Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

obtundit, & memoriam occupat, ne sit locus melioribus. Tum dulcedine illa nominis diligentiae evehuntur longius. Et tanta cura hut ulmodi rimantur, ac perquirunt, viva deatur in eo agi imperii totius salus: tanta gloria, si quis quid

eruerit, tanta ignominia si ignorarit, ut coniurasse contra rempublicam existimetur: hinc rixae,& maledicta,&conuitia arrocissima. lnis impenditur tempus, & obruitur ingenium cum maiore fructu aliis vacaturum, nam haec in infinitum recedunt, cassae cuiusdam sunt solicitudinis.Audiat de ea re Quintilianum: Nam qui omnes, inquit, etiam indignas lectione schedas excutir .anilibus quoq; fabulis accommodare operam potest,atqui pleni sunt huiuimodi impedimentis grammaticorum comentarii,vixi plis qui composuerunt, satis noti. Nam Dydimo quoque, quo nemo plura scriptit, accidisse copertum est, ut quum historiae cuidam tanquam vanς repugnaret ,illius proterretur liber, qui eam continebat, quod euenit praecipue in fabulo lis usque ad ridicu- la quaedam etiam pudenda: v de Improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis,& authoribus,ut succurrit, metiatur tuto: quia inueniri, qui nunquam fuerunt, non possisnt: nam in notioribus frequentissime de- praehenduntur a curiolis, ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire. Hactenus intilianus. Neglect' Iam vero sunt qui omnino formulas negliguntinam quucanonu. consuetudo sit magistra orationis,&huic ars cedat, quid aiunt, opus est canonibus & praeceptis, ex quibus non raro videmus multa in sermone vitia contrahi Z Nec mihi s ane nimia illa praeceptorum obseruatio,Vt exposui, placet:&si populum haberemus vel Latine loquentem, vel Grqce, mallem

- cum eo annum unum ad linguam illam percipiendam versari, quam sub eruditissimis ludimagistris annos decem.

Nunc vero quum ciuitatem nullam habeamus vel Graecet linguae vel Latinae,vel Hebraicae, quorum tandem usu diiceanus linguas has Ex auiboribus inquiunt quum ergo non succurret animo, quemadmodum apud illos legerimus,liae rendum erit, atqΗe etiam obmutescendnm, aut soloeci iis stellanda oratio, quod iis videmus accidere, qui formulas in totum respuunt, ut modo Cicerones sint, modo soloecistae.

Quid quod isti etiam normas qua idam sibi ex usu colligui, qui s.regantur in loquendo. Atqui haec est ars an non prae-- stat

112쪽

tu sigillatim consectaris, habere generatim annotata magna cura& iudicio. Profecto mediocris artis cognitio, de pueros ad cognitionem linguae manu ducit. & prouectis saepenumero adiumento est, quum a memoria nihil s uppeditatur lectum, quod fit ei, quod eloqui conantur, simile. Q uid quod nec analogiae normas singulorum verborum, & compositionis negligebant, etiam eo tempore, quum a populo peti poterat vi us certissimus magister sermonis, ut inuintiliani tempore, etiam Tullii, & vlus praue loquentium plerunq; analogia refellebatur. In scriptoribus quoq; nonnulla d prauata corrigit tur ex artis formulis,& canonibus. Sed haec a me planius fusius . explicabuntur in libris de ratione linguarum. Nunc solas artium corruptelas demonstramus. Hi vero veterum grammaticorum mores artem apud nonnullos in contemptia adduxerunt: Sed ea tamen res non tam

artem, quam profestares laesit: magis nocuit illud, quod non ulli,qui viriles admodu viros ex istimari se cupiunt, Grammaticam contemnunt quod pueris tradi sit solita. Ceu vero non & optima coueniat aetate illa exhiberi. Quis fundamenta dc tenues origines despiciat, sine quibus res maximae non constant Z Non dubitandum est quin utilitatem artis acuti stasime Romani proceres perspexerunt, de quibus haec sunt in libro Suetonii Tranquilli de illustribus Grammaticis: Post Laelium Stilone qui vixit Sylla dristatore cura gramaticae artis increuit,ut ne clarissimi quidem viri abstinuerint, quominus & ipsi aliquid de ea scriberent, utq; temporibu Juibusdam sis per viginti celebres scholae suis te in urbe tra-antur,pretia,mercedesq; ξrammaticorum ingentes:& haec quidem ea aetate, qua videbantur ad eum sermonem quein 1 uxerant cum lacte, non admodum arte hac indigere. Sed

illi nihil negligebant, quod posset aliquando prouectis utilitatem aliquam adferre. Idcirco de lingulis literis Iulius Caesar Dictator, de Coruinus Messala non solum oratorum aeui sui, sed ciuitatis quoque principes singulos libros conscripsere. Ergo illi minima consectando ingentem peritiae

omnis aceruum confecerunt: nos contraria ratione diruimus,ac penitus dissipauimus,minima non modo negligendo, sed etiam contemptu prosequendp, atque odio.

