Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

rat disti: ingenia bonorum authorum lectione defessa reparanda erant iucundis diuerticulis. Sed quum iam Latina linrua prope tota interisset,viderentque plausibile,& venerandum,magnique ad opinionem ingentis cruditionis momenti horrenda barbarie, & soloecismis orationem conspurca re,unusquilque ad exprimendum quod volebat, verbum de

sermone vernaculo mutuabatur, alias quod decorum crede

returui quam pessime Latine loqueretur: alias quod expe ditius: interdum quoque quod meliore quidem voce non carebat quidem, sed non esici intellecta. Itaque malebant aliqui iuxta vetus dicitim imperitius loqui,modo apertius: nata est hinc barbaries non una,sicut una erat Latina lingua, Barba verum sua cuique nationi & genti. Aliam ex suo vernacu-ries mul lo inuexit Hispanus, aliam italus, aliam Gallus, aliam Ger-tiplex. manus,aliam Britanus, nec lii mutuo intelligebat. Cognitio nigrammatices adiuncta cst poetarum,& historicorum e-Poesis. narratio, atque interpretatio. Poetis oratio est certar cuidam degi numerorum astricta, in qua non solum est pedum alligatio, sed etiam rhythmus,& concelus quidam harmonicus, quo audientium aures capiuntur,& demulcentur animi.Apparet quastum esse delinimentum hoc ,ut si quid vellent altius in auditorum peruis demitti,& tenacius a stligi memoriar,hoo lenocinio delectationis lacile consequiniatur Nam S libentius in animos admittimus quae sic delcciant,& numeris deuincia atque alligata magis recordamur. Itaque pri/nis & vetustis carminibus laudes sunt decantata Dei immo vialis a Mole &Dauide, Rege Israelis S apud gentiles deorufesponsa carminabus sunt aedita, quorum oporteret quc mdiutissime recordari. inio circa condimentum hoc rebus Profuturis tantopere conducibile, quum ad res minime est Profuturas translatum, apparet ex suo loco In alienum admodum inuitum ac coactum demigrasse : hoc asperserunt

res leues,ac noxias , S tanquam melle venenum intinxerunt.

Primi illi gentilium poetae Amphion, Orpheus, Linus , Musteus, Thamyras,& eos secuti Phemius, Homerus , Hesiodus carminibus,& cantu dulcissimo genealogias de acta pcr: cuti sunt perditorum hominum, regulorum, pastorum , denique illoru omnium, quibus rudis. vetustas vel ob Inuentionem falcis aut rorulae,aras S templa erigebat, & honores tribuebat uni Deo immortali debitos .Hinc eorum peregri

122쪽

nationes,nuptias,conuiuia,venariones, nauigationes, quae omnia quum narrant, reris vel eorum patientiam , qui

tam diu sustinere potuerint de rebus usque adeo leviculis costare,vel auditorum lectorumve quos longae adeo fabulae

e re nihili taedium non coeperit. Huccine cantus illi musiaci erant quaesitit ut homines libenter audirent coenatos nescio quos,aut venatos aprum, quem prima serierit puella venatrix ,aut Herculem duos occidisse tauros, ex quibus sibi & comitibus coenam struxerit. lam pergunt in gestis illo rum quos populus pro diis habet, colitque: narrant eorum bella, parricidia, adulteria, expulsiones paretum,fraudes,i pietates, scelera capitalia & nefanda. At de qubius haec 3 ne pede iis quos imitari nos quatenus liceat, fas iusque sit, ita ut nullum in ciuitate admitti vel flagitium pos sit, vel malum facinus, cuius non homines deum aliquem habeant autho-

rem,& exemplum quo non modo se tueantur,verum etiam

ad illud incitentur atque inflammentur: an non in theatro gentilium, & quibus erat deum atque hominum pater Iupiter,audet histrio persona adolescentis magno cum plausu dicere: Deum sese in hominem conuertisse, atque per alienas regulas venisse clanculum,perim pluuium fucum factum mulieri. At quem deum qui templa summa sonitu concutit. Ego homuncio hoc non facerem t ego vero illud ita seci ac lubens. Respondeat totum theatrum pro suo Ioue, purget deum, damnet hominem: quomodo id faciat non inueniet. Si inter eos sedebat Lς lius aliquis, aut Galba, aut Gracchus aut quil quam illius aeui orator surgat,dicat colorem aliquem pro suo deorum rege. Quocirca grauissimus philosophus Plato non poetin ex illa ciuitate exegit, quam condebat hominum bonorum , sed ei ut modi poemata &poetas. Quid de deorum prouidentia, de praemias bonorum, de malorum suppliciis ea dicunt, quae expolita sint irritioni omnium. Lucianus Sophista ex placitis Epicuraeae suae sectae , omnes gentilium deos, eorum facinora , actiones, sacra & religionem naso suspendit: nihil iacit magnum: vel vetula quae uis delyra tales deos irrideat , ac contemnat. Trahunt quidam illorum tabulas ad interpretationem

quandam naturalem, ut Stoici. Alii ad moralem, sed ita quemadmodum omnes Graecae, Romanae, Barbara historicroilentiorqueri. Eo deducut eorum dicta, quo ipsi pertin

123쪽

ro DE CAV. CORRUP. ARTIUM

re nunquam sunt suspicatimon aliter quam quod Donatus Grammaticus facit in explicatione consiliorum Terentii. Sunt scilicet haec Poetarum figmenta sensus spiritus diuini, . qui unus capit omnes quotquot venire uniuersis hominabus in mentem possunt. Landinus adeo Virgilii Poelim ad mores,& naturae causas trahit, ut non solum absolutum eum

philosophum, verumetiam Christianum fuisse contendat. Homerum Graeci non philosophum tantum, sed omnium quoq: sectarum & initia omnibus dedisse Ionicis, Italicis, Platonicis, Peripateticis,Stoicis, Epicuraeis, Academicis. Scite Seneca: apparet nihil horum esse in illo, quia insunt omnia. Plato sententiam suam aperte ponit in Phaedro,& quidem Socratis perlonae assignata. Si quis inquit fabulis poeticis non habens fidem ad couenientem senium velit tradu cere, tanquam rusticana quapiam fretus sapientia, otio nimirum magnopere indigebit Sed Stoici & quidam veterum philosophorum prudentit si me ad altiores lenius traduxerunt Homeri d rina,vt freta ad vulgum tanta authoritate , ac fide, minus laederent. anto sapientius quam nostri, qui ea, quibus vident multum a plerisque tribui fidei, malunt premere, quam leniter ad se deflectere. Sed istud aliorsum, re altius pertinet,de quo dicemus aliquando. Delcenduntiam adus ad homines .ini id aliud sunt de hominibus dicturi, quam dixerant de diis ξ nefas est meliores homines facere, quam deos. Bella&saeuitias deorum,& amores , R diuitias,&fraudes,&versutias cecinerant. Tales emiaxerunt homines maxima laude dignos, quales deos summos: acutissime isthuc quidem. Q ine nam enim inueniri poterat laus amplior, quam essedus immortalibus longe simillimum Ego

vero homuncio id non iacerem tego vero id feci , ac lubens. Canuntur & concelcbrantur ab eis ultiones, bella, & exempla omnia crudelitatis. Homero imago optimi principis expressa est in Achille, quo nullus fuit truculentior, aut In humanior. Imago sapientis in V lysse, quo nullus fuit fraudulentior, aut mendacior. Admirantur potentiam, regnum,

opes, adulantur eis , pares faciunt deo , qui his sunt praediti. Quid illi qui vel suos, vel alienos sunt amores perlecutiΘquanta peste pueritiae atque adolescentiae animos consauciarunt Quid enim aliud sunt cordi adolescentis amatoriae narrationes, quam flamma stupis proxima Z ipsae per se attrahunt,

124쪽

qui.

dicte

si me

aedii.

trahunt,atque incendunt, de quibus Menander sentit, cuius versiculum Paulus Apostolus ore suo colecrauit: Corrumpunt mores probos collocutiones improbae. Atqui omnia de libidine,de seuatie, de inani gloria, defraudibus non dicta sunt rudi ter,atque ampolite, ted exculta, exornata, ut etiam absque omni rei iplius illeclamento verba ipla per se arriderent, atque abblandirentur. Quid vero an allis rebus,quas ultro malitia nostra expetit Z quas audire, quas videre gestit, quas omnibus sensibus usurpare, ad quas toto ampetu serturὶ Res sine verbis inuita issent,& attraxissent verba sine rebus ad se pellexissent:dulci veneno dulce additum est condimentum. In quo gemina accepta est calamitas,& quod ab- Iecerunt occasione tantarum utilitatum, si illa numerorum sua imate, atq. elegantia orationis res optimas audientium mentibus instituissent commendare,& qued teneros animos, & in quiduis flexibiles rebus pessimis aniecerunt. Istisne tandem rebus parati sunt numeri tantae melodiae, ut melius humanis animis mala commendentur istis canendis assecuti sunt poetae, ut diuini vates nominaremur, ut sancti, ut pii, ut audeat dicere Ouidius: Est deus in nobis agitante calescimus illo. Sedibus aethereis spiritus ille venit. Est deus in nobis, sunt & commercia caeli. Quaeso te Publi Naso quando Zquum doces quomodo pueIIa sit expugnanda, an quum epinicion cantas de expugnata An ne quia finxit haec Homerus & transtulit ad deos hominum ineptias,leuitates,malitiam, scelera, dictus est ingeniorum parens Θ quanto ille aptius,qui nugarum patentem nominauit:& Eratosthenes, qui poesin anile nugamentu nuncupabat. Et tamen consuetudo haec legendi ac scribendi incam opinionem homines adduxit, ut Iam non existimet ut Poema, nisi de vitiis canat: ita in poesintaquam in sentinam quandam vitia omnia confluxeriit, ac recepta sunt. Lex carminum haec est a Catullo lata. Solonem aut Lycurgum dicas,aut si quis fuit istis sanctior. Nam castum esse decet pium poetam Ipsum,verticulos nihil necene est. Qui tum deni oue habent salem dc lep6rem, Si sunt molliculi,& parum pudici.

O uasi vero castus poeta esse postit, quum in libidiam est

125쪽

s, DE CAV. CORRUP. ARTIUM.

immersus, de libidine cogitat,libidinem meditatur, scribit, cantillat. Plato in Phaedone poetam ait oportere fingere, si

sit futurus poeta: idem Plutarchus. Aristoteles etram de rebus magnis & seriis scriptore, no poetam nominari perhibet: sed ali sid quiddam,ut Empedocle . Est ne magis quiddam

quam de Deo caneret atqui poetarum est hymnos componere. Cur orationis luauitate vel nugas con ierit poeta, vesres malas, magnas autem & praestantes no poterit quas Volet memoriae quam diutissime mandari 3 Iam vero cur vera non canet poeta ut falsa Z An non satius est dulcedinem veritati, quam mendacio inesse Canit Virgilius res commentitias de Aenea,canit res veras de Romanis in VI.& VIII.Cur

minus hic quam alibi poetat An non in Georgicis poeta,&quidem melior, quam in Bucolicis ξ At vero quoties in illo opere ad fabella digreditur statim adest Seruius, qui summoueat nos Vergiliu no obliuisci se esse poetam,hoc est nugatore .Quam vera Lucanus canat, scriptu est de illo distichon: Sunt quidam qui me credunt non esse poetam, Sed qui me vendit bibliopola putat. Quasi vero materia distinguatur ab aliis poeta,& non oratione. Quod si omnino poeta is demisi est, qui mendacia versu concelcbrat, valeat poetis. Quid mihi mendacita, & vitia, ad quae seror procliuis , etia suauitate& blanditiis carminis

instillas, ut medullis vel non sentienti affigantur Z inlid me

in Syrenes praecipitas , quae cantus dulcedine deceptu interficiant 3 male proiecto isti merentur de arte poetica , quam tantis laudibus in casum tollunt, si unicum illi opus tribu ut nugari .Hactenus quidem rerum corruptela. Iam verboru, quae per recentiores coligit. Nam ut crassi illi victores, qui se, ut tempestas quaedam a Septentrione in Occidente effuderunt, non magis harmoniam,& concentu allum Graeci, ac Romani metri. capiebant, quam asinus lyram , aut Midas

Apollinis melodiam, ut est in fabulis, ad permulcendas asi-mnas illas aures omisso rhythmo & proportione longorii, ac breuium similiter cadentibus , & delinentibus fuit opus,

alioqui non magis metrum censuras, quam orationem numeris solutat n. Nam discrinien omne breuiu, de longarum syllabarum prorsum amiserat, quod acuta illa Romani, aut Graeci populi auris facile diiudicabat. Hinc vulgares omnes

per Europam linguae non aliud habent metri genus:translatum

126쪽

tum hoc est ad Latinum sermone,& diuersi excogitati concentus,ut sines similiter desinerent, ut media cum finibus, ut media inter se, fines inter se, quoru singulis sunt sua nomina,caudati,leonini,& alia quae satius erit non comemorari.

