Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

stoteles ait oppositionem esse affirmationem, & negationem eiusdem de codem,& non aequi uoce . inui dicunt aliquis etiam, aliquis non, nec de eoacm loquuntur & fere qui uocu .Eandem Latinae linguae proprietatem opor cbat seruatam esse in aliis locis dialecticae. in L lenchis multae captiones, quae in verborum ambiguitatc sitae sunt, ac constitutae,in Latinum versae, nec grat: am, nec intelligentiam obtinent: quoniam proprietas Graeca non est mutata: ut discentes sunt scientes, v.ινώ enim illis est intelligere utentem

scientia,&accipere scientiam . inuae expediunt bona sunt: expediens est, & necessarium , cuiusmodi saepe mala sunt necessaria. Quod ais esse hoc tu es, propter infinitiuu,

qui apud Articos nominativo iungitur,toti asexo σνςκr εινου που συ φκr υν-.δc putas est silentia dicere, propter Graecum accusativum ρυγῶν ra, qui est singularis malculinus,& pluralis neuter. Iam quum ad coniunctam orationem & confectionem est ventum,in qua sunt duo, argumentum, quod est inuentum probabile,& argumentatio, quae est consectio ex probabili,& eo quod probatur. V t Medaeam esse matrem est argumetum,cui si addas,ergo amat filios, argumentatio est. Cicero & Quintilianus,& eos deinceps secuti confundiit haec. N a Cicero locum facit in Topicis a consequentibu iantecedentibus,& repugnantibus,cum hae sint rationes ar gumentationum hypotheticarum , non argumentorum V

nius certi loci. in ippe ex omnibus licet talem sormulam conficere,quod idem Cicero ostendit exemplis sui:Si pec nia signata argentum est, legata est mulieri ,est autem pecu nia signata argentum,legata igitur:& sic de aliis,quae ipse vocat semper loca dialectica mili forte aliam esse rhetoricam inuentionem putet, aliam dialecticam. quum sit una tantum, eaque magis dialectici iuris quam rhetorici.An dialectico solam relinquit argumentationem, quae est de iudicando, errore Stoicorum adductus,de quo lum in princi pio locutus. In eundem errorem lapsus est ina intilianus, item Boethus,cui,ut Agricola censet, minor 'est tribuenda venia, qui accuratius haec suscepit tractanda, quam magnis

illis viris licuit Ciceroni, & Fabio Quintiliano: quos di uersa ab istis studiorum ratio tuetur. Quintilianus vero inter syllogismum &epicherema hoc esse, inquit, discri

meta, quod syllo sinus constet necetariis, epicherema

152쪽

probabilibus: atqui hoc non est discrimen argumentatIonis1ed materiae. Sicut quum enthymema aliud ducit ex pugnantibus, aliud ex conlequentibus, quae pertinent ad locos argumentorum. lam argumentum facit a dissimili: ceu vero dii

simile aliquid probaret: nam qui dicit:

Non tamen ille, satum quo tu mentiris Achille, Talis in hoste fuit Priamo, Similitudine seu exemplo valet. Pater tuus non fecit, ergo nec tu debes saccre .T um causa seu origine, ille non fecit, ergo si tu feceris,ab illo degenerabis,nec verum erit tibi ab illo renus. Comparatione quoque: ille in hoste nondum victo fuit clemens, tu ergo debes esse in hoste iam victo. Sicut in facto Fabii apud Liuiu verbis M.Camilli : vos in pace vultis urbe delerere,ille nec sacra deseruit obsessus. Cicero loca ponit a differentia,quem QIi intilianus dissimilitudinis dixit. Non si uxori vir legauit omne argentum quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt. Multum enim differt in arca ne sit positum argentum, an in tabulisi debeatur hoc vero nihil probat,tantum quod antea probatum erat disiicit&dissolutimon haec est collectio, sed dissipatio cqllectionis.Nam quod alius consceit legatum esse,hic per disterentiam destruit.Si vero hic idem perluadere velit

non esse legatum, aliunde erit ei petendum argumentum. Sed Ciceroni non tam facienda est harum rerum, ac permagna habenda gratia, qui ipse tum primum prope inuentor excudit nobis partem dialecticae utilissimam de inuentione: quod opus inutiliter ab Aristotele cogestum Cicero ad utilitatem ingentem aptauit. Boethus in tradendis differentii Topicis, quod opus ex Cicerone,& Aristotele,& Themistici