113쪽

ro DE CAV. CORRUP. ARTIUM

ossiugia Nam quidam aetate hac oderunt magis hanc disciplinam,

maticae. quia ignotam sibi, quam contemnunt tanquam vilem aut se indἰgnam. Sed ne odisse existimentur, contemptum aut negligentiam prae se ostendunt, tanquam eam pro nihilo ducant cura rerum praestantiorum occupati, rei'; huc est

paulatim deducta,ut grammatici nomen iam obiiciatur pro conuitio .Ego vero,Vide hoc quoq; loquar, non video quid. sit,uel in nomine, vel in professione, vel in dignitate grammaticorum despicabile, & cotemnendum: quae omnia isti. quibus grammaticus maledicti loco est, ignorant: sed nos paucis explicabimus. Gramma Primum Grammatieus literatus est: atqui hoc nomen holicae di-nestissimum, quo literis praeditus ornatusque denotatur. onitas. Literatos inquit Suetonius ex authoritate Cornelii Ne- Literata. potis vulgo appellari, qui aliquid diligenter, de acute, scienterq; possint aut dicere,aut scribere. tanta est in istis inscientia Z Si quis literatos appellaret tanquam honorificam nuncupationem amplecterentur, & pro beneficio haberent gratiam: si quis Ghammaticos,iuiuriarum dicam scriberent: non liter ac quidam canonici nomen libenter audi ut, regularis spernarentiir. Diaconos dici volunt, ministros se dici contumeliam clamarent. Ignoscendum quidem est inscitiae linguarum , indocta tamen arrogantia castiganda. Porro quid Grammaticus profiteturi non solum literarum& vocum peritiam, quanqu in neque hoc omnino parum, sed intelligentiam verborum & sermonis totius, cognitionem antiquitatis, historiarum,fabularum, carminum denique veterum omnium seriptorum interpretationem. Ruid

potest hod maius vel ampIius in studiis dici Z QIa de causa

illis,ut iam dignitatem attingam, permissum est descriptoribus cuiusque generis iudicium, quo licut Quintilianus re fert, ita sunt seuere usi veteres Grammatici, ut non versus

modo censoria quadam virgula notare, & libros qui falso viderentur inscripti tanqu in subdititios submouere familia permiserunt sibi, sed autho res ipsos in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero . Tales inter caetero uiuerunt Aristophanes, no author veteris comoediae, sed Graematicus Bizantius genere,& Zenodotus,& Aristarchus, qui cognominatus est censor authora,& alii permulti. Cui tandem vel philosophorum,vel eorum qui maximis titulis amplissimas

