Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Pars I. Disper t. VI S. II. si cadaur in virum Sapientem Z

STatuendum ulterius tanquam indubitatum , nec tantum cum peripato, sed etiam cum orthodoxae fidei placitis magis cohaerens, posse virum sapientem, sine eminentissima virtute eXcultum, absque criminis labe passione aliqua subitanea praeoccupari. Veritas hujus asserti per hoc eXtorquetur, quod videretur alias Deus uniVersi auctor culpae insimulandus, si nobis naturam indidisset adeo vitiosiam, ut affectus naturaliter ex ea exsurgentes ante liberae facultatis edictum, non possent tria hominem Virtute ornatum cadere , quin eum turpi labe oblinirent. Distinguendum igitur est inter animi pathemata, quibuS Voluntas faVet,& quae amplectitur ; & inter ea, quae tenuis umbrae modo mentem humanam solent pasetervolare, sidque vel tantummodo monstrare transie-undo ; Vel certe repugnanti, ac invito animo suggeruntur,quibuS mens cum horrore quodam resistit, ac renititur; quibus Ut contristatur admissis, ita laetatur expulsis. In illis quidem , quae se menti leViter osten dunt, & quasi fugiendo demonstrant, non Qtum nulla peccati labes est ;sed ne quidem pugna intercedit: in his autem , cum quibUS anima aliquamdiu luctatur, aequale certamen committitur. Subinde Voluntas consentit, & vincitur : subinde eadem respuit delectationeS, Vincit, acquiritque de pugna victoriam. Illi ergo tantum titillatorii sensus criminis rei sunt arguendi, quando impressionibus mentis consensiuS accedit, quando malum blande fovehur, quae in factum gestiunt erumpere ;imo nequidem omnis hujusmodi proritatio, licet eam Voluntas libera impleat, actione criminis est condemnanda, ut paulo ifra demonstrabitur. Neque in hoc acquiesco , quod negem humanam naturam esse

agrum , nil nisii urticas sponte proferentem ; sed insuper defendo, impossibilem esse apathiam, seu indolentiam, , Stoicis ad virtutem requili- tam, ita ut omnis passionis exortus impediatur. Stoam ipsam ingredior, & primipilos eorum sic compello: OItencnte mihi, b impatibiles homines, &Dijs, si tamen Superis placet, aequa.

les , ostendite mihi aliquem , qui dogmata, quibus cathedrae Verirae personant, simulacro vitae suae exprimat. Ostendite nodosis podagrae, Vel chiragrae doloribus laborantem, qui nihilominus beate Vivat : morientem, & felicem; periclitantem, & tamen non misierum; eXulantem, Octamen bonis omnibus abundantem ; contemptum, & ignominia nota

tumi

82쪽

De bonitate malim passenum. 67

tum, & tamen hilari vultu incedentem. Ostendite, per Deum, deta

dero talem Stoicum videre ; cupio Videre immobilem talem statuam. etiam motuum inVoluntariorUm eXpertem, eamque supra Phidiae artificium extollam. Nimirum non habetiS talem emgiem jam expressam. ς adhuc artifices in opus incumbunt, ut eam eXsculpant. Vereor , ne unquam hominem omnibUS affectibus liberum, Vereor, ne unquam sipectaculum tam jucundum orbi exhibeatis, eumque Verho tenus invehe

re laboretis. Imo multum esse judico , si assensum liberum semper paLsionibus negaveritis; si semper rationis auctoritate increpueritis latra tus inquietos ; si infanientem bestiam catenis ferreis in intimis animae recessibus ita alligaveritis, ut nunquam foras prodeat, sied intus fractis dentibus se ipsiam masticet captiva concupiscentia, & corrodat. Ces sent igitur Stoici, multa nobis de plena passionum compressione imponere : cessent sibi titulos arrogare, qui ad ipsos non pertinent, sicilicet Dei, non tantum similitudinem sibi cum Lucifero arrogando, sed etianta aequalitatem asserendo omni perturbatione exclusa ; cessent invectivis orationibus appetitiones sensitivas incessere. Aio insuper passiones ultro quoque adVocatas,concitata ad eas per li-

