Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

LIBER TERTIUS. iis

cuius stat in angulo. Socrates ambulat,ergo Deus est bonus: ad impossibile sequitur quodlibet, sicut necessariu ad quodlibet: quasi vero non ratio connexionis potissimum spectari debeat,ut in disiunctis, ego curro vel Deus est. In modalibus alias faciunt de sensu compolito,alias de sensu diuiso: Do tam improbo rem,quam eorum in verbis definitionem: ut quum in medio est modus esse de sensu diuilo : Socrates necessario currit: quum initio vel fine,de sensu composito: Socratem currere est necesse. Aristoteles has duas ponit eodem loco, & sensu: quod est esse quum est, &quod non est non esse,quum non est, necessum est:& hanc,omne quod est necessario est quum est mam ν μνα κη in priore illa postponitur,in posteriore ponitur in medio. Et in: primo elencho

posse sedentem ambulare,& ait posse esse sensus diuiti,& co positi. iid quod fecerunt alias modales,nempe verum, fal sum, scitum, tum opinatus . ut Buridanus d alii: in quibus

etiam de sensu diuiso.&compotito: quod quomodo possit

fieri nulla mens capit,ut Socrate scitum est ait putare. Coniuncti; categoricae,quas hypotheticas vulgo nominant,quusint innumerae, nem pe quot coiunctiones, quot etiam aduerbiorum, non pauca reduxerui antiqui inter eos ad tres spe

cies. Alii paulo plures addiderunt. Paulus Venetus, que Duia lardus, & vulgo eorum lcholae in hoc, sicut in multis aliis, sequitur, hanc secit distinctionem, ut quae coniunctiones colun unt enuntiationes per se intelligibiles, hoc est de indicativo, ciant hypotheticas: inuet vero de aliis modis, nollem. Ideo has coitinctiones licet, quamuis,etsi, quanquam, non facere hypotheticas. inita recte dicitur, licet Socrates

currat, Socrates tamen non mouetur non recte autem, nec

L tine, licet Socrates currit. An non haec sunt ad risum mouendum aptissima Τ Primum has , dc similes, si asinus volaret,asinus haberet alas,non negant este hypotheticas. Dein de quid prohibet, quo minus bene & Latine dicatur,licet Socrates currit, etsi quanquam Socrates currit. Isti sunt qui in tormulam iredigunt Latinum sermonem, cuius umbram nunquam viderunt: sicut Mantuanus, qui ait ab hypothetica temporali ad quamlibet fui partem valere consequenit iam, ut a coitinctiua: ut haec fit bona coclusio,Tu moueris, cum curris ergo tu curri , id moueris. T um lim: Aestas

162쪽

est eum sol est in Cancro, ergo aestas est, & sol est in Cancro. Sunt enuntiationes quaedam categoricae de condicio nato extremo,ut vocant:Socrates si est homo currit:Do tibi

lapi dem si est auis,& do tibi auem,si est lapis, ut haec sit vera: Do tibi animal,si est homo, quum do adamantem: quae sunt profecto aptiora ad ludendum, quam ad loquendum: qua-Ita sunt, quum in libris eorum aliis infinita: nam quis pos set percensere omnia, non facilius quam harenas Lybiae: tum potissimum in iis, quae vocant parua logicalia, omnia ex linguae ignoratione excogitata: de quo pauca prius loquar,non tam disputandi, aut couincentii gratia, quam docendi mam ea est res, quae si exposita fuerit, nec ipsos eosdem arbitror repugnaturos, qui sunt commenti. QPippeeius

rei adhue retinent semina quaedam,sed degenerantia. itaque si vera,& meliora ostendantur, facile agnoscent& accedent. In hac rerum natura artes sunt ab hominibus cura , labore, meditatione,industria obseruatae, ac excus aemulla earum sibi facit nouam materiam, sed in facta iam, & parata operatur: & aliae circa res versantur, aliae circa verba, quae sunt

