Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

, eiores, siue ex ignoratione vera: Dialecticae, siue ex iudicio absurdo, siue ex ambobus: ex facto alicuius quod refertur in lege trahunt exemplum ad alia. Verbi caula ut ex eo quod Flauius scriba vulgarit fastos,& ideo factus est tribunus plebis, Digestis de origine iuris,sic annotat Accursius,aliquem ex dolo suo praemium consequi, & facit infra ad municip.l. Titio,& infra de sitis & legit. l .intestato. g. is plane. Arguitur cotra .C.de fur.& ser. corrup. l.si quis seruo .vel dic quod hoc fecit populus igno mas, sic ille . Miser quid te torques nec dolus fuit, nec populus ignorauit, nec leges,quas stultissime allegas saciut ad rem. Iam de rerum diuisione. l. in tantum. I. cenotaphium quoque: magis placet esse locum religiosum, sicut testis est in ea re Virgilius, ted diui fratres contra rescripserunt, Glos. in verbo Virgilius. Sed falsus testis est ut infra lege proxima:& de religione.l.Is qui .Et est argumentum , quod authoritates poetarum sunt in causa alle- .Landae, ut lupra de statu homi . l. septimo. S de fotu .si pater. Sed in lege proxima est argumentum contra, quod sint re Probandae. inuis Chrysippus, aut Carneades potu siet tam

acutum argumetum excogitare Iurisconsulti alicuius opinio allegatur in iure,& reprobatum iurisco sulti ergo authoritas alleganda quidem in caulis, sed reprobanda .Quid quod Virgilius non dicit dcbere esse honoraria sepulchra sacra, sed Troianis teporibus,aut certe Andromachar fuisse. Istis vero haec dici est surdis cani carmen. Lex,is qui, nihil loquitur de poetis .l. septima authore utitur Hippocrate ad scelus naturam. l.si pater, Aristotele ad numeru scelus. An hi etiam poetaeὶ nihil est frontis in hisce hominibus,non pudet tanta Stam crasse ignorantiae 3 Iam quorsum pertinet allegari ea , quae sint reprobandaὶ Scilicet Martianus,qui pro se adducebat Virgilium, iudicabat illius authoritate stari non oportere talia sunt istorum omnia. Et quemadmodum viderunt altercales dialecticos,&philosophos in schola,ipios quoque incessit libido sui ostentandi. Altercationes inuexe AIterea runt , id est, velitationes & luctas. Hinc, quod proximum tione, ixerat, placita 3 sectas ex pertinacia. Haec opinio huius,ista iure. illius,aut illius. Nempe de iure respondere , quum ratio in aequitate non depromitur, facillimum est, ut inquit Cicero pro Murena: multo adhuc facilius si adsit impudentia, veidem in L .Valerium iocatur: Cur hoc tibi iurisconsulti no-O a

252쪽

men non gratificer nescio, praesertim quum his temporibus audacia pro sapietia liceat uti:& quo uberior esset disputanea sus . di materia,excogitarunt casus, non illos quotidianos,& crebro solitos usu euenire, quorumq; esset mentio in legibus, aut de quibus essent latae leges, sed inusitatos, admirabiles, quiq; nunqua cotingerent, ac proinde nec essent usui illi unquam futuri. Quae res infinita est, quemadmodii Aristoteles docet in Ethicis. Q uippe causaru & negotiorum innumera est vis,ac multitudo, ut quae lamissimis varientur momentis,& iis adiectionibus, quas ci nominat, uintilianus circunstantias, quae politae sunt in aliqua additione personaru, locorum, temporum, causaru . modora, casuum fa chorum, instrumentoru, scriptorum, & non scri-Ptorum: quarum rerum congregatione negotium Valgius

