Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

De delectationis passione. f. LIn quo constituatur dolectatio p

LIe t omnes animi passiones delectationi palmam concedere eogam

tur; licet inter illa sit quasi sol, cujus radiis omnium reliquarum splendor obfuscetur. Εjus tamen natura tenebriS plurimis videtur esse involuta. Prout illa abstrahit a passione, & rationalis appetitus affectu, vocatur 7. Ethic. cap. I 3. natura diVinum quiddam. eap. II. Omnium rerum finis architectonicus, & mensiara bonitatis omnium rerum. Si spectetur ut operatio sensibilis, & corporea , definitur illa ab Aristotele lib. I. Rhet. cap. 11., quod sit transit m sensibilis adstatum corporis convenientem naturae , in quo quiescat. Quam definiationem , si volueris, sic exsplicare poteris. Delectatio est affectio appetitos , quo anima in adeptione boni quiescit. Aio esse affectionem appetitus : non enim qualiscunque suavis , & jucundus sensis, quem secum afferre solet operatio vitalis, cum persecte versatur circa objectum conveniens, delectatio vocari potest; alias in facultatem quoque cognosciti ira, Fando persectas rerum notitias producit, delectatio cadere posset. At quis dicat, doemonem, qui clarissima rerum naturalium notitia est praeditus, perfundi voluptate Θ insuper si in facultate cognosciti-Va admitteretur delectatio plus quam causaliter , frustra alia formalis delectatio in appetitu assignaretur ; cum omni delectationi appetitus praeluceat notitia perfecta circa objectum conveniens, cuius delectatio abundi siufficeret ad munus, cui natura delectationem destinaVit. So- Iet etiam ab imperitis delectatio existimari esse illa perceptio objecti conVenientis, quae fit in sensi externo , v. g. delectationem gustus appellant perceptionem esculentorum ; sed immerito confunditur id , quod causiat delectationem, cum eo , quod est formaliter delectatio ;nam objectiva, & causalis delectatio cognitio quaedam est , at ipsa delectatis, cum Versietur circa bonum, in appetitu est constituenda. Dicitur praeterea, quod anima per delectationem in adeptione boni quiesicat;

cum enim OmniS motus tanquam medium ordinetur ad quietem tanquam

consecutionem finis, & eo obtento quiescat ; etiam desiderium, quod

214쪽

est motus tendens ad prassentiam rei delectabilis , oportet, ut cum hoc fuerit praesens, siccedat motui quies. Igitur , si delectatio promittat nobis bona, facit insiper , ut cum Voluptate iis perfruamur; si ostendit flores, affert insuper secum fructus; non solatur Verbis tantum, siedeia sectu ipso beatos nos reddit. Sicut amor est principium , ita delectatio est finis omnium passionum. Terminum figit volatili desideriorum impetui , Cogit gustare quietem, quamVis haec desideriorum naturae repugnare videatur: delinit nativam irae seritatem, quam ubique secum affert ; Compensat obsequia praestita audaciae, estque ipsam et delectatio praemium omnis ardui laboris, qui pro eadem obtinenda suscipitur. Timorem abigit , omneSque Van OS timores , qUae animam perturbant; interimit desiperationem, quae ad illius ruinam dicebatur conjurasse; destruit sua praesentia tristitiam, & absumit lachrymas , ac siuspiria, tanquam sipolia , quae ex inimica passione retulit, amor ipse oblectatur, quando conspicit, se post tot Viarum ambages tandem ad optatam metam , pervenisse. Econtra desiderium, dum indigentiam siuam nobis ostendit, simul pudore nos suffundit. Spes non titillat sine stimulo timoris , & haec duo se ita individud comitantur, ut timor ViX non degeneret in tristitiam, si 1 spe desieratur; & hie in desperationem migret, si a siusipicione derelinquatur. Audacia commiscet nos pulVeri, sudoribus, laboribusque, si gloria obtinenda blanditur, altera eX parte periculum terret, minitaturque. Odium semper nos ipsios torquet, &malum quod inimicis precamur , nostra rodit vis era. In fuga deficiunt Vires, & abominamur objectum , quod offendit , quia ab eo defendere vix nos possumus. In desperatione depositis armis victori cedimus , & devicti in triumpho ducimur. Tristitia miserrimos nos reddit, & memoria peractae felicitatis ad aliud non servit, quam ut praestentes dolores magis augeantur. In delectatione omnes absolvuntur laboreS; Omnia Complentur desideria, profunda tranquilitate fruimur bono tam diu quaesito , & felicissim d in termino constituimur. Quae dicta simide delectatione corporea, proportione servata, de spirituali etiam sint intelligenda ; quod enim est appetitui stapor per gustum , & phantasiam , id voluntati est bonum per intellectum exhibitum, cum rebus intelligibilibus etiam sius non desit sapor. Tunc autem VoluntaS congrud propositum amabit obiectum , dὲque apprehensa veritate exultabit.

