Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

LIBER SEPTIMUS.

diis,aut necessitatibus. Apud nos pleraeq; leges sauent bello.

In noua India aduersantur bello. Lacedaemoniae leges erant omnino bellicae, quo nomine a philosophis merito repraehenduntur. iae regiones sine mercatura tutari se vix posta sunt,ut Belgica, in iis leges impense fauent negotiationi. Valuit in quibusdam odium hominum, vel ordinii,ut quς Romae contra picbem sunt a patritiis decreta, vel quae a plebe contra patritios scita. Q uae a L. Sylla contra tribunos plebis. Alios rexit spes, vis ii cupiditate pecuniae fixit leges pretio,atque refixit, sicut inquit l'oeta ille. Q uosdam coegit metus,ut qui leges per adulationem tulerunt, atque acceperunt de immodica principum potentia. A principio enim coalita hominum congregatione, quum Velut moles quaedam rectore indigeret,eligebatur ex eo corpore aliquis prudentia & probitate insignis, & spectatus, cui parerent omnes: ut ille tultus consensu uniuer o rum, quae amplissimae sunt opes ac potentia, tueretur bonos, coerceret malos, ius diceret,& illius probitate unusquisque quod suum csset obtineret cuius decreta actu ira essent ius ratum, ac liges dicerentur. Porro quando talem eligcbant, ne as existimarunt tam prudentem S probum virum legibus alligari, quibus caetcros, qua nec male esset acturus volens, quia probus: nec ignorans, quia prudens : nec coactus, quia constans,sortis, di tanta potentia subnixus. Itaque mos hinc manavit,& Principet quali abiit in ius & legem, principem legibus non teneri, sed non tene quaecunqRe decerneret ac i uberet, legem esse. Procedente tur legib' tempore, quum semper humanum genus in peius proficeret, lucceuerunt alii principes, partam haereditate, partim electione, aut consensu populi ini anientis,& vel ira, vel cupiditate, vel metu:vel gratia, vel falsa aliqua existimatione corrupti: qui principes nec bonitate nec prudentia essent cum superioribus comparandi. Et isti voluerunt licere non minus tibi, quam bonis S prudentibus, non magis multi-.tudinis, quam naturae beneficio ae munere fuerat tributum. Hinc quod licuit, liberius sunt quam boni illi executi, qui parcissime utebantur eo, quod prolixissime licebat: ita ut non solum in prouerbium abierit, principemelle solutum legibus : sed quod peius est, principi licere Principi quicquid libeat. QSem non terreat tanta visae licentia quod ii, in uno homine polita plerunque gladius datus in ma- bet licet.

242쪽

o DE CAV. CORRUP. ARTIUM

num furentis 3 Licentiam talem seuerissime illi exercebant, tum quia mali, tum quia metuebant ne in periculum venirent, In periculum ostentarent: ut L. Sylla dictator, de quo quum Valerius Flaccus inter rex legem tulisset, ut quicquid dictatori liberet, id esset ratum,ipse eam legem crudelissime exercuit: quod occupata per vim potentia, per vim erat retinenda. Dbinde Romani Caesares vel in nouo imperio, &nondum populo seruire assueto, vel ipsi noui homines, qui imperium difficile tuebantur mal e artum. Ad haec plerique omnes mali male tutam dignitate diligentissime atque exactissime studuerunt conseruare. Maiestatis lex seuerissime obseruata & vindicata, quum non solum facta, sed dicta,verba, nutus quoque,& leuissimae sulpiciuculae ac coniecturulae in crimen vocarentur , quae omnia sunt crudeli iasime punita: quando principes in id unum operam omnem& cogitationes coferrent, quemadmodum sisterent se eo loci,in quo aegre adhaerebant. At vero irritatA semel ad inhumanitatem animis, & proximorum sanguine delibutis, maleficia maleficiis fuerunt tuenda. Territus populus, territi magnates, etia maxime familiares & amici, tanquam a fulmine subinde iaculato, quaecunque poterant,effundebant in principem ad beneuolentiae significatione: ut ea salte parte essent tuti delinito saeuissimo principis corde, atq; eblandito adulatione illa ,eisdem signis, quae solent a vero amore nasci,aut etiam maioribus ut solertior est ad amoris ostensionem adulatio , quam verus amor. Leges aliae super alias, de capite, de dignitate, de maiestate principis exquisita verborum nouitate, & inauditis poenis ac minis sancitae, usque ad communicationem diuinitatis. Caelum ei dedissent, ii in eorum fuisset manu, nedum urbem,& libertatem , & leges. Et dederunt caelum, qua ipsis licuit, consec ratio ne principum mortuorum in successoris gratiam. Augusto uentiarae & templa sunt posita. Quum Domitianus formalem epistolam procuratorum dictans nomine sic esset exorsus: Haec iubet dominus & Deus noster: Cautum cit ut deinceps non aliter ne scripto quidem ac sermone cuiusquam appellaretur. Quid facerent inter haec iuri scon sulti, nisi ut tum

