Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

rast

ii his s

lo; iLIBER Q V INTVS iss

alia sentiant,atque adeo contraria. Cuius rei exempla sunt quum apud Aristotelem nonnulla, tum vero apud Plinium frequentiora. auid quod in tanta varietate naturae, quae locis,temporibus,aetatibus, constitutionibus, est dissimili maquidem ex uno,aut altero,aut sane etiam experimetis multis,uniuersaliter de cunctis pronuntiant inter quos est Aristoteles, quod genus illud est in volumine eius de animalibus primo: lmum ventrem & faciem esse similes corpulentia vel gracilitate,item crura & lacertos. Cuius rei multa

sunt documenta in cor nirium. Vel hic in Flandria plurimi vix habent suras,brachia tamen musculosa , & succi plena, quod de multis principibus memoriae est proditum, ut olim de Germanico Caesare, & hodie videmus in Francisco rege Galliarum. lam multi bellissime sibi placent, in alio diffieillimi, atque inexorabiles, sui mirum in modum indulgentes,ut ab aliis exigant,in quibuscunque demonstrationem & energiam conclusionis , ipsi sua vel tenuiter fulta, pro firmissimis postulent accipi. Aristoteli nulla veterum philosophorum ratio vid sua ipsorum confirmanda susticit: ipsi ad sua quaelibet, vel ad illos confutandos. Et hic tantus demonstrationum flagitator ille est, qui in prima philosophia dicit aciem mentis nostrae ad manifestit sima naturae, non secus quam noctuae oculum ad lumen solis caligare.At quum in tantis versarentur tenebris, quum duce omni carerent, intereas difficultates credat aliquis illos conscios suae egestatis ac imbecillitatis contentos fuisse humi- repere,& circa ea occupari quae tenere facile ac tueri pota sent:hoc certe decebat .c, ed illi ignari sui, ea quaesierunt Ascrutati sunt, quae humanum omnem captum excederent, δύin his qui assequi non poterant,arrogantissime definierunt plurima, non cunctantius, quam li manibus attrectassent, ut de caelis,de elementis,de rerum essentiis ac lacultatibus: sed potissimum Plato & Aristoteles, te a uinore mundi, de materia,de opificio uniuersorum,de regimine illius, ct prouidentia, te immortalitate animae, de pietate, de praemiis bo

norum,ac malorum.

Quibus de causis & rationibus philosophos, videas ho- Philoso-mines a duobus vitiis longissime impullos, imperitia, S phonaim quam imperitia gignebat luperbia,ea invexisse placita in co rem tia dcgnitione naturae ad quae nec vetulae, nec pueri ruum teneat superbia. qualia

202쪽

qualia sparsim recenset Aristoteles, sed Plutarchus quatuor voluminibus in id dicatis .inuam & absurditatem &diuersitatem opinionum causam fuisse Socrati scribit in c5mentariis Xenophon, quamobrem ab inquisitione naturae rerum in totum abstinuerit,tametsi causa non satis iusta, quae

aliquem a contemplatione naturae abduceret.Nam nec minor est de fine bonorum dissensio, de administratione domus, aut ciuitatis: de quibus tamen & quaerere & disputare Socrates pulchrum in primis, uti erat, existimabat, & conducibile hominum vitae. illud moei erat in scrutatione naturae vitium, quod &ea rimarentur, quae natura ingeniis occultasset, & quae scire nullum esset operaepretiu. Sed ad haec superuacanea eruenda acti sunt non pauci gloriae cupiditate, quς sese in illorum pectora insinuauerat. Idcirco nouum aliquid& praeter caeteros admirabile voluerunt proferre, ad quod quum a veris aut verisimilibus essent destituti, absurdissima arripuerunt, ut nivem esse atram , ignem gelidum, stare caelum in vestigio. agitari terram, & alia quae stultitiae

