

Christi Z

C Anguineum sudorem, quo sacratilsimum Christi corpus iminente paΩsionis tempore perfusium legimus, vere contigisse credo ,& profiteor Contra insianientes nonnullos siectarios , qui iure insignis impudentiae convincuntur, qudit effectum in ipsis sacriS paginis proditum, commenti arguere, ipsumque Evangelium ea narrationis parte truncare non erubuerint. Ut vero causiam Rupendi huius emedius aperiam, suppono, duplici ex ratione Languinem per poros corporis emitti eo serε modo, quo naturaliter sudor effunditur. Et primo quidem, sicut studor aquo-lus, & simpliciter dictus, vel caloris efficacitate per latentes exprimitur poros , Vel absque caloris impetu per virium, & virtutis contentivae imbecillitatem emittitur , ut contingit in sidoribus, quos syncopticOS appellant , aliisque frigidioribus : ita sudor sanguineus ex utraque hac caula emanare potest. Sic scribit Michae:l de Palacio in cap. IX. Joann. e-nar. 3. sub finem , quendam nobilem Pincianum cum capite minuendus esset, sanguine siu classe Sic Benefinus de mcdela occultorum morbo -xum refert, se hominem vidisse , qui ad certa temporum interValla ex

127쪽

IIa Fars I. Dissert. xl.

latere sano, & integro sanguinem mittebat, ultro sistente sanguIneba que adeo pons naturaliter sie laxantibus ad sanguinis fluxum, & se comprimentibus ad coissistentiam, donec scissa vena hepatica saIutem attulit Utrumque hujusmodi sidorem sanguineum tribuit philosiophus complexioni vitiatae. Ita enim habet Iib. 7. hist. cap. I9. Si aeuis dice Humesit, morbuου infe te si Ic enim in speciem flantei cluitur, adeo seressit, ut jam nonnulgi Fudore cruento exsudarint. De altero

ita loqui tui lib. 3. de pari. Cap. s. Nonnustis accidit, ut cruentum auoddam excrementum exsudarent propter vitiatum corporis habitum.

Sudor tamen iste non in omnibus ex hac causia proficiscitur; ubi enim deficit materia, nec Languis admodum est aquosius, sed per magnitudianem passionis magis attenuatur, accidere potest, ut sanguis em uat percolpus spongiosum, & rimosiam, & omnino ob vehementiam secer- natur. Sic deficiente Iacte, si nimium per suctionem extrahitur, sanguis elicitur , quia Venae, quae sunt sanguiniS conceptabula, toto coriapore siparguntur tanquam tubi ad deducendum benignum humorem,quo universiae partes rigantur. Si ergo interVeniente extraordinario testu ca-Iefiat , & rarefiat Danguis, soras expelletur per cruentum sidorem. Sic scribitur vir ubertate sanguinis , S praeserVida temperie praeditus, eXnaodica ad ludum applicatione non semel, sed siepius sudasse sanguine ; licet

Itidus vehementem intensionem non eXigeret, nec est bt periculum magni disipendii ex colludentium victoria. In hanc ultimam causam refero sian guineum Christi sudorem. Neque enim ille oriri potuit ex temperamenti corruptione, Vel Cutis nimi a tenuitate , aut virtutis retenti vae Imbecillitate , qui omnes desectus a Christi corpore optime constituto sunt semovendi : neque nasci potuit eX mera tristitia, quae potius sanguinem ad cor traxisset, quam foras propulsasset. Igitur natus est ob extraordinarium aestum, qui sanguinem rareiecit, & ad eXteriora membra pepulit , in stio quidem eXitu tenuem, paulo post tamen vi externi frigoris

iterum condensattim.

