Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sentia boni delectabilis non variat passionis sipeciem tanquam causia partialis specialiter influens ratione sui ; sed solum tanquam impedimentum

causae cujusdam partialis, qua absente oportet, ut Virtus efficiens, quae superstes remanet, inducat essectum specie diVersium, nempe miniis essentialiter perfectum, quam posset parturire conjuncta cum alia concautast. Delectabile igitur absens generabit desiderium existente tota vi causativa penes ipsium delectabile siecundum se ; absentia vero ejusdem de lectabilis solum diminuet influxum delectabilis,& inhibebit a comunicanda maiori, & peculiari persectione assectui.

Desiderium prospiciendi in Deum ab Apostolo memoratum non denotat beatas illas mentes stricti desiderare contuitum, quo potiuntur 'sed tantum significatur, ab eo contuitu, tametsi jugi, & aeternum duraturo , procul abesse omne rei vis e fastidium, secus quam in usu bonorum creatorum solet accidere. In delectationibus enim imperfectis, cui non plene satient, generatur fastidium aliquod, ac molestia, ob quam. eontingit, ut succedat appetitus eam removendi, nec in eadem amplius perseverandi: econtra Angeli semper Vident, quia semper videre desiderant: ne autem sit in desiderio anxietas, desiderantes statiantur juxta il-

Iud Palmistae r satiabor, cum apparuerit gloria tua : & iterum ne sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Verbo, desiderant sine labore, quia desiderium satietas comitatur: & satiantur sine fastidio, quia satietas ex desiderio semper accenditur. Minus dubitatur, quomodo desiderium ab aliis passionibus secern tur. Quamvis enim desiderium tendat in illud ipsum objectum, in quo postea per motum delectationis quiescat; attamen gaudium 1 desiderio est seiungendum.. Distinctionem hanc, praeter dicta , hauriunt eX eo. Quod desiderium insuper spectet assecutionem, & conjunctionem boni tanquam partiale objectum , in quod nulla ratione fertur delectatio. Differt desiderium etiam h passionibus partis irascibilis, praecipue asipe, cui masis assine Videtur ; spes enim non est qualiscunque absentis boni prosecutio, sed ardui, ac dissicultatibus circumsepti; nec quomodocunque in illud tendit, sed cum quadam electione, conatu, ac lucia contra dissicultates animum deprimentes : at Ver6 desiderium est simplex animi motus , & affectus in bonum absens,

S. III.

192쪽

erto.

Instituitur dimisso desiderii.

M accessu ad partitionem desideriorum instituendam, occurrit primo A emcax.& ineficax, posterius dicitur, quo quis desiderat quidem bonum aliauod, non tamen manum admoVet operi, nec exercitε usurpat

media, quae ad illud obtinendum judiC V t Opportuna. Hoc autem. ex duobus capitibus oritur : Vel quia non est amplius in potestate desta derantis ; si enim esset, tunc ea adhiberet ; & hoc est tantum inefficax der accidens : Vel quia reipsis non adhibet media essicacia pro siua libertate , licet sit in potest id operantis ea applicare , & hoc est tam tum rudimentum, sive delineatio desiderii essicacis. Robustum desiderium est duo intendens sie determinat ad mediorum usiurpationem j, ouae certa, & infallibilia reputaz ad assecutionem finis intenti. Judic runt aliqui desiderium inescax locum non invenire in brutis, & bruta semper appetere rem omnino eficaciter. Sed Videtur hoc experie tiis non congruere; si enim proponitur cani bolus pinguior, haud dubie illi inhiabit : si autem quis simul eidem minitetur baculo, terr μtur , non audebit accedere et igitur tunC non habebit appetitum emeacem, alioquin, cum solutus sit cateniS, & possit accedere, si velit, ce te sit essicaciter cibum appeteret, in illum inVolaret. Videtur hoc etiam