Quando autem delectatio pervadit a corpore ad voluntatem, tUn Cintellectus represtentat eidem bonum sensiibile ob naturalem potentiarum externarum subjectionem, quod non fit, ubi objectum est mere externum.

nec ullum percellit sensum; sed solo intellectu tenetur delectabilitas.

215쪽

lectationis.

Non sunt hic oblivioni danda, quae contra hanc explicationem videntur niti. Primo igitur aiunt delectationem , sicut omnem passionem , esse motum , esse perturbationem ; motu S autem opponitur

quieti ; cum quies sit terminus, & cessatio motus. Multo magis opponitur perturbatio, cum per illam tanquam per rem naturae contrariam, animal male habeat ; per quietem Vero naturae conformem animal gestiat. Sed haec omnia distinctione facile declinantur; alius nimirum est motus intentionis , & alius exsecutionis. Delectatio est meta motus spectati quoad ordinem exsecutionis,cum omnis eXsecutio Cesset,quando bonum intentum redditur praesens, & possessum. Secundum ordinem vero intentionis delectatio non est cessatio, sed motus omnium maximus ; cum delectabile praesens omnium maxime inclinet appetitum. ad inhaerendum sibi per actum. Non est igitur quies ista otiosa, sed vitalis, ac proinde operosa, quae objectum ita intro amplectitur, ut illud quasi susicipiat, & ita sibi conjungat, Ut moraliter unum,& idem evadat. Quod perturbationem spectat, ea adiacet delectationi per accidens ratione organi corporaliS, & praeterea semper praeeminet ratio quietis imo ponentis finem ex siecutioni, labori, ac defatigationi ex quo facila ecle bris illa inter Platonem, & Aristotilem lis evolutis vocibus definitur ;num scilicet sita sit Voluptas inferi, vel in Ocro esse ' quod Aristoteli est operatio, idem Platoni est generatio, & in fieri: quod vero designas

in facto esse, est ipsa quies. Itaque controversia componitur, si dicatur in quiete operosia, & in operatione pacata, & quasi circulari delectatio nem reponi. Alterum, quod affertur, est, Voluptates corporales, quibus vel maximδ conVenire deberet ratio passionis, non invehere quietem, sied magis irrequietam progignere sitim, & aviditatem. Unde orta est vulgaris comparatio voluptatum corporalium Cum hydrope, de qua

dicitur :

uo plus sunt potae , plus tiuntur aquae.

Poetae adjungo convenientissimum eX Augustino locum, qui habetur tractatu Is. lin Joan. cum perVenerit, in uit, quisque ad voluptatem. feculi hujus, cibus est, potus est, spectaculum est &c. nunquid non ite rum sitiet i accedit Voluptates corporales plurimum nocere , & initium

216쪽

hum esse plurimorum dolorumta. Blandissimae dominae sunt , quae facillimi sibi obtemperantes faciunt. Unde salutare monitum Ηο-l Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. st corporalem voluptatem admittis, iam fidem dolori promittis, quem. non excludes , quia Uterque eadem ianua introducitur. Quemadmodum nox sequitur diem, ita angor aliquiS succedit nimiae laetitiae, nisioubd impares sint i noctes inVenies breviores luce : dolor, qui cum voluptate divisam habet vitam, Vel ut Castor , dc PolluX lumen, plerumque prolixior est icetitia. Nolo quidem delectationibus favere; si physich tamen discuri endum, suum cuique jus est tribuendum. Quapropter affero, sitim, & anxietatem non consequi ad cognitionem boni praesentis, & ad prae sientem voluptatem secundum se, sed ratione adjuncta simul cognitionis delectabilium ab sentium, & neces litatis eorum. Cognoscitur enim, delectabilia sensitium ex siua natura esse fugacia, nec sinagula pleni statiare, sed indigere assidua successione, & stubstitutione alio rum post alia : & quia haec cognitio suoad utrunque evadit major ab eXperientia uniuscujusque oblectationis corporalis, insifficientis ex se ad felicitatem, ideo procreant ejusmodi elationes hilares sitim, & irre quietam solicitudinem. Nociva gaudiorum malignitas, quae improbis, nescio, quibus nos prodit, non oritur ex conceptu Voluptatis sed ex numia abundantia eas in Vitium Vertente.

f. III. Suggetuntur proprietates nostrarum delectationum.

IN popularibus, & futilibus delectationibus, quae siensi funguntur, primario considerandum, easdem esse turbidas, & faeculentas. Praeterquam enim, qu6d, ut obtineantur, semper requirant pro sui pretio multo majora desideria, quam valeant , commixtae semper sunt perpetuo

dolore. Exhibe mihi voluptatem ab omni malo defaecatam, & aliqua laude dignam: quam nulla excipiat poenitentia: hac ego lege non aegre seram, si desieria virtute ad gaudiorum castra deficias. At ubi ostendes,quse non sit vitiata moerore, in loco , ubi nihil fanum, nihil solidum natura hominibus concessit Z rosae istae spinis sunt conjunctae: externa gratia molestiam obtegunt, & tantum non aperta nos Voce Contestantur,& dicunt: quae jucunda sulit vobis , is homines , tristibus permiscentur.

217쪽

Ex omnibus vix ullum sincerum reperies gaudium ' sed hilaritati comglutinatur maestitia: conjugio Viduitas; puerorum educationi cura , &solicitudo ; tacunditati ab ortus ; Vitae sipiendori ignominia; prosiperis successibus disipendia , deliciis satietas, sianitati infirmitas. Prie sertini autem aculeum infixum relinquunt in sitio discessu, per quem vel omnis anteactae dulcedinis sensi is extinguicur , vel profundius doloris vulnus infligitur. Hinc stapientes te monent , ut, sit animo occurrat fallaci specie inescans Voluptas , tibi modereris , nec primo statim impetu movearis. Rem eXamina , & tibi ipsi deliberandi sipatium praebe.

Deinde utriusque temporis memento, tum eju*, quo Voluptate perfrueris, tum ejus, quo percepta jam Voluptate dolebis, teque ipse Ohjurga-hi ς. Haec non semel, sed bis, aut tapius conser. Si poenitentia omnis absoret, semper tamen ista vicissitudo interveniet, ut recens objecti conjunctio vehementer delectet, mox Vero moderath : tandem dolorem inducat. Cur hoc Z nimirum prima Voluptatis affectio ex novitate maxime advertitur : in progressu vero minus: donee siensium doloris faciat

scilicet distractis, aut debilitatis organi fibris. Altera proprietas, qua puritaS delectationis vitiatur, est pernicissima illius fugacitas. Umbra, somnium, fumus', & quidvis eorum , quae

quam celerrime aVolant, naturam delectationis ViX referunt. Se Cundum se,& ex genere suo non est in tempore ; sed in ipso ortu jam in occasium preticipitatur. Illa enim dicuntur este in tempore, in quibus datur

succesito partis aes parte. Hosi autem repugnat oblectationi, quae non Consistit in fieri, non in motu aquisitivo, sed in termino ipsius eX secutionis.

Quod si stibinde delectatio sensibilis longiori tempore perseveret, id Vel

ex objecto, vel sX subjecto transmutabili contingit. Sic quia omne subjectum, Voluptatis siensibilis capax, eandem non percipit sine transmutatione successive in humoribus existente , hinc in momento non faces1itr& quia ipsum etiam objectum admittit successionem , cum pleraque dilectabilia sensus fugacissima sint, ideo iterum accidere potest, ut in ipso transitu non pereat haec passio, sed tempori commensuretur. Caeterum si objectum si ave esset depuratum ab omni transmutatione, dc ipse affectus pCrageretur sine instrumento corporei organi, quod solum continget in cci testi beatorum sede, delectatio non adsequabitur temporis transitu. Aliquoties memoria non cestat nobis repraesentare prospesitates

elapsias, ut sic praesenteS miserias Veterum gaudiorum amaena recordati U- ne soletur,& nos recreet dulcedine ex praeteritorum annorum rUderibus effossu. Sed praeterquam , quod fidelius conservet tristiorOS casu S,& foep i eis occupetur circa illa, quae nos offendunt, quam quae demul QCnx I

218쪽

De delectarion is pasione.

raro, etiam omnibus viribus adhibitis poterit decipere animam, ut praeteriti recordatione exaltetur imprestio talis, in qua plus sit gaudii, quam maeroris r & sicut bonum primum futurum solum generat desideriumL; ita bonum praeteritum plerumque non nisi i ristitiam affundet. Quod si veri memoria praeteritorum malorum exhilaret, id accidit ex eo, quia conjungitur cum cognitione industriae, aut sortitudinis laudabilis, quae adhuc insint,vel numinis specialiter propitii, quod immutabile creditur, Ipsa vero mala praeterita delectant indirecte, quatenus testimonium perhibent bono alicui praesenti, ejusque ut praesentis cognitionem vel augent, Vel confirmant.

Ne autem accuser tanquam hostis omnis prorsus delectationis, &quasi vellem privare hominem Omnibus mediis, quibus eum natura instruxit, ut fias miserias mitigaret ; aio, sinceras, & liquidas dulcedines esse animi gaudia ; nec hominem exsatiare posse, nisi nobilior illius pars, qua componitur, felicitate fruatur. Clara perCeptio, & studium disci plinarum, & continuum exercitium Virtutum moralium, ista duo sunt. in quibus ultimato captanda est Vera , defaecata, & limpida suavitas. opus est, ut homo sequatur in suis operationibus inclinationem a natu ra inditam,&conetur persona sua potius imitari Angelum, quam brutatum . Opus est, ut meminerit corpus esse mancipium animae , & te- quum justumque esse, ut in electione suaVitatum major habeatur ratio superioris , & non vilioris particulae. Non patiar hic desiderari, quae in rem nostram insigniter planε protulit Seneca epist. I. diuoaepropraum

est hominis , ruaris quid sit ' an μου, se ratio in homine perfecta.

Rationale enim animal est homo. Consumatur itaque edi s bonum, si id adimplevit, cui nascitur. Fuid est autem, quod ab Ego ratio ex git 8 rem facillimam, secundum naturam 'am vivere s sed hanc di ficultatem facit comunis insania. Voluptates sensuum limitatae sunt .animi gaugia terminum non agnoscunt: illae ab extrinseco a quo cun que auferi possunt; istae in anima residenteS nec ab ipsa morte, quae t men nos omnibus honoribus, & divitiis spoliat, abripi possunt: corporeae continuo mutantur, nec possunt simul subsistere, sed lege invariabili praeteritae disiparent ad praesentium adventum, & posteriores jam sunt in via ad interitum ob futurorum exspectationem ; ita ut corpus nunquam possideat omne suum bonum. Indiget, ut mendicus, in medio thesaurorum, &tum ex una parte gaudet, languebit ex altera ; & ob pessimam suam conditionem nunquam ita gestiet, ut simul, & semel omnibus sensibus satisfiat. Εcontra dulcedineS animae non separantur,

adem cogitatio scientifica, quae illuminat latellectum, inflammat etiam

219쪽

Pars II. Disieri. V.

volantatem , & simul ditat memoriam. Illius hilaritates sese extendunt universaliter ; non luget facultas una, dum altera laetatur ; sed quasi in communi omnibus fruerentur bonis, quod uni placet, omnibus gratum accidit.

f. IV. Aperiuntur causa delectationis.

AD primariam delectationis causam tria sunt, quae concurrere cernimus ; bonum scilicet delectabile, praesentia,& ejus conjunctio, atque cognitio, & possessio ejusdem boni, & coriunctionis, convertitur porro possessio cum cognitione boni conjuncti 3 quia her cognitionem. Lbiicitur honum appetitui, eidεmque tanquam dominanti subordinatur, quod absque cognitione nullo modo haberi potest. Ex desectu cujuslibet ex his tribus extinguitur delectatio,& similiter crescit, ac de-erescit juxta augmentum, & diminutionem horum trium requisitorum. Itaque quo bonum praesens, ac possessum fuerit majus, eo caeteris pari-hus delectatio evadet major, si minus fuerit, minor exsiurget. At si praesentia, & conjunctio boni minoris sit intimior, ac major, quim boni maioris, accidere potest, ut compensetur excessus, aut desectus boni, comtrario excessu, ac desectu conjunctionis. Eodem modo se res habet de cognitione comparata cum magnitudine boni & conjunctionis, poterit, qua modicum bonum persecti cognitum sieph magis delectare, 'ua majus bonum impersecth cognitum t cum appetitus non seratur in bonum prout est in se, sed quatenus apparet in cognitione, quaeque ideo est mensura proxima, at9ue ultimo determinativa delectationis quoad suum incrementum, aut diminutionem. Praeter haec exigitur insuper amor ad delectationem, & quidem essentialiter, ac tanquam aliquid tenenS sie ex parte motivi delectationis di ita ut ne de potentia quidem absoluta poni possit delectatio absque amore praevio. Experimur enim res quan tumcunque delectabiles , acetiamsi earum delectabilitas non lateat, de facto tamen Vim stam non exerere, si odio habeantur. Sic qui fastidit

