Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

scriptorum dicta examinant, quae non congruere ad suoqcanones initio non tam admirantur, quam velut indoctos, re se inferiores aspernantur. Postea tuente illos vetusta auctoritate,&consensu generis humani, ipsi etiam distinctionem habeant in gratiam illorum inuentam : Uerum dicunt isti in sensit,in quo fiunt propositiones, non in sensu quem

faciunt. Qino quid potest dici insanius Z quasi melius sciant

pueri quem tensum faciunt verba,&sentetiae Latinae, quam Cicero, Varro, Plinius, Seneca, Hieronymus, Ambrositis, Augustinus: aut Gr 1, quam Demosthenes, Plato Aristoteles,lsocrates Gregorius, Balilius, Chrysostomus Origenes.

Adducti sunt quidam in eam opinione ut dicant hcc qui- Sophistia dem hactenus esse aliis artibus utilia, quod acuant ingenia caan vu- discentium,& si qui haec intelligat facile etiam alia asseque- lis aliis tur minus difficilia, quσrum neutrum est verum. Videntur artibus. esse illa ingeniosa partim quod no intelliguntur: nam quidam ea sola habent in pretio, quae non capiunt, alii subtilitasimam oportere rem esse arbitrantur, quam ipsi no cernant.

Multis perinde videntur arguta, ut lusus pueriles festiui , Margutuli, Nam aenismata haec non ex ingenio eruditione inulta exercitato & subacto, sed ex ignorantia meliorii sunt nata, tanquam hectae inutiles in solo inculto: necesse erat eos aliquid agere. Haec est enim natura humanorum ingeniorum , ut quoniam igneum est, etiam hebetissimum, sed ad aliquid agendum applicet. Itaque non acuunt haec ingenium, sed cogunt sylvescere , contentiosum reddunt spinaristae,& morosum, non vividum, &actuosum : in pulchriuacuunt quidem, & dedolant, sed ita, ut nihil superlit solidie

extenuant,minuunt, deprimul:& in his semel fractum haud facile ad res praeclaras sinunt attollere: praesertim quum haec non modo aliena sint a veris artibus. sed etiam contraria, ut tendentibus ad altiores, ac veras disciplinas, tanta sint haec cura dediscenda, ne prosectum impediant, quata fuerant accepta: quum tamen instrumentu aliarum sit artium, ad quod deprauatum torquent alia, & post tam diuturnos clamores in scholis adeo se pugnado exercitatos esse rentur,ut iactent se argumentis posse vertere candida in niῖrum, & ex homine facere asinum , quod longissime abest vero. Nam istorum lingua aut intelligitur, aut non . Si intelligitur, lanista

in lanistam dimicat, & pirata in piratam, nihil est iacturali

172쪽

etiam si antisopbista mediocriter sit institutus, tanta est opr-nionum inter illos etiam probatarum varietas. ut hac conclutus euadere possit illhac. Ideo ad obstruendos exitus , dc suffugia , multa consueuerunt , ut ipsi vocant supponere. Qui non intelligit, quae loquuntur quomodo capietur Zcoget eos apertius loqui ,& communi lingua : in ea vero tam nihil valent, ut nulla sit vetula, aut cerdo de vulgi tace, qui non illis vertat nigrum in candida : nec ulla tam imbecillis ratio sumpta de vita, dc de medio, quae non eos perturbet, Dialecti - nempe res ipsis noua atque inusitata9 Laurentius Valla ag-ca Laure- gressus est reconcinnationem facere Dialecticae, in quanti iii Vallae. sentit ab Aris otele, S: Peripateticis veteribus,ac nouis. Monet in quibusdam neutiquam praue ,& si ea sunt perpauca, in plerisque labitur,ut fuit vir ille vehemens,& ad faciendum Iudicium praecipitatus. Nec solum in re dialectica talius est, sed in philosophia, nam hanc quoque attingit, & quod magis mire re in pretceptis Latinae linguae. Sed non minus ali hic improbando aberrauit, quam in elegantiis,& inuecliuis. Caeterum dialecticae illius errores, qui .sunt lane multi, nos vel omittemus prorsum,vel in aliud tempus, si videbitur,r seruabimus: nam suscipere cum eo dii putationem , res esset nimium prolixa, minutaeq; in pret sens neces.saria, quod illius argumenta nec magnisi . rationibus nituntur , nec pro- , inde sunt ab ullo rece

gmata artis huius.

LIBRI TERTI a

173쪽

DOVICI VIUIS DE

causis corruptarum artium

Liber Quartus, qui iest Me corrupta 3 Rhetorica.

V M ANAE omnes societates duabus potissimum rebus vinciuntur, ac concinentur:iustitia,& sermone, quarum si alterutra desit, dissicile fieccetum, & congregatione ullam siue tublicam, siue priuata diutius consistere ac conseruarimeque enim vel cum iniquo possit quis habitare, α-- contrahere vitae commercia, siue sit ipse optimus,sive iniqui stimus,vel cu eo velit vivere, quem . non intelligit. Itaque duo sunt velut claui, quis conuentus Iustita hominum reguntur,iustitia & sermo: sed iustitia tacitas ha- sς- , bet vires,& lentas: 1 ermo vero praesentiores, & magis celeres : quod altera rationis & consilii vim admonet,aster animi motus excitat. Ergo quem iustum esse arbitrantur,ab eo se homines facile patiuntur regi : qui vero plurimum potest sermone, estque ad dicendum instructissimus , hunc volunt ducem, & rectorem esse sui,& huic se totos permittunt,rati eandem esse vim in animo dicentis , quam experiuntur esset in animi fluuio sermone. Sed non omnes congregationes quicquid volunt emciunt. Nam in aliis unus administrae omnia . vel certe pauci consensu,&conspiratione inter se quadam velut fornicati, magnisque viribus & potentia suia fulti, si quis imperio repugnet. Multitudo nec ad decernendum , exequendumve quae statuerit habet vires, sed ne ad coetus quidem, & conuentus celebrandos, quibus nihil est sermidabilius paucorum potentiae. Suot aliae conῖ -- 1 α

174쪽

gationes,quet liberae nominantur, penes quas supremum est,mpsandi ius, ct quodcunque imperauerint ad id exequenduin vires. in illis prioribus si quis plurimum dicendo polialeat,vel non auditur : neque enim finitur publice loqui: vel etiam si dicat, & persuadeat multat udini, ea tamen & volun- tatem habet metu praepeditam,& manus alligatas. In populari imperto quoniam quicquid multitudini est visum, id protinus habetur ratum, plurimum valet ad omnia vis dicendi. in istis ergo quando homines procliuitate naturae ad honores serunturi ad ope , ad fortuilas, dignitatem, potentiam, permulti studucrunt, ut optime ad conciones ciuium dicerent: quod qui faciebant, oratores nominati sunt,& eo Oratores rum ars oratoria Graece rhetores,& rhetorica .Hoc quidem

dinendi principium. Sed ornatius dicendi, & acutius inue- Rhetori mendi ex necessitate fluxit. Cuius originem Aristoteles Si- origo. culis tribuit acuto hominum generi,& suapte natura faceto,' atque addicedum parato.Apud hos enim cum crebra tyrannorum mutatione quorum nulla fuit regio se racior, poscissiones,& bona adempca aliis essent, aliis donata, postea vero tyranno vel occiso vel pulso, qui exulabant,ec patrimo- niis erat deuoluit,legibus&iudiciis,&ςquitate iuris sua re peterent,instituerunt excultius quoddam,& politius dicendi

genus in sorum adducere, tum acrius,& argumentosius ido, neum ad persuadendum permovendumq; iudicum mentes, T. α totius coronae. Hinc extitere artis huius praeceptores antiquissimi, Empedocles Pythagoricus qui movisse aliqua

circa rhetoricen scribitur,ut ait Fabius. Tum Corax & Tysas, qui ex usu& dicendi consuetudine obseruata quaedam praecepta tradidere: hoc secutus est iam cultus & elimatus magis homo insulet eiusdem Leontinus Gorgias, a quo multi sunt Athenis docti. Ex necessitate hac recuperandi sua,ad alia quoq; expeteda translatum est instrumentum:ut quem

admodum mouerant iudices, mouerent etia animos in cocicione populi, senatus in curia, denique eorum omnium,qui plurimum possent in republica, San quorum manu atque arbitrio fortuna esset omnis posita ciuitatis: idq. tanto erat emcaciu , quanto is qui diceret, populum esset nactus acutum, callidum, intemperatem,concitabilem, qui facile dicentis oratione tanquam aura quadam permoveretur,& agitaretur. Nam in bene constitutis ciuitatibus quieto&mo

t. derato,

175쪽

li a

tia rara nilia,

teretata.