eodem metu perculii, tum adducti spe aliqua, quae leges essent in fauorem principis constitutae, eas amplissime dilatare: quae non essent, ad sauorem principis detorquere: quia

243쪽

quae pro libertate populi, extenuare,ac opprimere. Ita quum princeps esset lectus a populo,ut ipsos,tanquam pater filios regeret, tueretur,quod pater patriae&esset & nominaretur, ip longe aliter pro hostes egercbat: quae multitudini expedirent periunctorie & per alios obiens, quae sibi, accurati stasime. Sic se atque alios tractando persecat, ut ius maiestatis . ac potentiae suae in immensum auctum tutelam omnem patriae exorberet,libertate premeret ,honestum otium & quietum quae boni expet oi funditus extirparet: vi permulti princ; pes imago illa rimoris mundi magis a Deo vidcantur creati ad perniciem subditorii, & tanquam carnifices regni sui,quam aequi moderatores, ac disceptatores suae ditionis. Non se eos praebebant, per Quos quisque ius suum obtineret, sed per quos nemo effetao iniuria immunis quod saepe numero propter populi scelera continFere lacra oracu a testantur.Traianus Caesar sapientissime fiscuprincipis sple- Fiscus

ni a s simulatui, qui quo magis incre cit , - magis reliquii princi

corpus diminuitur, ac extenuatur. Haec potentia principum pis& moribus accepta&consignata literis tantas vires diuturnitate temporis est nacta, ut nuc post longam successionem regni, quum Rex ab ultima origine deductus nec competitorem timet, nec populum,ut se assierat in libertatem tandiu assuetum agere sub illius alta uis,tamen ita se conatur extollere supra caput patriae, tam graui pondere in eam incumbere , ut eum putet esse fidissimum i bi, quisquis de misero populo detrahit, quod addat principis dignitati, quae iam quo crescat non habet: & in seditiolis habeatur, quisquis de commodis publicis,de libertate populi, de quiete eius audeat vel mein inisse. Et loquor de his legitimis ac iustis: nam ciuitati nihil est aeque perniciosum, ut vulgi libertas effrenata,

ex qua nascitur scditio extremum malorum publicorum. Q apropter leges quas ex aequitate omnibus pari atq; utili oportebat elici, ex cupiditatibus sunt principum deductae, quae quoniam a quae in commune non sunt, nec iustae ,haud aliter leges debent nominari, quam auena hordeum , aut

mulus equus, aut acetum vinum, aut adulterinus numisspecunia, denique quicquid a meliore degenerat illius appellatione. Sicut praeclare a Socrate apud Platonem dii putatur in politicis, & a Cicerone in libro de legibus primo. Sed quoniam in hoc repertae sunt leges, ut homines in-