Sed belle in sua barbarie luserui deploratis illis melioribus, tanquam ita esset de rebus humanis actu, ut nullius felicioris, quod ad literas pertinet, seculi spes vlla foret reliqua. Venit in scenam poesis populo ad spectandum congre- Potasgato, & ibi sicut pictor tabulam proponit multitudini speia theatrica.ctandam , ita poeta imaginem quandam vitae: ut merito Plutarchus de his dixerit, poema cile picturam loquente,& piacturam poema tacens, ita magi ster est populi, & pictor, &poeta. Corrupta est haec ars quod ab infectatione flagitiorum , & scelerum transiit ad obsequium prauae assectionis, Ut quemcunque odisset poeta,in eum linguae ac styli intem perantia a teretur. Cui iniuriae atque insolentiae itum est obuiam, primum a diuitibus potetia sua, & opibus: hinc lexibus , quibus cauebatur, ne quis in alium noxium carmen pangeret. Tum inuolucris ccepit tegi fabula: paulatam res rota ad ludicra,& in vulgum plausibilia est traducta ad amores, ad fraudes meretricum, ad periuria lenonis ad militis serociam & glorias: quae quum diceretur cuneis refertis puerorum, puellarum, mulierum, turba opificum hominum,&Tudium, mirum quam vitiabantur mores ciuitatis , admonitione illa,& quasi incitatione ad flagitia praesertim quum comici semper catastrophen laetam adderent amoribus , dc impudicitiae:Nam si quando addidissent tristes exitus,deterrui ment ab iis actibus spectatores, quibus euentus esset paratus acerbissinius. In quo sapientior fuit, qui nostra lingua scripsit Celestinam tragicomoediam. Nam progressui

amorii, & illis gaudiis voluptatis exitum annexuit amaris simum, nempe amatorum,lenae,lenonii, cal us, & neces Violentas. Neque vero ignorarunt olim fabularum scri ytores turpia esse quae scriberent, & moribus iuuentutis damnosa. Plautus Captiuos suam fabulam sic commendat: Prosecto expediet fabulae huic dare operam. Non pertractate facta est,Neque item ut caeter Nec spurcidi insunt versus immemorabiles. Hic neque periurus leno est, nec meretrix mala,

Nuque miles gloriosus.

127쪽

Hanc eo commendas nomine, cur non & alias eundem admodum componis 3 Sed statuerant omnino populo se venditare, & ab illo captabant plausum. Poeta quum primum animum adscribendum appulit, , Id sibi negotii credidit lotum dari Populo ut placerent quas fecisset fabulas. Erat ille populus & ignorantia numinis,& magnitudini

opum ac imperii in omne delitiarum ac voluptatum genus pro usus & proiectus: nec aliud ingenti fauore excepturus, nisi ea quae animo sic imbuto atquGnstituto obsecundaret. Recetiores in linguis vernaculis multo mea quidem sententia excellunt veteres in argumento deligendo. Nullet sere exhibentur nunc publicae fabulae, quae non delectationem utilitate coniungant: quemadmo m iidem recentiores arte superantur a priscis Poetis , tametsi nec illi ubil fuerunt artis obseruantes, Aristophanem dico. Plautum,Ennium,&, qui omnes dicitur arte vicisse, Terentium. Nam decori saepe obliuiscuntur. Sic agunt fabulas,ut videantur agere, quod est indecorum: nam fabula non refert seipsam, sed rem gesta, aut qui gesta fingitur, ut rem pictura, non se Sume tibi verbenas ex ara, inquit Davus apud Terentium at res Athenis acta exprimebatur,no in scenameq enim in scena pepererat Glyceriu,ut eius infantulus inuolucdus esset verbenis arς Α- pollini ,aut Bacchi, quq duq in scena erigebatur,ut Donatus exponit. Nonne tu dixti mihi esse inimicitias inter eos, ait Simo. Atqui scenae ita erant occupatae, ut nullus existat lo

