Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

DISSERTA Tlo VI.

De affectu tristitiae.

S. I. implicatio doloris , s tristitia.

EXplicatio delectationis non modicam lucem afferet investigatio fit

tristitiae, & ei vicissim splendorem conciliabit. Promisicue dolor, dc tristitia accepta definiri potest affectio perturbata ex malo prete- senti eidem renitens, atque repugnans. Pressius tristitia dicitur passio, quae ex malo per imaginationem exsurgit: ut dolor contractius acceptus designat affectionem tactus ex diVisione, & distractione fibrillarum ta ctilium pro seciam. Priori loco de hac passione agemus, prout ex tactus actione procedere solet, eb quod sit notior, & sensibilior. Dolor igitur non est praecise tactio , ut plerique medici CX Atomistarum vorticibus , aut chymicorum furniS prodeuntes perperam docenti sed est ratio appetitus , per quem anima tanquam per instrumentum & principium . proprium, de malo carni, quam informat, immisso maeret. Rationem . non invisa contradicendi libido suppedidat, sed Veritas perspicuam subministrat. Omnia namque, quae ante appetitus actionem assignari pos sunt, praesupponuntur potius ad dolorem, quam ut sint dolor ipse. An tecedit appetitus operationem sensatio eXterior, S interior, quartam il-Ia mediate , haec immediate appetitum determinat ad operandum. Neutra autem habet rationem doloris; alias si transiremus ad intellectum , asserendum esset , tristitiam ejus sitam esse in cognitione intellectus , quod esset hariolari, cum ossicium facultatum cognoscitivarum sit percipere conveniens & disconVeniens, illaque eXhibere facultati appetenti , quam natura concessit ad amandum &respuendum, quae per cogni- ltionem obijciuntur. Sicut igitur desiderare , & prosequi bonum, vel malum absens non est alterius facultatis , quam appetentis; ita de ii

dem laetari vel dolere ad eandem pertinere debet. Ex quo colligitur, dolorem non esse proprie in parte laesia , V. g. in dentium gingivis humore corrupto perfusis, Vel in parte perfossa manus; sed in solo appetitu residere, quamVis pro objecto habeat malum partis hujus, aut illius;& idcirco dicamus, doleo dentibus, Vel auribus 9 non autem doleo appetitu

234쪽

i et tu cerebro insidente. Universus igitur animae ad dolorem progrentus his veluti stradibus perficitur. Miqua primum laesio m corpus vivum inducitur, V. g. per Calorem ignis et haec tamen causia extrinseca non efficit sensiationem ingratam immediatd, sed vivens 1psium: sicut li-ehi sipecies visuales producantur in oculis ab objectis eXternis; verun- tamen quod producit Visionem corpoream , & auditionem est vivensi sim & non causae eXternae. Ratio est , quia sensatio non est mera pasco affectionis, ut iterum delirant Atomistae, quam objectum in organo causiat: sed est actio, qua anima in parte corporis disposita per nervorum ramulos & musculos, cui accedit aliud corporeum, producit qualitatem, ouae est formalis , & immediata perceptio , seu experientia proprietatis illius corporeae. Hanc qualitatem fateri oportet; cum lentire sit auere sit vitaliter operari, & quidem subinde cum magna defatigatione, & non mere pati. Hinc qui dormiunt oculIS apertiS, circumstantium obiectorum sipecies in se quidem recipiunt, nec tamen eadem. intuentur. Sic etiam phantasia habet infinitarum rerum sipecies, quas actu non percipit. Igitur ut animal sentiat, requiritur, ut aliquid vere physice ab eo essiciatur: hoc non potest esse objectum, quod ab animali non efficitur : ergo aliquid realiter distinctum, scilicet dicta qualitas. Item si sensatio externa consisteret in eo solo, quod unum corpus operetur in alio , tunc quandocunque hoc fieret, daretur sensatio : at quoties contingere potest, ut vel per eXtasim , Vel modo diabolico , Vel etiam naturali, medicato scilicet potU, consopiatur animo: Vigor, illiuS-que Virtus perceptiva quae utique finita est tota ablumatur, Ut quamvis ferrum , vel ignis operetur in corpore vivo, illa tamen nihil sentiat

ergo concedi debet aliquid aliud , in quo stet sentatio , scilicet dicta qualitas perceptiva. Postquam autem tactus laesionem exteriuS ra tam percipit, mox appetitui sensitivo ab externo sensu incommodum renunciatur:

hic pro insita sibi aversione a malo illo refugit, &si mali immissio ae linari non possit, doloris passio ex tot praemissis subsequetur. Laesio autem corporis est bimembris; nimirum vel vitiata colporis temperies, vel continui divisio. Ac primo calor, & frigus , si excedant debitum temperamentum, v. g. in febri calida, &ustione , aut tertiana,&quaecunque prima qualitas intemperata dolorem in generare poteli; nam etiam siccitas & humiditas , si nimium excrescant, quamquam languidius torqueant , male tamen subjectum afficiunt ; imo etiam. mortem inferre idoneae sunt, ut constat ex fame 3c siti, ii autem na-beant debitam si ibjecti temperiem, molestiam non afferent. Patet noc posteriori, cum non sentiamus cerebri frigus , cartas mollitiem, Ol-

235쪽

Pars II. Disser .

iam ciuffiei' , 'ut eordis calorem, quamViS ita sit calidum , ut a Iiduando carnis ex illud evulsuru S ab eo non aliter, quam a carbonibus manum reti axerit. Haec sentIendi qualitaS plurimum afferret nocumenti animali, cum Continuo spiritu S absumeret , animam fatigaret eam caue assitis operationibu S impediret , ideoque Censenda est a provida natura non fuisse illi indita. Alterum lanioni S doloriferor membrum aiebam esse divisionem , & continui dissolutionem, prout complectitur partium distra monem& compressionem praeternaturam factam. Et quam Viscum isti motus CXCitantur, interVeniat quaedam Variatio temperiei obsipitatuum, &s anguini Sabscessionem, attamen etiam si sola continui divisio fieret dolor necessario conjungeretur , cum animal a statu Connaturali eXLraheretUr, & a partium Concentu, queml tamen magiivi fo- Sace hactenus de dolore sint allata, eadem proportionaliter de tristitia presse accepta sunt intelligenda, & varia discrimina, quae ab aliquibus inter dolorem, & tristitiam afferuntur , non pertinent ad Varianam genericam hujus passionis rationem. Si tamen aliquod disserimen esset assignandum, Videtur illa passio vocanda dolor, quae re ingrato sensu eXterno, potissimum tactu, oritur; ille Vero motus, qui opera sensus 1nterni nascitur, & molestam in eXterioribus sensibus impressiones corpori S producit, nominanda erit tristitia.

. II.

Dolor dirimitur in silas Jecios.

I Ristria varii multiplicari solet, penes varia nimirum mala Olla: no- tibus occurrunt. Primo se offert misericordia , quae est animi Gegritudo CX concepta miseria alterius imerentis, eo resipectu habito ulabdumile quidpiam malum etiam ei, qui misericordia mo vetur eVenire pOL. hiulusmom affectuS incapaces sunt omnino miseri,& eximie felices, Ut Beati, ac Deus: nam primis non vacat aliena mala dolore deplorare: ecundi Vero minimὰ putant similibus te malis obnoxios esse. Hinc mi- l lCorma D1Vlna quae toties, & tam magnifich in scripturis, alibi ubi-Vis proditur , non est hujusmodi affectus; sed sita illa est in charitate, de et L Volitio lublevandi alienam miseriam ex amore honi alieni, eam relevationem conssecuturi. Ad miserandum plurimum propendent, qui Paria sint eXperti, quales sint sienes ob prudentiam, & rerum praeterit

rum memoriam: debiles item, timidi: etiam eruditi ob rerum & c suum

236쪽

De a φιλου tristitia.

suum humanorum cognitionem: similiter qui filios, uxorem , parentes superstites habent: Denique qui temperamento medio constant inater iram & timorem. Mo Vent misericordiam prim6 mala, quae dolorem corporis asserunt; deformitas enim sine nazerore risium procreat. Secundo etiam illa, quae interitum afferre possunt citra doloris siensum. Tertib commiserationem singularem prOVocat, qui exinde mala crebro patitur, unde bona sperare debuerat; Ut quoque eadem assectionem avemur , Cum bona importune accidunt. Scilicet quando iis frui aut juvari nequit. Denique misericordiam progerminant ficta in tragaedijs mala. Fere ut imago depicta amorem suscitat. S binde haec mileratio plurimam efficit delectationem ex eo, quod naturam siuam, & indolem misericors experimento deprehendat bonam , & humanam esse, quam. commovet, vel sola alienae calamitatis imitatio. Misericordia serimur primo in nobis proXime conjunctos cognatione vel amicitia : erga hos enim afficimur , ut in nos ipso S. Secundo hoc affectu prosequimur,