Ardor autem ille vehementissimus secutus est in Christo post immanem tristitiam, quae eum primo adeo grava Vit, Ut usque ad mortem affectum se maerore lateretur. Ea enim tristitia aliquamdiu conflictata est cum generoso audaciae motu, insurgentis adversus imminentia tormenta tristitiam inducentia ; qui conflictus agoniae nomine donatus est L Ω-cro codice, aliquamdiu a Christo habenas affectibus Iaxante suseeptus est, donec heroico impetu stuperavit audacia, & erectio mentis. Undet tantus in sanctis limo Christi corpore aestus eXstitit, ut sanguis, quem prias timor ad cor retrataerat , calefactuS, & rarefactus ex omnibu&

128쪽

. An fuerint passiones in statu innocentiae. II s

partibus exsudaverit per Venarum rimulas & poros ardore laxatos Adstipulatur nostrae huic sententiae philosophus sect. a. problem. q. 26. Ubi quaerit, cur in lucta, siVe agonia sudent pedes, & partes alias admodum frigidae, & in aegris omnium maXime operimenti egentes. Problema enim hoc more lolito per interrogationem sic dissolvit: an quia agonia non est caloris transmutatio quemadmodum in timore ex stupernis ad inferiora ; quare etiam timentium Ventres solvuntur) sed ejus potius augmentum, quemadmodum in ira Z igitur ex interna lucta, sicut sudoraqueus , ita etiam diffusio sanguinis exoriri poti, i, nec alia illius causis potest excogitari.

DISSERTATIO XII.

An fuerint passiones in statu innocentiae, vel etiam in statu purae naturae, & cujus indolis illae fuerint 3

Ex sicantur diversistatus.

Pri statum hic intelligenda est certa vivendi conditio, in qua homines secundum ordinem Divinae proVidentiae, aut fuerunt constituti, aut saltem constitui potuerunt. Omisso statu viae, qui tunc dari dicitur , quando creatura rationalis tendit ad possessionem ultimi finis , seu statum patriae, qua beati fruuntur in caelo, ad alios intentioni nostrae magis accomodos pergo. Hi autem Vulgo nominari solent, primo status purae naturae, qui lices exstiterit nunquam, stupponitur tamen esse pollibilis, estque imprimis necessaria illius cognitio ad caeterorum intelligentiam hauriendam. Tum subsequitur status naturae integrae, aCideinde status justitiae originalis, ac tandem status naturae lapsae, ejusque postmodum per Christum reparatae. Status purae omnino naturae ille audit, in quo homo quidem instructus fuisset persectione essentiali, & facultatibus illius naturae congruentibus , cum adjuncto Dei concursu , &providentia circa illum occupata ; praeter haec tamen dotatus non fuisseti donis aliquibus naturae de se indebitis, ac proinde ordinaretur non nisi finem naturalem, nec media alia ipsi subministrarentur, quam oppor- tu naadbeatitudinem naturalem. Statum naturae integrae implet ille, in

129쪽

quo uilia omnes facultates naturales, apparet in homine specialis praerogativa, quae consisteret in carentia fomitis , & esfraenator concupiscentiae ; seu in persecta suhjectione appetitus sensitivi ad rationalem, ita ut

inferior contra superiorem mOVeri, aut rationem praeVenire non permittatur. Cum enim ex dissidio duplicis appetitus natura humana difficultatem, & repugnantiam ad bene operandum patiatur maximam, si pax accesserit, & concordia, censetur tunc ita perfici, ut recti, non autem quasi cliudicando in moribus progredi valeat; ac proinde vox illa integritatis visa est idonea ad istius persectionem significandam. Huic proximε accedit status innocentiae, & justitiae originalis, qui primis nostris protoparentibus obtigit , qu1que praeter naturae integritatem involvit primario gratiam sanctificantem , quae vulgo in sacris litteris iustitia appellatur, eo quod maximε constituat hominem rectum in ordine ad D um. Accomodatur etiam illi nomen justitiae originalis , quia sanctitatem illam cum aliis donis protoplastis acceperunt, ut ad posteros per ori- inem , id est, per generationem naturalem a se propagandos transsun-erent, nisi transgressio praecepti Divini obstitisset. Quod postremum quidem contigit, atque ita successit ille , qui cum proprietate status natum lapsae , seu per peccatum corruptae exprimitur, & in quo lapsius Adami non tantum fuit personalis, sed potius capitalis, & totius naturae humanae. Quamobrem ipse cum posteris orbatus fuit omnibus praerogatiVis , quae statum innocentior illustrabant, sicque sublata justitia Originali, quatuor haec Vulnera naturae humanae per peccatum Adami inflicta fuerunt; primo ignorantia intellectus; malitia in Voluntate; concupiscentia in appetitu concupiscibili; & infirmitas in irasicibili; quibus