. cus in quo id potuerit Davus dicere Simoni. In Mostellaria Plauti nominatur de improuiso quidam,cuius nomen pau- liue antea dicebat se ignorare,qui nominat. Et in Poenulo loquitur Hanno Poenus. At ut scias nunc de hinc Latine iam loquar: quum res fingatur Athenis contigisse: nec seruasset decorum si dixisset,Graece loquar, sed sic: langua qua tu me intelligas, atque hic iuuenis. Tum in media actione,inducit dicentem agi fabulam. Donatus illo Terentii loco, utinam

inuenirem unde me praecipitem darem,ait: Non posse ferrunominari in comCedia, ne transeat in tragoediam. Quod si verum est, non semel ex socco in cothurnu transcendit Plautus Nam in Pseudolo ferru nominatur:& in Cistellaria adolescens quidam vult sibi manu adferre gladio armata. Sed sor' tassis dictu illud Donati est ex nimiis illius subtilitatibus.

Hist

128쪽

Historia sequitur, in qua dissinienda parum ei sustos li- Ηin

mites circundederunt. Alli enim sequuti etymon historiam dictam volunt ab quod est videre, quasi viderit quis quae scribat. Alit,ut Cicero historia finiunt esse gestam rem ab aetatis nostrae memoriae remotam . miae duae expositiones inter se pugnant, ita ut quae Liuius debellis Punicis scri bit non sint prioribus historia: quae vero de sua aetate no sit Ciceroni.Ceu vero no queat historicus res persequi, quibus a Ple interfuerit. Quid quod ipse Cicero, quuti de historia 1cribenda deliberaret, primo de legibus sic disputat. O 2 ovibus temporibus scribendi capiatur exordium. Ero enim ab ritimis censeo, quonia illa sic scripta Iunt, ut ne ierantur quidem, ipse autem aetatis suae memoria deposcit ut ea complectatur, quibus ipse intersuit. A. Ego vero huic potius al-1entior: sunt enim maximae res in hac memoria, atque aetate non ra: tum autem hominis amicissimi Gnei pom peii laudes illustrabit: incurret etia in illum memorabilem annum 1 uum, quem ab isto malo praedicari, quam, ut aiunt de Romulo & Remo. Sic Cicero: qui quid sit historia quanto verius ac dilucidius in libro secundo de oratore, videlicet opere maioris eruditionis, ac iudicit. Histori est,inquit, testis

temporum, lux veritatis,uita memoriae, magistra vitae, nuntia vetv ltatis: nam quod abisusA deducitur, hoc valet ut hi-1toma res sit visa atque spectata, quasi quis iscat gesta. Qua contra tabula sit quam nemo viderit, quemadmodu Lucianus ait Ctesian quendam Guidium de rebus Indicis scripsisse ea, quae nec ipse viderit, nec de alio narrante audierit. Ergo quum testis sit tempora,& lux veritatis, prima eius deprauatio fuit admisceri rebus gestis mendacia. Initio a Poetis, qui quod solam captarent audientium voluptatem,& aurium quandam titillationem,ea sola consectati sunt,quq delectarent: quod quum emcere se interdum germana rerum Veritati non confiderent,& veris miscuerunt falla, R ipsa eadem vera alio detorserunt, ubi plus putarent habitura vel gratiar vel admirationis. Abusi sunt ad eam rem loquendi figuris. metaphoris,allegoriis,amphibologiis, similitudinibus reru,

aut nominum: ut hominem cui esset nomen tauro, taurum bouem elle proderet,nauem cui aries insigne,arietem: Vel- Ius fulvum,vel aurea scobe inspersum,aureu:excelsum montem caelum: partem sublimem terrae, superos: devexam,in-

129쪽

seros. Si quis suo periculo alterum emorte liberast, pro illo dicebant mortem oppetisse: sphaeram astrologiae dixerunt caelum montes teretes columnas quibus fulciretur caelum longam hastam caelum tangere:grandem clypeum tur-rim. Fuerunt Poetae striptores antiquissimi tradebant illa rudissimis hominibus elegatissima, ut illo seculo, oratione:

tenebant ingeniosos,capiebant tardos : paulatim error ira. ditus per manus.&confirmatus effecit, vitam occulta veritas,&tot inuolucris operta. retegi iam & proferri a sequentibus non posset. Phurnutus,& alii non pauci tentarunt veritatem ceu nucleum ex poeticis nucibus elicere, sed parum seliciter,& mira inter se diuersitate .Accessierunt consuliones nominum multi enim eodem vocati sunt nomine, ut Hercales, toties, Saturni, Apollines, Iunones:& a Poetis similitudine morum, aut formae aptata nomina: ut quemadmodum