ouos conditione, S. statu aequaleS censemuS. Tertio miseremur recentibus malis amictorum : Vetustior enim aerumna longioris temporis heneficio mitigata creditur. Quod Vero misericordia dicatur versiari circa misieriam , quae indigno accidit, non eo spectat, ut negetur misericoria

diam tendere posse in eum, qui digne calamitatem sustinet; cum judex aequum nocenti stupplicium decernens , nihilominus commiseratione tangi possit: sed hoc ideo prolatum fuit, quia illustrior est misericordiae materia. Secunda species, & Vitium diabolicum est invidia, quae definitur dolor de alieno bono , existimato, ut proprio malo , quatenus judicamus , nos ab alio superari, bonum nostrum infuscari, & minus splendidum reddi. Ena sicitur igitur ex opinione falsissima mali pro sentis ob

prosiperitatem aequalium, quos dolet invidus Ornatos esse. Ad inviden dum accommodati sunt primo plures aequaleS genere, aetate , eruditione. Secundo qui fere omnibuS bonis innatant, aUt magna gesserunt, aut eximie honorantur. Cum enim Omnium oculos , & Venerationem in se convertant, praeter modum facile superbiunt, noluntque pati, ut

quispiam alius praeter ipsos siti sipectabilis. Tertio, pusillanimes invidia commoventur , Vel qu6d perspecta sui humilitate nollent quemapiam eximium esse , Vel quod exinde sibi , rebusque suis timeant. Quareb discerpitur secretis quibusdam ungulis anima adversus illos, qui ceIeriter, & facile adepti sunt illa, ouae alter Vix tardi, ac laboriosh con sequitur. Quinto torquent bona illa, quibus Vel ipsi compotes fuimus, vel nobis lonVenire credimus, & ita senes junioribus invident. Tertium membrum appellatur nemesis, quae cum indignations passim per-

237쪽

miscetur, & dicitur tristitia de prosperitate immerentium, esique malis artibus parta. Si passio hoec inter invidiam , dc maleVolentiam modum teneat, laudem mereri poterit. Indignantur tum Viri probi, tum cupidi honorum; viles e contra, & mancipiis similes negligunt, nec tristantur, si videant ordinatam pro meritis bonorum di tributionem inverti. Accommodati etiam ad indignationem sint, qui suminis bonis digni ijs frustrantur ; nam privati mali dolor facillime indignationem quoque suscitabit. Caeterum non exsiUrget indignatio , quod alter bonis virtutum exornetur: neque quod bona naturae amplisiama obtineat, sicut neque indignamur, si bonis fortunae longo intervallo a majoribus relictis quispiam indignus fruatur. Sicut superitis notavi de malis vetustis misericordiam non resultare. Sola enim recens a malis &. immercntibus possessa prosiperitas sauciat, quasi nimirum sententiae nostrae adhuc sit locus , & ad bonum reipublicae conserat, recentia mala cum indignatione suscipi, & improbari. Quod si tristitia aliquando c*njuncta est cum impossibilitate malum declinandi, quod nos Vexat ; efficitur species quaedam tristitiae, quae nuncupatur anxietas , seu angustia. Nempe affectus aggravat animum absque ullo aditu refugij, omnique destitutus spe , &evadendi possibilitate. Aliquando vero non solum deest tristitiae potentia fugiendi, sed etiam motus membrorum exteriorum, & facultas eadem incitandi usque adeo, ut ne Vocem quidem emittere valeat Contristatus. Et per hoc essicitur tristitiae species, quae vocari sol sit acedia , Cui nec conVenit ratio fugae, nec secundum rationem suam differentialem est in appetitu, sed in membris exterioribus cerebri residet.