indicare ipsis inquietudo, qua agitatus quassi perpetuo In CaInes luipirat, & tam lamentabiliter oculos in eas conVertit, ut de desiderio, quo in eas fertur, dubitare non liceat. Econtra non terretur baculo ne hom1nem invadat ; sed magna rabie in illum insilit, quia id emcaciter uitenditi Licht igitur bruta priventur libertate ; videtUr tamen haec non reuuiri ad diversitatem desideriorum essicacium, & ineficacium , quantum uuidem nos possumus in illis cognoscere. Ut passio generatim,sic

desideria distribuuntur ab Aristotele lib. M. politic. cap. II. In naturalia,&innaturalia,seu potius ultra naturalia. Desideria circa cibum, oc potum,& uua dirigitur circa cupiditatem ad propagationem, & conservationein speciei dicuntur naturalia, quia eadem bona Vadunt siub appetitum quoque naturalem ac innatum,continentque in se inclinationem,quae proportionaliter est comunis omnibus naturis, seu sentientibus, seu non sentientibus quaeque deprehenditur in animalibus independenter ab omni leniu. Desideria Vero, quae tendunt in bonum, & malum praecise quatenus apprehensium per cognitionem, qualia sunt praecipue, quae ieruntur ad bo-

193쪽

num 'el malum suturum sunt, praeter naturalia, quia limites appetitsis innati excedunt. Videtur dissicillimum, quod de sendit S. Thomae, desideria nimirum praeter naturalia brutis denegare, cum tamen deprelie damus animalia multa appetere, quae CX se illorum naturae non conveniunt, sed eis repraestentantur ex aliqua phantasiae laesione , aut apprehensione velut convenientia. Cur enim corVUS appetit Omnia abscondere, quae inVenit, etiam non comestibilia Z Cur quascunque plantas aut alias res infixas eradicare , aut extrahere ξ an abscondere ex se animatibus convenit Z an specialis delectabilitas in ea actione relucet Z vel an non hoc potius ex singulari ipsius corvi apprehensione provenit multa certi animalia ex gelotypia optant, ne aliud stibi praeferatur. Sic refert Arriaga, foeminam leonis curam gessisse, cui jubas manibus contrectare licuit , & ferocissimo animali saepissime blanditiis gratificari. Cum verb semel accessisset mulier infantem ulnis gestans eundemque dissuavians, vellesque pariter leonem pro more demulcere, ille indignatus , quod foemina infantulo blandiretur, non tantum tactum non admisit, sed apprehensum sceminae digitum extrema parte abstraXit,& mutilam dimisit. Quis ergo negabit leoni huic concupiscentiam rei ipsius naturae non convenientis 3 an hoc desiderium diversum ab eo, quo homo solus laudari exoptat ξ canes venatici, qui leporum captura dei

ctantur , quos tamen nullo modo comedere cupiunt, Videntur moveri ea delectatione naturali, ut imitentur concupiscentiam aVari, qui delectationem reperit in divitiis accumulandis, quibus tamen non utitur.

. Intεr istas duas classes super est aliud discrimen, nempe quod desideria naturalia in omnibus tum brutis, tum hominibus sint uniformia, eum sectuantur ductum, & imperium naturae , & dirigantur dictamine sapientiae divinae, quae est incommutabilis , ac invariabilis, atque ideo omnibus uniformiter disponit, quaecunque ipsis congruunt. At desideria praeternaturalia, quia diversi diversia opinantur , maXimam sortiuntur diversitatem, &in diversis diversia insurgunt. Ex qua amplitudinerationis in homine insurgit nova divisio desideriorum, scilicet in finita,& in infinita ; qua de causa scripsit Aristoteles I. politi c. cap. 6. Iuod infinito exsente concupiscentiae homineue in ita desiderant. infinita humani simas capacitas & voracitas penitius probatur ex intellectias humani vastitate,qui,cum aptus sit ad apprehendendam bonitatem sine fine, nulla etiam par esse potest pabuli ingestio ad eundem exsaturandum, &explendum , nec male comparabitur tantalicae siti, cujus toties fabulae mentionem faciunt. Sic avarus, qui centum comparavit, Vult habere

mille, si haec quoque obvenerint, centum millia, & sic deinceps, nee ul-

194쪽

De desiderio. I 73

lus finis erit prolabendi in vastum illud pelagus insatiabilis eupiditatis.

