Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Quamvis autem longe densior turma ab serdarum appetitionum, in homine deprehendatur , quam appetitui brutorUm resipondeat ; dciit Aristoteles I. politic. cap. 6. prodit, humana Cupiditas infinite pa eteat; nihilominus assectiones, quibus bruta tentari solent, acriores in brutis esse pronuncio, cum nullo rationi S fraeno Coercita toto impetu in objectum propositum ferantur. Non sicut unus homo mitis , alter erudelis, sic idem in bestiis ratione carentibus Contingit: non una fe- lis insectatur mures , & altera tuetur. Omnes Vulpes procreantur subdolae , omnes lupi Voraces , omnes tigrideS LXVae, omnes in op rationibus suis in praecep S rapiuntur , nec tam agunt, quam aguntur. Nunquam feles deliberant , an parcendum muribUS , nunquam Vulpes consultant , an abstinendum sit gallinis ; caeco impetu seruntur, ad quod determinantur. In homine non parUm de aestu, & fervore remittitur ob efiicacem rationis Vim , ad assectuum immoderationem naruraliter reclamantis : ita , Ut sicuti ad moderatam , & honestam actionem obstrepit natiVa appetitus inferioris pertinacia, ita istam quoque reprimat, ac retundat Vigor rationiS , nunquam prorsius de lotae, quid humanam naturam dedeceat. Palmari hoc similitudine expressit Philosophus , quando utrumque appetitum hominis contulit orbibus caelestibus. Namque sicut isti contrariis motibus feruntur , ita , ut quamvis unus alterum abripiat, retardetur nihilominus , & remoram ab altero subeat i ita potentia inferior inhibetur a siperiori, ut non adeo vehementer, & expedite cieatur, quam si renisis superioris facultatis non interVeniret.

Finis Tartis prima.

154쪽

De passionibus animae in specie.

DISSERTATIO LUe affectu amori S. S. I.

De natura amoris. N amplissimo campo , & grandi singularum passionum

s messe , quae delibanda magis erit , quam demetenda, omnium dux & choragus affectuum sese primo offert amor, passio, quo magis communiS , eo minus nota. Quemadmodum enim nihil ab intuitu nostro remotius 2 & oculis nostris Vicinius apparet, quam Deus , cujus magnitudinem, & omnipotentiam in creaturis manibus palpamus, &tamen nUnquam sentimus, nec comprehendere possumus; ita res se hahet in amore. Desideria nostra testantur existere amorem, sipes plenae sunt hac passsione , omnes assectus commixti , & compositi sunt illius calore. Ille nihilominus profundioribus tenebris absconditur ;quanto sortius homines illius vim experiuntur, tanto minuS essentiam explicare valent: quod etiam intelligitur de illis, qui Vel maxime amoris legibus ohediunt, aut sub illius imperio vivunt. Ipse Aristoteles, qui in abditissimis rebus definiendis ubique aliis palmam praeripuit, contentus fuit nobis solum descriptionem aliquam illius relinquere, sicque

quasi omnibus posteris sipem praescidit, manifestius cognoscendi rem ,s quam

155쪽

quam ipse sufficienter exhaurire non poterat. Alii amorem appellarunt complacentiam, & inclinationem ad bonum , alii instrumentum com mutandi naturas , & propiasticen compaginandi Corda, ac orbis glutinum : non defuerunt , qui dicerent esse Vulntis amabile ab objecto grato inflictum, esse radium , qui inflammat, esse incantationem, cujus occultis mysteriis si avi ter trahimur; quibus tamen tot diversis termi nis aliud non impetrarunt, quam Ut magis ostenderent summam difficultatem integre amoris naturam exhauriendi. Forti non multum a vero aberraret, qui assereret, amorem esse concitationem animae cum idonea fibrarum ac sipirituum animalium agitatione ad sese conjungendum cum re, Vel objecto, quod exhibetur statui nostro conveniens. Habet nimirum amor patheticus in animalibus aliquid non absimile amori eorum, quae sensu, & Vita carent, qu1que vocatur , D. Dionysio amor naturalis. Amor autem ille non est aliud, nisi propensio, & inclinatio rerum cognitione carentium in suas perfectiones juxta illud Augustini lib. o. le CiVit. Cap. 28. , amor corporum momenta sun onderum, sive deorsum gravitate, si e sursum δε- vitate nitantur. Recte igitur etiam dicitur amor vitalis esse incitatio in bonum, consentiente iterum eodem magno Doctore eodem loco: amor meus pondus meum, isio feror, quocunqueferor. Nec alia mens fuit Dionysii, cum inquit, amorem esse Vim quandam Conjungentem,& miscentem, qui superiora quidem impellit, ut inferioribus prospiciant,& constulant; paria autem, ut inter se societate jungantur; ac denique