fraga eX eo, quod vitio imaginationis arbitretur, sub illis stabulari bu-Dnes,etiamsi ea per externum sensium perceperit, non tamen delectatur,

sed potius nauseam concipii , quod non accidit illi, qui dulcedinem gustu Pζxceptam diligit; is enim tumo exsiliat. Idem videmus in eo, qui ob

lsaum pulchrum, & elegati s contuetur, sed sibi aliquo nomine exDium.

220쪽

Nullam qu ppe delectationem inde hauriet, quamdiu Ita est assectus,

haud dubii percepturus, si amor non soret delectationi praemittendus tanquam pars motivi delectationis. Hinc intelligitur, quomodo Ariastoteles lib. 7. ethic. cap. I a. dicat Voluptatem ex Operatione enasci. Nimirum quia delectatio praeter complacentiam in bono possesso, quae etiam est operatio quaedam, supponit aliam quoque Dperationem, vel quasi operationem, & ex ea manat tanquam consectarium, ideo habita ratione anterioris illius operationis, recte dicitur, delectationem prodire ex operatione, & hanc praedicationem, delectatio es operatio esse causidem. Dixi autem a delectatione praesupponi praeviam operationem amoris, Vel quassi operationem. Quaevis enim boni conjunctio, ac uiatio cum subjecto, Venit nomine operationis delectationem antecedentis. Ita qui gestit de proprio suo esse, seu naturali perfectione,

praeter amorem, nullum alium actum antecedentem elicit ad delectationem de amore. Similiter quando tempore aestatiS refrigeramur aura

frigidiore, aut hyemis tempore cubiculo commodo incalescimus, delectamur, etsi nihil agamus, sed mere patiamur. Quia tamen ad palatum magis faciunt sipectata seorsim singuIa, quIm quae in unum congesta cumulum , confusiam ideam animo sciendi cupido relinquunt , causias aliquas delectationis singillatim contempla-himur. Inter eas numerat AristoteleS A. ethiC. Cap. 8. Eutrapellanta , quae est urbanus quidam Verborum lusus & Vestitus. Omnibus enim rebus sua sint intervalla. Terra, quae in noValibus culta hoc anno si getem dedit, quiescit sequenti, ne nimio usu sterilescat, atque deficiate1bmnus continuas remittit vigilias, & istae , quod per otium torpescit, vicissim excutiunt, & neutrum horum continub durat, sed alterum a teri mutuis siccedit vicibus. Ab ipso munificentissimo numine adverasa prosiperis interpolantur , ut per mutuam hanc vicissitudinem malorum , & bonorum alternante requie durare valeamus. Ubi igitur ex assiduitate laborum animi quaedam hebetudo , & Ianguor insurget , si succedens ques condiatur sermone ab omni turpitudine , & isditate remoto, Conpio tamen salibus, iocis, & veracitate ; sipiritus, & facultates fractae Dira Voluptate reficientur, ac velut exactam hyemem ver excipit, ita Deliores, alacrioresque resurgemus. Secundo apta ingerendo gaudic sunt humaniorum praesiertim litterarum studia, nullaeque sunt epularura , aut ludorum voluptates , si cum ii S conferantur, quae ex mitioribui disciplinis hauriuntur. Subinde enim in contemplatione severiorum exercitiorum taedio succumbimus ; namque nec incorrupti sumus, noc civinae mentes , sed easdem in animantium corporibus in-

Bb a sitas

SEARCH

MENU NAVIGATION