citius quis tribuat, quam arrogantiae-Secuta est arrogantiam , &famae sitim pertinacia tuendi quicquid semel affirmassent, perinde ac ingenio cederet, quisquis sententia. eaM. Vnde exortae sectae, & in hoc inuigilatum ab eis acriter, quomodo vel sua praue dicta defenderent,vel aliena bene dicta impugnarent. Inter quas rixas dc odia, veritas nobis utiq; magnum subibat discrimen, siue falsi tutator vinceret, siue oppugnator veri, Eadem ostentandi libido , tum etiam dulcedo altius scrutandi suaserunt illis ut necessaria, quaeque alicuius essent usus,vel corpori,vel bonitati animi relinquerent,& studia sua omnia ad voluptatem,aut admirationem, di plausum spectantium conferrent. Quod malum ex deprauato hominum ingenio cum ipsis artibus exortum , iniecutas deinde aetatibus eo est amplificatum, quo superbia increuit, & rerum peritia diminuta est. Nostra,& patru , &auorum memoria ea tantum sunt in naturae cognitione quet ita, quae offusa ob oculos caligine plausum mouerent, non aliter quam ubi circulator intuentiu omnium oculos praestigiis est frustratus. Itaque excluserunt scholis priscos 1llos Timaeum, Platonem, Plotinum, Plinium, Titeophrastum, Ciceronem, Senecam,& reliquos huius generis, qui maximum adferre adiumentum: poterant ad naturae contempla- tionem,

203쪽

tionem,de caelis, de elementis, de animantibus, de stirpibus. Aristotelem retinuertit solum, quod is unus ex illa antiqui- Aristotetate rixantiu circulis esset aptus. Equidem in inspectionen a les solus

turae haud video, quem postem illi comparare. Sed huius pia in scholi.

cita atque opiniones de natura rerum nostri homines eiusmodi rentur esse, nihil ut humanum ingenium exactius vel certius possit exculpere, communi hac quidem naturae luce adiutum,& rectuin: de cuius sententiae imperitia, atque imprudentia atque etiam interdum impietate non potest satis

pro dignitate cici. Et ci a res magna & crassa ignorantia videtur mihi claudi, idcirco longius paulo ac subtilius de ea disseram. Nam si quid dicerent omnino intelligerent, arbitror eos facile a sententia discessuros. Dedit natura homini

sensus in corpore, in animo vero acumen, quo cernat, speculetur intelligat, appraehendat. Tum iudicium, quo sparsa Ndissipata velut indagine quadam colligat, ad nanciscendum verum: quod quum se putat assecutum , acquiescit ei, quod verum iudicat, contrarium reiicit: quae sunt atansio,&dissensio. Hinc adiuuatur experimentis ac usu rerum,intentione animi, studio, sedulitate, memoria, exercitatione: quae quando sua cuique non sufficiunt, accedunt aliena per doctrinam homini ab homine traditam. Haec sunt cunctis Lumen

mortalibus in commune proposita, quae quoniam nos na- naturale. tura 'beneficio habemus, idcirco naturale lumen nuncupamus :& quae perlaec assequimur, naturae lumine dicimurast quuti: quae vero praeter haec ,alio quopiam lumine,nem e diuino , vel angelico, vel nonnunquam etiam doctrina

armonis: vi inteli gamus esse lumen naturae ea naturae mu-Mera , quae communiter rationibus sunt omnibus exposita ad intuendum verum : sicut lumen naturae sunt in oculo ea

Omnia, quae hoc naturae opificio parata sunt ut oculus pota sit cernere: in ipso oculo constitutio corporis, unde oritur acies,exterius aptum medium,lux diffusa, obiecti co ueniens interritium. Iam in his quae cognoscuntur, alia pertinent ad sensus, ut sensilia, & sensata: alia ad acumen, quae est intelligentia rerum a sensibus remotarum,sive concretionem habeant aliquam,sive nullam : alia ad investipatione rationis per causas, per essecta, &eiusmodi, quae sunt ex inquisitione veri: ad quam ilico censura sequitur & assensus aci flensio apparentis veri aut falsi: quorum nonnullis conti-

204쪽

is 1 DE CAV. CORRUP. ARTIUM

nuo ab intelligentia consentimus, aliis opus est indagatione. Quiaero igitur, quae tandem in Aristotele suprema naturae vocent Θ an ea quae ad assensum veritatis pertinent , ut veritates hab at quibus nihil pol sit esse venus Habet inau- bie permultas, quis enim non habet non modo ex philosophis, sed ex vulso Sed non sunt tamen vera omnia quae confirmauit. Psilosophi aliarum sectarum, nonnunquam etiam Peripateticae, Galenus & medicorum complures, historici naturae, prisci religionis nostrae scriptores , multa in eo magnis argumentis &euitabie experimento conuel-Iunt. iniam multa ostendit tempus falla esse ,& locorum varietas i mi id idem ipse, an non in quibusdam lecum pugnat ξ ut necesse sit ex duobus contrariis alterutrum esse falsum. Num non in hiice omnibus nubecula est naturae lumini obiecta 3 QIod si in asserendo ob lcurata est ei natura lux, quanto magis in eo quod difficilius est,& prius intelligendo. Indagando , colligendo vero Z Sunt tamen &ex philosophis & ex theolosis , qui non solum , quo Aristoteles