derato, atque etiam paulo hebetiore populo etiam si libero, non tamen magnus relictus est locus facundiae ad se iactandum, quemadmodum Cretae. vel Lacedaemone. Athenis autem praefervida ciuitate ac mobili, & in Al at Graecis Colo. Mias, qui pene fueriit Athenis in ea loca deductς .Rhodi quoque,&in Sicilia, postremo Romet dominatus est orator, ubi, cloquetia inuenit turbas acumine ingenii praeditas, inquietas, ambitiosas,& libertatis quadam aura tumefactas. itaque. Vno Siscus, quiχhetoricen palmae esse similem pro-Muntrauit, Dialecticen pugno, & aptius dixisset, Dialectica ad Iubtilem doctorum examinationem argumentum colligere, Rhetorem vero ad populare sensum applicare: nam breuius non raro colligit orator quam dialecticus:ut quum enuntrationem unam pro rota argumentatione ponit Imer dum bene longa, quemadmodum in instrumento probabi- Iitatis est a nobis ostensum. Ergo ut et ar exercitium hoc Praedus ad ingentem potentiam, expetiuerunt hanc artem homines bonorum cupidi,opul ti,occupati negotiis:quumque adactionem & destinatum vium conuerterent quicquid velididicissent a praeceptoribus, vel ipsi eripertinentis deprchen-idissent, vel inuenissent cogitationabus S incitatione men-tis noti curarunt inquirere quid eskt ea ars, quae eius materia, qui limites: quam late pateret, quis sto pus videlicet noeam ad scientiam aliquam excolebant, sed ut locum dignita . tis in ciuitate amplissima obtinerent, Opibus, de honore cu- .mularentur,&quandam velut tyrannidem exercerent dicendi viribus tanquam satellitio circa septi, quo dc Opem ami- .cis serrent,& inimicos iistigarent. Ergo illa omnia temere . sunt ab eis definita, nempe ab occupatis,& alio intentis. Vita debant usu quotidie venire ut de republica dicerent,de pace, de bello, de iustitia, de magnanimitate, sortitudine, opibus, fortuna, de nauigatione, de ventis, de hymbribus, de natura . Oceani,de caelis, diis, hominibus, de affectibus, de opinionibus,de salubritate,de peste,de cibis putauerunt omnia esse artis hui quoniam nihil erat de quo non aliquando esset dicendum. Clamat Quintilianus,& indignabundus velut res suas repetit, amputata esse de rhetorica per homines desi- idiosos,ouae ad naturae contemplationem. quaeq; ad componendos mores attinerent,& ex uno studio facta multa, tan-

176쪽

DE CAV. CORRUP. ARTIUM

quam membris uno ex corpore diuulsis ac dissipatis : suere qui tanto ambitu gauderent pro sessionem suam extendi, ne rem leuem & cuiuis facilem aut obuiam viderentur praesta re. Alii qui opes erant & potentiam eloquentiae adsumento consecuti,difficiliorem aditum & arduum magis ascensum ostenderunt, ne alii secum aequarentur dignitate, neu curarent eadem ingredi difficultate peruente di deterriti. Armoteles Rhetoricen ais finiuit vim seu facultatem videndi quid in quoque sit probabile: nec facit,in iit, Rhetorice proba- . bilia,sed videt:sicut nec facit medicus salubria, sed videt. Itane vero tam est de iustitia ritetoris dicere, quam medici de pharmacis,de herbis 8 omnes igitur artes sunt Rhetoricar,sicut pharma omnia medicinae. imo hςc ipsa medicina Rhe toricae pars erit :& muta illa corporum,& linearum,& numerorum inspectio, di tota ars puluere, de radio contenta Rhetoricae fuerit pars in tacitis Zimmensum onus imponitiς humeris tam tenerae puellae, ac delicataei Idem impone- .ris dialecticae.An rhetoricen conserruminationem quadam.

facitis artium & disciplinarum omnium t Q is non vide: non esse rhetoris de exim d '. .elementis dicere, de angulis, . de pyramidei Quisd si illius sunt haec omnia, cur de eis non. . Praecipit Θ Q iis unquam tam anibitiosus fuit Bhetor, qui haec ad curam suae artis reuocaretὶ ne Graeculi quidem, qui

omnia tentarunt, & quorum innumerabilia extant tractationis huius praecepta. At qui haec callent omnia dicunt melius:ceu veris non unaquaeque ars alia quavis adiuuetur, nec protinus pars est illius. Adminiculo est naturae contemplationi, cognitio veteris memoriar, num ideo historia parsae se .

philosophiae de natura λ architectus melior , si sit philolophus: quid ,ergo philosophia pars est architecturae λ Noli potest esu: historicus qui non sit Cosmographus, non astronomus, qui non arithmeticus, non medicus, qui non etiam .

physicus: artes tamen sunt separatae,& distinctae. Haec quum reputarent magni artas huius patroni, latis intellexerunt noposse omnia illa tam varia, tam immensa, tam late iusta ac patentia rhetorem unum capere ac sustinere: ideo alii geminam secerunt rhetoricen:vnam uniuersalem, que res omnes

complecteretur, de quibus aliquando dici pol Sit,altera pa ticularem; & usui ciuili appotitam, quae solum in rcbus ciuilibus versatur. Ideo quaedam de philosophia moru excer-

177쪽

pia documenta in hanc artem inuexerunt, sed ut in alieno Ioco leuiter, & defungendi solum gratia, Nec Aristotelex dis imulat parum exacte tradi sibi in rhetoricis, quae de rebus mortalibus disierit, sed ad captum popularem,cui uni debet orator seruire turbis & cocionibus natus. Cur intintilianus qui philosophos furti arcessit tanquam iniquos posses res moralis disciplinae, ipse nihil pene de ea re tradit 3 si remittunt adolescentem suum ad philosophum ut inde repetat, cur ipsi pVcipiunt tam negligenter, & crassa

quadam Minerua: ut appareat eos in alieno versari opere, & ad se nihil attinente 3 Cur tantam &ram praeclarant suae artis partem occupatam indigne ab iniquis possessὀ-xibus, dc imperitia illorum contaminatam non repurgant, α suo splendori restituunt Sed certe non magis de moribus, aut de re alia qua uis dicere fuerit rhetoris materia,

quam si quis scribendi profiteatur artem, material huic suerit pannus aut charta: bene ille quidem haec scindet, si dentur, sed ipse non adieret quatenus scisor, ac ne si sit quidem inuoluta, aut dura, & parum scisioni apta ipse ut scisor euoluet,& molliet, & scisioni accommodabit, sed iam ut alius artifex id faciet, si quid fecerit tale. Non desuerunt qui praeceptis morum in media rhetorica tradendis magis delitiis α desidiae c6suluerint discentium, quam qudis putarent esse artis: ut quandoquidem rhetoricam solam petebant ii qui in

curia,& foro,& oculis multitudinis volebant versari, reliquas omnes artes vel non vacaret attingere,vel Omnino ut

ignobiles obscurasque aspernarentur,haberent in opere tituli rhetorices omnia velut delibata, de quibus esset eis aliquando in ciuitate disputandum: volebant omnes bene dicere, & cito volebant, de qua sestinantia Cicero, & Marcus Fabius conqueruntur: ita illa ipsa quae erant ab arte aliena non discerent, nisi velamento quodam rhetorices obtecta,

ut quum ab synthium pueris datur illitum melle. Ergo multis non licuit de arte praecipere, sed de hoc artifice, & utili dolo ingesserunt, quae simpliciter& aperte tradita respuitassent.Sed hac de re satis.