Sic etiam in sanitate corporis, ubi semel nimium augmentum exoptatur sine limite exceditur,& in infinitum recidit, ita ut humani cordis os tantae vastitatis esse videatur, ut mundus universius non nisi exigua buccella nominandus sit, incapaX explere ejus famem. Illud praeterea insigniter circa hanc humanae cupiditatis inexplebilitatem k Platone traditum, uno desiderio avulso non deficere aliud, sed suppullulare: & subnasci novum. vel quod alioquin jacuisset, augesicere: quasi corrivatis ad eam amplificandam viribus appetitus, in aliam cupiditatem non impensis. Sic t tuemur in quorundam cordibus, nuptiarum cupiditate suppressa, nummorum desideria successisse. Nam sicut in ipsiis sensibus corporeis acutius audiunt, qui non Vident, & tangendo multa discernunt; nec tanta vivacitate tangunt, qui oculis utuntur, cum uno aditu nempe luminum. represso, sentiendi vis in aliis sienslibus promptior exerceatur, tanquamis in altero conetur explere, quod negatur in altero : ita etiam Lepe lascivia cohibita, majoribus viribus in pecuniae sie porrigit appetitum , & illinc aversia, huc se impetu ardentiore conVertit.

g. IV.

Pergitur ad proprietates desideri'.

EX dictis non erit dissicile eruere proprietates desideriorum, quarum prima facile dici potest, quod perinde, ut flamma semper in motu

nunquam quiescat,& ubi semel animam occupavit, maximam ipsi Violentiam inferat. EX natura siua per unionem conglutinatur illa corpori ;ner desiderium fertur ad rem amatam, ex quo aestum aliquem exturgere est necesse. Quod si in abditis montium visceribus stabulentur flammae sulphure, ac bitumine nutritae, tunc montium cacumina , ruptumque nropugnacula horrendo fragore excutiunt, distum puntque; cic eo I thalius apparant excidium, quo diutius intus haerentes exitum per hiantes montis latebras dissiculter aperiunt: ita dixerim flammantia nolitas in pectoribus desiideria, quo uberius ex diuturnitate subeunt incrementum , eo difficilius moras patiuntur, nec contactionem luttinent. Umnis quidem affectus calor est ; verum , qui in cunabulis viribus dellitutus moras sustinuit, ubi desiderio flagellatur in incendium eXcret Cit, Omnisque cunctationiS iraenum excutit, ac quaevis torpen S celeritaS testudinea ipsi lentitudo videtur, contra quam celeriori armatur motu.