peruenit extremum este aiant naturae, sed qua peruenit,eam rectissimam esse omnium&certissimam In natura Viam:ve

non allicr credant se posse euincere illud esse summum atq, absolutissimum, quam Aristotelicis syllogi imis: quod vero illis non congruat, alienum esse a naturae face ac splendore. Si vel natura rerum esset unica, limplex , breuis , aperta nostris ingeniis, vel humanae mentis vis in omnibus unius

modi, fortasse definire aliquis posset, quid supremum esset. quo in natura ingenium humanum posset pertingere. Sed

isti non reputant tecum, infinite variam esse natura rerum, siue a 3 his, quae monstranti ire sentibus, siue in effectis & causis , cur quicque agitur. Qinim late patet in herbis, in animantibus, in homine. in mentibus, in caelis Ipse Deus & res spiritales quanto supra hominum captum a Surgunti varia sunt lice& latitudinis vastissimae,abstrusa,admirabilia magis quam perscrutabilia. lam hominum mentes quata mole 1unt obrutae quibus inuolutae tenebris Θ qua nocte prope cxcaecataeiduantum proficiunt aetate, cura, diligentia, uiu, doctrina eli ingeniorum varietas infinita, non unum aliquod uniuersa fortitum est munera, habet unumquodque, sicut multorum fert opinio,& res ipsa docet, peculiare munus suum ac proprium. iniis inter haec pronuntiare poterit

205쪽

rit quousque progredi humano ingenio liceat 3 nisi solus

Deus, qui & naturae terminos, & ingenii nostri nouit, author utriumue. Equidem haud neὀauerim quin olim sapientiae studiosi multum consecuti sint diligentia cura, diuturnitate disciplinae, intentione animi: quae res Illos evexerunt longius , quam quo nos potuimus peruenire Iocordia de tegnitie impediti ac retardati . Sed cui tandem tanta diligentia, usus, studium, institutio,aetas,acumen 1 uppetiit, longius ut nemo pollet progredi, vel alius quispiam, vel idem ipso, quam quo iam pei a isset, in naturae itinere, tam longo, tam lato, tam multiplici,& propter nostras tenebras impeditot Ipse Aristoteles an non plura assecutus est senex, quam iuuenis Za iam multa reliquit tibii pii ambiguae quoties teipsum correxit Z nonnulla etiam addiderunt nostri,casu puto, nam tibi diffidebant. Sed addiderunt tamen. Ergo ea vel li diutius datum esset vivere , vel si in eorum aliquod Vnum incubuisset liberius, vel ii ampliore doctrina esset adiutus, puriora certe dc exactiora reliquisset. Sunt quidem magna haec . adde etiam summa illius quidem aetatis ac studii, non illius hominis, nedum aliorum omnium. Profecto Aristoteles ipse, si nunc viveret, etiam si fuisset insolentissimus, cuiuimodi non fuit nam multa modestiae eius sisnaimpressa sunt in illius libris sed si arrogantissimus sui siet, istorum tamen stultitiam irrideret, ac castigaret. QSenostrorum hominum persuasio effecit, ut multa reciperemusio philosophiam pro compertis atque exploratis, quae minime essent talia: videlicet Aristoteles dixerat. inuid erat Opus defatigari nos inquirendo , quandoquidem lixum illud erat & confirmatum , certius inueniri nihil posset unde nata est incredibilis in hominum pectoribus socordia atque inertia: quae latit sime diffusa pro dulcissimo habuit alienigoculis omnia intueri, aliena fide omnia crederemihil ipsam quaerere, nihil scrutari. Itaq. illud mihi admirari subit homines qui in paruis iudicare no sustinent, quomodo rem tantam pronuntiant, quam percepta habere non possent,etiam si acutissime iudicarent iam vero ducantur indicio,quum alia sint argumento, tum illud, quod eandem ingenii atque inuentorum felicitatem aliis comunicarunt: ut etiam quod Plato, quod Seneca, quod Cicero dixissent, naturae lux Mnorma credatur esse:atqui inter se dissident,&quisq; secum,