concinnauit,vno aut altero Aristotelis dicto inductus est ad maximas singulis locis assignandas .Aristoteles enim, in secundo Topicorum de coniugatis tractans,inquit: Manifestum est quod si ostenderit quis de coniugatorum aliquo bono vel laudabili,& alia erunt ostensa esse talia. Vt si ex laudabilibus est iustitia,& iustum,&iustus,& iuste. Item de contrariis loquens.Cuius generatio, inquit, bona, & ipsum bonum in vice versa. item de corruptione , & generantibus &corrumpentibus,ex iis quae a philosopho erant exempli causa dicta, Boethus maximas collegit lingulis locorum : quod

aliud non fuit, quam infinitam possessionem locorum con,

153쪽

LIBER TERTIUS. a M

etrahere in magnas angustias,& latissime patentem usum eΩΚcit, ut nullus pene euet.Quis enim uti possit locis ad illas maximas redactis:quasi vero non aliter usus sit locorum,nisi per illas: haec omnia argumenta,ut exemplum aliquod adferam, sunt a causa efficiente: Bonus, quia boni filius. Vir magnus,quia Scipionis nepos. Calidum , quia admotum igni. Decet te hoc facere, quia filius es Syllae:& non decet, quia filius Q Fabii .Opus seruandum, quia magni authoris: A non seruandum, quia hostis .iniae dabitur in his omni- Recentes bus maxima 3 Sed venio iam ad amicos meos recentes,ut ipsi dialectici vocant, iophistas, in quos tanquam in nauis sentinam o- laphistae. mnia huius artis vitia confluxerunt.& Aristotelis & priorum,& longe plura,& foetidiora,quae ipsi de suo adiecerunt. Itaque quae in antiquis reprobam ea supersedebo hic recens e re tantum ea conlectabor, Quς sunt recutiorum propria. Irrumpit ad tradendam dialecticam iuuenis ignarua Latini,&Graeci sermonis, ignarus earum rerum, atque artium, quae his duabus linsuis sunt proditae. Primum omnium quorsum pertineat dialectica ignorat, quae sua, quae aliena. Itaque & sua aliis cesserunt,& ipsi inua ferunt aliena. Nam totam eam partem, quae est de argumentis inueniendis occuparunt rhetores dialectico non inuito. Primum quod uum Aristotelem partis huius vel inuentorem, ut inquieicero, vel certe praecipuum praeceptorem viderent illa adeo obscureaedidisse, ut verti in usum aliquem non queat, Ciceronem vero accommodasse operi, & eius traditionem Boethum esse amplexatum audito Ciceronis nomine,tanquam aliena nota inspecta, verecundi homines manum . continuerunt. Videbant etiam rhetores apertius de illis praecipere S aptius ad exercitationem. Tum etiam ii h nter cesserunt possessione sumptuosa , ad quam tuendam magis esset diuitiis opus: legenda, tenenda, cognoscenda multa, sine quibus inuentio tueri se,& nomen

suum inquit: nam quid de pisce,de lapide, de republica, de

re' familiari inueniet, qui ne nomen quidem unquam an- Ftea audierat ZEt adeo peritiae huius usum amiserunt, ut quod est inuentionis argumenti ,ad iudicium argumentationis

transferant.Nam quemadmodum argumentatio bene cen-

ipsi dicunt

coiugatis, a maiosetur per fisturas,& modos syllogismorum, ita per locum a genere rer locu a causit,per locum a

154쪽

a maiori: quasi in hoc sint parati loci, ut censurae sint argumentatIonum,& non indices argumentorum:ipsi eam retinuere totam quae est de inuentione, more ibinoi orum Stoicorum .ad quam nec linguae opes, nec multa rerum suppellex magnopere videtur eis necessaria, sed tantii garrula quaedam imperitia,& loquacitas inuicia: & pro illa vetere diuisione Logicam este aliam de inuentione, aliam de iudicio, nouam ip i diuitionem adduxerunt,esse logicam veterem, &logicam nouam. Cur ita nominetur, non magis scias dicere, quam cur digestum nouum,& digestum vetus. Logicam appellant veterem, in qua de simplicibus agitur terminis, vel pronuntiatis praedicabilia, categoriar, & de interpretatione. Logicam nouam priora,posteriora,Topica . Tum huic addunt septimum tractatum , quem recentes adiecerunt pomoerio veterum imperio longius prolato. Ipsi tanquam vento quodam transuerit acti in metaphysica impetum secerui: no ill hinc modice repetunt,quae videbatur ad logicam tertinere, ut Aristoteles iecerat, sed penitus se, & pueros tuos immergunt in arcana illa naturae, quae constare,& intelligi nullo penitus modo possunt, nisi gustatis his exterioribus: nam ordo hostrae cognitionis hinc est ad illa, nec eo penetrari a nobis potest, nisi perluec, quae sunt loris. Ad incognita enim itur per cognita,& ad mentis iudicium per sensu uim