heram Voluntatem natura, Vel eX quo siponte exsiurrexerint, libere retentas subinde omni noxae labe carere , nec per eaS incontaminatum

virtutis decorem gradu suo excedere, si recto mentis consilio dirigantur. Quis moderatum pudorem crimen dicat Z quis culpae insimul hit hominem, cui Viscera commoVentur ViSa alterius miseria , quique inde vehementer inclinatur ad inveniendum remedium Θ non nisi aliquis eX omni malorum faece coagulatus bonum esse negabit justi , &sancte ob summi Nominis gloriam in Vindictam criminum assurgere. Approbant certh omnes nobilissimum Matiathi e Machabarorum parentis factum, qui cum vidisset Unum ex gente sita idolis sacrificantem edoluit, se contremuerunt renes eum , se accensem es furor omnullum audivi, qui teneritudinem Josephi Pro regis AEgypti vituperio& asperis tractaret , qua fratrem tuum Beniaminum est prosecutus. Non possunt quidem ornnes affectus deliberato suscipi, prout hoc expressit Philosophus lib. a. Ethic. cap. 6. in malevolentia, impudentia, invidentia, & aliis nequitiis ; ista enim nulla mediocritate condiri pos sunt a dirigente ratione, semperque inhonestatem olent : at vero ex se passiones Omnes cum Vitiorum turpitudine confundi non debent; & siquandoque peccati nomine , chrinianis Doctoribus maculantur , id

non fit, nisi metonymice, quatenus eorum licentia eX peccato oritur,& ad peccatum inclinat, prout ipse appetitus sensitivus affectuum fons I a non

83쪽

non raro per tropologicam dictionem peccatum appellatur. De reliquo injuriam facit, qui iram moderatam, betllicae Virtutis cotem, damnat immanitatis, & perniciosae crudelitatis : ab orbe est extrudendus, qui amicos redamare prohibebit, non aliam mercedem lucrabitur , nisi immanitatis in animo , &stuporis in corpore, qui VUlt me non dolere, non sentire debere, quando ex putridis membris quid resiecatur a Vivo , aut avellitur. Passiones igitur ex natura sua nec laude, nec VitUperatione nos dignos efficiunt; quia eatenus sunt experteS libertatis, suae est aliquoti necessarium constitutivum moralis bonitatis, aut malitiae: si vero rationis imperio regantur, laudem merentur; si modum excesserint, in vitiis sunt numerandae. Si equus, quo natura sua ferocior est, ac vehementior, eo praestantior haberi solet: cum tamen ipse rationis sit expers, seu fore perito, moderatoreque egeat, ubi hic in e uum ascenderit, con

bitur quidem ille uti genio suo : at si rector inlidens naturales jumenti

assultus gubernet, praeterquam, quod illo utiliter usius ad propositum finem perveniat, etiam se incolumem servabit, & pullum adusium sibi opportunum esse intelliget. Contra Vero si equum, qui in fraenando prceest, vitiose instituerit, & pullus saepenumero h recta aberrabit via,& per confragosia ruens se, & sessorem ipsium in eandem ruinam pertrahet, & utriusque casius non alteri, quim rectoris ignaviae adscribetur. Non alia ratione attributa est corpori potentia appetitiVa , quam ut ad illius commoda, & utilitates stubserviat. Tolle omnem Voluptatem, aut dolorem nulli erunt ejus , quod bonum est, aut malum, caracteres ab Auctore naturae impressi, quibus utilia a noxiis separemus: spe omni sublata, quid jucundi restat in vita ξ si misericordiam fugabis, immanitatem adduces; si metum eliminaveris, temeritas pullulabit; si hunc si-stuleris, omnem Vitae prudentiam simul auseres. Imo aliud munus virtus non habet, quam in id incumbere, ut carnis suggestiones, rationis regulis subdantur, ne extra naturae fines excurrant. Si non haberet VirtuS , quae Vinceret, Vel regeret in passionibus, omnino otios a marcesceret. Occupatur fortitudo in supprimendo timore, cessaretque haeC ardua Virtus a generosis suis ausis, si homo timere cessaret. Modestia normam, &mensuram praescribit spei, ac desideriis; non nitebit nisi inter