244쪽

quisq: actiones omnes suas debet accommodare, par est ut Leges leges sint & apertae ac faciles,& paucae:ut sciat quisque quo- pauca: &modo sibi sit vivendum : nec id propter obscuritatem legum faciles. ignoret, nec propter illarum multitudinem ei excidat. Atii in quorum manu est consultatio & responsio de iure , ne rem exiguam, dc cuiuis obuiam videamur praestare populo, curant ut obscurentur leges, ne promptum sit cuiuis qui sit sensus perspicere, adeundum vero ad te habeant tanquam ad oraculum: qua in renerito iureconsultos incessit Cicero pro Murena. in vi quod ea etiam, quae si proponerentur , essent omnibus plana&obuia , reconderunt, ut fastos dies & nefastos: quibus diebus posset agi iure , quibus

non: donec inuentus est Romae Flauius quidam scriba, qui fastos euulgaret maxima nobilitatis indignatione, in cuius manu erant, seu verius tyrannide. Ergo quae sunt ex te sa-cilia & liquida , immissis interpretatiunculis, ita sunt reddata turbulenta, ut aqua ex agitatione, vel coeno aut puluere

iniecto:& quae recta erant, icta & percusIa glossulis, deflexa sunt ad iniquitatem. Iam paucas conuenit leges csse. Nam si multae sunt,euitari non magis potest crimen, quam casus, si multis locis tendantur retia ambulantibus. Insidiae sunt tot leges,non conditio vivendi. inium non bene essent populi instituti, nec sua sponte vellent bene agere, sed metus legum exprimeret, quod non valebar probitas, aliae leges super alias serebantur ad coercendos morbos animi subinde erumpentes: non secus quam in morbido & hulceroso corpore nullus est medicamentorum finis. Nam quumili ulcus unum lata lege tanquam ceromate erat compretium, erumpebat ilico alterum, cui erat succurrendum, hinc aliud subinde atque aliud:& prima vulnera, quum exiccata erant ceromata, id est silentio& antiquitate fere abrogata , rur- sum erumpenti putri humore rescindebatur, cui iam videretur cicatrix obducta: serenda tum erat noua lex de re vetere , quaeque iam antea legibus esset sancita. Ita nullus modus, o ullus finis fuit legu ,& de eadem re multa ru,& de diuersis. T ii per homines vafros ad obsequiu suaru cupiditatu atque animorum facta est fraus legi, 3c detortum unum ver-bulum, aut dii punctiuncula, aut proprietas loquendi, quo animus praue assectus imperaret, quaesita est interpreta

tio Iuristonsulti aliis hoc est visum iudicio,aliis hoc placuit ex affe

245쪽

uaererent, non describerent codices,ex quis quae usui ad asciplinam forent .iam essent decerpta. Caetenim in facto hoc aliquot insunt commoda, quod plerunque rectus sensus,& germana dictorum intelligentia ex collatione praecedentium sequentiumque elicitur. At quum detruncatus

est locus difficulter potest diuinari , quid author lenierit. Tum quod ut non erat unus Tribonianus , qui colligebat sed Theophilus & Dorotheus: Tribonianus collegit hoc aut illud ita este ex Heredio: Theophilus non esse ex Papiniano aut Celso, ut diucm inter se sentiebant, & nonnunquam idem secu ipse dissentiebat. Erant enim prisci illi homines occupati negotiis, nec absoluta eruditione ac sapientia.tum etiam animi commotionibus impulsi. Saepe rei ponderunt& sc serunt districti negotiis, suspenso atque alienato animo , saepe obsequentes amico,aut alicui ametis, ni, aut tangebantur studio contradicendi ei, qui cum non bene conueniret, vel ostentandi sui noua&inusitata tractatione Iuris, non rati futurum ut pro lege acciperetur, quod dixissent: sed in praesens seruitum est ab illis tempori: & volu runt cum libertate iudicandi sua recipi , nec contradicenti succensuissent. Interdum hoc visum est uno tempore, aliud alio,vt mutantur hominum iudicia, quum caeteris In rebus, tum potissimu in iis quae ad mores,& vitς ossicia pertinent, . in quibus non possunt afferri demonstrationes, sed verisimilitudine quadam coniecturarum dicimus. Nec sane temporum illorum conditio multum ipsorum ingeniis profuit, concussa& mutata toties ciuitate nouis principatibus hominum scelerosorum Commodi,Seueri, Caracallae, Heliogabali. Maximini, qui non tam armatos hostes persequeretur bello, quam senatum, quam doctissimum & prudentio