Prς tereo innumeras rhetorii opinἰones, ae sente tias: aliis De mare augentibus materram, aliis minuentibus. Cicero varius est, ria Rhedi lubricus,& incostas, visere in rebus philosophicis. Vellet toricae. omnia subiicere Oratori L .Crassus, M. Antonius non sinit,

178쪽

13ς DE CAV. COR RVP. ARTIUM

quorum apud Cicerone disputationes notissimet sunt. Nam Antonio is orator sufficit, qui verbis ad audiendum iucundis, & sententiis ad probandum accommodatis uti possit in causis forentibus atque communibus: qu: que sit iraeterea instructus voce, & actione, & lepore. Tales protecto suerunt qui Athenis,& in Asia,& Romae pro oratoribus habetur,celebranturq;,decem illi Athenis, Tum Romae duo illi, quos modo nominaui, de Cato, Gracchi, Galba, Sulpitius, Cotta, Hortensius, qui non instructi ac parati fuerunt a cognitione plurimarum artium, sed in nil acumine & solertia,usu, prudentia communi,& in sermone elegantia,& cuia tu quodam . lam quid sit ipla Rhetorice ars ne,an scientia,

an virtus, an vis, an instrumentit,& ut Graeci dicunt Esraνοι. .

Nam alii eam ita sustulerunt praeclaris nuncupationibus,ve - . aliorum inuidiae obiecerint, qui illam etia prauitatem quan-

nox' ' clam artis nominarunt, Graeco verbo κακον χνἐ . Socra-

ς quid tes Gorgia Platonis adulatoriam, dc simulatricem parti-

culae ciuilis facultatis. Alii vim, alii usum dixerunt, alii artem a scientia& virtute disiunctam. Quidam vero scientiam. Stoici eloquentiam dicunt virtutem, de sapientiam, talem esse Rhetoricen: quemadmodum inuintilianus colligit, nec oratorem quidem esse posse uili virum bonum. QAod Cato velut ex oraculo protulerit oratore esse virum

bonum dicendi peritum. In quo ita laborat & sudat, dum

contendit planum facere Ciceronem ac Demosthenem , qui inter oratores primi habeatur bonos fuisse viros,ut me grauissimi viri misereat, qui res tam diuersas natura voluerit coniungere,& ex duabus inuitis δέ reluctantibus unam facere. Obscure quidem Cicero, sed aliquanto verius tamen in tertio de Oratore libro . De oratoria enim loquens sic inquit: Quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda

summaque prudentia, quarum virtutum expertibus si dicen di copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus,sed furentibus quaeda arma dederimus. Sic ille: quan quam redit paulo post ad priorem ambitionem, & oratoriam iacit esse sapientiam, nempe cogitandi pronunciandique rationem,uimq; dicendi: & confundit quae sunt discretissima: atq. eiusdem esse artis retur bene sentire, & bene dicere,utiliter sane: atq; utinam id hominibus persuaderet, sed