competitores ambitiosos. Temperans continentia fraenum inijcit Voluptati , & ad nihil opus foret hac virtute, nisi guttatim nobis instillasset

natura delectationem ad opera quotidiana. Clementia temperat iram Principum, qui nisi subinde incitarentur ad vindictam, non tanti in ipsis fier*t animus moderatus. Tantum igitur abest, ut passiones vitiis sint

84쪽

De bonitate ω malitia passionum.

69 accensendae, ut potius isti vilissimi motus animalis a prudentiae legibus

nobilitentur. Moderare audaciam, & fortitudo evadet: da modum. cupiditati, & temperantiae Vestimentis incedet: vepres inculti in rosias convertentur, sempesque subsistet illud Theagis: virtus ex affectibus nascitur , & nata cum ipus constat.

suid censendum de bonitate physica pastionum 3

Uodsii vero siermo sit non de bonitate , aut malitia mores hominum concernente, sed de physica vel utilitate, aut nocumento, quod afferunt constitutioni naturali corporis animati, rursus tenendum est,

aestus istos simpliciter bonos, & utiles esse. Omnes quidem commotiones appetitus siensitivi quodam odo disconveniunt animali, &sic lata aliqua significatione noxam contrahunt. Dictum enim est statim ad initium , omnia patheniata facultatis sensitivae hoc habere commune , ut dei jciant aliquatenus animal a statu , disipositione sibi convenienti, quod sine aliquo detrimento accidere non potest. Nihilominus , sicut medicinarum pocula , ciborum , dc potus subsidia , aliaque extrinseca simpliciter merentur bona dici. Agentia , quorum applicatione. utiliter uniuscujusque desectibus, quos pati contingit, lubvenitur: sic idem de

passionum symptomatis verincatur. Sunt namque naturae plerorumque hominum, eX tali elementorum mixtura compactae , ut in se includant

cessum . Vel defectum, quoad aliquas illorum virtutes; & vix ullum est invenire si tamen tam rara avis omnino sub coelo degat) qui non cogatur pati in suo corpore aliquam exstuperantiam caloris vel frigoris, melancholiae, aut flavae bilis. Pone igitur limosa, dc superflua sanguinis Dece abundantem melancholicum; pone cruda, insipida, & nondum excocta pituita Oppletum phlegmaticum; pone istos deliniri; demulcerique patheticis halitibus , cum sanguinis fervore, aut ejusdem hilari diffusione conjunctis r sauciabit quidem levi vulnere talis motus peculiarem , & innatam hujus subjecti inclinationem & exigentiam; naturae tamen hujus hominis velut propitium affulgebit sidus, utpote emendans desectum tali inhaerentem subjecto. Cessent igitur jurati passionum hostes, nos naturalibus hisce ad virtutem ad Opera magna instrumentis exarmare: eessent in nobis destrue-

9. III.

85쪽

7o mars I. Dissert. VN.

Male nimium actum nobiscum vellent, qui omnium sensibilium a Tectu um resectione nos quod amodo truncare cogitarent. Qui ne minima quidem agitatione hominem perturbari Volunt, hominem ex homine tollunt, in corpore constitutos Volunt esse sine corpore , saxum , aut Deum nos fingunt. Ultra Verum haec dici ne aNtuma: pauca Verba ex