simum quenque odio, exiliis, caedibus: inter quae nemo eras tam constans,imo durus, qui animo posset consistere,& artes ingeniorum pro debita tranquilitate exercere. Frangitur mentis solertia in publico timore ac tumultu, conuersis omnium animis ad cogitationem unam mali impendentis. Qtabus de causis c5 ueniebat exactius perpendiea,atque examinari, quae illi ut responsa aediderunt, ut leges: nain si deuiabant ab aequitate,iniquae leges erant:deviasse autem interduargumento est, quod inter se quandoque sunt contrarii.

Nam quoiudicunt Tribonianum fuisse magnum & erudi-

246쪽

ros DE CAV. CORRUP. ARTIUM

Ignorantia lingua

rum.

tione,& prudentia,& iudicio virum, non dubito, sed hominem: nec optimum, & quem Suidas ait consuesse leges vendere pretio', & tales figere, ac refigere, quales congruerentiis, qui plurimum numerarent. Sed nec unus collegit, nec ab uno . Iustinianus seu Tribonianus potius negat ullas esse in iure ciuili contrarias leges Codice de vetere iure enucleando, capite secundo. Antinomias quasdam adsert Budaeus suas& Vallae, in quibus nonnullae sunt, quarum altera aperte dicit etiam, altera non . Sudant sat c veteres & recentes Zasius & Cantiuncula in concordia migis , quam qui receperunt se Platonem & Aristotelem in consensionem redacturos,& quali repolituros in gratiam . Sed nihil est ita dilucide ac dilerte repugnans, quin si permittatur tibi quocunque

libuerit flectere,& torquere , videatur esse conssinum: praesertim cum Accii ritus ,& quidam veterum impudenter sibi sumant quocunque visum est modo interpretari quamlibet absurde: mutire in contrarium est nefas, ne videlicet contra fauorem sacro sanctarum legum aliquid dicatur: ceu vero pugna legum ea etiam fit ex legibus. At dicunt recentio-aum Caesarum& Iustiniani rescriptis multa esse ex pandectis in Codice S autenticis correcta. Ceu vero minus sit libidinum& corruptorum affectuum in principum rescriptis , quam in prudentum responsis. Principes plura concedunt temporibus, amicitiis, inimicitiis, impotentiae motύ-um, ac perturbationum animi, quam priuati: quod altius a fortuna euecti,& maiores animos sum plerunt, de plus sibi iudicant licere oportere. Et in plura extendit secura ac ratio illorum, quibus necessario habent obsequi: alia persuadent,alia ducunt, alia trahunt,impellunt, cogunt: quibus

priuati homines liberi ac soluti integrius possunt iudicium

tuum conseruare.

Sed omissa disputatione hae loquamur sane de his ipsis

centonibus ita consarcinatis. Maximam illis obscuritatem sequent: bus seculis attulit ruditas duarum linguarum, quibus erant scripti. Ignorata sunt verba Graeca, quorum frequens est mentio. quum in toto corpore iuris ciuilis, tum potissimum in codice,& ex eo tribus postremis. Multa citata ex Homero,&Demosthene,& aliis Graecis penitus omissa, in quibus erat vis sententiae legis: pro quorum expositione v num illud dictum arbitrabantur sufiicere. Non po-