appellat. Tuocirca ea persequi operis esset nunquam finiendi: in quo declarant, quam sint artis imperiti, qui curam &yraeceptiones suas circa singularia coni munt: quae quonia1unt innumera, ad curam artis pertinere no potiunt, sed certe neq; vlla ars ad istorum curam pertinet:& dum illis occupantur, quotidiana & necessaria praetermittimus. Sicut philosophi, qui dum rerum natura nouam excogitant, amittur ista. Res est alioqui nullius necessitatis, aut fructus. In medicina fortasse expediret praeuisa habere remedia ante morbos, ne hi quum de repente existeret, tum quaerendum haberemus remedium, nec facile in anxietate& trepidatione in-ueuiremus morbusq; inualescens ac urges absumeret prius homine, quam medicina possit parari. in legibus multo est secus, nam quum morbus apparet, id est,ubi quis peccauit, satis tum mature de remedio dc medicina consultatur: neque enim adeo est L stinandum ut puniatur qui peccat, quam ut sanetur qui aegrotat. Satisque in tepore consultatur de pinna dc exemplo, ubi morbus totu se explicuit. Adde quod in medicina morboru remedia praeuila non irritant morbos.' In ciuitate leges latet ante scelera, non raro scelera ipsa mori tua & co sepulta exuscitant, sicut ille apud Paulum conqueritur in epistola ad Romanos. inuam fuisse causam perhibent, cur Solon de parricidiis nullam tulerit lege, ne admonere videretur de eo, quod antea factu non esset. Nec Lycurgus de adulteriis quicquam cauit, quod id facinus incognita adhuc sua aetate ellet Lacedaemone. Quocirca mature satis

post

253쪽

IIBER SEPTIMUS.

post scelera rogamur leges. Nec immerito dicitur illud, omnes bonas leges ex malis moribus esse ortas. Quid quod

sicut medicinae non desunt dogmata. atq; uniuersales canones, qui nouis & repentinis morbis facile subueniat ita neq; cognitioni aequitatis remedia, quis scelera & fagitia cohibeat: quae remedia excolenda aequitate statim se ostendunt. ac proierunt. Scrutatione vero scriptarum legum abdunt se agis,& occultant. Natura igitur aequitatis examina da istis erat,atque illustranda Momne negotiorum & causarum genus, non torquenda in 'ia: lum omnia quae possunt contingere ad has leges scriptas quae comparatione negotiorupaucissimae sunt in uita pertrahuntur. Praeter haec omnia, ut homines semper fuerunt attenti ad rem, extincta charitate mutua,& respectu Dei amoto,creuerunt lites & rix ze. Nulla fuit ciuitas acleo quieta, in qua unum sorum sufficeret: iudicia line modo alia super alaa: patronorum & aduocatorum magnu , in amplissimo qui stu decus, qui ubi iussi sunt conticessere,& in responsa prudentum concesserunt omnia ad Iurisconsultos idem honor & quaesius deuolutus est. Quaetres permultos impulit, ut eam professionem arriperent,in qua esset paratum lucrum plenum dignitatis. In Academiis multi ad illos honorum gradus admissi, quibus quonia noest fame pereundum,lites quς runt, semina earum ubiq; spargunt, mouent,augent detorquendis legibus,& controueritas malunt constituere, quam tollere: idque eo est factu promptius, quod legum ob lcuritas, an iam prauis hominabus prς-bet inflectendi eas, quo velint. Et disterunt lites in longissimam diem,ut mali medici curas morborum sicunde uberior lucrandi spes affulgeat. liab ui tempore, quae crant facilia,& liquida inuoluta redduntur omnia, & perplexa. Et quod Qujntus Cicero dicit: Sufficere uni familia: unum orator ,

iustius dici posset de hoc hominu genere, uni familiae, imo

uni ciuitati Iureconsultum unum sufficere. In Pannonia, quemadmodum accepi, vivebant olim sine De Iure iuris interpretibus, non tamen sine ture. Nam simpliciter & consulti, bona fide ex antiquis moribus,& paucis quibusdam legibu Panonie. res iudicabant, imo dissentiones tuorum ciuium facile componebant. Et quemadmodam de Seruio Sulpitio dicit Cicero, tollere controuersias malebant, quam costituere. In Comitatu Beatricis Fernadi regis Neapolitani filia: qucillhinc