206쪽

& dubitant, &haerent, & se verisimilia consectari profitentur:& hallucinari se intelligunt,&falsos se esse sentiunt,nec

dissimulant. Sed nobis perpetuo circum carceres hi retibus, mirandum no est eos,qui paulum in stadio sunt progreisi,

videri iam metam pertigisse:&in amicorum meorum gratiam transeo eam stultitiam, quae vel pueris, aut vetulis videretur incredibilis, non deesse magnos in scholis magistros, qui quicquid fecerint, statuerint, dixerint vel populi

getiles, vel linguli hominum illoru, tanquam verum, rectu, bonum accipiunt in luce naturae: up e eo dii putant. & tali: quod esse in lanissimum nemo non videt, nisi qui ipse infa-nit: verum in rebus humanis tolerabilis forsan esset indocta haec censura. At omnium est grauissimum in iis, quae pietatis sunt. Scinditur illico velut regnum luiminis: hoc verum in lumine naturae, illud in lumine fidei: comprimite linguas blasphemiae imperitas: Haec dicitis ex ignorantia eoru , quae loquimini. Nam quemadmodum in oculo,& unoquoque sensuum vis quaedam ac potestas, quae fertur ad conuenientiam & velut amici tiam cum suo obiecto: ita in mente est vis,& vigor, &iudicium, & facultas ad obiectum suum: quod verum esse non talium, nemo ignorat: ad quod verum intelligendum & assequendum non aliter semina iunt naturaliter menti nostrae indita, quam oculo vis illa ad a piciendum colorem. QSocirca Aristotelis de authoreo - mnium, de mundi origine, de regno naturae, de anima, de

moribus, te pietate lapsus atq; errores non sunt naturae lumini imputandi mec ea sunt quae nobis natura ostendit, quς si essent, in dubie vera essentiam verorum sunt nobis naturaliter ingenitae informationes atque anticipationes, nota falsorum:& verum est omnibus ad cognoscendum expolitum, non falsum, nempe a vero & verora opifice. QSapropter quae vera assequuta ur, ad ea naturae face deducimur, quae non assequimur,in iis naturae destituimur lumine, quae porro sella pro veris colligimus ratione aliqua probabili,in iis fallimur densitate tenebrarum, aut fallaci aliqua luce simili

verae,unde etiam verisimilia nominantur. Fallae ergo Aristotelis Opiniones non ad lucem sunt naturae sumptae, quae neminem decipit, sed ad tenebras & imaginem aliquam lucis

captiosam: quemadmodum quae oculus vere cernit, ex naturae luce cernit. quet non cernit,ex imbecillitate sua no cemnit:

207쪽

nit: quae vero ficta & simulata, pro solidis& veris cernit, ea ex fraude ac deceptione quadam cernit: quς fit quidem in naturae luce, non tamen ex ea ip luce, sed ex rcbus interiectis luci. Dic mihi quum remum integrum videor mihi videre in aqua fractum est ne ea visio ex luce natura: λ non inquis. sed ex deceptio ne oculi Iropter medium gemin una, q uod est

contra lucem naturae:eam q. deceptionem corrigit animus.

Sic quum Aristoteles argumento aliquo fallatur, non eum decipit naturalis splenis r. sed imbecillitas ingenii, quς aplagis argumenti extrica reme in prς sens non valet, extricabitur ubi propius erit admota naturae lux maiore studio, alictione,die ip .a, monitu cuiusquam, aut doctrina non ergo lucis naturae copia quenquam tallit, sed inopia. Non abnuo quia in rebus pietatis cognoscendas, adiuvemur diuina quadam illustratione singulari, sed certe pleraque nos etram natura de illis docet. Neque enim est quicquam tam reconditum in Christiana pietate, nullum adeo sublime ac excellum mysterium, cuius non magnas & admirabiles rationes ingenium humanum inueniat, nauet modo operam sobrie, diligenter, industrie clarius quidem atque apertius videmus o - mnia ope fulgoris diuini, sed profecto licet obscura, nec satis liquida multa tamen exculperemus magna atque admiranda, unde facile cuiuis esset perspicuum,& illorum non leuia aut tenuia semina in animis nostris esse ingenita,& naturae lumen eo nos comitari ac deducere, quo nos perueniremus, ii recta insisteremus sedulo. Sed redςo iam ad ea qualide Aristotelis operibus coeperam dicere. Vicit ille quide s Seriores omnes atque etiam posteros,est autem indefinieno vaser& occultus,adeo ut pleraque sint idcirco in eiu philosophia incerta & perplexa, paruim etiam vera, dum magis curat, quem in modum reprςhensionem excludat, quam ut asserat verum. Alexander Aphrodisiarus propterea se Aristotelis sententiam de mundi aeternitate unam eX omnibus ait delegisse, quam teneret, non quod esset omnium verissima , sed quod contradictioni minime obnoxia.