in seriora, ut se ad superiora convertant. Voluit namque duntaXat amori inesse pondus in rem dilectam. Hinc nullo modo approbare possum doctrinam subtilis Scoti in 1.

disput. I. quaest. s. ubi amorem esse actum vitalem, seu ab intrinseco j rocedere negat, eo quod oppetitio haec non sit libera. Vel enim nutatis alius appetitus est vitalis operatio, vel hic maxime, cum sit fons, &origo caeterorum omnium; & sit negetur amoris actum ab intrinseco oriri, ansam dabimus Atomistis , ut masis in suo errore confirmentur , quo defendunt, causas secundas nihil operari , & omnes actiones in Deum debere ita reduci, quasi ille solus ad prauentiam CreatUrarum operaretur. Nunquid experimur nos habere ejusmodi actus, excitari

ad illos per cognitionem, in eis defatigari &c. ἰ quid ergo ampliu8 requiritur, ut credamus eos a nobis prodire Z aut cur tunc ad Deum recurremus Z qu bd verti Scotus dicit de necessitate ejus appetitus, non est ad rem ; quia ut aliquid procedat ab alio, non est opus , ut procedat libere ; alioquin nec calor produceret calorem, nec luX lucem, nec arbor

fructus, cum nihil horum liberum sit. Λει

156쪽

Αdditur secundo loco, hanc inclinationem involvere sbrarum, & irituum insolitam agitationem, ut sussicienter ab amore sipirituali, qui

in sola voluntate residet, distinguatur. 4ertio dicitur, amorem niti ad coniun cndum se, quae unio ita proprie amori tribuitur unanimi consen fit ut apud scriptores & s acros , & prophanos nihil frequentius, nihilsionificanti is siit decantatum. RecolaS Velim celebria sapientum virorum effata quibus mirabiliora amoris ossicia praedicantur; di fallar , si oui dispius expressum deprehendetur. Sic lib. a. polit. cap. a. tradit Philosophus ex Ar istophane , ex amantibWfieri quast unum. Idem effectus tanquam amoris proprius eXprimitur Act. 4. dum dicitur: mirititudinis autem credentium erat cor unum,es anima una s ex Vi utique charitatis Quid aliud indicat resiposio ejUSdem Stagiritae, qua interrogatus, ouid amicus esset, reposuisse fertur esse Unam animam duobus corporibus inclusam Z quid aliud denotat Osculum , quod peregre advenientihus exhibetur, quam quod animae conjungi affectent, &, ut Petronius helle exhibet , Conentur transfundere hinc, & hinc errantes animas touid aliud vult illud Hipponensiis Antistitis , amorem transformare in rem amatam amantem Z si terram, inquit, amaS, terra es , sit Deum amas, audeo dicere, DeuS es: quod amantem amor in ipso extinguat, ut in eo,

ouod amat, vivere ille incipiat. Quid denique designatamantis animam non habitare, ubi animat, sed ubi amat Z quid similia plurima quotidianis sermonibus trita Z eo nempe haec omnia delabuntur, ut denotent comi unctionem illam amori propriam esse. Ultimo denique additur ab amore occultis ponderibus, atque momentis urgeri animal in objectum sibi conveniens secundum se, hoc est, ut pra scindens ab existentia, vel carentia eXistentiae, per quod suffcienter differt a deliderio & laetitia. Per hoc tamen non excluditur omnis amor ab appetente facultate brutorum. QuamVlS enim ista non consi1-derent bonum cum ea praecisione , sed propositium bonum absens appetant, de possessio gaudeant : nihilominus eX propossitione bonitatis resultare in eis potest quaedam complacentia, qua bene assiciantur erga illud Objectum: quse complacentia ex natura tua subsistere posset, etiamsi1 apprehendissent illam eandem bonitatem abstrahendo ab existentia, vel absentia.

3. II.

157쪽

I o Tars. II. 'risere. R.

g. I l.

Tisscrimen peret ulgatum Amoris Amicitia , s concupiscentia.

his eruete incipiamus Vulgatam divisionem in amorem eoncupi- 1centiae, & in amorem benevolentiae. Amorem amicitiae appello quo subjecto honum Volumus, ita ut ipsum ametur secundum se, & pro

pter se, atque in ipso sistatur impetus amoris tanquam in centro e amo rem concupiscentiae dico , quo tendo in rem amatam alteri , ita ut in il- Iam secundum se non ferar, sied tantum ut bonam alteri: ideoque nomiam amatur, quam Coamatur, & ConcUpiscitur. Per secundum amamus plerumque bona infra nos posita, & eXterna, ut hortos, equos, per ambitionem gloriam, & honorem, s per avaritiam divitiarum cumu-

Ium &c. quae non amantur propter se, sed a nobis propter nos, & ex amore nostri proprio ; scilicet, Vel ut proxime delectemur, vel ut inde potestatem consequamur ad fruendum pro libitu nostro. Amor iste

non tam urget, ut amanti Conjungat rem amatam, quam ut eandem.

1 si siubjiciat Z laque Laepε affectu tam linordinato , ut diligens eX Concupiscentia nihil prorsus intendat, ac spectet, nisi se ipsim ; veluti unus ille esset in rerum natura dignus bono, & ideo ex se ipsi idolum quodammodo constituit, cui res amatas omnes devoveat, & mactet. Parabit amicum,ut habeat, qui sibi aegro assideat, qui succurrat in Opi, Vel in vincula conjecto : sed quemadmodum carpit,ita mox desinet. ParaVit ami- eum adversus Vincula laturum opem ; cum primum soluta fuerit catena, a latere discedet: qui causa utilitatis assumptus est, tam diu placebit, quam diu utilis fuerit. Initia, & exitus inter se non congruent, quod tot nefaria exempla demonstrant, in quibus hunc aliorum metu relinqui, hunc aliorum metu prodi cernimus; & modo florentem magna amicorum turba circumdari, modo eversium in ingenti solitudine desieri, &tunc amicos fugere, ubi se maXimh tales probare deberent.

Longo siublimior est idea amoris amicitiae, quae desimenda est ex illo ipsio amore proprio , quo quisque se ipsium ex naturali instinctu amat. Hunc profecto non admitto esse amorem concupiseentiae, sed Vel largiori appellatione amicitiae nomine donandus est, vel si vox amicitiae juxta assim communiorem respiciat alios ab amante distinctos, benevolentiae titulo erit compellandus, eritque in consideratione morali idem amor amicitiae erga alterum, atque amor sui proprius. Hoc affectu quis ami

158쪽

De σολι amoris. 1 4 I

eum habere vult, ob nihil aliud, quam Ut exerceat amicitiam, & ne tam magna Virtus jaceat: non ad hoc, ut habeat, qui ad aegri Iectulum assi deat, aut e carcere liberet: sed ut habeat aliquem, cui aegro ipsie assideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet. Non venit ad temporariam amicitiam , non lucro captus negotiationem instituit, non fortunae varietate perterritus amicitiae suam detrahit inalestatem. In quid er- ob amicum expetit Θ in hoc, ut habeat, pro quo mori possit, ut habeat, quem in exilium sequatur, cujus te morti opponat,& impendat. Verbo,

hic amor incitat, ut Cum objecto amato amanS Velut eX aequo Conjungatur ; scilicet ut neque illud nobis, neque nos illi siubdamus ; ut no-ari rerumque nostrarum obliviscamur, ac Veluti in nihilum abivissemus, aut G transformatione idem cum eo, quod amplectimur, evasissemus ;ut simili amore, quo quisque se iplum diligit, amicum amemus. Generosissima haec passio m ater est ,& semen, Vel Comes Omnium heroicarum, operationum, quae in historiis leguntur : haec in stuporem rapuit tyrannos , qui aliud a imis non desiderarunt, quam hanc amicitiam : haec Principibus ostendit omnem illorum potentiam imbecillem esse , nisi innitatur tanquam fulcro amicitiae sitiorum subditorum. Multis quidem doloribus , aerumnisque in divulse conjuncta est: affert tamen secum sinceram , dc omnium purgatissimam Voluptatem, Vixque unquam Cum eX- cessit Conjungitur, nisi in amorem concupisscentiae degenerer, & abeat. Haec tamen non ita fiunt intelligenda, ac si esset possibilis amor nudae amicitiae, nullam in se involvens rationem concupisicentiae res pectu ullius obiecti; hoc enim esset a mente nostra deviare, qui duas istas denominationes Conjungimus, ita ut omnis amor amicitiae habeat adiunctum amorem Concupi sicentiae, & vice Versa. Amare enim juxta definitionem philosophi est v ke bonum alicui igitur amor semper, & neceς fario fertur indivisim in duo objecta, quorum alterum se habet per modum siubjecti, cui desiderat bonum, & alterum est hoc ipsum bonum . Impossibile nimirum est, ut quis optet bonum aliquod persectivum ali-CujUS , V. g. Lapientiam, sanitatem , divitias, gloriam &c., quin ista velit alicui ; cum res hujusmodi non sint bonae sibi ipsis, sed aliis, adeoque nullam includant bonitatem, aut amabilitatem , praeterquam Cum respectia ad subjectum, cui prodesse possunt. Subjectum autem cui intenditur bonum persectivum ipsius , amatur utique & ipsum , nec fieri potest, ut non eo ipSO multo magis annetur. Rursus repugnat similiter, ut quis amet subjectum capax aliquorum honorum , quin illi haec velit. Nama qui amore alterum pi os equitur, vult ipsum bene habere, aut quoad omnia , aut quoad aliquid. At quomodo bene habere poterit, quin adsint S et ea,

159쪽

ea, quae ipsi odesse, Jpsumque in ordine ad finem intentum adiuvare

pollunt Z quin etiam in eo amore persectissimo, quo quis uni personae

vult sium intrinsecum bonum , V. g. Deo infinitam siciam perfectionem. distinguere licet expositam partitione .. Nam De Us est, qui amatur amore amicitiae: divina Vero ejus persectio Deo concupiscitur, & diligitur amore concUpiscentiae. Tandem etiam amor, quo quis vult bene esse equo sitio jam emerito, & cui ob serVitia antecedentia praebet pabulum abundans, nullum ab eo amplius commodum eXspectans, Veram. habet rationem amoris amicitiae respectu illius, cujus commodum quaeritur in eo affectu, nempe ipsius amantis. In ea enim esui cura, & provida pabuli subministratione homo considerat bene sibi fuisse per equi laborem, & inde moVetur, ut ei Vicem rependat, quod plani est moveri ex amore sui ipsius, adeoque Verus ibi cernitur amor amicitiae erga se ipsum. Quamvis autem in omni amore involVatur ratio amicitiae,& concupis entiae . cum sit de natura illius, ut Velit aliquid alicui, & respectu Gius, cui vult bonum, dicatur amicitia, & concupiscentia respectu rei eidem volitae, tamen adest sufficiens fundamentum distinctionis eodem. modo, quo motus contritionis aliuS est amoris erga Deum, alius detest;

tionis adverSuS peccatum .

s. III. Causa amoris primaria.

QVaenam sit amoris primaria causa, frustra docerem, clim Omnibus natura duce, persipectum sit, amorem ferri in bonum, & pulchrum, , ut silpervacaneum sit, pluribus id dilatare. Nomine boni significatur, quod honestum, utile, & jucundum ; & quo majus est bonum, eo aptius est ad amorem sui efficiendum; ac ideo Deus, cum sit summum bonum, summum etiam est amabile. Qui ulterius quaerit, quare bonum, sit causa amoris, ignorat significationem boni ; bonum emim, & conveniens appetitui idem sunt. Bonum autem magis amamus labore partum, & magis carum, quia in eo, quod labore aquisitum est, labores vetaluti nostros inspicimus ; nec alia est causa juxta philolephum, cur matres liberos ardentius diligant, quam patreS. Pulchrum etiam, cur ametur, caeci esse interrogationem, resipondisse dicitur Stigirita apud Laertium. Platonici reserunt hoc ad memoriam primi, suffii, & purissima pulchri, ab anima, priusquam corpori insercretur , perbicue percepti,

160쪽

& dilecti, cujus vestigia, & participationes aliquas in his inferioribus

occorrentes, refricare sumi illius pulchri memoriam, asserunt, atque ita

ejus cognitione eXcitari amorem CUJUS Vi S pulcnii.

Quia vero passionis motus, quem in appetitu VenustaS procreat, est sim lare numinis donum, quod Vitae ci Vili nos aptos efficit, discretos etiam eloquentes, ac solertes, breviter qus dam de ejus indole addu cemus. Requiritur ad pulchritudinem primo , Ut quae pulChra vocantur nossint vel ab intellectu, Vel potentia VisiiVa , vel auditiva percipi rhinc Deus, anima rationalis, color, musica pulchra dicuntur, quia ex facultatibus omnium distinctissime sitia objecta cognoscunt memoratae potentiae. Ulterius cum pulchra omnia etiam bona appellentur ; hona autem debeant esse convenientia, & apta aliis rebus, ideo ut aliqua sint pulchra necessario ad potentiaS cognoscitiVaS , quarum sint objecta, proportionem habere debent. Ex his sequitur aliam pulchritudinem

esse intellectualem, aliam senstibilem, eo quod alia potentia cognosicitiva sit intellectualis, alia sensiitiva. Quodsi itaque pulchritudo consistat

in bonitate rei, in quantum habet convenientiam ad potentiam cognoscitivam ; honitas vero sit ipsia essentia & perfectio rerum, infertur, eo rem aliquam esse pulchriorem, quo in se majorem continet perfectionem. Cum igitur Deus , Angeli, & anima rationalis perfectione reliqua omnia multis parasangis superent, erunt etiam in Ordine ad potentiam . intellectivam ex omnibus pulcherrimae. Aliter multo se res habet de pulchritudine senssibili; haec enim non dependet ex sola rei persectione, sed ex ipsis etiam organis, quae eandem percipiunt, Uti & aptitudine rerum, quam debent habere in ordine ad corpus, cui insint. Quare sit quaedam objecta, ob nimiam sit intensionem potentiam visivam, vel auditivam laedant, in se licet sint perfectiora, non tamen pulchra apparebunt. Quod sit autem etiam aliqua ipsis potentiis cognostentibus plus congruant, sint Vero improportionata ad totum, cui in sint, necdum, pulchri cujusdam nomen sibi vendicabunt. Quem enim colorem plus oculos delini re scimus, quam viridem Z si tamen hic hominis faciem. tingat, tantum aberit, ut haec pulchra appareat, ut etiam sumh deformis habeatur. Cujus rei ratio alia vix in Venietur, quam qu bd color viridis temperamento homini minus conveniens deprehendatur. Quodsi

igitur de sola pulchritudine corporis humani loquamur, Videtur haec esse justa compactio stingularum disipositionum, quae corpori sunt necessariae ad functi nes , quibus obeundis est destinatum. Quamvis igitur pulchritudo creata abdita sit intus in animo, quia tamen anima in si is actibus dependet ab organis materialibus, quo haec perfectiora fuerint,

SEARCH

MENU NAVIGATION