functiones. Isti contra rudem puerum, & a Gramatico recentem statim praedicabilibus,& praedicamentis, & sex principiis proluunt: ut olim Germani pueros suos recens natos, rapido & gelido flumine. Sunt qui perpetuo ibi detinent, ut qui maxime sunt reales, quasi vero ad nuganda in illis commentis inuenta sit dialectica, & non ad recte disserendum.

Ibi nascuntur mira monstra quaestionum, de natura communi, qua miror non m rerdum eos terreri in somniis, aut

de illa in tenebris audere verba facere,adeo res est monstrosa.Antist lienes,ut puto, primus uniuersalia quaedam finxit in rerum natura a singularibus seiuncta. Plato Ideas posuit. I)orphyrius quum haec alietia esset a suo instituto videret, consulto se vitaturum hanc,&similes quaestiones est praefatus: isti non abstinent, quata quam ipsa& absurditate sui de argumentis nominalium iam est eo deducta,ut si apertius velint utique eloqui,appareat eos idem sentire. Hinc de compositione Pireris,& differentiae, ad constitutioncm speciei.

155쪽

Quomodo sudat urcum velint gonus esse pro materia, disiexentiam pro forma: ideo ponunt compositionem physicam, re metapnysicam, ut haec conflata sit ex quiditate generis, Aquiditate disserentiae:& alia, quae si quis legat vir cordatus, di opinionibus antea, partibus que non iniectus, facile exclamet, o nugas accuratast o eruditionem imperitam 3 Iam in praedicamenta infarciunt quicquid tractari vel solet, vel debet in prima philosophia, de omni rerum genere. Attigerat quidem nonnulla ex his Aristoteles, sed leuiter. Gilbertus Porretanus longius mouit sex principiis conscriptis. Albertus Grotus & deinceps alii, nauem in altu deduxerunt, ut nullae iam terrae appareant, caelum undique & undique pontus. Praetereo quaestiones illas ridiculas, utrum res ponantur in praedicamento, an nominat quum disertis verbis Aristoteles de vocibus loquaturiquasi vero res possint praedicari,aut nomina praedicentur, nisi res aliquas significent. An Deus collocetur in prae dicamelo, timent scilicet pii homines , ne infinitus finito concludatur loco. Tum ascendunt supra praedicamenta ,&faciunt sex transcendentia ex Sophista Platonis male intellecto, ens, res, unum, bonum. verum , aliquid. Sic possent addi sexcenta , existens, idem, utile. Vero, & bono quis utitur, pro transcendentibusmon nego quin aliquo in sensu omni rei conueniant, ut verum ad essentiam pertineat, bonum ad finem: Illud intellectus, hoc voluntatis, sed utrunque in Deo: nam nos fallimur sere,

dc in iudicando, & in eligendo : nec minus esset transcendens utile aut commodum , quam bonum eadem ratione.

Nec naturalia passi sunt quieta esse, libros Aristotelis de anima in posteriora estuderunt. Ad diuina transgressi puero in schola ludenti ac nuganti de sy llogismis diuinis in manus dederunt, rem arduam, & periculosam. Ibi tam confidenter distribuunt, singularietant, particularietant, complete, incomplete, quam si de pomo aliquo estet 1 ermo:& du volunt rem humana ingenia superantem in pueriles formulas redigere , in multa incidunt ablurda ,& impia, quae tamen consuetudo inter illos essecit leuia: ut tres esse deos,tres essentias diuinas, filium esse patrem S non esse patrem, realia, quae aures abhorrent audire. Loquuntur apti de rebus

ostensi uis piarum aurium, quae possunt esse magis 3 Sed his quia soliti audire non offenduntur, iis demum permovea-