Grammatica, Dialectica, Rhetoriea: nulli istorum vel mutare populi sermonem,uel nouum licet fingere, sed in recepto quae sui sunt muneris , defungi. Grammaticus rationem, & verboru simplicium ,& aptae compositionis inquirit.Dialecticus quae faciunt sensus veros, quae falsos loquor ex recepta opinione quae consequantur, quae repugnent. Rhetor quae pulchra. ornata,insignia, quae cum dulcedine in animos blande instillentur , quae aspera de dura. Si Graim. maticus nouum aliquod,& inusitatum asserat vocabulum, aut doceat pueros suos aliter loqui. quam populus loquatur, nimirum explodetur ut barbarus. Si rhetor dicturus no-

ira sibi fingat schemata, & non illa sumat de medio, stultitiam , & absurditate hominis omnes exilodent. Q uid si dialecticus verum & falsum scrutatur, fictis suo arbitratu sensis verborum, relictis illis vulgaribus & receptis, plane

dicent omnes, quibus lingua erit nota, non nostri sermonis verum inquiris, sed tuorum somniorum. Si tu in his verbis & hoc comuni sensu aliqua obseruas, audiam te docentem: sin fingis tibi linguam,ac voces,tibi,& tuis paras dialecticen, cuius nullus sit usus,cum nemo sic loquatur, ac ne tu quidem, di tui: hoc adeo verum est, ut nec Aristoteles, nec Boethus.

163쪽

Boethus, nec ipsi idem, quibus haec nescio quis Deus misit in

mentem,ad praescriptum suorum canonum possint vera loqui. Aristoteles ac veteres omnes Graeci usum Graecae linguaeriint secuti: Cicero ,& Latini Latinae. Infinita sunt quae excommuni usu alfirmat Aristoteles in praedicamentis .in meis taphysicis, in Topicis, denique ubicunq; de sensu verborum agitur. Et recentiores isti no ignorant dialectica suam praecepta esse in comuni lingua obseruata: ideo enim multa probant per communem modum intelligendi, & ad tuendas ea cnuntiationes quae vulgo habetur pro veris: tot regulas illis prioribus interfierserunt,ut de suppositione accommoda , &personali, de tempore pertra facto, te distributione, pro sinisgulis generum, pro generibus singulorum,&eiusmodi haud penitus ignari obseruatione esse linguae dialecticam. Quod

si meliorem nouissent linguam,vtiq , ad eam accommodassent canones, sed de ea loquebatur,quam illi non solii optimam esse autumabant, sed solam, quum alia ne de facie quidem unquam vidissient. Nam quod dicunt quidem , ego sic mente cocipio:hoc vero nihil ad dialecticam, quae est de sermone: neq; enim quum dico homo est ceruleus, spectare debeo quid intelligat indoctus, qui ceruleum capiat pro cereo, sed quid in Latina lingua signet. Vera & falsa,& contraria,&consequentia inquit Cicero, sua sponte, non aliena Iudicantur:de quo fuse disputaui in epistola ad Ioanne Fortem Putabam olim, quum inciperent naec mihi displicere, magnume negotium habiturum istis confutandis contra homines pertinaces .distinctionibus armatos, disputando inuictos,&qui numero valerent. Sed hoc tempore renato sermone Latino , & vel pueris iam proprietatem linguae Latinae intelligentibus , facilior erit eorum confutatio , quae ex praue eo-gnita lingua fuerunt corrupta: dicunt usum populo concedentes scientiam nobis reseruamus: & duos faciunt sensus, bonum,& rigorem. Quid est rigor aliud ad eorum sensum. quam exacta quaedam loquendi ratio At eam ex quibus petemus, nisi ex iis qui exactissime quanque linguam tenent, non ex iis, qui sunt eius inscientissimi λ In Latina ex Cicerone, Plinio, Seneca, Varrone, non Petro Hispano, aut Gulielmo Hentisbari.Boethus, Apuleius, Capella, in suis dialecticis dicta Ciceronis adducunt pro testimonio, nempe Latini homines hominis Latinissimi quique ablolute linguam