I. III. Iugeruntur causa tristit M.

AD concipiendam tristitiam tria concurrere si,lent, sine quibuS nullus unquam dolor elicitur. Primum est malum praesens, & nobis coniunctum: secundum est ejus notitia: tertium ejus odium dieXecratio ;sic enim constat ex oppositis gaudij causis de bono prae siente, a C ConjUncto & amato. Quolibet ex his tribus audio redundat caeteri S paribus augmentum proportionale tristitiae : similiter diminutio ejusdem promovebitur ex decremento cuiuslibet ex istis. Ex quibus colligitur , mala spiritualia compungere majori molestia, quam bona temporalia; quia videlicet illa incomparabiliter excedunt, utpote nocentia animae immediate, aeternumque nocentia ex animae natura, quam ista, quae corpus

238쪽

immediati torquent, & intra tempus determinatum habitura sunt finem. In generat igitur primo dolorem malum, sed illud duntaxat, si sit con junctum, Jc immissum nobis, quamVis non adeo stricta habitudo. Et connexio ad sibjectum proprium exquiratur, ut de immisso tristitia con

cipi possit. Ita dolemus de alienis malis, Vel si alii tituli deessent, quia

fiunt personarum naturae nobi Seum Communione gaudentium. Mali

itidem phrasi sumitur non solum, quod positiVe nocet, tollendo, vel laedendo convenientem nostrum statum ; sed etiam priVatio boni, orbitas.& antecessus nostrorum. Subinde tamen nulla prorsus apparet causia maeroris; non morbi, non damna, non ignominosis injuriae, non amicorum morS, neque UllUS Omnino rertam talium inopinus rumor, sed dolendi quaedam voluptas maestam facit animam. Pestis haec eo fune stior, quo ignotior causia, atque difficilior cura ab anima tanquam sico pulus, omni velorum, ac remorUm auXilio est fugienda. Hoc tamen non est ita intelligendum, quasi reVera deesset malum quodcunque, sive reipsa, sive respectu potentiae cognoscenti S, quasi reVera homo amaritie contabescere posset, nullo malo iacultati Co8nosicenti obversante; hoc enim aeque repugnat, ac appetitio absque praeVia notitia. Significare ergo solum potest , interdum malum illud, quod nos prosternit, non

cognosci reflexe, nec distincti obijci intellectui, quamvis iste satagat

perspicere , ecquam ob causiam appetitu S concipiat tristitiam , &morositatem. Contingere hoc solet praesertim, quando obiectum tristitiae ex multis minutis incommodis partim corporis, partim animi coalescit, quorum singula non sissicerent ad obnubilandam animae fierenitatem. Unde , quia singula physico Vinculo non copulantur, Vix deprehendere pos sumus, quorsium, & unde affligamur. Potestas , cui resisti non potest, eatenus promovet Iuctum, quatenus per se ipsam est malum , cum potentiae beneficae non renitamur; dc insuper est praesens, licet nondumtanoceat, quantum no Cet, cum reducitur ad actum secundum. Sicut

enim quaelibet appropinquatio boni, dc dispositio quaelibet ad illud inducendum, est quoddam bonum praesens; ita quaelibet imminentia mali, est malum quoddam, quod animum offendit. Denique poenitentia, sicut δί Verecundia Consequens ad delectationes praeteritas , praesertim turpes, de quibus Philosophus lib. 9. Ethicorum cap. q. malus tripatur , quoniam delectatus es, hae duae species non exsurgunt eX delectatione preteterita, qua praeterita praecise est , ut apparet in beati S, quos, tamcisi mem stres priorum delictorUm , delectationis causa Commisso rum, nihilotainus nec levissima pungit tristitia, sed potius delectantur

de voluptatihus illicitis per opera poenalia compensiatis. Igitur gaudia P d a prae

239쪽

Pars II. Dissert. VL

praeterita solum possimi angorem parere, quatenus memoria illorum conjungitur cum cognitione mali alicujus p r seni is , Vel saltem priuentis imminentiae mali, quae ex delectationibus praeteritis resiliant. Quam

saepe recedente delectatione remanet infamia, pauperie S, morbus Corporis per illas inductust manent etiam , idque praecipue, habitus vitiosi,

qui vel maxime sint nocivi: manet reatus poenae temporalis, & aeternae: manet ira Dei illativa utriusque, nec non indicta hominum per delicta concitata l horum itaque praesentia malorum animum torquet, quae ex delectationibus praeteriti S tanquam eX radice pullulant. Praeterita itaque delectatio mala est objectum solius odii: quatenus autem adhuc in aliquo effectu subsistit, eatenus triste tormentum assert. Intervenit etiam semper ad Causiandam dolorem, laXato non nihil vocis rigore , prae Via cognitio. RepUgnat enim , potentiam caecam, cujusmodi est appetitus, tendere in objectum nulla praelucente notitia. Itaque ne in infante quidem recens e matris utero fusis, appetitio cihi,&potus fit absque praenotione alimentorum. Nec obstat quod cibum,& potum nullo unquam sensi eXterno UsurpaVerit; nam parvulus ne-qUe intra uterum, neque eXtra illlam, cum primum fame, & siti corripitur , appetit distincte cibum aliquem , aut potum , ac proinde nulla distincta apprehensione talium objectorum indiget: sed sum cit apprehensio confusa alicuius necessarii , quod sibi deesse sentit , stimulante incommodo , quod famem , & siitim excitat. Quod si1 subinde malorum imminentium praevisio a sapientibus dicatur, ea imminuere, cum e Venerint juXta paraemiam : jacula praevi a minus feriunt: id non contingit ex eo, quod quomodocunque prae Videantur : hoc namqUe modo praeconsiderata magis valent ad augendam tristitiam ; qua de causia ejusmodi praemeditatio a Christo Domino reprobatur, dicente Matthaei C. Sufficit diei malitia ova. Solum igitur juvat ad leniendam maestitiam in tempore conssideratio illa malorum imminentiUm , perquam Vel ponderantur utilitates, & commoda, quae ex iis malis per prudentiam, aliaSque Virtutes , maXimo vero per patientiam colligi possimi: vel quae nobis ostendit, eX parvo infortunio magna etiam commoda temporalia pro Venire posse. Subinde prodest ad mitigandam displicentiam praecogitare mala

Cum agnitione propriorum meritorum illa lubeundi; nec non Carita Observatio calamitatum animae incumbentium ex continuata , & nunquam

interrupta prosiperitate fortunae, & abundantiae delectabilium. Hinc illud Senecae lib. de providentia: nihil mihi videtur infelicius eo, cui nihil Unquam evenit adversi. Et iterum paulo infra: mi serum te iudico, quod non fuisti miser. Transiisti sine adversario vitam. Igitur malorUm futurorum

240쪽

De ae fictu tristitiae. 2 I;

rorum praevisio ideo minuit tristitiam, cum ea oecurrunt, quia facit, ut apparentia mali siit minor. Sapiens nimirum praemeditatio evicit, ut acladventum mali jam promentis non sola stubsequatur cognitio malitiae secundum se, sed etiam notitia bonorum, quae inde sis Olescere possunt, nec non circumstantiarUm , Ob quaS ratio nocumenti non est tanta reipsis, quanta primo intuitu apparet senstibus , & Videretur intellectui, nisii sapienter esset praemunituS. Ultimo denique exigitur ante quam cunque tristitiam, & dolorem, , odium mali, eo quod inquietudo illa , dcrendus, quibus maeror constituitur, feratur in malum exosum , & invisium. Sussicit tamen ad complendum objectum tristitiae actus nolendi conditionatus. Ita constat mercatorem, ingruente tempestate , adactum ad pro ij ciendas merces, velle quidem simpliciter eas proijcere , ut evadat imminens naufragium ἔconditionati tamen nolle hanc pro jectionem. De tali autem projectione tantum conditionaliter reiecta concipit tristitiam. Sancti Apostyli,& Martyrum Chorus veri tristabantur de suppliciis, & calumniis sibi illatis. Cum tamen in consipectu atrocium tormentorum, aliorumqUe malorum temporalium simul considerarent bona aeterna, eorumque sipem , & merita, tanquam bona praesentia, horum praeponderantia in eis em-cit, ut vere praevaleret laetitia. Subinde etiam gratia singularis lenivit supplicia, dc ille, qui in fornace siuccensia Babylonis mutavit flammas in Zephyro S, Convertit etiam aliorum aerumnas in delicias: aut si ipsi non placuit hanc adhibere methodum, adhuc magis stupenda ratione impediVit, ne animae communi Carentur corporis poenae, dc ita orbi ostendit, se Dominum stipremum totiUS naturae creatae.

f. IV. Tetra huius possionis proprietates.

SI omnis perturbatio passionis miseria est, tristitia certe erit deterrima aegritudo. Habeat ardorem libido, levitatem laetitia gestiens , humilitatem metus : majora his includet tristitia: & quidem ex genere suo, non tantum eX accidente malus est iste assectus ; imo omnium pellimus. Sicut enim delectatio omnes vitae functiones perficit, ita iste tam corporis quam animae operationes Vitiat, ut ex inferius dicendis clarius apparebit , & plurima miseranda exempla ostendunt. Horum Unum est Niobe , quae ob angorem in saXum versa fingitur : est etiam Hecuba, qtiae,

Dd 3 quod

SEARCH

MENU NAVIGATION