156쪽

tur, quibus non assaeuere: Et quum nihil sit apud ipsos a tectius, aut despicatius Grammatici nomine, ipsi plura disserunt, quae pene sunt ex triuiali schola, quam ipsi Grammatici. Sed omnia absurdissime conuersis vocabulorum

significatibus, quo illis collibitum est , ut nihil reliquerint

integrum,facile hoc sibi vindicantes, quum corrupta Grammatica & lingua tanquam sensu amisso, nemo esset,qui iniuriam sentiret, aut doleret, aut per iniuriam occupata repeteret..Nam quae in libris de interpretatione tractantur, an non literarii sunt ludi ostendi de nomine, de verbo, denegatione, affirmatione , de signis, de quantitatibus pronuntiatorum : in quibus nuperrimi dialectici non contenti corruptela significationum, quam a maioribus acceperant,

quandoquidem illa iam vulgata, S protrita videbantur, ipsi nouam penitus linguam inuexerui: cuiuslibet hominis quia libet alinus, & asinus praeter ab asinus,& alinus possibiliter

non sunt: alter alius nomo est ipsemet: cuiuslibet alterius

hominis alius asinus estens. Quis haec ulla in lingua intelligat 3 adiectis literis quandoquidem verba deerant, & ad melius diuinandum. In terminis, quos primos obiiciunt pueris suam scholam ingressis, quid aliud loquuntur, quam ce significatione, de complexione, de incomplexione, de communi,& proprio, quae sunt puerilis in Grammatica in- .stituti. Sed de his quomodo praecipiunt Terminos Aristo teles vocat in Topicis quali extrema enuntiati : & Boethus eodem sensu nomina & verba quae in simplici propositione praedicantur : ut in eo quod est Socrates disputari Socrates &disputat termini sunt. Isti quum terminorum

notitiam tradant pueris tanquam rerum simplicium,ex quibus conficiuntur enuntiationes dialecticae,integra pronuntiata, & longas orationes faciunt terminos: & Homeri to-

tam quam longa est Iliadem aut Odysi eam: imis Iliadem &

Odyslaeam. Si quis inter utranque adscribat rata, vocem ona nem volunt significare se, & suum prolatorem , & prolatori similem, quin etiam scriptorem , & tabellarium, &Pennam ,& manum, & Latinam literam, & R omanos, ct Carmentam in uentricem , & alia ridicula. Q uod si circulus oenopolii sit hederaceus ignificabit Virgilium , qu

niam hedera coronabantur poetae: veteres item ac ruinolos

rarieres, qui hedera solem vestiri: & testiua lente signisc

157쪽

bit Augustum Caesarem, quod is dicto illo soleret delecta-xi:& laurus populum Carinaginensem, quod de illo trium phans Africanus lauro est coronatus:tum locus omnis eum, quem aliquando in eo loco vel vidimus, vel audiuimus suisse:& alia ridicula absque numero. Non est hoc significare, sed admonere, & alicui aliud ex alio venire in mentem. Nec minus illa iocularia: si ex eodem atramento , uo scribitur haec vox homo, scribatur illabus, an bus signincabit 3 Nam

isti non contenti rebus naturalibus, ad ea quae supra naturam sunt, imo contra naturam, se extollunt, etiam inter pueros: ut atramentum poni in duobus locis: omnes terminos creabiles creari: horam diuidi per partes proportionales minoribus huc vel illhuc terminatis in qua labet partea diuidi hoc corpus in duas partes, rursum comungi, sed contrariis copulis quam antea: vel in partibus paribus Socratem esse album, in imparibus nigrum: creari aliquod infinitum, & alia eiusmodi. inrasi ullus sit horum ulus in dialectica communi vita, nec illorum quidem quae nunquam contingunt, antecedens esse Romae , consequens Lu- , tetiae: vel antecedens proserri nunc, consequens cras. Quorsum haec 3 Si affectui peritiam necessariam in his animi gratia , tanquam tesseris luderent, fortassis essent serendi, sed homines imperitos relictis veris, solidis de seriis, huc se conferre quis ferat Θ hoccine est instrumentum seriarum disciplinarum plusquam pueriles lutiones Sed designificando , quis melius potest, aut debet praecipere, quam Grammaticus, aut certe populus, quem penes arbitrium est , dcius,& norma loquendi λ lam in terminis con notatiuis al- Termiabum significat rem de alborem: certe non magis quam ho- nus con-mo animam vel animai,vel rationale: neq; enim quod ali- nota