254쪽

fuit mim nuptum Matthiae regi, venerunt Iureconsulti aliquot,qui barbarum,utipli dicebant, morem magno vultus& supercilioru fastidio a pernati homines quos princeps,&comites haberent pro sapientibus, sacile per secerunt, ut homines rudes ac simplices illorum se sapietiae concrederent. Coeperunt illi formulas praescribere, quibus esset petedum, quibus respondendum at . excipiendum, dies legitimos notare, iudici quoque aliquid assignare quod diceret, ne muta

esset persona. Brevi tempore,ubi nullae prius erant lites, omnia vidisses seruere litisus, contra eruis, petitionibus,repetitionibus,exceptionibus,comperendinationibus, procrassinationibus .Erat prorsus fabula, nisi quod damno lissima, et ter sestiua in primis,&ad risum mouedu apta hominibus utiq; otiosis,& quibus nihil esset controuersiae. 1od malutantum.& tam lubitum, quodque late inualisset plurimos,

quum animaduertissent homines prudentiores , ad Regem res est delata, qui re percognita iureconsultos illos continuo re ni finibus iussit excedere, & omnia in pristinum morem reuocari. Sedata est statim tepestas alla, tanquam ii venti posuissent. Scilicet utiliores sunt leges populo quo simpliciores, ne cui imperitia fraudi sit, ut vafricies lucro, quae a quitate lua rudibus,&circunscriptioni expolitis subueni utrim posturae vero atque astutiae aditum praestruunt, quae se facilius insinuat, quo exactius atque accuratius omnia volumus praescribere: ut in contractibus, atq; instrumentis tot sententiolae, quae ad cauillum excludendum constipantur.

nihil sunt aliud quam ansulae cauillorum. Propterea quod

ubi omnia explicare volumus, nec aequitatis syncerae interpretationi locum relinquimus. iniquitatem introducimus: ut tantum 'uisque consequatur, quantum in vertendis atq. detorquendis vocibur valeat. Nos ipsi pestime utique in nos consulimus, qui non aequam,&bonae fidei interpretatione prodesse nobis volumus, sed quantum verbis pollumus ex-s onere. Atqui nemo est tam circunspectus, qui omnia cauila praeuideat mec tam disertus,qui quae prouulit, aptis verbis possit eloqui omnia, ac munire ne qua se calliditas inlinuet.

TOMI PRIMI, Q VI CONTINET

LI B ROS DE CORRUPTIS ARTIBUS, FINIS.

255쪽

IO ANNIS LV

VALENTINI,

De tradendis si sciplinis, seu de institutione Christiana Liber primus

Tomi Secundi.

v ' M ingenti Dei munere men-il tem & vim inquirendi homo esset 4 nactus,qua vi non solum quae ad

essent,alpiceret, sed oculos in futura,& praeterita mitteret, proprium tanti instrumeti opus esse duxit intueri omniat colligere, componere inter te,& uniuersam hac naturam quasi possessionem tuam peragra re:tametsi euagatus est magis extra viam, quam in via progressus.Sed quae spatia consecerit, & quousque peruenerit, mirabile admodum fuerit, si quis per se contempletur. Sin vero ad ea conserat,quae non est consequutus, vix eum existimet pedem extra limen potuisse, adeo quae possidet pauca sunt,& obscura. Uerum nos mendici huius pannos exponemus,quando amplissimae videntur nobis opes esse maiorum ignoratione, aut utique incogitantia. Primum omnium amor tuendi sui, que illi indidit natura,extimulauit eum, ut animaduerteret se nec punctum quidem temporis posse sub istere si desint corpori alimenta: ergo animaduertit ante omnia quae nam ad se alendum ac sustentandum sumeretEnempe quae ad esum,quaeque ad potum pertineret:

ut utilia & a noxiis distingueret, & quemadm*dum paranda x conseruanda essent, calleret. Iam quando corpus

256쪽

1ic DE TRADENDIS DISCI P.