164쪽

illam norat,& rigorem hunc poterat, adiuuare. Graeci Demosthenis, Isocratis, Homeri, Euripidis, sophoclis: de quo alio loco a me dissereturinos etiam magnorum authorum utemur dictis: nam unde nili ab illis, requirenda est linguae Patua lo proprietas i Ex illa imperitia sermonis natari sunt nobis supinealia. politiones, ascensus,descensus, ampliationes, restrictiones, appellationes,exponibilia ad quae si lingua esset aptanda, no sol sim obmutescendum esset, sed aliquid esset verum in scri -ptoribus:vt interdum mirer, quomodo haec eis venerunt in mentem,tam ab omni ratione, & loquendi, & sentiendi abhorrentia. In suppositione sunt discreta,determinata,consu' Ω,distributiva: sunt termini certi, qui illas faciunt, certo loco,& ordine: omnis homo est animal, vera est,& animal confuse supponit:animal est quiuis homo falla,determinate enim:caput omnis homo habet falsa, omnis homo habet caput vera equus requiritur ad equitandum falsa: ad equitandum equus requiritu item falsa : ad equitandum requiritur equus vera. Cicero dicit in Oratore acumen dialecticorum requirendu est,& in finibus quoniam aliquid omnes. Quid Lucius, & Quintilianus est aliquid in omni materia natu-x-liter primum. Et in sacris literis: pauperes semper habebitis vobiscu: sunt hae falsae 3 quis aliter loquitur 3 nec ipsi iide, etiam cum de his praecipiunt. Iam usum negationis, qui Va-xius est apud Graecos, & Latinos, & unam quanq; linguam, S patet latissime, si quis conetur ad caeteras formas redigere, peribit sermonis uniuersa vis,&gratia.Nemo est ex aliqua parre non selix. iid istud est,ex nulla parte λ& dicunt quod mobilitat immobilitatu immobilitat mobilitatum,Vt se negationes impediant:& negatio cadens super signa uniuersale. In omni lingua duae negationes' sortius negat, pri- . ter uam in Latina .Demosthenes quatuor posuit pro Vna. In nostraetii saepenumero non plus efficiunt duae, quam una: Vt, non positim ne dormire quidem. Cicero: Nolo ne haec ruidem humana ignoret. Idem sunt: non reueretur neque eos, neque homines: neque deos neque homines reueretur: non veretur homines, no deos non timet homines aut deos: non metuit hominesve deosue: ne scribere quidem nouit, aro' nouit ne scribere quidem. Aristoteles expresse ait non Golianc uniuersalem monest homo pulcher: nec idem esse,

non est homo pulcher,& nullus homo est pulcher. In alcen -

165쪽

su magna controuersia in ponendo constantia. Quidam recentIorum repudiato vetere more, ita eam ponunt, ut ipsa enuntiatio,ad quam ascenditur, luce sit clarior prae constantia. Sed quomodocunque ponatur,nnitus est eius usus, neque unquam aliquis sic colligit, ne ludens quidem: multo

aliter utebatur bocrates suis : ταγωγαις. iam descendant

mihi sub hac,quae est apud Ciceronem in Academicis quaestionibus, Iudicium Protagorae est, qui putat id cuique verum esse,quod cuique videatur: vel illa in secun . Philip . Ita

cuique eueniatui de republica quisque mereatur: an erit ita Antonio eve niat, ita Fabio, ut ue republi a quisque mereatur. quid absurdiust In ampliationibus , & restrictionibus illa sunt prodigiosa meretrix erit virgo: artocreae deuoratae egestae sunt edendae : puer anniculus fuit centum annorum. In appellationibus non vidi papam,& papam vidi:consulem caecidi,& non caecidi consulem. Ergo omnes istae ad eorum normam sunt fallati. L. Caesar genuit Caesarem dictatorem. Iesse genuit David regem ex ea quae fuit Vriae. Caieta nutriit regem Lauinii: haec mulier nuptii magno illisuriori Apelli,si antequam ad summum peruenisset artis, Lupserat .Hoc opus scriptum est a patre Catonis si scriptis set antequam Catonem gigneret,& alia quae sunt in ore omnium infinita. Exponibilia fecerunt, tantum , praeter, inquantum,immediate, inci Tit,desinit. T um comparativa, totus, semper,ab aeterno, infinitum. Cur non plura Z quali vero

non pene verba omnia,& adverbia possent etiam cum cauillis exponi aptis disputantium circulis: ut currit, quis motus necessarius lit ad currendum Z cantat, quam alta vox ad cantadum plorat quis animi motus, quae vox, qui gestus ad ploradum Z ridet, quis oris rictus ad ritum Z solet,cos uetiit, quotactus ad habitum,aut ad consuetudinem, quata intermissio disicut incidit,ae desinit, cur non etiam aggreditur, expedit se,delassatur,cessat iam cum adduntur adverbia, celeriter, bene, male, tarde,pend, sere, quali, etsi .maasi iam exponunt

maior pars, ut si sint hic Roma vi mille quingenti, & unus discesierit, verum sit quasi nemo Romanus hic remansit,

putant agi de numero sententiarum in soro aut curia. Sed videamus ea quae tradunt tantum animal est homo,tantum