quid sit in alterius diffinitione, ab eo significatur: & de hoe riuus, termini genere, dant regulam: mrando terminus sumitur pro aliqua re, de desinit sumi pro illa , si non est propter

desectum rei, hoc est, propter defectum connotationis. uid ergo risibile, quia rationale At inquient non recurrit tormula: atqui oportebat eam recurrere, quae traderet pueris, ne fallerentur:tum quod ad cognitionem connotatiuorum parabatur. Sed esto ita. Quid nomina propria, quar' omnia possunt tolli,& imponi alia Nec satis est quod Paulua Venetus dicit Socrates dupliciter accipi pro illo hom

158쪽

ne,aut pro hoc composito voeatus Socrates, hoc mutari possse, illud non polle. Idem dicat de vocibus mundi omnibus: loquor de ic raptis, & quae proseruntur: nam in mente imagines iunt rerum sine nominibus. Et tamen ex iis quae sunt ill hic, de termino complexo incomplexo definiunt, quod est imperitum etnam mens nostra compositas voces simpliciter i. aepe intelligit,& simplices composite, ut audita hac, Troianorum acerbus terror Achillem solum nonnunquaintelligit,interdum quum Achillem aΗdit de terrore,& Troianis & saeuitia iuuenis cogitat . ini id quod quae vox est in

una lingua simplex, in altera est composita, ut Latine paterfamili Graece eine urtinerar. Latine tribunus militum,Graece Latine tribunus plebis, Graece . , --. Et

in eadem saepe lingua: ut idem sunt dictator, & magister populi: Idem Censor,& magister morum. Quid quod Gregorius Ariminensis nullam cathegoricam pronuntiationem compositam vult esse in mente. Vtique non facile dictu est,

quid cogitatus noster simpliciter sibi fingat, quid coniunctim,& complexe, adeo est liber , etsi hic ad hune modum intelligit,ille multo secus, ut praxipi hac de re ex mente dc intelligentia nullo modo possit. Ex istis coficiunt diale cti-

eas enuntiationes, quae constant subiecto& praedicato, sed eo ordine, ut non sit periculosius hunc uniuersi ordine perturbare. Subiectum necesse est esse prius praedicato: omnis homo est animal recte, animal omnis est homo, perturbata omnia,& confusa. An Eon hic est in prima forma syllogismus: omne animal est corporeum,animal est homo omnis, ergo omnis homo est corporeus : ergo animal tam praedicatur in assumptione, quam in propositione subucitur. Animal omnis homo est,ri omnis non est pars praedicati, animal est omnis homo pars est, verificari ut de nullo possit: neque enim inuenietur de quo vere dicatur,hoc est Omnis homo. Qinteg0 quid communi usu& scriptoribus Latinae linguae omnibus reprobem ipso Aristotele confutabuntur. is enim in libro Perihermenias istis pronuntiatis utitur, est iustus homo, non est iustus homo : an non ibi iustus de homine prς dicatur 3atqui hoc ipse dicit disertis verbis,ut in hac ei uidem, est homo: ini id homo praedicatur ne Iam ubi ait valet omnis homo, no valet omnis homo .est ne