Medici- multis esset morbis tanquam renascenti subinde tyrannidina. obnoxia, quaesiuit quibus &se muniret aduersus morbum, ne inuaderet, & posteaquam inuasisset, propelleret. Tum considerauit corpus sibi contigisse tenerum, iniuriae caeli ac soli expositum, inuenit qua ratione aduersus vim seigoris atque aestus, contra hyemem& tempestates muni-Vestes. tus ageret, principio integumenta corpori admota: Hine quum parum in his esset aduersus vim maiorem prς sidit,ag- Aedificia gessit lapides, lutum, saxa, ligna, res laras,quibus se tegeret, iniuriis illis impenetrabiles. Q uon ia vero parum erant a noxiis seris tuti, ne in se ab illis neret impetus vel in opinantes ac securos, vel somno oppressos, ea quaesita sunt quibus spelucae, se clauderet, ut tutior esset securitas. Iam vero quia in tanta imbecillitate & necessitate tot tanq, variarum rerum nemo unus sufficiebat sibi,de primo aliquam multi eadem se clauserunt i pelunca, hinc arctate se charitate, vir & uxor secesserunt,cum liberis:& egressi ex speluncis casas & tabernaculae paucis lignis erexerunt, iniectis arborum ramalibus protecto. Caeterum hae casae sparsim initio extructae, & in lato campo , quibusdam velut maculis, non aliter quam nunc sunt urbes & oppida : mox & hortante charitate ne longius abscederent, qui inter se bene cuperent, & urgente mutua opis indigentia, quidam contulere proprius casas in spe-Vici. ciem vici. Verum in animali iniuriae obiecto & suspicaci, quantacunque vigeret apud eos simplicitas, quaerelae tamen aliquae existebant:has natura deserebant omnes ad antiquis Iudicia. simum, haud aliter quam filii ad patrem : qui natura minus

etiam num apud eos corrupta Imperium obtinebat in reliquos , quia praecederet aetate, & ea de causa via, prudentiaque praeter caeteros valere credebatur. uim vero experti essent non deesse aliquos, quibus cani & rugae non multum attulissent bonae mentis ac cordis, alios quibus aetate esset .. ' aucta malitia , prudentissimum aliquem & optimum quaesiuerunt. In hoc quoque erratum est : nam de prudente iudicium non potest sacere nisi prudens: illi se luna miserunt,

quemcunque aliqua ratione maxime reuererentur: nempe

illa , quae ipsis vigeretur in rebus hominum potissima: his fuit pecunia, illis pulchritudo, aliis robur corporis & animi, aliis eloquentia, aliis genus, aliis cognitio disciplinarii,

aliis perspecta iustitia. Sed quum essent plurimi, qui eum

honoris

257쪽

honoris gradum ambirent, nec peiores melioribus cederent , quod superbia unicuique persuasisset eum elle optimum, scisaque in factiones multitudine , non iam res iudicio, sed concitatis assiectionibus ageretur, ad componendas discordias consensu omnium electus est unus, qui i udicaret: aut certe post certamina necessario admissus unctor. Pri lcis illis satis erat sic denuntiari, non debere fieri: verbum illud& manus,& volutates cohibebat: tantum apud illos valebat ituris atque aequitatis respectus. Crevit contumacia: tum le- ΗΡ'

gestatae poenaeque legras additae: quum iam non satis esset

prohiberi: & coercio pro potestate fuit denuntianda ad terrorem omnium, ne se effunderet impudentia. Verumen im uero voluntas male faciendi non unum alique aut alterum inuasit, sed manus hominum,& integros populos: ut publicum odium publica se expeteret clade satiare .ad quos repentinos cohibendos impetus, qui eadem communione rerum essent deuincti, cinxerunt se muris, & tela quaesierunt, quas pro pullarent hostiles aggressus. Sed haec occasionibus tem- MCema. porum parata: illa quotidiana contrahere, & versari in . Arma. ter homines indiuilibili perpetua societate , quam archil sime deuincit sermo : cuius adiumento aperiunt sese ani- Sermo. mi tantis corporum inuolucris obtecti, atque occultati: obseruata sunt verba singula, tum phrases ac loquendi modi, ut apti essent usui, hoc est,ut contensu essent publico notati': quod est velut communis monetae signum. Maxime cnim expedit communem esse sermonem , qui quali vinculum paratus est societati hominum: nam n peculiares lint apud aliquos loquendi rationes, tanquam aliena vietes lingua paru sese intelligent: quo nihil est odiosius iis, qui multum conuersantur, magnam'; inter se habet vitae consuetu- .dinem. At in societate homi nu quorum est proprium modo

ac ratione uti , par fuit ut non temere, nec volente, nec le- rarum ritu ac more res unusquisque usurparet, sed modeste ac moderate , quantum ratio suaderet bene ac ciuiliter instituta: unde prudentia omnis est nata velut clauus quidam I'rudelia. regendae nauis , cuius multo maximus est in uniuersa vita

usus, in victu, vestitu, habitatione ,erga se ipsum unicuique, erga uxorem , liberos , familiam , erga elues pares, priuato erga magistratum,& principem, aduersus iniuriores ciues, si ipse sit magistratus, aut princeps. In o lio est tota vi-