Stoica superbia percipe et silc pud Senecam epist. 73. loquuntur: plura Iupiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos honos non est melior , qui locupletior : non magis inter duos , quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui majus speciosiusque navigium est. Jupiter quo antecedit Virum bonum Θ diutius bonus est. Sapiens nihilo se minoris aestimat, quod Virtutes ejus spatio breviori clauduntur. Quemadmodum eX duobus sapientibus, qui senior deces.ssit non est beatior eo, cujus intra paucioreS anno S terminata virtus est:

sic Deus non vincit sapientem felicitate , etsi Vincit aetate, non est virtus major, quae longior &c. En quanta insiani at non, non est ita ; modestior est virtus, quam ut laudes sibi non debitas adeo cupide prensiare audeat; quam ut eXtollere se praesumat ad thronum Divinitatis, quem potius adorandum esse cognoscit. Quamdiu nobilissima anima coacta fuerit exercere functiones ipsis brutis ratione carentibuS communes, tamdiu passionibus erit subjecta; quamdiu in operando a sensium organis dependebit, intuebitur spem timore permiXtam, non minus ipsiam dedecet malignae fortunae casum horrere , quam magnae felicitatis auram spe susipirare: non minus dedecet malis irasci, quam oculos ad viadendum , aures ad audiendum adhibere; imo minus difficile est guberanare passiones, quam sensius; faciliuS cicurari possunt audacia, amor, odium &c adhibito rationis fraeno, quam fames, sitis, somnuS, aliaque pro sustinenda animalis vita necessaria. Quod si etiam fieri posset, ut homo enervatis animi passionibus ad immobilem mentis stuporem perduceretur quod tamen ante separationem animae a corpore est impossibile ) hoc tamen nequidem expediret; non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum, ideo sianum , an non aqua semper jacens , & quieta, est insalubris , & magis turbida ξ cur ergo animum a nobis exigunt immotum, ac torpentem Θ an non aequb homo sine pas. sionum agitatione erit inutilis , & nequidem ipsam vitam tuebiture an non per hanc immobilitatem animum vita privarent Opponunt temerarii isti haereticorum Patriarchae quandoquidem

Pelagii, Caeterorum De ementitae virtutis auctorum errores eX his foritibus hausti dicuntur ) multa sῖeciosissima argumenta, Vel potiUS scommata, quibus passiones impetunt. Dicunt primo, quod quidquid ag

86쪽

De bonitate malitia assionum. 7 i

tur , ex instigatione passionis, fiat ex amore proprio. Per quem creatura seipsiam constituit tanquam centrum aC finem ultimum: hoc autem quis neget esse turpe, & inhonestuin Z addunt secundo carnis affectus esse perturbationes, esse animi morbos, eX quibus consequitur, eundem aptum non fore ad fungendum munere siuo , seu ad utendum henh ra tione. Quemadmodum enim oculus non probe affectus deest officio suo manus intumescens agilitatem deperdit, totumque corpus Cum commotum fuerit , ad ossicium obeundum ineptum redditur ; sic animus ira turgescens, Vel audacia inflatus , aut dolore oppressus sanitate carebit; & sicut eos fanam mentem habere dicimus, qui nullo improbo perturbantur motu, ita ad insanoS erunt relegandi, qui contra sint affecti. Securius igitur erit perturbationes,cum quibus Vera quies consistere nequit, omnino ad nihilum redisere, quam prudentia regerer non prosunt milites sio Duci, qui illius imperium non audiunt, qui magis propendent ad bellum cum ratione gerendum, quam ut illius auctoritatem propugnent. Quam diu morbidae istae febres, etsi levi tantatum paroXysimo animum eXacerbabunt , tamdiu integra sianitate frui non licebit. Tertio denique totos se consumunt, ut nobis ostendant celeres istos animae Volatus ex peccato natos esse , & ad peccata, &terrena deprimere ; quod Vel maxime se evincere contendunt illo Apostoli : Cum e semus in corpore passones peccatorum sec.