omnis pars praedicati Z sed isti nec Aristotclem quem tantum

159쪽

aemest,

i su

ν in tam

ullo est bus

tum habent in ore, nec ullum bonum, & magnum antho rem legiit, vel intelligunt: nec est opus authoribus,auilibris ad ea,quae agunt. Uerba omnia adiectiva volunt resolui in substantivum verbum,& participium: vi, ambulat,est ambulans .alioqui non esse satis persectam,& satis explicata enunciationem.Aristoteles,inquit, idem esse si quis dicat: Socrates disputat,& Socrates est disputans: an quia nihil sensu distant, protinus quicquid est in una praedicatum, erit etiam in altera8 neque enim haec disserunt, homo disputat, & animal rationale disputat non tamen idem est subiectu. iidquod ad resoluendum non tantam habemus participiorum copiam, quantam Graeci, qui habent participia praeteriti,&aoristorum in voce activa,& prς sentis, ac futurorum in passiua: ut haec difficile possit a Latinis explicari, Socrates diligitur, aut laudatur, a Graecis facillime. Quid quod non semper idem reddit participium quod verbum, praesertim in iis verbis, quae non praesentem actionem, sed consuetudinem significant Longe sunt diuersa, pingit,& est pingent: amat, docet,& est amans,est docens, quae de dormiente benedicantur in verbo ad hunc modum hic docte pingit, hic amat itatam, hic docet filios meos: non item in participio, quod prς sentem actionem notat. Adde quod multae sunt propriae locutiones per verbum, quae non sunt per participium,ut βο- crates confidit,& est considens: rubet, & est rubens: pallet,&est pallens: pluit,& est pluens,licet, est licens. Sed in hoc non immorabor: nam inter ipsos sophistas parum conuenit aliis dicentibus verba adiectiva esse i incomplexa, cuius est sententiae Petrus Mantuanus, in qua videtur Aristotelem &Boethum habere authores, aliis asserentibus ea esse compi xa, nec dici verba dialectica. Sed ea disputatio & controuersia nec rebus, nec rationi loquendi officit. Illud magis de sermonem,& intelligentiam omnium laedit, quod praedicatum volunt astringere subiectum in his, ac eiusmodi: homo est pictus, homo est mortuus, in quibus de analogo praedicatur significatio ignobilior: ut haec sit vera propositio, quod absit, omnis homo est mortuus,& haec, omnis homo est rictus . fortasse illis qui sedebant in specu Platonis, omnis homo erat umbra, nobis non item, nisi sorte iidemisti, qui haec somniant. Quid quum subiectum restringit praedicatum,ut in hac, Socrates albus: ut haec sit vera, tan

160쪽

tum Socrates est albus: nam volunt esse sensum, solus So crates est Socrates albus. mrod a Paulo Veneto allatum, caeteri magno applausu exceperunt, tanquam illhic Socrates substantivum sit illius adiectivi albi, & non potius homo. Q uod si ita sit, nulla harum non erit vera, tantum Socrates est philosophus, Solus Socrates est Athenientis olus Socrates habet patrem. Eadem lege factae sunt hae verae: Socrates videt omne astrum, quum unum tantum videt. Socrates possidet omnem asinum, qui unum habet. Si sic lubet explicare, dicam & hanc esse veram. homo est asinus: nam sic interpretabor,homo est asini possessor. Respodebunt mihi neminem lic uti illo pronuntiato. At ostendant i pli quis ad eum modum utatur illo suo praeter ipsost Sed de hoc post paululum, nunc pergam alias addere. Deforma Nee in minores angustias deducta sunt illa desorma, α& forma serma aceeptionis terminorum. A veteribus perplexe sunt acceptio' prodita ,sicut a Petro Mantuano,& ab Strodo, cuius disti . nis termi nitionem consequentiae sermalis tres expolitores Sermo norum. neta, Ferabricii,&Thienensis nequiuerunt satis declarare. Recentiores sermam sic constituunt, ut sit eadem qualitas, enuntiatorum , eadem quantitas, synonymitas terminorum, limilis acceptio terminorum, ut nullus sit iam syllogismus bonus de forma, nulla oppositio nulla conclusio, ni in angustias semonis illorum, & in illas loquendi absurditates redacta.Cicero sic colligit: omne gaudere bonis animi beatum est, omnis sapiens iis bonis animi audet, om-x nes ergo sapientes beati. instari enim potest sic: omne gaudere bonis animi beatum est, omnis stultus suavibus bonis animi gaudet, fuauibus posito pro iis . Neque hic esset bonus: omnis homo legit, Socrates est unus ex hominibus,crgo legit: nam in assumptione haec est instantia,bucephalus est asinus hominis. Et mi intilianus libro secundo: Omnis ars habet aliquam materiam, Rhetorica nullam habet propriam materiam, non ergo est ars. In statur: omnis homo habet equum alique. Socrates non habet equii albu, no ergo homo. In omni re sunt nimii: interda volunt reserri omnia ad animum,& modii concipiendi: cogitatione interdum in εὶ nudis vocibus sistunt sine intelligentia. Spectandum est in verbis omnibus tquid mens soleat communiter intelligere. Iam qualesc5sequutiones faciunt:homo est asinus,ergo baculus

SEARCH

MENU NAVIGATION