114쪽

ptissimas disciplinas, quasque nemo non suspicit &prose si sunt, & praestiterunt tantum est permissum nedum istissumosis, qui contemnendo omnia, vigeri volunt omnium callenti isimi. Ergo Grammaticorum nomen prisci affectarunt complures. Nec mate nostra defuerunt doctissimi, qui ornari se appellatione eiusmodi arbitrati sunt, inter quos Angelus Politianus,& Hispanus noster Antonius Nebrissensis, qui pro varia, & late patenti eruditione , quum esset diligenter in omni scriptorum genere Versatus,potuisset quodcunq; nomen usurpare, non lotum cum bona pro- sessorum eiusce artis venia, sed cum magna etiam linitia, quod non parum gloriae prosessioni suae accessurum ex huiusmodi hominis splendore, & nominis celebritate existimassent: nihil tamen dici & haberi maluit, quam Grammaticus. Nec Pius Ponti sex urbis Romae nomen eiusmodi ab horruit. At nihil scilicet praestiterunt Grammatici in omni renere doctrinarum. Ioannes Philoponus illustres ac celebratos scriptit in Aristotelem commentarios: huius nomen nec scholae ignorant, Ioannes Grammaticus nominatur, Erotianus Gramaticos enumerat, qui accuratos,doctosque in Hippocratem libros compotuerint. Xenocritus Hippocratis ciuis, Aristocles,& Aristeas Rhodii, Dydimus ac Antigonus Alexandrini. Utinam aliquid tale praestitissent uniuerti isti grammaticae contemptores. Quod si Grammatici horum temporum haec vel non faciunt,vel non possunt, culpa est hominum no artis,vel prosessionis. Profecto nimium favemus nobis. Pulchra volumus tantum credi, & haberi quae possidemus, caetera vilia & aspernanda. Si grammaticam haberemus, celebraretur ea a nobis, d cohonestaretur,esset ex prς cipuis,& maxime necessariis artibus. Argumento est , quod non quae uis grammatica a nobis improbatur. Qdiis enim istorum grammaticae oso . rum non caedit suum puerum,si dicat,ego seciuor tibi at permittit dicere, ego sequor abs te: quia illud scit Latinum non esse,hoc nescit Eodem modo Latinam linguam contemnunt: at qui clamores quod in vulgares linguas quς damde Latino vertebaturi non id in totu probo, sed tantum malitiam istorum' retego: nam quia hanc non habemus, ne hac parte existimemur maci, nec velle quide nos habere simulamus. Olim ita sunt vitioso sermone usi quida ac spurco,ut

Antoni Nebri sensis. Gramma

ticoru va

ria erudi

tio.

115쪽

i DE CAV. COR RVP. ARTIUM.

eum videantur consulto asscctasse, tametsi non multo poterant tertius loqui, sed quaedam certe minus sordide potuita sent dicere. Nam simul ignorari coeperunt linguae, continuo quod intellectum non est desiit in pretio esse, & post paulum ignominiae ac dedecori duci apud eos, quos pudebat& nescire & ab aliis doceri: pigebat tamen in curam se & laborem dare: quocirca opera ea in re noluerunt ponere, qua cu desuetudine facta esset obicura & perdissicilis: tum nihil

utilitatis allatura videretur praesenti exercitamento artium, imo vero cum probro, &derisu omnium disceretur. Nam quando de linguis desperauerant,tum auditores suos, ad omnia quae traderentur sequaces, tum populum minime repugnantem in eam opinionem adduxerunt, ut cultu illo, atque ornatu sermonis magnae atq; excellentes artes tradi noposse haberent persuasum, quicquid lic diceretur esse Grammaticam, quicquid suo illo more icede ac lordide, id demum esse ex disciplinis altissimis, ac praecellentibus. Quoties illud mihi Ioannes Dul lardus ingessit quanto eris melior Grammaticus, tanto peior dialecticus, & Theologus: quali vero no sit Latinus,& Graecus sermo multo quam ipsorum balbiis ima barbaries facundior,& copiolior,& non maximi viri de artibus omnibus quanto quam nunc accuratius, &rectius purissimo scripserint sermone. Sed haud dubie noua prodigia qui dificatio, realitas, identificatio, quiditatiue,ecceitas & limitia vetere elegantia explicari nequeunt: non capit res tam immundas pannus candidissimus. Sed nec illi omnino in dubie mentiebantur: nam illae artes, quas ipli somniarant, ut a rerum natura , sic etiam ab omni ulu sermonis abhorrebant: noua rerum natura fuit illis quaerenda, nouus sermo. Ergo si quid ex veteribus disputationum gratia attingebant, partim animo semper in quaestiones vel armandas, vel exarmandas intento, non vacabat quicquam de sermonis ulti annotare: tum quod viderent no sacere ad eam

spem laudis, quam ipsi captabant, ut ingeniosi esse ac docti crederentur. Nam qui paulum ab scholasticis illis exerc

tamentis abscesserant , secretorum studiorum fructu atque oblectamentis contenti , diligentissime cultum orationis assectarunt: ut Beda, ut Bernardus, Hugo S. Victoris, Ricaria diis item S. Victoris, Robertus Tuicentis,Gerson, Cusanus, bimon Cassianus, Alcvinus, Rabanus, id genus alii, non tamen