258쪽

iis DE TRADENDIS DISCI P.

tae ratio constituta priuata, & publica, & cuius nulla aetatis pars debet vacare,ac neq; potest siquidem humano more vivendum siti. quae omnia sub genere quodam prudentiae sunt posita:ex quo nascuntur illa, quae λ Graecis ethica, oecono . mica,& politica nomi nantur. IIaec sunt quae necessario humanum ingeniti,&uniuersa hominis natura stimulis quibusdam ab authore suo excitata inuenit, & constituit: quibus semotis partim homo nullo modo viveret,partim non Comodi- humanam vitam, sed serina & agreste .His partis riteq: contates. stitutis,transiit humana mens a ne 7 itatibus ad como ditates,ut inuetis illis haberet no solum quo se a tanta S tam continua violentia tueretur, sed iucundu quiddam, quo etiapost depulsam necessitatem iuuaretur. Interea quidem dum

totus homo tanta vi, & terrore premeretur necessitatis, omnia erant in hostem conuersa: nec de alia re in homine, quam de soluenda obsidione cogitabatur. Volupta, At ubi omnia visa sunt quieta,& pacata,ex corpore volu-Suuerbia pia ,ex animo superbia extiterunt: quae sibi maxima huma- ni imperii portionem repeterent, ac quasi vendicarent. Seruitum est voluptati, excogitata laut ad delitias plurima: seruitum superbiae, multa ad inane quodda decus reperta,& ad parandam excellentiae opinionem. Tum quae aduersus necessitatem fuerat quς sita, quibusq; aliquid comoditatis accesserat,sere vel ad delitias sunt traducta, vel ad superbiae acerbissimam tyrannidem pertracta, ut vel corpus oblectarent, vel oculis intuentium tanquam in scena saltarent fabulam.Necessitati atisfactum paucis est,& parabilibus, comoditas plura adiu ixit,voluptas & supe rbiale se complexae, nullum modum, nullum finem inuenerunt. Nam animus cura illa praesentis necessitatis solutus ac liber coepit respirare,dcotiosior velut theatrum hoc contemplari,in quo enet a Deo positus: scrutari singula quae in caelo, quae in elementis,terra, aqua: nempe sydera,animantes, stirpes, stemmas, metalla, saxa, quaeque in eodem ipso animo inestent. I 'rouexit

eum curio litas, &si quid videretur sibi exculptisse, ingens

gaudium tanquam ex victoria ea voluptas identidem augeribatur,dum alia ex aliis viderentur inuentionem sequi velut

siti initio arrepto: quum saepissime alterius longe diuersi

globi filum tenerent, quam arbitrarentur.Tum ostendendis inuentis suis, quali liberis a se progenitis, Oc aliis communic

259쪽

municandis, non exigua item delectatio naseebatur: tum ex aliorum de se admiratione initio quidem grande gaudium: hinc ubi oculos in se reflexissent , opinio excellentiae, atque huic cognata superbia: quin ad maiorem admirationem sui excitandam aucta est ostentandi cupido importuna, adeo ut quidam uniuersa vitae officia deleriterint, ut huic se scrutationi cunctos dederent, ac velut manciparent: unde si quis contradiceret, rixae,& factiones,&scctae. Prouexit alio Scu- Sectae.