Sed amabo i temperemus paulisper aestum , & mente composita libremus singula: primo igitur dico, si omnis amor concupiscentiae esset ad vitia deturbandus, tunc temperantia & fortitudo quoque ad malam hanc societatem pertineret; illae enim virtutes directe reseruntur ad iplius fortis & temperantis conservationem , atque adeo CX fine proximo , & amore conservationis ab utroque exercentur. Distingues ergo inter finem ultimum & centrum ipsitus appetitus sensitivi ex una parte, & inter centrum, & finem ultimum totius hominis secundum.

OmneS potentias, non est inhonestum , quod facultas sensitiva per actus suos sistatur in bono sensibili tanquam in suo fine, citra cujus limites se in eXtendere non Valet. Criminose autem agit homo , si bona sensibilia

per Voluntatem complectatur tanquam ultimum finem creaturae rationalis adaequatε sumptae. Ad alterum consentientem me habes , pas .siones esse morbos & perturbationes , cum rationis limites praetergrediuntur , vel quando iisdem male utimur. Et de his sapientissime pronuntiavit Caesiar apud Salustium de bello Catit: omneου homines , ut de rebin dubiys con Dant, ab odio, ira, se inimicitia, atque misericordia vacuos esse decet. At nobis sermo est de pathematis moderatis,

87쪽

Pars I. Dissert. VII.

& rationis dicto audientibus, quae tam utiliter possunt adhiberi, quam, cibus & potus, tanquam instrumenta ad stablimissimas virtutecassumuntur. Si appetitiones temperantur , & quamVis iudicium rationis praeveniant , accidere potest , ut nulla eX parte obfuscetur ejus claritas. 6d si etiam aliquo modo concitatioreS nisus leViter alterent cotaVenientem cordi dispositionem , id naturam humanam dedecere non est credendum. Quemadmodum enim moderatus calor, cibi simptio, &digestio perturbat , nec parum infuscat Vim intelligendi, & somnus prorsius tollit ejus usum , nec tamen haee censentur animali afferre nocumentum : sic quoque moderatae commotiones & si paulo intensiores non adversiantUr naturae , quam CXinde Vegetiorem, & expeditiorem reddunt ad opus jam deliberatum explendum , & ita malum hono per passionem illatum compensiatur. Ad tertium denique non sunt confundendi actus partis inferioris cum motibus partis superioris. Inclinationes corporeae in tota latitudine acceptae nec sint causia, nec effectus , aut poena peccas i. Non sunt Causa scelerum , quae saepi prosequuntur objecta, vel ex se indifferentia, Vel positivε rationi conformia,& quae staph juvant ad opera honesta melius perficienda. Multo minus convenit inclinationibus istis, ut numerentur inter poenas peccati a protoplastis nostris commissi; non enim persuadebis mihi, caruisse hominem in statu purae naturae si ita loqui licet) sensuum irritationibus, tum praevenientibus judicium rationis, tum subsequentibus. Non per suadebis , Adamum, & ΕVam sine genesi alterationum ViXisse, prout tamen absurdissimum est dicere, in illis posita suisse inflecta, quae eX carnibus aliorum hominum pullulant. Hoe igitur firmissim ε tene, nocere solum excessum, qui Vel non toIlitur, aut non compensiatur : Stoicos vero omnes noliis affectus amputantes, & nos spoliantes alacri vigore Iuxuriantis animi evertere nostri sensi is optimam partem , & hominem

ipsum de homine insiana tollere jactantia.

f. IV. Conciliantur Stoicorum dicta.

SΕd quid ego multum tanta Verborum , & rationum profusione Sto corum sectam oppugno , cum tamen ipsi e suo sapiente passiones non excluserint; sed eas admiserint, modb moderationem interventu virtutis susciperent. Nimirum nomine tenus ab ipsis dilii lemus, & ipsi Stoia

88쪽

De bonitate malitia pasonum.

Stoici affectum usiurpant, non prout communi Voeis rigore accipitur pro motu animae non superante mediocritatem , sed pro motu fines mediocritatis praetergresso , quem recte doeent exscindi , ac tolli opportere, nec esse temperandum ; cum eo ipso , qubd excedere sipponatur, non suscipiat moderationem , nec sit futurus, qualis revera est, si adhibita temperetur castigati me. Hoc ut evincam testes duos locupletissimos , & Stoicorum principes profero. Primus sit Seneca, qui etsi oppositum sensisse videatur, multis tamen locis luculenter defendit, eos motus in sapientem cadere posse, qui nullo mentem errore si abvertunt. Lege per otium lib. a. de ira cap. a. & inVenieS , quod nulla ratio persuadeat, quo minus fiat horror frigida asipersis, ad quosdam tactus asperatio ; quo minus ad peioreS nuntios subrigantur capilli, praerupta cernentes sequatur Vertigo, & rubor ad improba Verba suffunia datur. Lectionem non interrumpe, & ita scriptam invenies : ira praeceptis fugatur : est enim Voluntarium animi Vitium, non ex his, quae conditione quadam humanae sortis eVeniunt , ideoque etiam sapientibus accidunt. Inter quae & primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet. Hic subit etiam inter ludicra scutanae spectacula , & lectiones rerum Vetustarum. Saepe Clodio Cicero nem expellenti , & Antonio occidenti videmur irasci. Et ne judices,

Senecam in sapiente tantum admittere motu S primos naturaliter exsurgentes , hos que solum eundem non eliminare ; eXpresis ε te urget epist. 7Ι. ex qua haec Verba transsero : non educo sapientem ex hominum numero , nec dolores ab illo, sicut ab aliqua rupe nullum sensisti admittente submoveo. Memini ex duabus partibus illum esse compositum. Altera est irrationalis : haec mordetur, uritur, dolet. Altera rationalis : haec inconcussas opiniones habet, intrepida est, & indomita. Sic etiam lib. I. de ira dicit: illa utendum est, non ut duce, sed ut milite. Alterum, quem in testem produco est Epictetus, oui apud Arianum Iib. 2. Cap. 2O. haec nobis reliquit: enimVero qui potest olea non move- ri, prout fert natura ipsius 3 aut Vitis quodnam aliud est opus, quanti quale ei natura definivit Z neque enim vel olea Vitis , Vel vitis oleae potest opus praestare: tantum enim abest, ut id fieri possit, ut ne conjectura quidem aliqtia fingere istud liceat. . Quocirca nec homo omnino affectionum humanarum expers esse poterit. Palmaris est alius locus,

i qui ostendit id, quod quaeritur, ubi sic : visia terrifica animus sapientis non approbat, sied abjicit, resipuitque : igitur hoc est inter sapientem, &insipientem discrimen , quod insipiens, qualia sibi ipse primo animi sui

K pulsiu

89쪽

Pars L Dissert. VIII.

pulsu visa sunt, steri, & aspera, talia esse putet, & eadem incepta, quae

quasi iure metuenda sint, sua quoque Offensione approbat. Sapiens autem , cum breviter, & strictim colore, atque vultu motuS est, statum. . vigorεmque sententiae suae retinet, quam de hujusmodi visis semper habuit. Ut ergo dissertationem coneludamus, ossicium rationis erit praestare, ut in passionibus abscindatur id, quod in latissimos palmites exundat; nam ut nullam omnino patiatur, nec ulli sperandum, nec ulli exoptandum. Hunc modum observet, qui nec impietatem in corpus imitetur , nec insaniam mentis prodat. Fluant Iaehrymae , sed eaede exsiccentur: trahantur ex imo pectore gemitus, sed iidem & finiantur; talem te approba, qualem Virgilius Eneam describit: Mens immota manet, lachrymae Fomuntur inanes.

