Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

rs DE CAV. CORRUP. ARTIUM

tem rei non petunt unde oportet sed colligunt ex iis,in quiabus raro est eam inuenire, nempe ex dissipatis rumoribus, ex epistolis, quae dum res geruntur sunt scriptae, in quibus certiorem amicus amicum reddit non de his quae sunt gesta, sed quae t ple audierit: uuale est quod Cicero scribit ad Atticum in Britannia nec scrupulum quidem esse auri,id scilicet fama vulgarat primo Caesaris ad eam traiectu . In laudationibus vel viuentium vel mortuorum multa affingiatur, quo maior de praestabilior appareat, qui laudatur. Liuius ostendit nonnunquam quosdam historicos secutos funebres orationes salia quaedam pro veris prodidisse. Explicatius Cicero in claris oratoribus loquens de epitaphiis : Q anquam, inquit, his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendolior. Multa enim scripta sunt in eis, quar facta nos uni falsi trium thi,pl ures consulatus, genera etiam falla, &ad plebem transitiones, quum homines humiliores in alienum eius deni nominis infunderetur genus: visi ego me a M.

Tullio esse dicerem qui patritius cum Seruio Sulpitio consul anno X. post exactos reges fuit. Sic ille. Addat inter virtutes historiae esse illam magistram vitae: atqui non raro deleuibus rebus scribitur, in quibus nihil fit omnino utilitatis

aut fructus: ut de conuiuio,de venatione aliqua. Saepe de rebus noxiis , ut de amoribus, ad quorum vel solam commemorationem lium anus animus inflammatur non aliter audiendo, quam videndo: Item de ultione eius, qui laesit prior: quod ut libentissime facimus, etenim versiculo quoda Graeco fertur esse dulcissimum,ita etiam cum voluptate quadam audimus,& approbamus. Iam de bellis cum admiratione de commendatione, ut legentis animus ad cupiditatem eius rei ultro delabatur, quam audit tantopere cel brari , ac extolli. Nec pauci principes ad arma,& bellum venerunt haud alia de causa, quam extimulati gloria eorum, qui aliquando vicere. Miltiadis tropaea Themistoclem exuscitabant. Achil lis nomen Alexandrum accendit. Alexander Carlarem, Caesar permultos. Occidit Caesar variis praeliis C. XCII. M. hominum sine bellis ei uilibus. Haeccine aliquis in laudibusteius ponat, tantam ut sapienter inquit Plinius,iniuriam generis humani: soluantur diaboli, plures occident, laudabitur vero Iulius Caesar, quod tot hominum milba neci dederit, quum ne uni quidem potuerit vitam dare. Non est aulus comP

132쪽

eomputare sanguinem ciuilem. At si quis acute inspiciat, quid aliud sunt omnia inter homines bella, quam ciuilia Non minore coniunctione deuinctus est indus Romano,

quam Romanus Romano: non raro etiam maiore: hoc docet natura, hoc iubet naturae author & magister Christus. Additur historiam esse imaginem veritatis. imago ea est ab solutissima, quae rem neque maiorem reddit, nec minorem,

non ut umbrae in ortu & occasu solis longissimae, in meridie prope nullae .Quidam & sua laudibus in maius auxerunt, ct aliena inimica is sectatione quantum ipsis licuit depresserunt: quorum neutrum est historici, sed singula suae magnitudini ac naturet relinquere. Inuenias apud scriptores rerum Graecarum ex culice, quod aiunt, factum elephantum indicum: proponunt nobis tanquam egregium & clarissimum aliquem ducem , qui semel tantum sit cum hostibus cog retasus. Si cogites quibus eum ornent laudibus , aliquem telecturum speres Alexadro,aut Caesare. aut Pompeio praestantiorem: prodit aliquis lphicrates Atheniensis , aut Agis Lacedaemonius, aut Philae pomenes Mega politanus: no hos vitupero. sed tot laudibus dico impares: quod Sallustius perstringit, dicens: Atheniensium res gestas sua quidem sententia satis amplas fuisse ac magnificas, verum aliquanto minores, quam fama feruntur: led quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium sacta pro maximis celebrantur. ita eorum qui ea secere, vir tus tanta habetur, quantu verbis potuere extollere praeclara ingenia. Ea vero Graecorum iactantia rerum suarum maris aucta est & impudentius, postquam magnitudo rerum Populi Romani claritatem Graecorum coepit obscurare ,&quali officere luminibus. Tum Graeci ne Romanis substructionibus sua aedificia opprimerentur,cceperui & ipsi altius tecta sua erigere,& granditate verborum, de quum rebus de- Plutaria ficiebantur. mendaciis quoque. Scripsit Plutarchus ingens chus. quoddam opus de vitis illustrium Graecorum,& Romanorum per collationem,&alterii breuius de similitudine rerum Graecarii & Romanaru, quod inlcripsit paralella. In priore quam iniquς comparationes ZProducit Romanus Marcum Catone, vel Claudium Marcellus: opponit Gr cus Aristidem, aut Pelopidam. Producit Romanus Brutiu, producit Grae- cus Dione. Mirmilliones cum Thracibus coparantur. At in

133쪽

collatione qui labor, quae anxietas docti hominis nec insacundi,ut in pari magnitudine similes ostedat, vel dissimiles Q iam trahit breue corium dentibus,ut sutor λ Iam in Paralellis loca quae susceperat replenda, quando de re ipsa no potest de suo implet,ne quid turpiter bians & inane, vel lectore

offendat,vel minorem faciat existimationem rerum Graeca rum. Haec quidem veteres. At vero recentiores homines hac partem memoriae, hoc adiumentum prudentiae pene totum amiserunt. Si narrant prisca, ut Grma illa aut Romana, aut barbara, ibi mira imperitia hominum, locorum,temporum,& sine fronte, sine pudore, mendacia sortiter asseuerata de iis, quae prorsum ignorabant. Cuiusmodi sunt crebra in hi soricis libris linguarum vulgarium .sed in eis quoque quet Latinae existimantur, qualis est liber de vitis philosophorum , qualis de gestis Romanorum morali ratis: quid erat

opus tantis mendaciis Θ ceu vero moralizatione, quam quaerebat non potuisset inuenire in veris Romanorum gestis.

Sed fortassis haec, qua uis grauia, tolerabilia fuerint. insale . - est in res sacras hanc quoque licentiam mentiendi irrepsisse, seu potius aperte esse inuectam : ut quae traduntur de lepra Costantini,& balneo sanguinis puerilis, de lepra Vespasiani,de Gamaliele, de Beronice, de actis Christi,& divae virginis:clamamus& latramus ad minora, connivemus ad haec,

quae si in manus impiorum hominum veniant, sanctissima. dc grauissimam nostram pietatem ridiculam illis, & exibi-Iandam reddiderint. Nec in rebus propinquioris memoria tradedis sumus religiosiores. Scribui Galli Gallica, Itali Ita alica Hispani Hispanica,Germani Germanica, Britanni Bri tannica aut alii in gratia gentis cuiuspiam putat rerum author id se tantum unus sui cepisse, ut quantia possit, gentem illam euehatmon oculta ad veritate adiicit, sed ad decus illiu nationis : hoc ratus este historiam scribere,si quid gens illa

praeclarum egerit, prodere, dilatare, exornare, extollere: siquid turpiter, aut ignominiose, tegere, eleuare, extenuare, defendere, excusare. Stulti non intelligunt hoc non esse historiam scribere, seu causam illius gentis agere, quod patroni est, non historici. Nec in actis sanctorum scribendi maior est veritatis custodia, in quibus omnia oportebat esse exacta, Sabsoluta, unusquisq; eorum acta scribebat, ut v q uenque erat affectus : ita ut animus historiam Jctarei

134쪽

non veritas. inram indigna est diuis & hominibus Christia Legendanis illa sanctorum historia, quae legenda aurea nominatur, aurea. quam nescio cur auream appellent, quum scripta sit ab homine ferrei oris, plumbei cordis. ini id foedius dici potest illo libro Zo quam pudendum est nobis Christianis . non esse

praestantissimos nostrorum diuorum actus,verius & accuratius memoriae mandatos, siue ad cognitionem, siue ad imitationem tantae virtutis, quum de suis ducibus , de philosophis,& sapientibus hominibus tanta cura Graeci oc Romani autho res perscripserint. Sed sunt aliqui paulo digniores historici nomine,ut Frosardus Gallus, Aut Monstre letus, aut Philippus Comminius , aut Valera Hispanus. At isti omittunt saepe praecipua dc quae ad exempla, quae ad rerum usum conducerent: dicunt de nugis, de rebus leuissimis: ut in caritate annonae quanti Abbas quidam triticum vendiderit, aut quomodo prouentus monasterii auxerit: ut in praelio, quomodo miles aliquis gladium amiserit, aut in pedes des enderit aut in equum ascenderit celeriter : quem admodum Lucianus insectatur historicum quendam sui temporis, qui in narratione conflictus ad Europum Syriae, relicto praelio longam fabulam exorditur de Masiaccha quodam Mauro milite , qui prae siti aberrauerit,& inciderit in quosdam agricolas , a quibus prandio est exceptus,quorum unus aliquando suerit in Mauritania, & alia inepta. Iam prudentiae nihil possis ill hinc hauriremon conciones admiscent, quas iuuet legere, non sententiam suam acute interponunt , non prudenter admonent. Sunt in

illis,quos modo nominaui, quidam dialogismi & sermo nes, & admonitiones loquacissisimae,& frigidissimae, ut mirer esse tam patientem ullum stomachum, qui illa possit deuorare, duntaxat quod res insul sis, nullo condimento concinnantur, non eruditionis . non acuminis, aut iudicii. non

eloquentiae, & ornatus orationis. Equidem haud ignoro satis esse historiae,si sit vera, quae ut reliqua habeat omnia,

si veritatem non habet, obtinere nomen suum non potest. Sed tamen iucunditas orationis detinet lectorcm , ut res it

Ias gestas velit cognoscere, neque id semel. Cui lectio una sufficit vel Liuit,vel Taciti,vel Thucydidis ξ Quis non autho res illos saepius sumit in manus, sepius perlegit ξ At nostri in

illo suo Latino sermone, stilo sunt sordidissimo,ae spurcissi

135쪽

s1 DE CAV. CORRUP. ARTIUM

mo seu nullo potius: neque enim est stilus incondita illa barbari limoru&soloecismorum conger es. Si vernaculis. scribunt linguis,unus est totius orationis color fuscus,& dii tus, unus habitus, sine fale, sine ulla gratia & cultu, tenere ut lectorem dimidium horae vix possit. Idcirco nec eos,nisi homo cum olus, legit,& cognoscendi temporum cupidus. Qui Vero relegant, non inueniunt, ut latius ducant libros le Aeaperte mendaces,& meris nugis resertos, propter aliquod stili lenocinium, ut Amadisum,& Floris an tu dispanos, Lan calotum,& mensam rotundam Gallicam, Rotandum italicum: qui libri ab hominibus sunt otiosis eonficti, pleni

eo mendaciorum genere, quod nec ad sciendum quicquam conterat, nec ad bene vel sentiendum de rebus,vel viuendum tantum ad manem quandam,& praesentem titillatione I 'luptatismuos legunt tamen homines corruptis

angeniis ab otio, atq; indulgentia quadam sui: non aliter quam delicati quidam stomachi,& quibus plurimu est indultum saccareis modo, & melleis quibusdam condituris sustentantur, cibum om- nem solidum respuentes.

LIBRI SECUNDI FINIS.

136쪽

1O ANNIS LV-DOVICI UIUIS DE

causs Corruptarum artium

Liber Tertius, qui esst de

Dialectica corrupta.

VNC DE DIALECTICA

differamus.Nam ea est . cui statima grammatica puer committitur: de qua mihi fusius est, ct cum cura disputandum. Q uoniam , ut est a

ue sordide contrectata , seu

cata verius,multum contra

xit squalioris, ac sordium, ctuam tamen conueniebat longe esse purissimam,at' ue integerrimam mempe aditum atque In Hrumentum aliorum studiorum,dcartili ex qua deprauata non parum aliae quoque,ut philosophia, medica ars, & Theologia sunt contaminatae .ln has enim artes plurimum quisque ex illa puerili institutione transieri. Itaqua coligit ei, quod de codicibus dixi primo libro .Nam qui eorum multum fuerunt in manibus hominum imperitorum , hi mendo fores ad nos venerunt, ouam qui in bibliotheca aliqua intacti iacuerunt,situ & puluere operti. Danda est ergo maior opera,& accuratior, quo repurgetur exactius, praesertim instrumentum caeterarum.Nec solum noui eius professores,sed veteres quoque in locandis finibus, in assignando eius officio,sunt falsi. Nam Dialectica inter initia sua,& co-tinuo in iesis originibus res delicata,& tenera ab imperite tractantibus iniuriam accepit: quo magis nescio culpandi sint recentiores,qui priorum errorem non animaduerterunt,an danda iis venia:quum de acumine,iudicio , diligentia usu rerum ac peritia miana conspiratione de se desperan

137쪽

natura, pe

erum arei

talecticatica Galectica

de si .

teles,bona,vt puto, fide a me versus, quae sunt ei ex Platonis sententia desumpta, ut iustior sit excusatio culpae cum tanto viro coniunctae:& ignoscendum sit eiusmodi ducem & prς-ceptorem secuto. Principio si ita est iam non solum est de sermone dialectica, sed de rebus,& quidem omnibus .Deinde videtur Aristoteles sentire Dialecticam non habere modo verisimilium instrumentum, sed copiam domi eorum quandam,& velut thesaurum: quod quis non videt nullius artis, aut facultatis esse,& si cuiusquam est id potius altiori cuida, quae metaphysice vocetur esse deserendum. Nec illud sane responsum procederet habere eam instrumentum probabilium per locos argumentorum iam quid ex illis dii putabit dialecticus de pronuntiato hoc: nota est quae partes habet nullas.Cicero explicatius quidem, sed nescio an plura in artem hanc, quam Aristoteles, coniiciat. Nam in Bruto ad hunc modum ait de Seruio Sulpitio loquens.Sic enim Brute existimo Iuris Ciuilis magnum usum,&apud Scaeuolambα apud multos suisse:artem in hoc uno quod nuquam effecisset ipsius Iuris scietia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae docet rem uniuersam tribuere in partes, latentem explicare diffiniendo, obscuram explanare interpretando , ambiguam primum videre, deinde distinguere , postremo habere regulam, qua vera,& falsa iudicarentur,& quae quibus pro politis essent, quae no essent consequentia. Dialecticam mihi videris dicere. ita plane .Hactenus Cicero. in quo id quod dialecticae erat pret cipuli tradere instrumetii inuentedi, omisit, credo Stolicos sequutus, qui intra iudicandi fines dialecticam concludunt,&ea finiunt scientia veri & salii,& neutrius: at hoc secuti diffinire diuidere, obscuram rem explanare,omnis sunt arris,non alicuius unius. An enim dialecticus dicet verum ne an falsum iit melius ciuitate ab uno regi, qua a multis. Vel hoc :angulum obtusum aequalem duobus esse, recto & acuto. Sed nec instrumentum habet dialectica, &, ut Cicero vocat, regulam .Quaenam ars habet regulam, quae mihi dicat,an verum sit, duos angulos acutos conficere unum rectum, praeter geometriam Z Neque vero Cicero hoc non videt,sed ut est solutus ac liber, & probabilia tanquam aues consectatur, nusquam consistit. ln Academicis enim

138쪽

M DE CAV. CORRUP. ARTIUM

& falsi. Ic in qua re In Geometria ne quid sit verum aut I- sum dialecticus iudicabit 3 An in literis, an in musicis At ea non nouit. In philosophia igitur sol quantus sit: quid aditatum Z quod sit summum bonum, quidnabet, ut queat iudicaret inlid igitur iudicabiti quae coniunctio, quae disiunctio vera sit, quid ambigue dictu sit, quid sequatur quamq; rem, ruid repugnet.Tantum Cicero. Nec distiniendi aut diuideni norma nutus est artis, sed alterius, quae magis in cognitione rerum versetur. Ideo recte illi, qui, sicut Boethus in- 'uit, censuerunt no esse hanc partem philosophiae, sed velut serrametum, ac suppellectile aliarum artihi: nec illud Petrus Hispanus indocte dissimiliter ac solet:Dialectica est ars artium non excellens inter omnes artes, quod imperiti dicat, sed sicut ministra: ideo addit: ad omniumethodorum principia viam habes, quod est ab Aristotele desumptum in T opicis. QSocirca Plato quum nihil vellet dialecticae ex iis,

quae iam attributa,& quan usu,& diutina possessioue vindicata fuerant, detrahere: videretque illa, quae posui maxima ex parte iuris esse primae philosophia: , dialecticam dixit esse speciem quandam, & velut propaginem metaphysicae. Nec Aristoteles dissimulauit, metaphysi ae esse, quae ad Logicam transferentur, quum in elenchis, ut dixi, tum quod statim ingressum dialecticae secit categorias,& quasi fundamentum artis ex prima est philosopbia mutuatus . inuocirca parum est dialecticae pro dignitate locus assignatus, ut ad

eam ilico a Grammatica puer mitteretur. inuid inueniet,

quid dicet de probabilibus, εἰ principiis aliaru artium atque

disciplinarum, tera praeterquam verborum, aut ad summum historiarum,& carminum plane rudis, atque utinam horum istorum non prorsum inscius. Hinc videmus tam multa in artem hanc esse nugacissima commenta in arcta,

quod aliquid erat loquendum puero rerum omnium scitudignarum experti. Sed antequam ad haec venio, pergam de priscis artis authoribus dicere,quorum primum,ut in omni artium humanarum genere, Aristotelem merito posuerim. Nam Platonis etsi magna sunt in illius operibus artium omnium ac disciplinarum sparsa semina, de dialecticae tota ratio,atque exercitatio in cius dialogis eluceat praecepta tamen nullum sere disertis extat verbis, praeter litigiosa quaedam in Eutvdemo: multo minus Zenonis,Eleatis & Parmenidis

139쪽

LIBER TERTIV s.

nidixad quos refertur artis inuentio. Sed indubie Aristote- . Ieseam in artis faciem reduxit, ut& rhetoricam. Caeterum, quod liceat cum bona venia dicere, praeterquam quod more suo obscure , & prolixe , etiam parum apte ad usum vel inueniendi argumenta,vel iudicandi argumentationes .Nemo est enim, qui quantumlibet diligenter lecta, & excussa uniuersa Aristotelis Logica, sentiat se instrumentum habere, De Aria quo in aliqua ad differendum materia argumenta in prom- stotelis pili excogitet. Eius primus liber, quem statim obiectum in- libris lota gredientibus voluit,est categoriarum, hoc est,pra 'dicamen- picis. torum, quae Ruintilianus transfert elementa,Capella prae- Catego- dicationes: cuius cognitio ac tractatio , ut dixi, altioras est riae. facultatis, nempe prima: philosophiae: scilicet non agnarus iuuenem nihil posse de aliarum artium principiis dicere,aut inuenire, quae essent probabilia. nili eorum notitia imbutus,

quae ἐκ τοῖς μνα τα Φυσικα traderentur: idcirco eadem

ipsa eisdem pene verbis in eo repetit opere. Decem facit rerum genera, in qua distributione siue ipse author illius suerit, siue quis alius Pythagoricus, aut Megarensis, quid secutus sit,equidem non facile dixerim. Neque enim ordinem essentiae ipsarum rerum,quem nemo percipere,& tenere potest, quum sint rerum essentiae, vel ipso Aristotele teste,obscurissimae , & procul a cognitione mentis humanae remotae. Adhuc enim inter eos, q ui opera aliquam in studiis philosophiae ponunt,ambigitur, quae vera sint inhaeretia a substantiis illis, quibus adhaerent,no mente,& cogitatione, sed re vera distincta, tametsi nos ede,aut loco, quae contra. Sensuum vero,& coῖnitionis nostrae ordinem, non est secutus: alioqui primas obtinuissent partes inhaerentia,& alia essene disiuncta,quae connexuit: alia copulasset, quae disgregauit, nempe quae sub eundem sensum caderent, aut diuersos, tam internos, quam externos. At vero in natura prima sunt causae, principia, elementa simelicia,tum agere &pati: postrema omnium composita: nec simul sunt quantitas numeri, quantitas molis, quum ex hac nascatur illa: & prior qualitas , quam ad aliquid: nec ad aliquid naturae est, sed artis, ut

habitus.Adde quod sicut ipse idem Aristoteles in prima philosophia sapienter dicit, mens nostra non aliter se ad naturae manifestissima habet, quam noctuae oculus ad lumen solir. Nec numerum quaestionum de prim substantia re-

140쪽

DE CAV. CORRUP. ARTIUM

spexit quum multa quaerantur, quae non sunt hic connumerata. Vt ii quis roget, quomodo sit Socrates sublatus, veneno inquiunt: cum quo disputat, cum Prothagora. lam heri& hodie de prima substantia non dicuntur: tempus vero de illis dicitur, ut genus de speciebus, re in ea diuiditur u pa tes. O uid quod quaestiones confunduntur 3 Et in confesso est alia &. ex his, & praeter haec potuisse dari genera, tum aliqua posse aliis concludi,&compraehendi.Nam permista & confusa esse sua praedicamenta Aristoteles non dissimulauit, quum aliqua ex his quae essent πρ ι in qualitate potuisset, di positionem, ν τρὶς π Θι: qui si categorias tantum collegit magis quam digessit ,& ostendit magis quam numerauit, tolerabile est esse confusas: quod & nos fecimus in his, quae indicatione tantum egent,ut in iis ipsis,& argumentorum locis. Et habent genera haec tantam difficultatem , ut non solum adolescentulo in manus posita,& rudi, sed etiam grandiusculo,& maiore rerum cognitione instructo negotium facessant: ut nemo iacile dixerit, quae in his decem rc-rum generibus collocentur, eSressus quotidiana illa, quae crebro audit, nisi multum, Jc saepe pertractarit: quod idem ipse author fatetur in calce capitis περια μι: imo vero ne-1ciet,nisi unumquodque norit diffinire, quod est infinitum. Saepe etiam assignantur loca pro libito, aut ex leui aliqua coniectura, vel ruspiciuncula, traditis ab eo omnibus tam implicate, ut opus sit passim multis ad singula interpretatiunculis, imo interdum quoque diuinatiunculis, tanquam cuneolis, & commissuris, recissuris,& reconcinnationabus, quibus nihil est tam alienum,ac abhorrens, quod no eo quo institueris, pertrahas: ut si quis quaerat, quorum haec sint Prς dicamentorum, gloria, fama,enectus, iusiurandum,aetas, testimoni uicuiusue liberi substantiae ne Zquum constet sor-ma Zan qualitatis ex quarto ordine i huius,cur magis quam arbor Tum similitudo, & paternitas: nam ad aliquid non sunt, neque enim est paternitas filiationis pateritas. Atqui si sit patris paternitas: sic erunt omnia ex genere qualitatis πρω/: quanquam satis multa ponat, ut scientiam, Virtutem, vitium, adducens non in conuenire genus & speciem esse diuersarum categoriarii, quum id tamen disertis verbis neget

in quarto Topicorum. Scio posse ad haec responderi. Q uid cnim in contrarium adfertur tam apertum, ac dilucidum, cui

SEARCH

MENU NAVIGATION