riositas cognoscendi, Quae nemo alius: ut Ventura , aut magnis tenebris obruta ' recondita . Fuere qui vel pecuniarauiditate , vel potiundi quas expetissent voluptates , a daemone, quod est maximum nefas , docere sustinuerint, quae non poterant a mortali. Iam erat longissime euecta 1 ni renis auiditas sciendi, quum in medio tamen curriculo coepit per excellentissima quaedam ingenia retineri mentis ille impetus,ut parumper dispiceret,quae tande esse futura tam Fini, b, anxii atque effusi cursus meta, quod praemium tam pςrpezui norunt. laboris .Quaestio imprimis digna humani generis cura. Naquid prodest defatigare se bacro licitudine, si votis nihil paratur aliud, quam vota: si cupiditatis unius sinis sequentis est gradus , si agitamur perpetuo , nec ullus est sinis aut requiesi QS id miterius,quam praestantissimum hoc animal. si ea modo quq rit ac concupiscit, quae sensibus sunt expolita, quaeq; omnino possitiat in vita contingere: quae no requiem laut delectationem ullam pariunt, no gaudium afferunt purum, solidum, diuturnum Pulcherrima, uti dicebam quaestio , & ingenio nostro multo dignior, congruentiorque, quam de modo vel materia caelorum , de viribus stirpium aut lapidum: sed grauis tamen explicatu, & quae sui difficul- cultate maxima quoque ingenia exercuit, verius quam edocuit:videlicet quod illius extremi finis notitiam humana Nota. mens lucernula sua instructa non potest assequi, nisi a fine ipso illucescat: quemadmodum iis euenit, qui ingrediuntur in locis obscuris. Itaq; Deo fuit opus, qui nos non modo edoceret ad se venire, sed tanqua manu duceret imbecillum Religio.& subinde casurum. Haec est religio quam a Deo ipso accepimus, a luce radium,vires ab omnipotentia Haec sola reducit

nos ad originem a qua egressi sumus, & ad quam tendimus:

nec est alia hominum persectio: quandoquide hoc demii est Persectio perfici unumquodqi finem cui conditum est, nancisci. Nam homi

260쪽

11, DE TRADENDIS DISCIPLIN I s.

hominum non victui & cultui & habitationi conditum, non ardua: cuinam,& recondita & molestae cognitioni, seu verius cupiditati cognoscendi, sed particitationi aeternitatis, dc diuinae illius naturae, quis non liquido perspicit, qui consideret vim &celsitudinem mentis , intelligentiam rerum praeclarissimarum, tum ex intelligentia amorem,& ex amore coniungendi secum illis expetentiam ina ocica quum ea demum sit cuiusque rei persectio, suisque omnibus partibus absolutio astequi finem, cui est condita, sola utique pietas via .est perficiendi hominis: quare ec una est rerum omnium necessaria. Sine caeteris expleri potest homo,& numeris suis omnibus consummari, sine hac non potest. Etiam cibo & quotidiano victu potest carere, pietate nullo pacto potest, nisi sit futurus miserrimus. Hoc est quod Dominus Marthae dixit solicitae non utique de superuacaneis , sed de quotidiano alimento , turbari eam circa plurima, unicum est necessarium, quod elegerit. Maria, sedere ad pedes Domini,& verbum illius audire .Quocirca reliquae artes, ac disiciplinae omnes , religio ne excepta , pueriles sunt lusus. Nam quemadmodum quas nos siue taxillorum, siue liorum,siue acierum,siue spherae lusiones appellamus,inuenit, atque exercet humanus animus, siue dum in rem aliquam vigor ille igneus conatur esse intentus , melius tamen quod agat nescit,aut no habet:vel desidiosus est, & piger, nec bonarum artium laborem persert: vel ut intentionem remittat a rebus grauioribus, quo recreatus laxatione illa resectusque redeat ad sua seria. Ita hominum mens in artibus se & scrutatione variarum rerum exercuit, partim religionis ignorantia, partim quod nec pondere praepedita ad illam valet ascendere, nec Pigritia conatur: in aliis ut reparet corpus huius necessitatis,cui ipsa affixa est, vel se ad nouos religionis conatus & actiones intermissionibus reparet . Et sicut inter nos qui lusus non callent , modo usum vitae & prudentiam norint, non vituperatur: imo contra turpsi est& probrosus qui lusionum gnarus , prudentiam ignorat: sic qui artes omnino nullas tenet, cognitam tamen habet peritiam virtutis, ad cuius normam animum formauit, ac composuit, tantum abest ut vituperetur, ut summis etiam euehatur laudibus. Contra ille ignominia est dignus & dedecore, qui hu- maais artibus edoctus ac instructus , inanis est a virtute. Hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION