Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

petenda hic est, Christi beatitudo non est hic expetenda neq;. enim cotraria possunt code loci & teporis ad ide & loci &teporis concupisci. Si Aristotelica beatitudo commentitia est, quid laboramus quomodo eam tueamur Quin eam ratione omnes omnium philosophorum de lummo bono inlanias in scholam adducimus, es eas consuel cimus propugnare 3 An vero ludimus in sententia de beatitudine, id est de summa totius vitae Τ Periculosum est contra veritatem pro falso stare. QSanto periculi us in re tanti momenti, de religio ne, de cardine, in quo u in uniuersa voluitur 3 Si ficta est Aristotelis beatitudo,valcat,etiam gentilibus ipsis parum sana.& pia .Nos vera discamus& lcire,& tueri. Sed pergamus ad reliqua. Virtutem init habitum, id est , ψιν, quali non sit quoque qui dem verius: non aliter quam salubris potio, dc potestate est talis,& quum Operatur ac vires exerit. Virtus.

Tum virtutem vult esse ii, mediocritate, nempe inter duo extrema,& cum utroque pugnare: ut serti & timidus contrarius sit,sc temerarius:& eiusdem virtutis sint actus extremis his eontrarii, ut sortitudinis & aggredi hostes , quum

est opus,& quum itidem opus est,cedere,ac se subducere: in quo nonnihil ei conuenit cum Platone. Sed in eo merito est reprehensus a Laurentio Valla in tertio volumine de voluptate.Neque enim si cedam aut etiam fugiam ero sortis: nee si permissis fruar voluptatibus,temperatus: sed alia sunt earum rerum nomina nec unum duobus contrarium est, sed

unum vni,duobus duo. Qui a voluptatibus impermissis

non abstinet: in continensi qui abstinet,continens ,& moderatus. Qui fruitur licitis vel humanus est,uel ut Valla dicit,hilaris tametsi h c virtus non est contra quam Valla sentit: qui non fruitiir , non intemperans, sed rigidus. Ad eundem modum in periculis , & pecuniae distributione. ii honesta sugit pericula, aut eis succumbit,timidus. qui i.

resistit, reis .Qui vitat, non necessaria praesertim , cautus: qui non vitat,temerarius .Qui dat quum res postulat, liberalis: qui non dat in loco, auarus,durus. Qui temere pro dit,profusus prodigus: qui nihil dat cum tempus non poscit, parcus,frugalis. Iam sortitudinem c sie dicit circa terribi ha, non quae uis: neque enim in tolerantia infamiae , paupertatis

αφιλ-r, mortis, in morbo, aut mari versari fortitudinem,

sed in periculis bellorum: quo nihil dici potest, siue in re- do ligione

Fortitu.

232쪽

ligione nostra,siue in gentilitate peruersius. De religione:

Quis non videt nullos fuisse unquam fortiores nostris martyribus,& iis qui illa omnia patienter serunt in spem graciae Christi Z in gentilitate autem non sortis Socrates in carcere,& haustu cicutae non Milciades in vinculis 3 non Themistocles &. Rutilius,& Metellus in exilio non Regulus in tormentis non Cato in arenis & Syrtibus Ira fortitudincm accendi, &sicut loquuntur Academici exacui tanquam cote:id quidem latis explosum atque irrisum est a Cicerone, α Seneca &Stoicis. Maῖa centiam virtutem esse definit sitam in ma3nis sumptibus, ut templis theatris extruendis audis publicis aedendis. Et sententiam illam nimis vulgarem ponit: impolsabile aut certe dissicile esse. πραννιν - γυ-κ-ν οντα. Q uid vocat να καλα, bona ne an pulchra quae video in l1nguis omnibus commisceri.& alterum pro altero sumi, vel alterum alteri ad

rem magis explicandam iungi: vina scarasser, & καλε-

καγαθια. An tu pulchrum vocas, quod sensus iudicant, ut piciacula Z an quod mens ut sapientes quae plebes ab externis recta lentibus pulchra nominat , non diffieile,

sed omnino impossibile est pauperem praestare, nisi aliunde opes sumat: sin quod sapientes,quid pulchrius aut praestabilius quam ingentia opera virtutum, quae melius, ac saepius exequuntur excelli animi sine diuitiis, quam in an

plissima sortuna Quid enim pulchrius quam quod facie

sat Socrates sua negligens , ut se & alios meliores redderet An vero καλλι νηι praestabat Scopasi Aut Xerxes pulchriora faciebat,iquam Aristides ille vel aliquis ex ditissimis Romanis, quam Fabritius, & Curius in re tenuissima Et loquor non magis de contemplari uo illo, quam de eo qui in mediis ciuitatibus uiuit ac populis. Mari hini M gΠ-nimitatςm esse ait, cupiditatem magnorum hono rum. Rectius de prudentius Stoici , magnanimitas est' scientia quae habitum facit excelsorem omnibus quae contingere possint ex aequo bonorum ac malorum. Plato ero , Cicero . Seneca, & alii magnanimitatem esse dissi niunt in honoribus contemnendis magIs quam expetendis. Expetere cui uluis est , etiam viri perditissimi , &. et. Deminae stultissimae. Contemnere maximi est animi atque amplissimi, dc fortuna altioris. Ideo inuin Cato -

233쪽

n Is admiratio, repulsis tanquam indeptis honoribus gaudentis , vi inquit Plinius , Tantum Publii Africani decus, intincti, Verginii, Fabii: qui quum possent honores vel asia

sequi, vel retinere,contempserunt. At non has fortas dignitates honores vocas, sed laudem ac reuerentiam ob virtutem, in qua ambienda, speciem quandam virtutis collocas, μνωομον. Tu ergo philosophum quem instituendum suscepisti ad ambitu gaurae huius excitabis thoccine ais virtutis esse αθλον, quali praemium victoriae Cicero eadem sententia, quanuis non im hola philosophica, sed in coetu, ut dieit,hominum doctis, imorum & humanissimorum, glo- Gloria. tia est fructus verae virtutis honestissimus , quam piscam ni aureo hamo: rei tam excellentis,& qua nulla est diis propinquior, praemium statuitis honorem, temerariam rem ac vanam, nempe a vano ac temerario populo prolectam. Sed non volunt fortassis a quolibet honorem expectari, verum

a bonis, quemadmodum Aristoteles dicit ταὶρ - τῶν σπουIαίων. ut si quod ille apud Naeuium Hector, gaudete ait se laudari a laudato viro. ideo Gloriam Cicero dicit iustam: quae ab eo non senatore iam sed philosopho ita sinitur: Est solida quaedam res & expressa, non adumbrata ea est

consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene iudicantium de excellente vIrtute: ea virtuti resonat tanquam ima-

o gloriae.Tu yero qui scies illum bonum virum Sc recte iuicantem de te iudicare ξNam quo sunt grauiores ac prudentiores viri, eo magis assensum cohibent, & iudicii sui obscuriora aedunt signa. Deinde qui poteris habere exploratum,illum acute α lapienter iudicium facturum de te,

quum de seipso vix possiti nihil est enim difficilius, quanto

minus de alterius animo tot inuolucris clauso , & occultator Sed fac illum bene &exacte iudicare,fac te scire. Non cre. do expectabis dum cedatur tibi via, dum deducare & reducare,dum tibi assurgatur,n udetur caput,magnifice compelleris. Ista enim & ridet vir sapiens,&fugit,tantum abest ut eis capiatur : acquiesces ergo tacitis iudiciis. inuid ergo alterius conscientia eris contentus, non eris tua praesertim quum ipse sis nec vix peior,nec minus sapiens,& illa melius multo te norit, quam alius quicunque. Ea vero gratia ta tam operam in dura posuimus virtute , ut aliquis nobis Praetereuntibus apud sis mussitet:o virum sapietem aut bo

234쪽

si DE CAV. CORRUP. ARTIUM

num3 Iam autem quum honor in honorati manu non sit,1 ed honorantis,sicut ipse doces, fiet ut virtus suo praemio de fructu non raro fraudetur :& quia sine mercede &fructuaviro bono laboratum est, ne quicquam sit & infructuose ab eo laboratu . Siquide merces operae nulla restat. QSanto

melius Claudianus poeta docet,' philosophus & lenator. Ipsa quidem virtus pretium sibi, solaq. late

Fortunae secura nitet, nec fascibus vllis Erigitur,plausuve petit clarescere vulgi, Nisopis externae cupien , uti ii ga laudi , Diuitiis animosa tuis. Quὁd si virtutis praemium est honor,& κακμον π ιμαμ γ. Cur fructum & pretium vi tutis cum iis eo municas, quae bona non sunt Z Ais enim qui virtutem habent cum opibus,magis esse honorabiles. Et vis magnanimum,& quemvis hominem probum iudicaturum se, quo honore sit dignus. uid audio ZT u ne iudicium cui quam homini permittes de se, ut statuat quantum honoris mereatur,praesertim qui alios non norit,& plerique honorum in comparatione sint positi. Vin 'tu quenquam de vi tute tua aequum esse arbitratorem, quum eo vir sit melior, quanto de te moderatius sentit, quantumcunque re habeat probe perspectum: nequeeniat idem est te nosse & se cense re: multo diuersum explorare se, dc cum eo conserre, quem non explo rarit. Aram alienum hoc est a vero iudicio,&proinde a nostra pietate , in qua audimus : postquam haec omnia seceritis dicite, serui inutiles sumus: Noli, altum sata pere, sed time. Beatus qui semetipsum n6 iudicat, in eo quod probat:& alia ad arrogantiam minuendam innumera .Quid quod illud, unde in religione ac veritate omni & meritu cuia iusque& decus censetur, non solum de altero occultum est,

sed cuique de seipso: grande arcanum uni diuinae sapientiae

reseruatum: Sunt iuss& lapientes, inquit Solomon,& ope i aeorum in manu domini:& nescit homo amore ne an odio

dieiiux sit, sed omnia in futurum seruantur incerta. mio sensu& Paulus inquit, nihil niihi con: cius sum , sed nec in

hoc iustificatus sum. An etiam, sicut paulo antea duas beatitates, ita nunc quoque duas virtutes fingimus, de duas sortitudines, & duas magnanimitates. unam Christianam, alteram gentilitiam, seu Aristotelicam potius pudeat vero christianos

235쪽

Christianos sic loqui, nisi sorte non aliud sit nobis Aristotelica quam picta, ficta, mortua: pro umbris verὁ & mortuis auid attinet dimicaret No possumus Christo seruire & Arioteli cotraria praecipientibus: illi attollenti nos ad caelum, ad Deum patrem suum,& per cotemptum vitae huius ad curam illius sempiternae: huic prementi animum nostrum ut arctius complectatur hoc corpus,curas & cogitationes suas omnes in hac aeui breuitate consumat. Quantum hoc ob

fuit multis in pietate, dum obliti praeceptorum Clui sti, satis

se recte ac sancte ex pi 'eptis Aristotelis putant vi uere, Mad ea tanquam vitae inrmulam , opera & actiones humanas examinant, atque in flagitiis ac sceleribus sibii pii,& aliis in dulgent imposito pulcherrimarum virtutum nomine ex doctrina Aristotelica: ut in ira, in ambitione, & honoribus a sectandis,in luxu&prosulis sumptibus,1 n ultione. Nam x hanc quoque in ordinem virtutum Aristoteles admittit. Sed non possum singula excutere, neque est hoc loco necessarium : quod alibi etiam instituta eu mihi peculiaris dii putatio proa pietate nostra contra omnem humanam sapientiam. Verum Aristotelem hunc quem consertis S pressis

manibus,atque adeo mordicus retinent, videamus quemadmodum intelligant. Primum mentem illius difficile est eruere propter ambiguitatem, atque obscuritatem verborum Asententiarum , qua semper est ille delectatus. Vbique est sui similis: ut de selicitate quato aliter in primo Ethicorum loquitur , quam in decimo : quanto in hoc libro dissimiliter atque in septimo Politicorum. Et isti parum animaduertunt duplicem ab eo poni felicitatem , contemplantis unam, alteram ciuilis, ambasconfundunt: nec considerant in primo Ethicorum illum velut inquirere , S crassedc omnibus loqui, ad sensum magis vulgi, quam suum : In decimo vero exactius. At hi nostri de felicitate Aristotelica dicturi, ex primo hauriunt potius, quam ex decimo. Quid vero facias iis, qui fortassis ad decimum hunc nondum peruenerunt Sed nec in decimo satis est apertus, aut Ebi constans. Hinc de felicitate priuata,& hominis rerum altissimarum inspectoris dicturus,de virtutibus prius disserit, sed de virtutibus Politici toto opere: quod isti non intelligentes, permiscent

ac in uertunt omnia : quantiis mirandum non lat confundi

ab eis, quae ad Aristotele ipso ita sunt confuse aedita, ut secer-

236쪽

niae distingui sit operosissimum. Transeo quam hactenus lectus est a Latinis hominibus imperite versus, ut facile miretur quiuis potuisse ad illius mentem , vel coniecturis, S diuinatione perueniri: verba virtutum multarum & vitiorum Graece relicta, quorum essent in Latino sermo no aptissima & maxime propria: figura: & phrates Graecae seruatae in Latinis verbis multa praue ab interprete intellecta, praue etiam ad Latinos traducta. Sed nec in melioribus interpretibus est illum intelligere , nisi a peritissimis, & scriptorum veterum , & linguae illius Cadiale est illud quod

διουμενν. Videtur honor magis esse in honorantibus, quam inhonorato. Ex quo dicto suspicantur plerique sentire Hristotelem in eo situm esse honorem, qui exhibet non qui recipit, eaque est viil i opinio: sed illud υναι ἐν τοιο in potestatem magis signi licat, & quasi manum, quam in loco:

declarat id. quod sequitur, τ oeram δ' corrum τι ψτev ειναι μαντευόμ ra, oraculum est ipsum bonum propriuesse, nec adimi posse. Iam Aristoteles, ut est poetarum, ora torum, historiarum , & totius antiquitatis consultissimus, ad illorum dicta passim alludit, quae tum erant valde nota, ct potit simum in scholis. Saepenumero in ea allusione vis est sententiae totius . inuis haec intelliget nisi earum rerum peritus: quas res ne per somni u quidem vident nostri scholastici 3 Pergam de Ethicis dicere,uc ut coepi. In secundo mo . Met cauendum esse a voluptate, ne illa se insinuet:& debem uvinquit circa illam non aliter affici, quam astecti fuerunt Troiani senes circa Helenam: o quae hic commenta λ qui senes T roiani heri nati Zatqui sensus petendus est ex Iliados γ.

Tum in octavo,quum de utilitate amicitiae loquitur,admiscet ex abrupto obνb: Ab sex μ ω duobus una euntibus, allusit ad dictum Diomedis de se& Vlysse Iliados κ. Et paulo

post, figulos dicunt esse omnes tales inter se, ad dictum Hesiodi de inuidia: ob χν - , κὰ κεραμευr κουαμει κοI M. Transeunda sunt innumera. Sed neque haec quae attuli, alio perti nent, quam ad id quod diceba vel ut exemplo declarandum. Et quia Politica, & Rhetorica magis eiusmodi scatet historiis, fabulis, cognitione antiquitatis, sententiis priscorum, quam Ethica ideo Ethica retinuerunt, Politica & Rhetorica rati sunt ad se non pertinere: ad haec quod Politica non multum