non perinde vere, quippe quae finibus , materiis, de toto usu

179쪽

li ii

a ia

separantur. Nam quod Cato virum bona dicendi peritum oratorem esse pronuntiarit,miror communem atque usta tam loquendi rationem aliorsum esse ab hominibus doctis detortam. Vulgari enim linguarum omnium consuetudi- Vir bone viri boni& nominatur, & habentur, qui nullo iunt pro- nus. bro infames . Neque enim vir bonus est in propolito censendus, ad Socratis & Stoicorum sormulam ,& ad illam. iuxta quam de sponsione boni viri sententiam noluit ferre C. Fimbria consularis,ut est apud Marcum Tullium. Sed eo ipso modo, quo Cato Aem initio libri sui de re rustica : Et virum bonum maiores nostri quum laudabant, ita laudabant bonum agricolam, bonumque colonum: amplissime claudari existimabatur, qui ita laudabatur. An hic etia Stoicum illum bonum virum quaerent ZIam quod exercitationis huius fructus peteretur,siue noxiis ciuibus in foro postulandis, aut tuendis in nocentibus, siue incuria de eo quo de consolaretur , aut publice in concione sentetiam dicendo, duo fecerunt genera causarum,iudiciale. dc suasorium. Quod vero frequentes haberentur in Tria pe- Graeciae conuentibus panegyrici, tum dicerentur funebres nera cau- laudationes eorum, qui pro patria occubuissent, quos illi sarum. vocant επιτα irr: Romae quoque mos fuit viros primum fato functos,hinc sceminas quoque publice in sunere laudari,additum est tertium, quod laudativum nuncupatur,& de monstrativum,id est Pa AMκτεκυ. Ita numerus visus est s iis plenus, ut causaru tria essent genera, quae modo memoraui. Hanc diuisionem Aristoteles in literas retulit, caeteri magno consensu tantum ducem sunt secuti. In quo sicut in aliis sere artis huius non tam in rei naturam Aristoteles est intuitus,quam vel consuetudinem explicuit, vel ea pro magistra usus est.Siquidem fac ut dicendi tanquam uniuersa- se quoddam instrumetum per omnia de quibus dicimus fusa est, non aliter quam Grammatica, & Dialectica . Nec Cicero & QSintilianus tacuerunt plura esse de quibus diceretur, nera, etiam Quintilianus multa explicuit. Sed ex illorum trium praeceptis putauerat, quae ad alia esset opus poste derivari. Atqui diuersissimam habet inueniendi,disponendi, ornandi rationem. inuis non vadet ad agendas gratias,ad gratulatio nes,ad consolationes,ad historiam, ad descriptionem,ad pHceptiones longe esse alia,& inuentione,& elocu-

180쪽

11s DE CAV. CORRUP. ARTIUM

tione opus, quam ad iudicia,& consultationes, e demostrationes. Atqui illa non raro materiam suppeditant dicendi: ideo & de quibusdam horum separatim a gressus est quaedam tradere Dionylius ab Halicarnasso. M.Fabio satis videbatur ratio in contrarium euincere, ut plura statuerentur genera: sed tutissimum censuit authores plures sequi, prae-1ertim quum in eis haberet Ciceronem suΗm. Adde quod ex illis tribus quaestus nascebatur in ciuitate uberrimus, quo factum est ut reliqua contemnerentur tanquam sterilia & homines in illis primis exercitati facit m quid esset de aliis dicendum,ex suo usu expediebant, quae postent in vulgus cum fauore & plausu recipi,ut est in facultate hac exercitatio po

tior, quam ars.

Rhetori- Iam quinque secerut partes artis, Invenire,disponere, elocae partes cui, meminisse,pronuntiare:alii alia addidere, ut quidam tu quinque. ssicium. Principio meminasse naturae est, quae si arte adiuuatur non protinus est rhetoricae, sed peritiae cuiusta am,quam m moriam appellabant veteres,nunc vulgo memoratiuam, cuius inuentorem fuisse tradunr Simonidem vatem.Sed isti quemadmodum initio dicebam, quibus viderent indigere oratorem ,ea omnia in artem hanc inuexcrut tanquam artis partem.An non reliquae artes omnes egent memoria Grammatica, Dialectica, Arithmetica, Iuris professio: maid ergo vniu uiuscue artis memoria est pars Z Quod si quis artisex vendicare sibi memoriae tractationem ceu iure suo posset,is nimirum esset iuris consultus,qui maxime indiget, propter multitudinem & varietatem legum atque. interpretationsi. Ideo Cicero necessarium esse oratori dicit acumen dialecticorum,memoriam iurisconsultorum. Pronuntiare veris ornamentum est artis, non pars. Scribendo enim tueri orator potest suu munus,& maximo esse orator sine gestu, tametsi non eam habebit venustatem, gratiam, Vim, ut magistratus

sordide aut ne lectim vestitus. Porro in voce, sζ quae sit eius natura spectatur,pbilosophi est officiu : si quemadmodum exercenda, phonasci: si quomodo ea utendum pro lo- , cis, pro temporibuy, pro rebus,ciuilis est educationis,ut tota gestuum& cultus ratio. Si hoc postremum vult sibi orator vendicare, sit sane, quando nemo erit qui asserat. Quid inuentae,an huius esse artis, aut omnino ullius dicemus, de cae-

Iis,de homine,de tota natura, de moribus, de publica re, de priuata

SEARCH

MENU NAVIGATION