coloratum est album:Sola animalia sunt homines. iniis

haec intelligat Zbene additur inferiori excluso. uippe est exclusio

166쪽

ra DE CAV. COR RVP. ARTIUM

clusio velut quaedam restricto, quae fit a minore atque a m pliore, ad luna naum aequo, sed sic, ut pro maiori positum ap'pareat: tantum homo ridet: Soli Romani sunt liberi superiori additum nullum facit sensum,& prope contrarium solet intelligi. ut tantum liberi sunt Romani,qua fi soli Romani sint liberi:& tantum animal est homo, quasi solus homo sit animal. Plinius libro septimo: Praeter foeminam pauca animalia nouerunt coitum post conceptum: quomodo hic sit exceptio ξhorum verborum, incipit,& desinit si loquendum sit ad canones istorum,nullus esse potest usus. s poterit tenere minutias illorum instantium: quum in prandio sumo seclidam buccam,autetiam quum primam habeo in ter dentes,non positim dicere incipio prandere,quod infinita vis instantium praeterfluxerit: nec quum mando postremam, ,desino prandere .Quum libri secundam literam scri . bo non incipio librum scribere, quum antepenultimam, non desino .Quid ergo potest incipere aut desinere λ Plinius apud Graecos inquit desiit nugari Diodorus: non possunt inueniri exponentes: reiicienJa est tanquam parum dialectica .Quaero cur homines nominales, qui negant esse in. rerum natura instantia,Scotum,& reales sint in hoc secuti de instantibus exponentes immediate, incipit & desinit Z Annon videtis quaeri,& materiam lusui aptiorem λ Comparativa, & superlativa dicunt distribuere terminos sequentes, ut non idem sit,Socrates est Troianis doctior, & omnibus Troianis doctior: quia sunt duo signa mobilitantia. Socrates est Graecorum doctissimus ,& omnium Graecorum

doctissimus .ini id ego his i csimilibus resellendis nugis ludam operam, quam illi ipli usurpandis, quae sunt pueris ad

derisum cognita illud acutum, quod ex huius exponentibus Socrates est Gret corii sapientissimus, unam faciunt quidam omnes Graeci sunt sapientes. Cur non has exponunt multo doctior,paulo, aliquanto, non multo, non paulo quae magis expositione egent Z Socrates a Graecis dis ri vera, disserta Gr cis falsa, cuia distribuitur. Et quemadmodum hanc, uterque homo disputat explicant aliquorum duorum hominum quilibet: ita hanc alter homo disputat , omnium duorum aliquis. Quis unquam talem excogitasset sensum,

qui Latinam linguam audiuisset Tum signum collectivum cum suo termino facere terminum communem, & propo-

167쪽

filionem indefinitam,&posse uniuersalietari, & fieri collecti uam.Capiamus emo nanc omnes Apostoli Dei possibi-

uter sunt duodecim: fiat rursus collectiva omnes omnes Α-postoli Dei, rursum distributiva omnes omnes omnes

Apostoli Dei: quo quid est ablurdius 3 Et hanc concedunt,omnes duo Apostoli Dei sunt duodecim. Similiter omnes Apostoli Christi non sunt boni,vel sunt non boni, veram esse volunt,quia Iudas fuerit malus: cui Aristoteles refragatur disertis verbis in libro Elanchorti, negans posse dici non bona ea, quor uili aliquod unum non sit bonum. Addunt obligationes, quas alii Theses vocant: quasi vero haeessent formularum artis,& non potius exercitatio , & usus artis quo quisque nihil concedat repugnans,aut neget quod Consequatur. Tum etiam insolubilia, quum in se reflectuntur enuntiationes: haec propositio est falsa, omnis propolitio uniuersalis significat aliter esse quam est, omnis consequentia in Darii est mala,haec est consequentia in Darii,mala ergo. Sed illas omnes,& similes de aliis oportet loqui, node se.Si quis dicat ego metior cotinuo rogabut omnes quid dixerit,in quo sit metitus .haec pronuntiatio est falla: quaerent quaenam,si pergat dicere haec ipsa respondebunt id nec

verum esse nec salsum:idcirco non defuerunt inter eos qui da,ut Petrus Matuanus,&Andreas Limosus popularis meus qui negarent propositionem posse ostendere seipsam mulis tum aliis frementibus, quod tanta materia disputationibus detraheretur. itaque calumnia eos impetiuerunt, quo id dicerent subterfugientes argumentorum lautaeos,& pugnam ignaue detrectantes. Sed sit finis, quum 1lli finem nullum saetant, nam i infinitum sunt egressi, quum in omni dialectica, tum potissimum in his paruis logicalibus, quem

septimum tractatum nominant extra Logicam utranque nouam.& veterem,quod nihil esset de his traditum a prioribus'. quae res in causa fuit tantopere corrumpendi hanc

partem,quod ipsi nulli melius sentienti innixi, toti essent sui

confinxerunt omnia pro captu illo suo, & linguae, de bonarum rerum omnium expertes. Atq; hoc loco, inque reliqua omni Dialectica quum ignorarent quaenam essent sua, quae aliena,& in omnes fere artes impetum indocte secissent,de tinuerunt auditorem diutissime, tradendis tam multis praeter rem naturalibus,supernaturalibus, di uinis, grammati-

168쪽

cis, quae ut erant perplexa, &confusa omnia, ita fuerunt per maiores ambages circunducenda. Mirandum est, quum Dialecticam fateantur esse instrumentum aliarum artium: huic Lutetiae duos annos impendi, caeterae autem philosophiae, & de natura,& de moribus,& primae philosophiae. vix annii.

a id quod quidam'etiam de hoc anno aliquid Dialecticae

decidunt. Multi tota vita etiam longilsima nihil sunt aliud quam dialectici. Ea mora plurima suasit inducere alienis si ina a re,& deprauati s sima ldb ue usu venit eis, quod est apud Ciceronem de philosophiae studiis isona L.Crassi in tertio de Oratore, ista dii cuntur,inquit,facile,si& tantum sumas quantum opus sit,& habeas qui docere fideliter possit& scias etia i pse discere : sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa traditio , & quaeitio quotidie ex se gignit aliquid,

quod cum delidiosa delectatione vestiges:ita fit ut agitatione rerum fit infinita cognitio, facilis usus doctrinam con . firmet, mediocris opera tribuatur memoria studiumq: permaneat, libet autem temper discere,ut si velim ego talis optime ludere, aut pilae studio tenear, etiam fortasse si assequi non possum. At alii quia praeclare faciunt, vehementiusquam causa postulat. delectantur,ut Titius pila, Brulla talis .inlare nihil est quod quisquam magnitudine artium, ex eo quod senes discunt, pertimelcat: nanque aut senes ad cas accesserunt, aut usq; ad senectutem in studiis detinetur. aut sunt tardissimi. Res quidem sic se mea sententia habet, ut nisi quod quisque cito potuerit, nunquam omnino possit perdiscere. Sic Cicero. Et quia statim altercandum erat,& semper altercandum, quaelita sunt spinosa quaedam apta disputationibus, quae materiam suppeditarent rixis,& diutis sme proferrent altercationem etiam in tradendis praeceptis artis mihil semel dicunt, ne adimant sibi argumentandi,& in contrarium dicendi occasionem. Sed si quam dissinitionem. aut formulam tradunt, primum consule & ruditer proponunt, postea paulatim, velut cogentibus ad id argument tiunculis, expoliunt,& crebris tibicinibus fulciunt, vi denique per longissimos verborum circunractus sit persecta: αquaeruntur postea de prolixitate eorum, qui excultius i cribunt, quum ipti dum undique ansas argumentorum venantur id multis paginis vix explicent, quod exponi paucissima verbis potuisset. Iam verone deestet velut bello huic co-

169쪽

t a. a 3

meatus,de omnibus inquisierunt etiam reconditis,& alienis,& puerilibus,& absurdis,& de iis quae capere non potest humana mens quum tamen Aristotelis sit in primo Topicorum sententia, neminem sanae mentis propositurum, quod ab omnibus vel reprobatum sit,uel comprobatum, vesetiam plurimis : haec enim dubitationem nullam habent, nam quaestio diale ctica est quaestio probabilis, non para doxa: nec contenti iis, quae natura ingenii humani assequi, di defini re poterat ad viuum voluerunt omnia resecare, adducti dulcedine dispuandi. Et ouemadmodum qui pruritus titillatione acti nimium scauentes sanguinem eliciunt ει dolor succedit in locum suauitatis:& mali chirurgi dum morbidum nimis resecant, lanum quoque attingunt:ita isti dum nimium scalpunt veritatem, amittunt & in fallum incidunt, quod profert se maiore aliqua verisimilitudine, quam verum ipsum: ut interdum orichalcum magis exprimit colorem auri,quam aurum ipsum:& qui simulat, quam qui agit simpliciter, propius ad imaginem veri accedit, etsi longius a vero ipso. Hinc est acutus ille Mimi versiculus: Niamium altercando veritas amittitur. Ad populum vero spectatorem , & interdum etiam, si diis placet, altercationum arbitrum quaesita ludicra tanquam in fabula, ac ipso sono grandia,& vasta,ut pullata turba admiraretur,quae non caperet, ipsique magni essent vulgi existimatione. Inde arrogantia quod aliquid tibi esse viderentur, quia populo stulto iudici videbat ur: nam bellaces homines pulcherrimum censebant esse titulum inuicti ut principes: hinc sophistae nomen sunt amplexi, quum alioqui sophistam diffinirent non existentem, sed apparentem. QSidam se horribilem sophistam cognominabat Lutetiae, non minorem eam appellationem ratus, quam Africani aut Aliatici: Intrauit palam, uec magno agmine ostentatio atque ex ea pertinacia non cedendi melius dicenti, ne vi ctus hoc coactusque vi argumen ii videatur facere:& ex pertinacia tuendi quicquid sui cepissent conuicti,dc prostrati, ad rem maxime abi urdam confugiebant , quae illos in praesens periculo eximeret : mox liberati honorem illi habebant , tanquam servatrici, dc dignitatem attribuebant placati , ata ex euasione transibat in dogma. Accendebantur leves homines gloriae cupidine, quum se quisque austorem haberi vellet noui inuenti, quae

170쪽

iis DE CAV. CORRUP. ARTIUM

ti, quae confirmauit consensus sequacium, quod erat tactu facillimu , quum ad eam rem nec literis, nec libris esset opus, tantum inuicta contentione, si sibi in respondendo constaret, nec admitteret repugnantia: vere erant placita, nam pro

ratione nihil affirebatur aliud, nisi sic placet,sic videtur,imi ligna ipse,ego consequenter tuebor. Nam quum Aristote- es quinque metarum genera posuerit, in quibus sistit disputatio,vbi ad aliquid illarum est peruentum, isti nihil est tam

nugax, aut opinabile, aut contrarium magnis viris aut ablurdum,& anile, quod metam censeace: sola contradictio est meta,& ea una efficit ut reiiciatur dogma ad alia quantumcunque absona,& stulta:unicum dant responsum, concedo. nam sequitur ex mea conclusioneamo ipsi iidem polito dogmate statim ultro inserebant paradoxa quaedam, ad quae omnia illa erat clausula haec omnia sunt concedenda,quae sequuntur ex opinione mea. Ita Dialectica fuit quicquid cuiuis aliquando,quomodocunque venisset in mentem .Qualia vero estent illa placita praeter ea quae attigi, quae tamen sola attigi maxime inter eos vulgaria,& receptissima: de peculiaribus, quorum nullus est modus .Hinc potest intelligi, quod ad ea asserenda veniebant pueri sine lingua , sine libris , sine

eruditione,instructi casibus tanquam quaestionabus hariolandi , quas pueri unius noctis meditatione sexcentas citius excogitant, quam viri graues sexcentis annis unam. Omne a possibiliter est b, & tamen nullum b, possibiliter esta:& ei ulmodi .Hinc infinita dogmata, & totidem dialecticae. Haec Pauli illa Hentisbari, alia Mantuani, Scoti, Thomae, Alberti, Ochami, Pardi, Dullardi. parcam nominibus viventium,& id quidem no in ea parte, quae est de inuenienda probabilitate, aut de iudicio argumentationis quod esset

ferendum, sed in intelligentia,& explicatione, ac usu sermonis Latini, qui unus semper est, dc simplex. Et tamen quum talia sint eorum inuenta, mirantur no intelligi ab aliis, quae ipsi somniarint: quasi omnes sim: Iosephi, aut Danieles, qui possint illa interpretari:egressique illam suam rerum naturam, quam incolunt,mirantur se, & sua ab aliis non agnosci, & ad huiusmodi sormulas exigunt dicta omnium , quae quum non congruunt, indoctos eos esse iudicant, & ali nos pronuntia't, gaudentque se non intelligi , ut Circulatores

quod obtuitum spectantia frustrentur zmaximoru quoque

SEARCH

MENU NAVIGATION