116쪽

LIBER SECUNDUS. 73

men plus assecuti vitio seculi: quippe adeo sunt procedente

tempore ob Icurata Omma, Vt iam quum vel maxime cupe-xent nescirent tamen quid in tantis tenebris sequeremur. Ita Putantes ligonem sumere, arripiebant penicillum, & cistam Pro arca:vt nec hi recentiores qui a Laurctio Ualla ad hane actatem fuerunt, quum summa lant in reuocanda Latina lingua vii diligetia, nondum tamen distinguere potuerint verba, quae urbana , quae rustica , quae germane Romana, quae Peregrina, quae per iocum detorta. Neque urbanus est sermo, quicquid in Bucolicis Vergilii : de quibus est illud, nostri sic rure loquutur. Nec quae apud Theocritum, qui magis etiam quam Virgilius pastoricam ruditatem in loquenco expressit. Nec omnia sica servix, quos Plautus inducit, dicta,ut senatores loquebantur. Rilus causa multa inuersa. Sed tantae in linguas & tam densae incubuerunt tenebrae , Ut

depraehendi ista nondum Iotuerint. Ad haec quomodo potuit vel ab ipsis artis professoribus sedulo , S pro dignitate Grammatica tractari, quum illi quoque ipsi probro ducerent Grammaticos vocari se ZAn potest recte munus aliquod administrari, nisi ab eo , qui illo & delectatur, & glora atur

tanquam tibi decori futuro Θ Amissis vocabulorum veris ac genuinis lignificatibus, tum etiam ratione coniunctionum, atque idiomatis linguae, neceste fuit primum iudicium funditus tolli : illud dico iudiciu a Grammaticis usurpari, & eis omnium sententia merito concedi solitum. Hanc exegeticen Grammaticam amitimus: methodicen vero clauiis Donato, Prisciano,Capro, Phoca, Diomede, & reliquis veteribus inuaserunt: qui quum desernaone Latino praeci perci eas ipsas praeceptiones barbare tradcbat,ut Alexander Gallus:& quia expositionem vocabulorum qualemcunque, aliquam certe oportebat scholis perhiberi, Donato, Servio, Acroni, Porphyrioni,Festo, Varroni, Marcello, de huius notae thccesserunt Hugutio, Papias,Catholico, Brachylogus, Graecismus, Ioannes de Garlandia,& alia ridicula nomi na, quae docerent suam quisque patriam barbariem , non Latinam linguam. Nec satis illis luit haec ignorasse, & ab eorum cognitione Linguas arcuisse alios pro virili parte sua, etiam infamarunt teterri- Vocant mi criminis , ne quis vellet propius accedere metu contagii. haerescos Aiunt linguas erroru estre quoddam velut seminarium. Pri- seminamum no puto eos id sentire de linguis omnibus mam & ipsi rium.

117쪽

iidem, qui haec dicunt, tametsi spurcam, obscoenam, distortam balbam, vitiosissimam linguam tamen habent aliqua, fontes totius sapientiae & mundi oracula. At linguae excultae aiunt atque elegantes. At ipsi admirantur, ac suspiciunt concio natorem in patria sua lingua facundum& exercitatum. Latina, inquiunt ,& Graeca, quid meruerunt miserae: sed

hoc qui constat, quum ipsi videre velint Latine loqui se, Aquidem accuratius Latina intelligere, quam illi, quos ipsi vocant linguarum professores, ut Hieronrmum,Ambrosium, Hilarium Augustinum,&veteres Iurisconsultos, qui omnes Latinassime scripserunt. id ergo si intelligas linguas, non Potes esse hqreticus Zeris,si loquare3ceu vero in sex mone lita sit haeresis,&. non in intelligetia an ideo erit fons culpandus, si liquidior fluat,& purior ZDeinde cur potius vera & exacta Latina hqreses adteret,quam corrupta dc neglectarquati non omnes pene haeretes e prauo sanctarum literarum intellectu nascantur: quod necesse est iis continge re, qui linguas eas ignorant, quibus scripturae sunt proditς. Mirum ni Basilius,& Gregorius Nazianzenus,& Chryso . stomus, quanto Arrio eloquetiores fuerunt, tanto haereticiores existimenturitum Hieronymus haereticus sit, qui Latinos, Graecos , Hebraeos, Chaldaeos scriptores plures euoluit, accuratius excussit, quam eoru qui post eum quisqua: nempe homo summa industria praeditus, indefatigastini studio & longa vita usus. Vigilantius vero, lovinianus, Russinus Catholici, qui minus craece ac Latine, quam ille nouerant,& quos Hieronymus velut linguarum imperitos insectatur, tanquam errores ex ignorantia hauserint: R revera ita erat nam ut de aliis taceam, Vigilantius si sciuisset qui vocarentur Hebraice fratres, & vim illarum vocum nouisset primogenitus,& antequam, non illa aduersus puritatem sacrae virginis deblaterasset. At docti sunt Graeci ac Latini Germonis Lutherant.& Lutherus ipse quos Potis ex Romanus,&Academiarum consensus damnauit. Auditis dialecticorum acumen Z inuid,num non etiam Lutherus dialecticus,& sophista,&Theologus scholasticus ,& quidem magis

quam Latinus Znam Graece nihil penitus nouerat, quum adscribendum accessit, Latine parum admodum:& quae tuenda tui ceperat,dialectica, & argumentatiunculis tutatus est,

non linguis. Sed fac habere linguas. An quicquid vir malus

habeti

118쪽

hibet, protinus malum est 'ec unde venenum quidem sumit mana viperae dc serpentes eisdem herbis victitant quibus

oues eae tamen in bonum, & salutarem succum conuertunt escam: illae in virus malum & mortiferum. Panis salubris est sano:aegro noxius. An aliunde liaereses suas coeperunt haeretici,quam ex dictis mysticorum librorum, sed quae inscitia & arrogantia sua deprauarunt,dum malunt illa ad suam opinionem detorquere, quam mentem suam illis accommodare Z Cur quum damnati sunt Vicleuus,& Ioannes Hus, non etiam damnarunt phisticam,cuius illi erant callenti C. 'simi 3 videlicet hanc omnes norant, linguas non norant. Sed quid in re nulli ignorata immoramur ZLutherani sunt Pomeranus, & Lamberius,an non magis Latini rex Angliae, Romensis, Ruseus, Latomus, Clichtoueus:& in eadem Germania Mosellanus, Ioannes Faber,Capito, Eccius Contra Lutherum Erat mus, Sc Longolius scripserunt ,& contra Erasinum Lutherus. An non his Lusterani omnes in oratione concedunt Tam abest ab omni haeresi Budaeus, quam dulce ab amaro. Vivit ne quisquam hodie utriusque linguae callentior mi id huc adieram Alexandrum Tonstata, Morum, Sadoletum, Benabunti, Lalcarem, Araxium,tot philosophos, tot theologos linguarum peritos, quis omnibus atro

cissima fit iniuria si cognitio puriorum linguarum seminarium haereseon existimetur. id illi illi, qui linguas insectantur, quam iactarent eas palsim, quam ostentaret, si vel intra mediocritatem haberent: quantopere affectant,& nosolum eleganter nolunt dicere: sed si vocabulum unum sunt

nacti paulo tertius,illud tanquam gemmam in pileo in Hi-gito ubiq; monstrant atque ingerunt oculis:ergo quod habere tantopere concupiscuut, quia non habent, damnant. Si haberent, vehementer de eo gloriarentur. Cedo vero , est in studio votu haeresis, an studio rerut utrum est in voce hqre

sis,an in re S tultum est in voce dicere:est ergo in sensu & re. Atqui res & sensa no sunt linguae.Dicet aliquis,est in iis sensis quae linguis sunt tradita .Age, quoru ,authoru,Gentilium, an Christianorum,an haereticorum Z Gentiles si ansam dant haereseos, peius faciunt qui Aristotelem , qui Porphirium, qui Aberroem tanto studio euoluunt, quam qui Ciceronem, Liuium, Entilianum, Virgilium,&eiu si nodi. Q i se uuae paratior errorum materia, virum ex disputatione de

119쪽

de anima Aristotelis, Aberrois, exadri Aphrodisiet, an ex uniuersis poctis,& oratoribus in quid dicam , uuam est in Ethicis,in Politicis Aristoteles impius. A christianis vero nefas est dicere instillari haereses, siue Latini sint, seu Graeci,

quorum omnium scripta,& sententias, quomodo possunt, conantur cognoscere linguarum inimici. At haereticorum

libri nulli sunt,& ii qui iunt eos studiosi linguarum ma2is

Theologis legendos concedunt, quam ipti attineunt :ma uult enim Latino aut Graeco sermoni deditus , quid Cicero aut Demosthenes dicat,& quemadmodum scrutari, quam quid Ioannes Vicietius, cuius libros ne inspiciat quidem, etiam magno pretio inuitatus. Q uid Z nolunt legi proceres artium,S disciplinarum omnium , philosophiae Platonem& Aristotelem: medicinae Hippocratem,& Galenum. Iuris illos veteres pandectarum,aut Caesarii in rescripta Theologiae, Cyprianum, Balilium. Chysostomum , Hieronymum, Augustinum, Ambrosium Hilarium. Atqui omnes hi sine linguarum ope intelligi nullo modo ponunt.Cur damnant linguas Zquur iis, quibus bene eos oportet cupere, tantum bonum inuident i Si quando aliquem ex iis scriptoribus, quos modo nominaui, legunt, quod fit raro,& sero. Sed quum sit tamen, tum deprethendunt quanta luce ad intellirentiam authorum careat, qui a linguis sunt destituti, ac inopes. Pro ecto oportet eos este prauissimos ac impios, qui quod ipsi lint caeci, Mec alios communi hac luce patiantur frui. Enimuero non tam ego de illis male sentio , quanti belsint iniseriti., Sex eis nonnulli stupidi, ut credam haec ipsos

non assequi. Sed hoc eorum animos urit acriter , quod vident aduentu linguarum non parum dignitati,& gloriae eorum detrahi, qui tam necestaria eruditionis parte carent. Ideo linguas rem inuisam sibi conantur cum haeretibus co- iungere, re omnibus meritissimo invisa. quum natura & resint ditiunctissimae, quod vel pueri ipsi non tenorant. Nec ipsi sane Latinae linguae calumniatores parum ei debent. Nam quum alia permulta, tum haec ipsa, quae de linet uis latrant, ii vulgari aliquo sermone dicerent exploderentur a populo, dc eiicerentur: quia tamen facie aliqua Latini sermonis balbutiunt, non feruntur modo, sed etiam adorantur a multitudine, quae credit non aliud Latina lingua contineri, quam mera mysteria. lam vero mirum si altercationis & ri-

120쪽

xae hanc studiorum partem quietam reliquerunt: minimc gentium. Sed quaestiunculae illae verae grammaticae de cognitione Disputa- antiquitarum; de fabula de historiola,de loco alicuius scri- tiones in ptoris,de voce,de proprietate sermonis,de ratione carminis Gramma parum iunt visae aptae ad suppeditandam altercationi con- tica. tentiosam materiam. Nam si quaeras quis consecerit primum Punicum bellum, aut quo primum appulerit Aeneas post tempestates aut quid sit vitilitigator apud Plinium &Catonem: si recte ille responderit ad aliam quaestionem est tibi transeundum,sin secus adducta boni scriptoris lententia & authoritate corrigedus. At isti in eadem quaestione volunt diu litigarucedere melius diceti, aut ad aliud disterediargumentum transire turpe, tanquam torpidi & rudis sit ingenii non inuenire quod in eodem cauilleris: statim conclamant,ad rem, imo vero in rem,& praeter rem. Ergo ex aliis artibus pertracta sunt in grammaticam prolixioris rixae, incitamenta & tamenta: quod non facile modo fuit lactu philosophis,& Theologis, qui occuparunt ludos literarios

ut ex suis concertationibus aliquid in prima haec rudimenta derivarent, sed etiam necessarium iis, qui alia omnia Frς ter rixosa haec, nescirent. Ex dialectica sumpserunt dii initionum & diuisionum rationes, argum etationes, maiorem, minorem,conclusionem,consequentias.Vnde sunt quaestiones super Donatum,& glossa notabilis cum argumentis, &manulis,& alia iucundiora dictu, quam leth u.Tum ex metaphysicis realitates, formalitates,entitates,de modo significandi vocum: de quo scripserunt Scotus,& Albertus Saxo:& libellus Boethi, tam illius, quam cui titulus est de scholarium disciplina: qua re nullam ego in uniuersa artium o-nanium corruptela ineptiorem aut stultam magis excogitatam unquam esse arbitror. Vt quaeratur cur nomen hoc masculinum lit, illud neutrum,hoc verbum activum , illud deponens. Ceu vero non idem nomen apud Graecos masculinum lit,apud Latinos scemininum aut neutrum. Idem verbum Graecis activum, Latinis deponens aut neutrum:& diuersae voces eiusdem significatus in eadem lingua genera, &inflexiones habeat diuersas,& alia pene in finita, Scilicet ne .cessariae erant amoenae aliquet digressiones aslecutis penitus, quicquid de grammatica arten Latino sermone pote

Modii significassi

SEARCH

MENU NAVIGATION