SIcut Ter Maximus Deus singulariter suam ostendit omnipotentia in stupenda hominis fabrica , in qua partes adeo inter se diVersias,

Terrestrem unam, coelestem alteram , animam scilicet, dc corpus conjunxit; sic illius infinita sapientia resplenduit in mirabilissima temperie , qua mutuam inter eas amicitiam constituit. QuamVis enim anima,& corpus contrariis ferrentur inclinationibus , corpus nimirum in terram, e qua fuerat formatum, anima Vero in coelum, unde siuam traxerat originem , scivit tamen intelligentia suprema tam dextere amborum desideria refrigerare, & justitiae originalis vinculo tam aret. Oppositos inter se appetitus constringere, ut anima particepS fieret omnium Corporis commodorum, quin ab eo ulla injuria afficeretur ; o Viculi mcorpus spiritui famularetur, quin tamen ab eo ullam pateretur Violentiam. Infelicissimo isto statu imperabat anima cum magna dulcedIne,& corpus summo cum gustu obediebat; qlaecunque objecta ipsis pro-

DISSERTATIO

Quanta sit passionuua vehementia , & quaenam

omnium. maxime violenta 39. I.

Pislsionum ferocitas.

90쪽

s Vanta sit passionum me entia. 7 s

rum non adeti longo tempore sortunatissima ista conditio perduravit . tamdiu soIum ea gavisae sunt, quamdiu protoparens noster divinis jussis obedivit. Quamprimum serpentiS promissis allectus, partes doemonis secutus fuit ; statim condignam retulit peccati poenam , & ex illius exemplo , quo Deo rebellaVix , etiZm reliqua quamvis stubdita , animalia occassionem sumpserunt, contra hominem movendi seditionem,& tanquam hostes capitales insurgendi. Neque hic finita est omnis tui mutatio ; sed ad interiora progressa, in ipso corpore principiorum divi,ssio facta & corpus ipsum animae bellum indixit, bellum tant6 crude

lius , quanto tranquillitas prior non oriebatur tanquam effectus ex natatura', sed erat merum gratiae donum. Inimicitia succedens priori tranquillitati eo adhuc nocentior eVasit, quod ex crimine genesim suam duxerit. Hoc enim sicut in se ex inordinata componitur confusione,ita ubi-oue discordiam proseminat , non solum ad exsequendam sententiam Divinae Iustitiae, sed etiam ut eodem tempore proprio obsecundet genio. Ex hoc fonte consiurgunt omnes nostrarum passionum turbines, qui licit aequaliter filii sitnt corporis & animae, ac inter Utramque partem mediatores esse deberent; crudeliter tamen oppositionem utriusque par, tis adaugent, ita ut nec minimum quidem actum obedientiae exercere velint si1ne crimine. Appetitus , qui concupiscentiae nomine auditur, plerumque corporis partes protegere conatur; econtra, qui irascibilis nomen implet, plerumque animae operationibus favet. Primus nos im mergit infami otio, & voluptatibus et secundus nos obarmat contra dolorem , calcarque addit ad actiones generosias incipiendas; ita ut homo vix possit cognoscere, quid sit Vera tranquillitas , sed cQgatur perpetubin se immanes nutrire ViperaS , quibus miserh dilaceratur. Ut vero manifestius pateat, quanta sit Vis affectuum , si modum excedant, nonnihil dicendum, quot, & quantos ipsi corpori aegritudunes hi animi morbi inferant. Vix non audeo asserere , sequb tot stra oulari desiperatione,quam anginae constrictione periclitantur ; tot ab ira in furorem agi, quot redundante bile, & felle corroduntur; tot desideriorum submergi poculis, quot hydropisi turgescunt; tot amoris igni-hus exuri, quot febrili exaestuant ardore; tot a moeror e exedi medullas, quot vetita absimit gangraena earnes; tot intestinis odiis exanimari, quot lenta plitisi devorantur. Non Vacat per pathemata fusius vagari ad ostendendum, quas in corpore infirmitates omnes undecim procreare possint: irae, & moeroris animi potissimum insipiciamus tristissima ulcera. De ira quidem , quamvis ea forte eXtremam cladem animali non inierat,

constat nihilominus , quantum damnum proficiscatur hac furente M

SEARCH

MENU NAVIGATION