237쪽

multum conferrent ad indoctas rixas: & illis malore vi ingenii , iudicii, rerum usu erat opus. Tametsi non desuere, qui etiam Politicis auderent manus admoliri, & in ea scribere commentaria, sed qualia in reliquos omnes scriptorcs, ruaestiones & argumenta ad altercandum. Huc enim ten- Disputa uni uniuersa. Quid malum sutura tandem est infinita haec tiones in disputandi rabies Z Verterunt ad altercationes disciplinam moralimorum,quae ad agendum esset parata:& sic tractarunt, non bus.

ut meliores vel ferenti vel facerent , nec virect e statuerent

de virtutibus, & vita, . 1 ut cavillarentur. Et quo indignitati nihil fiat reliqui, etiam Suiceti spinas ,& aculeata sophismata huc inuexerunt, de intentione & remissione vitiorum & virtutum. Dialecticam quoque non illam paulo saniorem, sed comenta paruorum logicalium, de ascensu, descentu, suppositionibus. ampliationibus, restrictionibus, appellationibus. QIi id facerent miseriξ exercebant ea, quae sola didicerant . praestarent meliora si haberent.Atqui dii putationes minime sunt idoneae, vel ad persuadendum, vel ad reddendos meliores homines. Nam qui contra disputat, aut

qui quaestionem audit tanquam clatsicum , parat se conti- . nuo ad pugnam , & munit undique ut resistat, ne capiatur, aut vincatur: ita aegre admittit in animii suum eum, qui dicit ut sententiam eius quamlibet recte monentis, transeat

Etenim cauet sibi ab illo non secus, vitam ab hoste. Quocirca morali persuasioni, quae non adeo docere vult ut hortari S incitare ad opus, nihil est ita inimicum, atque altercationes, aut contrarium existimari dicentem audienti .Et hoc

est incommodius , quod hic non ut in naturae disciplinis, adduci possint argumenta ex cognitione ac iudicio sensuum petita, ted omnia in verisimilitudine rationum sunt sita, quae aperuicaci ac repugnanti aut eludi possunt, aut certὰ negligi. inuam elegantes & acutae,& ad persuasionein aptae, ac concinnae sunt Platonis , & Ciceronis,& Senecae , rationes, quam facile omnibus persuadent λ At Lactantio minime persuadebant, quod infensus legeret. Idem ipse Aristoteles prudentissime admonet ad ciendos sedando ive animorum motus dialecticam non esse adhibendam: quanto minus philosophia morum proficiet, utique quomodo in scholis tractatur. Ideo iuuenes inter morales alas altercationes, & tot strepitus de omni genere virtutum ac bono

238쪽

isc DE CAV. CORRUP. ARTIUM

rum morum nihil probitatis trahunt. Non in illo exercitio colorantur, quod in aliis solet cotingere,contra citius multis inquinantur vitiis: quod scilicet illa omnia sic dicuntur, vi nec commendari virtutis excellentia possit animis, nec vitiorum foeditas esse odio. in tanto & ad perserendam iratam fortunam sortior,& ad prosperam regendam sapientior, denique ad vitam omnem commodior compositis animi tumultibus & tempestatibus ex una Senecae, aut Plutarchi pagina recedat lector, quam ex uniuersis comentariis Almei ni,&Martim Magistri, quantum 4 sc moralia, &deso titudine, ac teperantia inlcribantur. Q u id quod ex illa consuetudine recipiendi in animos res praestantissimas sine ulla dignatione ducitur callus, ne ulla d inceps ad virtutem exhortatio possit in pectus induratum pene- . trare: nec aliter non prodest animis hςc medicina animo

quam nec corpora iuuare potest pharma cum aut potio,cui citra necessutatem & per lusum assueuia

LIBRI SEXTI

239쪽

DOVICI VIVIS DE

causis Corruptarum artium

Liber Septimus, qui est de iure Civili

corrupto.

O MIN E M res ipsa testatur conditum esse a Deo ad societatem,&in vita hac mortali. & in altera illa sempiterna. Idcirco S glutinum ei societatis addidit animum ad beneuolentiam mirifice appositum: quae beneuolentia ex interno ardore io-ras ebulliens ac respectans, restipe- ' ' rato ardore illo intro se recepit ad η 'leiplam,ut quisque tenerrime se unum amet, in alios rigidus,atque asper.Quae esset maximorum in vita tumultuum caula,quando ad se ac suas utilitates, quantum quisque vel ingenio valeret, vel viribus pertraheret,nisi in locum mutuae . beneuolentiae institia successisset, quae auidas manus com RRHΤ primeret, atque ab hominum conuictu iniuriam omnem arceret. Sed Iustitia haec quum caeca ignorantia obruitur,tum vero affectu,ne se proferat,ne existat quu oportet. Et quoniam line hac mensurae aeciuitate non potest societas hominum conseruari,necesse idcirco fuit,ut quam ex cuiusq: animis pellebat vel rarditas cordis,vel praua affectio, conrma- .ret vis ac potestas maior.Ergo quod ex usu erat omnium ad qui te & iucunde vivendum,permissum communi consen-1u iis,quos censebant sapientissimos esse homines mapni Iudicia,& quietis affectibus, ut ipsi quam aequitatem mentis tuae lumine estent intuiti ad publicas utilitates aederent,eam si videretur acciperet hominum coetus,c5firmaretqodc constabiliret magna potestate, poenis, metu. Alii id sibi negotii

240쪽

ultro sumpserunt: ut si se approbassent sirmae ac stabile sancirentur suae leges. Magni isti viri, quibus hoc negotii vel erat ab aliis datum,vel a se sumptum, libenter si potuissent aequitatem ipsam posuissent populis ab oculos, quo

nihil fuisset conducibilius congregationibus, ac societatibus hominum: sed sontem illum uberrimum non quiverunt totum in tam angusti alvei limites corriuare. Ex eo in ciui- Leges. talem deduxerunt, quantum quidem videbatur illi congre- Aequitas gationi opus esse ,easque t es nor' arunt. Aequitas uniuersalitas est quaedam, lex dedi ictio a species. Sed iis rivis,&qualoncilibus, aquam continenter ex illo aequitatis fonte suppeditare oportet, sine qua inciles continuo arescerent. Etenim aequitas legum anima, vis, vigor, qua sublata concidunt necelle est leges emortuae. Nihil est enim iniquius quam leges, quae per aequum & bonum non spirant,ae reguntur. Lex de omnibus cauere non potest. Aequitas omnibus praesto est. Idcirco statim initio iuris ciuilis, Ius finitur ars boni & aequi . Prima ergo legum perturbatio in ipsis de fluato ribus fuit,ceu aquae in tubulis: quod qui leges sanxerunt, siue imperitia atque ignorantia tenerentur, frue tau prauis animi cupiditatibus ac concitationibus vexarentur, .a de obedirent qsnpra tuta fuit, sub qua incon syderantia claudituri quod invia o regionis .& suorum hominum haud satis animaduerso leges terunt, aut quieti noxias,aut grauio-ites flagitiis quani par est, aut ad distributionem ac commutationem par una aequas. Affect ibus qui urgentur, ut asse- .ctus ipsi perquam varii sunt. Alii ad sucti sunt amore quodam sui ipsorum, ut qui ad suas utilitates retulerunt leges: si cui Tyranni, qui statuerunt leges sibi utilissimas, inutiles aliis. Aut qui leges utiles suae ciuitati, noxias exteris: qui ita odio aliquorum vitiorum exarserunt, ut illis iusto maloia Draco A- rem poena ni imponerent. Quod Draconem Atheniens eminente sis. secisse tradunt.: quem Solon dicit lcges sanguine icripsisse: nam omnibus vitiis poenam capitalem adiecit: quas leges postea Solon mitigauit. Fredericus Tertius surtis suspen-

dium addidit, qua pinna nuc per Europam utimur. Est gens in qua furari habetur festiuum factum, ut pueris olim Lacedaemone, & in Aegypto. E st in qua adulteria sunt impunita, ut ante potentiam Caesarum Romae. Postea poena

est dicta lege Iulia. Ducuntur legissatores, aut populi stu-i diis,

SEARCH

MENU NAVIGATION