195쪽

Nec solum morae impatiens ; sed mira insuper elucet vis & essie,o cupiditatis, quod totas exerat animae Vires, & corporis nervos inten Aromnes ad expugnanda 'uaeVis impedimenta; imo naturam insam que fortunam cogere allaborat, quo prauens sibi constituat, uuod eripit. Hinc bruta ferocissima sint, & robustissima, cum amore Reruntur Quidquid de essicacia amoris generatim dicitur, in desiderium n6-issi mum cadit e minUS Vero in gaudium, & amorem simplicem imb hasens gaudium, vel delectatio enerVat, & imbecillem facit. Opinor hoe ex eo accidere, quod desiiderium a centro ad circumserentiam constanter spiritus, ac sianguinem proliciat, ex fine scilicet ipsius desiderii ut fictbonum absens accedat. In gaudio econtra refluxus frequens fita eiecumferentia ad centrum; inde languor, & anima quas sopita.&eYsta tica. Quod sit quandoque furens ferocia incitetur adversus interoelian tem ; illud est ex desiiderio deinceps fruendi, adeoque propter honum absiens. Praeterea in desiderio Vilis quaedam impudentia elucet uua indigentiam nostram ostendimus. Ad desideria recurrimus, quando deost potentia; vota non facimus, nisi ubi effectu S ex nostris viribus non dependet. Excurrimus per omnia loca, & desideriis publicamus naub Ttatem nostram, inquirimus apud alios; quod nobis deest. Unde diciti naturam hujus passionis descripsit, qui dixit: qui optat, honorat.ri didem significat, ac desiderium est honor rei desideratae , ac dedecus desiderantis. Objecta enim, quae accendunt nostra desiideria, necessariti debent habere quandam amabilitatem , quaedam illicia , quae ad se r piant, & persectiones, quae fascinant: eX altera Verb parte voluntas in diga magna premitur aegrimonia , cui remedia inquirit. Desiderium igitur encomtum est ipsius pulchritudinis, & macula ipsius impudiei . auget splendorem ipsis aureis , & argenteis cistis , & ignominia assicit ipsos avaros. Laudat dignitatem, & opprobrium infligit ipsis ambitiosis. Quando insiidet cor alicujus Principis, statim ostendit, non esse illum adeo opulentum , fortunas illius non tam amplas , ut Videbatur cum ipsium cogat, proprio ex throno descendere, & aula exire ad niri' curanda cum pudore non modico subsidia , quae domi siuae non rene muntur. Est quidem certissimum , quod sibinde Reges , & Princire edesideriorum calcari incitentur ad gloriosissima, & simino ardua facinora, insipirabunt illa non raro nobilissimum audaciae ardorem , sine utio pleraque languent, dc nihil magnanimum eXecutioni datur at simul

docentur iidem siepissime posse eadem facta inutilia, & sine effectu remanere ; posse eadem impediri a levissimo obice ; & hinc Obliream sie ad vires aliunde implorandas. Solus Deus sibi ipsi est siussiciens, & hoe es

196쪽

De desiderio. 17 s

est potissimUm ipsius encomtum iuxta P l. 16. Dixi Domine, D E US

meus es tu, quoniam bonorum meorum non σω i lotuS ille in or

nipotentia , immensitate , & sapientia siua possidet omnia ; nec eΠ obstrictus ad formanda desiideria, nec ad quaerendam requiem extra se in creaturarum possessione. Igitur desiiderium declarat noliras miterias, sempεrque est signum nostrae paupertatis. Denique praeterquam quod desiderium inquietum , ferox, & indigum sit, insuper expleri illius avaritia nunquam potest. Gustamus bona , quae duntaXat cupiditatem cuunt, sicut praegustatio cibi esurienti tantum est irritamentum I bona

ista fluctuantia, sicut aqua marina, sitim solum proVocant. Qui plus habet, plus eget: premetur duplici egestate, & egebit pro te. & pro

rebus utique egentibus, ipsaeque res alias desiderant. Credo, si lenium vocibus exprimere possent, cum gemitu clamarent, & intentis multa postularent vocibus. Dives es ; jam indiges famulis, qui administrent, qui servent opes, qui comitentur: jam indiges magnifica domo, & domus magnifica magnifico apparatu, atque sipellectili : parietes pudet. si nudi sint: alia alia desiderant, alia aliis indigent, atque adeo magnae egestatis non sola inopia causia est, sed etiam magna copia. Qui pauperest, nec indiget, superflua domo, nec inutilibus utensilibus, nec multis famulis. Ditior est ipso divite, qui non tantum tot eget, quot habet; sed per tot eget pluribus,quam habet. Nunc quaero, quomodo CXlatiabunt tot indigentissima fortunae instrumenta, quae & ipsis iam e plena sunt Z an non citius abstinentia harum rerum famis impetum frangeret Z sed quid miramur omnia non explere humani cordis sinus. Inaequalia illi sint ad Deum capiendum fabrefacto. .

g. v.

Hucidantur eausa desideris.

DEsiderii causam concinni Plautus sub fabellar involucro expositat, quem ex Poro, & Penia sive ex indigentia , & copia simul exortum fingit. Indigentia quidem desiderantem premit, cΘpia autem Ohiicicitur consequenda,& adiicienda ad bonum innatum, quod boni deficientis desiderium ingenerat. Ego sine verborum inVolucriS dico,Causam desiderii esse agnitionem egestatis propriae , bonique eam explere idonei propositionem. Dignitas nimirum humani cordis ad omnia le

xstadix objecta possibilia i credit, se habere jus supra omnia , quae

197쪽

i 76 Tars II. Differt. III.

etiam imaginationi occurrunt inter divitias mas numeranda hona quae etiam nondum possidet. Credit omnibus promissis fallacis fortunae ; blanditur stibi de omnibus, quae fuerunt, aut futura sunt ' persuadet sibi sie posse iuste exsipectare , quaecunque felicissimis huius mundi

mortalibus obtigerunt. Ideo 1 magno Gregorio Apostoli, licet nihil dereliquerint, multum deseruisse dicuntur, imo tanta , sequentibus derelicta stat, qui voluntatem habendi dereliquerunt, quanta a non sequentibus desiiderari potuerunt. Infinitae Capacitatis est cor humanum, quod solum adimpleri potest v bono infinito r reliqua omnia inextinguibilem sitim augent. . Finis unius desiderii est principium alterius &ita cuirimus ab uno odjecto in aliud, ut tandem attingamus illud.cuius reliqua omnia aliud non sint, nisi sola umbra. Ex hac radice luxuriabant omnes inordinatae Monarcharum appetitiones, ex hac processit ambitio Alexandri, cui parvus nimis visius est universius orbis, doluitque , Cum conspiceret , Victorias suas ab universi terminis finiri Ex hoe fonte derivavit avaritia Crassi, qui pauperem se existimavit , etsi

divitiis omnes Romanos superaret ; adiit horrida deserta. ut inimicis thesauros eriperet, quos ipsis invidebat. Omnes, omnes inordinationes ex nimia capacitate humani cordis enascuntur , quod, Cum ex natura su a anhelet adi bonum, nec inVeniat, quod plene satisfaciat , novum indagat , nec unquam certos sibi limites proscribit. Etsi intellectus noster non sit illuminatus ad exhauriendas veritates supernas etsi voluntas non sit praedita viribus sussicientibus ad amplectendum bonum infinitum , quantum illud in se est amabile : utraque tamen potentia non clelinit esie illimitatae capacitatis, quam adimplere nequit omnium rerum cumulus. Causiae huic plerumque adjungitur noxius error, dum falsum bonum pro Vero obtruditur, nostrique appetitus inani imaginatione deluduntur. O quam saepe injustis elogiis commendantur , quae mala sunt, ut bona, & optabilia. Exspectationem honi, tanquam scimtillam aliquam mortalium animis insevit Deus: inventionem abscondit.

gra isti radix , parsos albedine caritis.

hinc testificatione exteriori decepti vi id optamus, vehementius prOIequimur, libenter amplemmur. Quid inde Z necessitas qLaaedam in multabilis miseriarum, sive obveniant haec bona, sive avfiuRiRint, utroliab et modo vexabit nos sitia scutica fortuna, & cupido. Ntimaue si non

obtineatur, quod putatur bonum, avideque Capitur, certa eist aeriamna. x maeror animi, deceptione ornnium molestissima spei. Si consequ mur, quod optaVim US, certus quoque angor veniat necesse est ; apparens enim illa rerum bonitas, quam noltrum fabrefecit cerebriam, delicati L

198쪽

De desideris.

carissima, & temuis est eontractu dispergetur, comprehensione dissiuet,intlrque digitos , quasi aqua pugno constricta elabetur. Omitto alias causas, ut sunt rei noVitas, S admiratio, quae desiderium parit sciendii oblata proemia , otijecta gloria, e hibitus honor, boni sperati propinquitas , lucri facilS incrementum , pinguioris fortunae promissio, memoria patriae, protiapiri recordatio, facilitaS Obtinendi dignitatem, opportunitas auctapandi beneVolentiam Principis, significatio rei quaesitae,& qtiae sunt ali a id generis plerique. Hoc praeterire non possum, qu5d subinde ipsa experientia Voluptatis praesentis habeat vim accendendi dossideria similium imposterum gaudiorum, ac quod proinde ipsum frui sit causia iterum desiderandi. Pro Venit hoc ex eo , tum , quod delectabilia

habeant vim augendi cognitionem experimentali notitia, tum, qudd voluptates corporales jam elapsae ostendant per eandem experientiam imbecillitatem ad quietandum, & eXplendum appetitum , nisi Lepius repetantur ; atque augent cognitionem necessitatis quaerendi alia rursus, &alia delectabilia. KRequentissimi haec passio regnat in hominibus, quia plura semper ab

A illis absunt bona congruentia, quam adsint; plus igitur virium, &temporis ijs comparandis impendi oportet, quam alijs fruendis. Hinc

quilibet non immerito vir desideriorum Vocari meretur, cum cuique maxima pars Vitae desiderando elabatur. Prae reliquis autem ad deside ria maximi feruntur juvenes. Refertur hoc in aetatis serventis aestum .& qudes si1nt dissicultatum inexperti, facileque bonum propositum apprehendant, ut obtentu non operosium. Quodsi sanguinis in eis abunda tia, & bilis vigeat, vehementibus, dc acutissimis flagrabunt desideri1s. uete tamen ob humoris mobilitatem facile residunt, nec pertinaciter ob- urantur. In frigidis item & siccis facili ob meticulositatem , & caloris egestatem multiplicantur desiideria, eo quod sitiam imbecillitatem habentes compertam, dimitant suis viribus, & assecutionem desperent; unde desiderii mutatio identidem consequetur. Quod autem humorum potentia variis qualitatibus imbuta ad excutiendas cupiditates sit aptissima, constare videtur in quibusdam personis ex praepSsteris eorum desiderijs, quoad cibos ab hominis comestione alienos. Hoc non tam

199쪽

tum mulieribus circa tertium mensem uterum gestantibus evenit, ut

ita improbῆ appetant; sed etiam in aliquibus esurientibus Vi famis. quam

hulimiam vocant, atque etiam morbo majoris intestini laborantibus multa intolerabilia accidunt. Si enim stomachus atra bile refertus erit, vutia sea ad os stomachi transmittet, atque ita carbones, aut lateres,

id genus fictilia appetet; si pituita acida, sapores acidos concupiscet; si hilis vitulina ; pinguia quaeret; sit alia miscella fiat, ariditas quoque ginandi alia oborietur. Cur igitur varia humorum temperies servire non possit etiam ad alia varia desideria excitanda Θ denique imaginosi, Ec in eo, quod semel animo receperunt, semper defixi, regerrimi depellunt desideria , quibus semel fuerunt incensi. Hinc brutorum animalium concitata quidem sunt desideria, sed tamen quam brevissima. Vaccarum una die alteriive mugitus auditur ; nec diutius durat equarum vagus ille amensque disicursus. Cum serae aliquoties catulorum vestigia consectatae sunt, desylvas pervagatae ; cum saepius ad cubilia redierint, rabiem intra exiguum tempus extinguunt, nec ulli animali longum sui faetus desiderium est. Solum homo, qui tenaciori phantasia pollet, obfirmate magis desideria concepta fovere solet.

f. VII. siuinam conjungantur assectin interni cum desiderio.

Ex causis&proprietatibus facile erit deducere, quinam nastantur es-fectus ex desiderio. Cruciatus , & tormentum est potissimus, qui

animum pacatum esse non sinit, ne quidem cum aliquo hono fruitur. Oculi rem aliquam remotam cernere cupientes, plus satis, & supra vires intenduntur, & dum frustrantur, nec eam Valent exacte cognoscere , insuper conatu suo nimio hebetantur. Sic fremitus obscurus auribus , longinquo allapsius eas excitat cupidas rem cognoscendi propius' & sonitum percipiendi clarius. Quo tamen est obscurior; & quo minUs augetur, eo magis accenditur desiderium nihil proficiscens. Ad hunc modum nisi bonus medicus cohibeat diffundentem se concupiscentiam , circum quaque corpus occupabit, nec ullam partem dolore intactam relinquet. Huius doloris acerbi, quod teste Scriptura prOV. cap. II. aCcidit, multi homines impatientes elegerunt crudelissima supplicia, tanquam. dulcia remedia, ut liberarentur tam indomito morbo. Inter supplicia

ad puniendos reos inventa vix est severius aliquid exilio, quod nos separat

200쪽

De desaerio. 379

parat ab omnibus, quae diligimus, & solum longiorem ultae usium concedit , ut diuturn iore morte actigamur. Et tamen juxta Senecam ad Heu viam cap. 8. inventa est mulier, quae pati maluit exilium, quam desiderium. Hinc benignissima mater natura, cum praeVideret, intolerabiles

futuras desiderii plagas, suppeditavit etiam spem, ut amaritiem deliniret , curavi que , ut nunquam in Via hac eXpromantur appetitiones.

quas animus noster sibi non prius persiuadeat adimplendas. Apud inferos sollim hi duo assiectus I se invicem separabuntur in anima, ubi justitia Divina condemnabit impios ad acutissima desiideria sine ulla sipui dulcediane , ad expetendam beatitudinem , ad quam tamen in aeternum nompertingent. Suspirabunt in illa omnium malorum abysso ad fontem omnis boni, & non obstante qualicunque odio coneepto erga Deum , hquo acerrime Castigantur, non desinunt tamen naturali inclinatione in

illum ferri, & ejus fruitionem exoptare, quamVis omnis obtinendi illius spes ipsis sit praecisa. Hoc desiderium erit illorum immanis carnifex, tormentum ipsis inferni flammis , ipsia dcemonum societate, & infelici

aeternitate gravius: hoc , si abstinere possent , reliquae Omnes poenae , quibus animae abjectiores terreri solent, minus rigidae evaderent; modo non essent coactae ad anxie appetendam felicitatem, quam siperare non possunt. Amaritudinem multum auget dilatio interposita inter bonum, quod desideratur: sequiore quidam animo ferent praecidi sipem suam,quimin longum adeo trahi. Secundo vexatio haec acuet industriam desiderantis. Hinc fit, ut quorum desiderium concitandum proponitur, ijsdem aliquamdiu negetur usius rei concupitae; quorum enim habemus usum, eorum cupiditate haud facile tangimur, animo segni securitatem permittcnte: sin ab ijs prohibeamur , quae pridem tenebamus, contra accidit; & tanto impatientius seretur obstaculum, quanto amantior est quilibet suae libertatis. Sane vix re alia causa, cur ad prohibita adeo e ardescat animus , & iit illustrat Poeta Nitimur in vetitum stemper, cupimusque negat . Sis interdictis invidet aeger aquis.& illud eiusdem: PNuidouid strvatur, cupimus mag/s, Vsque turem Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant. Tertio denique unum desiderium eX alio pullulat, nec solum qui el-cere non sint hominem , donec re optata potiatur, sed faetu noVae prOlis usquequaque amplificatur, quia caducum est, & leve omne , quod desideramus, nisi ad aeterna, & increata fgatur anchora. Sunt quaedam apud Indos volucres, quarum clamor advocationem simulat,

Z a hunc

SEARCH

MENU NAVIGATION