Quid quod ex philosophi huius libris, qui sunt sane mul Qui libri

ti acute perscripti de docte, no utilissimos tibi sumpserunt, ex Aristo sed intricatissimos & rixosissimos, quique minimum ha - telis liberem bonae frugis . non de animalibus, qui multum utili- bris de-tatis adierunt ad vitam,& quorum thgens suit apud veteres sumpti.

208쪽

, cc DE CAV. COR RVP. ARTIUM

eretium,non problemata, se physicos, & ut quique physicis

1unt proximi obscuritate de argutiis, videlicet de pra m a philosophia, de caelo,de generatione: nam libros meteororuni ita tractant,ut aliud videantur agere : atque adeo mirum est receptos eos esse inter libros scholasticos , puto calu magis quam consilio contigisse. Sunt enim earum rerum inexperti prorsus,& huius naturae, quam melius agricola

fabri norunt, quam ipsi tanti philosophi : qui naturae huicquam ignorarent, irati, atram tibi cUnxerunt, nempe subtilitatum nugas de iis rebus, quas nunquam Deus condidit-'set, nem pe formali tales,receitates, realitates, relationes, Platonis idaeas,& monstra, quae nec illi quidem capiant ipsi,qui Pepererunt, quae quando aliud non possunt certe dignitate eo honestant nominis, metaphysicam appellantes. Et si quis

ingenium habeat naturae huius imperitum, aut ab eo ab orrens, ad commenta, ad somnia quaedam insanissima pro-'pensum, hunc dicunt ingenium habere metaphysicu in vide Scoto, in quo fortassis a callidis S acutis hominibus ambisuitate nominis deludimur, ut ingenium esse metaphysicum sentiant, quasi extra hanc naturam in alia quadam ii otia&inusitata. Rident nominales metaphysica illa realium tanquam figmenta,& aniles fabulas :& tamen quia conuel Iere non possunt, nec intercedunt, quominus metaphysica dicantur ingenia praepostera & deridicula. Sed enim uero neque lim ipsa Aristotelis volumina potuerunt intelligere, primum propter locutionem astrictam. & ex breuitate ob: cur m , hinc propter intricatas & obliquas sententias, tum etiam ob immodicas subtilitates, quibus Aristoteles Plerunque non exacuit ingenia, sed perturbat,&'frangit, tenebrasque & hallucinationem inducit aciei mentis,dum conatur minutias qualisam tenuissimas ostendere, Id inutiles per se. & quae intentionem obtutus ingenii subtersiigiant, ac frustrentur: non aliter quam si fila monstrare quis vel ter rudentum illius nauis, quam Myrmecides fabricatus est apicula contectam: vel dispunctiunculas Iliados, quae nuce

capicb tur. Tales sunt illius libri Graece quidem ut ab eo

sunt perscripti, nam La tinos ita legimus, ut aenigmata audire te credas,non planum sermonem, atque explicatu qua- Iem inter se homines consueuerunt usurpare. Dicet aliquis

graue ineommodum, sed ideo tolerabile, quod adiuvamur

209쪽

Bonis interpretibus ac explicatoribus ex Arabia usque accitis:quibus tandem Z versione Arabica, & commentariis A. Arabea

Benrois, quem philosophi de nostra schola, qui post eum Aben rotuscripsere, ita sunt amplexati ,rt pene authoritate Aristote Ii adaequarint, nec solum qui longo post interuallo vixe-xunt, sed qui illius quoque aetate: quod iactum est& ignorantia meliorum,& admiratione mercimonii lingua S sen- Comen sis peregrini:vt gratiam ei conciliaret apud primos nouitas, apud posteros vetusta uno me est commentatoris nactus homo qui in Aristotelet arrando nihil minus explicat, quam eum ipsum, quem luscepit declarandum. Sed nec potuisset explicare etiam si diuino fuisset ingenio, quum esset humano, & quidem intra mediocritatem. Nam quid tandem adserebat, quo in Aristotele enarrando posset esse probe instructus non cognitionem veteriS memoriae, non scien

tiam placitorum pri scae disciplinae, & intelligentiam sectarum, quibus Aristoteles passim scatet. Itaque videas eum pessime philosophos omneis antiquos citare, Vt qui nullii unquam legerit, ignarus Graecitatis ac Latinitatis, pro polo Ptholomaeum ponit, pro Prothagora Pythagoram, pro Cratylo Democritum, labros Platonis titulis ridiculis inscribit: de ita de iis loquitur, ut vel caeco perspicuum si ii teram eum in illis legisse nullam. At quam confidenter audet pronuntiare hoc aut illud ab eis dici,& quod impudetius eu, non dici: quum lotos viderit Alexandrum, Themistium, & Nico laum Damascenum:&hos ut apparet, 'ersos in Arabicu peruersissime ac corruptissime. Citat enim eos nonnunquam,

α contradicit,&cum eis rixatur,ut nec ipse quidem, qui scripsit intelligat. Aristotelem vero quomodo legit, non in sua origine purum & integrum,non in lacunam Latinam deri ratum, non enim potuit linguarum expers, sed de Latino in Arabicum trantua satum. in qua transfusione ex Graecis bonis facta sunt Latina non bona, ut ille dicit, ex Latinis vero malis Arabica pessima. Sed ut liquido ostendam qualis sit Arabica interpretatio & expositio commentatoris, locum unum pro sexcentis millibus ad eram: nam alia permulta facile quisque per se inuenerit, quae ego supersedebo attingere, ne sim iusto prolixior in re praesertim, quae patet 'bis linguis,& cognitione totius antiquitatis, apertior

posthac erit plerisq;. Libro ergo metaphylices primo textu,

210쪽

168 DE CAV. CORRUP. ARTIUM.

sicut ipsi loquuntur, commenti quinti Aristotelis, opiniones prioru de principiis naturae examinatis haec sunt verba:

δεκο φυιτ r ora M. Q uorum hic est Eline sensus: Postiam enumeratas de philolophia sentetias secuta est Platonis speculatio,in plerisque Pythagoricis accedens, sed quaedam habens propria praeter Italicam disciplinam. Nam a puero primum Craulo dedit operam. & placitis Heracliti, quae a1 ensilibus quod in perpetuo essent fluxu, sciet iam tollebant, cuius ad postremum quoque fuit opinionis .inium Socrates circa moralia vertaretur, de natura autem uniuertitatis nihil diceret. Sic nos. Audiamus nunc interpretem Arabi-cum : Et post hoc quod dictum fuit, de modis philosophiae,

inueta fuit philosophia Platonis.& sequebatur illos in multitudine, in unitatibus autem erat opinionis Italorum : &luimus qui contigit post Democritum , fuit opinio Hercu- eorum, scilicet quod omnia entia sunt semper in fluxu : &ruod nulla est in eis scientia. Istas igitur opiniones secunum hos accepimus in postremo. Socrates autem loquutus fuit in moralibus, & nihil dixit de natura. Sic ille. inlaeso te, quis sanae mentis eadem dicat esse haec & illa λ Aristoteles si reuiuisceret intelligeret haec Zaut posset vel coniecturis castigare o homines valentissimis stomachis, qui haec deuorare potuerunt ex concoquere ξ & in haec tam ab Aristotelis

sententia ac mente abhorrentia auscultate qua LAbenrois commentator comm in i scitur : lauete linguis viro tanti nominis,&alteri Aristoteli. Dicit: Et postquam inueti fuerunt isti modi philosophiae scilicet Pythagoricorum , & uniuersaliter qui ponebant mathematica principia entium naturalium , scilicet Anaxagorae ,& Empedoclis, & Democriti , inuenta fuit philosophia Platonis. Quid ais 8 Anaxagoras, & Empedocles, & Democritus, mathematica entia fa- ciebant principia rerum naturae Θ atqui Anaxagoras adfert sua . u ΨΘ, Empedocles quatuor clementa, Democratus corp

SEARCH

MENU NAVIGATION