Romae multis principibus indita sunt sordidorum hominum propter limilitudinem nomina,'ut patri Pompeii Ma- ni Menogenis coqui. Cornelio Scipioni Serapionis: Lentulo Spintheris. Sic Pόetae reges vocarunt Ioves , ut Ι'lautus inquit. Viros robustos Hercules: Reomas Iunones: lapientes virgines Mineruas .O uo factum est,ut quae alius pelii Tet,alii attribueretur:sicut omnia Herculum gesta, qui lex esse produntur, uni Herculi Thebano: omnia lovis qui suerunt Ciceroni tres, Ioui Cretesi. Et quum nihil magis faciat ad historiae lucem,quam digestio temporum per notas qualdam insignes ante Olympiades omnia prodita sunt pertur bata Scobscura, quod nulla fuit temporum ratio atque annotatio communibus quibusdam signis tanquam luminibus distincta & impressamuemadmodum Varro T erentius scribit author imprimis diligens & doctus:alii enim Aegyptiis regibus signabant artium alia Atticis . alii Sicyoniis: Ita ut quid qu6que tempore sit actum confundatur: haud aliter quam pri lcae mensurarum re ponderum rationes propter tantam varietatem aegre ad has nostras pollunt conferri : ac ne praestentes quidem inter te eadem apia de caula: nec solum in politione aetatum, sed in numero etiam annorum usque ad derisus est in mendaciis progrestum. Vbi 1exa inta annos hi numerant, illi sexaginta millia: ubi centum alia ducenta millia, ut in annis Aegyptiis, & Chaldaeis, in quibus gentes illae sine fronte mentiebantur. AnnumhII

130쪽

babebant menstruum, illi bimestrem. hi trimestrem,illi quadrimestrem, semestrςm, decem mensium, duodecim mentisit aliis unaquaeq; syderis couersio erat annus,ut nobis solis. Et fuit illis nationibus tanta cupiditas patria suam extollendi,

praesertim ad exteras nationes,ut vanais ima commenta non

dubitarint impudentissime asseuerare. Ita quod Cicero &Q uintilianus,& Iuuenalis historia Graecam mendaciorum damnant.Comune est illis omnibus ad oriente Se meridiem nationibus. QSid enim leuius in mentiedo quam Aegyptii ventosa regio ut inquit Hadrianus,de ad omnem impullum chmobilis. Sed Gr cosmultae res ad mentiendii in historia pel milexerunt. Primu idem illς patriς amor, qua putarunt se vehe iii

menter celebraturos si magnitudine mendaciorum extolle- flarent,& se de illa optime mereri. Prς te rhςc in Graecia ingens filii excellentium ingeniorum copia, tum dicendi facultas prompta & abundans: quae si se intra veritatis limites cohibuisset, non valuisset seipsam serre tantis viribus luctantem secum & erumpere nitentem: ita quam materiam ex rebus non poterant nancisci,ipsi finxerunt sibi inusitatam, raram, immensam, admirabilem, stupendam, in qua se vis illa ingenii ac orationis facile exerceret. Sic etiam iudicabant se

magis lectori placituros, quam illos qui nudam esse nr&smplicem veritatem persecuti: praesertim quod viderent superiores occupasse laudem verae narrationis, seseade dicerent sore contemptui, nec lectore inuenturos. Quid quod

videbant illa grandia.&tragica,&sabulo la magis otiolo lectori arridere, magnamq: tibi parasse gloria cui illa scripsissent,ut Homerum,Heliodum, Musarum, Orpneum, &alios priscos poetas. lam quo minus possent redargui non ausi sunt de rebus Graecorum mentiri, quadoquidem facile possent domi a multis confutari, longe petierunt historiam in ua tutius mentirentur: res Persicas, res Aegyptias, res Chalaeas desum plerunt sibi, ut Herodotus, quem verius mendaciorum patrem dixeris, quam quomodo illum vocat non

nulli , parentem historiae:& Diodorus Siculus quem nescio cui Plinius dicat deliisse primum apud Graecos nugari, quum nibit sit eo nugacius. An defendit eum titulus, quod ubros suos non illecebrosa aliqua nuncupatione inuidiosos secerit, ut pricces , sed bibliothecae historiam inlcripserit. Alii ad mendacia prolabuntur imprudentes : quod verita-

SEARCH

MENU NAVIGATION