accedit in corpore mortalitas, & pravi morborum affectus. Tam longum tempus elapsum est, ex quo ornamentis innocentiae fuimus spoliati, ut non nisi obscura nobis idea de illo remanserit; & nisi Deus continuo pergeret punire peccatum parentis in filiis, jam una cum memoria excidisset omnis sensatio nostroruin vulnerum. Non possumuS quidem ad vivum describere nec delicias loci, qui Adamo pro aula ser-Viebat, nec persectiones animae, aut corporis, quibus in statu justitiae fruebatur ; obligamur tamen admittere, locum abund2sse omnibuS, quibus avariss1ma desideria ad satietatem adimplerentur, & exulasse omne

illud , quod quacunque ratione poterat quietem succutere, juxta iἰlud Augustini: absit enim, ut illa beatitudo posset, aut in Joco illo non habere, quod Vellet, aut in suo corpore, Vel animo sentire , quod nollet. Paradisius nec admittebat ardores aestatis , nec frigora hyemis, semper dives fructibus antumni, & plenus deliciis vernantis aestatis. Nomaderant

130쪽

on fuerint pones inflatu iunoeentiae.

ad rant tumultus, qui essent componendi I non inimici , qui impugnandi ; non infortunia , quae timenda. Omnes creaturae unanimiter con spirarunt in servitutem hominis, bruta omni submissione venerabantur illius aut horitatem, ac sicut supra terram nullae germinabant spinae, ut

aliqui indicant, sed mera succrescebant gaudia, ita ferae in mediis sylvi,

omnem exuerant ferocitatem. Caeli ipsi non poterant demittere, nili felices influxus, nec siidera alio, quam benigno, & faventi nos intuita fuissent asipectu. Constitutio humani corporis tam erat excellens, ut sanitas nunquam alteraretur, & , si sorte temporum injuriis sibiaceret, soloesu fructus de ligno vitae noVo instaurabatur Vigore, quo robustior reddebatur adversius quoscunque insultus. Erat immortalis non qui dem ex siua natura, sed per gratiam, cognoscebatque homo non poste peccatum vitae insidiari, nisi ipse aditum aperiret infelicissimo innocentiae destructori. Nec anima debebat invidere haec bona corpori, cum etiam ipsa frueretur felicitate non minus aestimabili: nempe scienti, rerum naturalium infus1 tanta , ut occultissima quaeque cognosiceret. Videres in illa memoriam oblivionis incapacem, Voluntatem ad ordinatas solum inclinationes propendentem , affectus omnes ita rite compositos. ut

nihil illius quietem posset interpellare.

Status innocentia a passionibus non fuit immunis.

On credo, me offensionis anam praebiturum Theologiae Magistris, si LN aliquid de felicissimo hoc statu protulero , quod Veritati consentaneum judico. Ita autem sentio. In fortunatissima illa conditione, quam, nescio, an dicendi simus potius perdidisse, vel proiecisse; in illa, inquam,

conditione tamen passiones non defuerunt. Sicut enim homo defensus gratia originali immortalitatis robore erat instructus, quamvis ex corpore compositus mortalitati esset expositus ; ita videtur pari ratione infe rendum, passionibus fuisse obnoxium , eb quod purus spiritus non esset, quamvis illae fuerint pacatissimae, & a rationis norma penitus cicuratae. ut vim hujus argumenti melius persipiciamus, ponderemus explicatius principium , unde consequens derivatur, & statim patebit, hominem abiiciendo gratiam potuisse morti succumbere,& immortalitatem magis fuisse donum a coelo descendens, quam naturae proprietatem. Si revora immortalitas hominis ad illius integritatem pertineret, opus non ha-

buisset

SEARCH

MENU NAVIGATION