247쪽

test legi, quia Graecii: quasi in perpetuum desperarent de eo,

quod in praesens non assequerentur. Quanquam interdum sine fronte ponunt, quod primum in buccam : ut de contrahen .emptio. l. p. Sed ni uersus permutatione significare videntur:glo T. quia in praedictis versibus non erat emere , sed Comparare. Accursius: non pudet istos quum vertus non legerint, ea dicere: nec est in eis comparare. sed cινι νυ. q.vinum quaerebant. Iam leges permultae sunt Graece scriptae, di praue in Latinum veυae ab interprete imperito. idcirco& pleraque omnia vertassimplicia Graeca quae in iure sunt ciuili relicta,consula ad nos venerunt ac deprauata. Inscientiae Graecitatis accessit imperitia Latini sermonis, & eorum omnium , quorum est crebra mentio in iure ciuili, vestium, suppellectilis , instrumenti rustici, tum rerum ac consuetudinum sori, ac totius ciuitatis Romanae, in quibus sita est mens legum,&sententia. Ad haec historiam Sc temporum rationem obliuio oppressit. intibus ex cautis pro caelo exposuerunt cucurbitam , &historias confinxerunt, quum veras ignorarent. miorum omnium sule adferrem exempla, nisi ea nota essent iam vel mediocriter doctis,facta ex libris eorum , qui peritiam iuris aggressi sunt illustrare adiuti linguis & cognitione antiquitatis, Budaei, Alciati, Zalii, Salomonii ,Nebrissensis. Detracta tanta parte iuris ciuilis, operta ignorantiae tenebris . quantulum erat

quod ad intelligentiam eorum fiebat reliqui λ nempe quae semper habita sunt facillima,& maxime expolita . Atqui Min his versabantur hallucinanter, ac diui nabunde, ut non ex verbis sensa deprehenderent, sed ex sensu verba. Nec aliter non raro diuinarunt illi veteres significationem alicuius Dominis reconditi, quod viderent ex sensu non posse aliud intelligi, quam videmus quotidie fieri in iis , qui mediocriter linguam aliquam nouerunt in abstrusis eius verbis. Et ut fuerunt illi indocti, tum libri legum frequentissimi illis in manibus,ut si qui alii , deprauarunt quae non intelligebant: & librariorum insectando inicitiam , quemadmodum inlintilianus ait, prodiderut sua. Ergo libros illos in εdosissimos habemus,adeo,u 3lerunq; nullus omnino nec a

doctissimis atque inseniosissaelici possit sensus. Huic malo dicitur seruatu remediu in quada bibliotheca Florentina .m qua seruatur antiquissimi quidam libri legu correctis stini. qui

248쪽

Lib . legii qui propter vetustatem ἀρώην ποι nominantur: & vulgo li- λ τυυοι bri l istant, unde sunt Florentia cum opibus illius urbis tras- uecti. Sed nunquam prodit illud remedium: quod si prodiret , quod vir doctus multis annis quaerens, & se defatigans

vix inuenit, id una hora patefieret:li modo tales sunt, quales praedicantur lam quum Iustinianus prolixitatis pertaesus detruncarit lcripta iurisperitorum ut labori studiosorum consuleret, vetuerit etiam, ne res eodem relaberetur,glossas fieri. Isti nihil legem illam pendente uum tamen sacrosanctas leges nominent glossas addic ant, siue ut explicarent quae obscura libi& aliis essent per ignorantiam facta. siue ad ostentationem peritiae, ac nomen proserendum. Et tamen quos non piget legere tam longos Bartholos, Baldos . Iasones, Albericos, piget legere corpus iis a iuris. Age vero qui ius ciuile profitentur, qui se & profiteri,&praestare oportere arbitrantur. Vlpianus hanc professionem paucis est his verbis complexus. lus est ars aequi & boni, cuius merito quis nos sacerdotes appellet. iustitiam namque colimus, boni &aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes,licitum ab illicito discernentes. At isti obliti se iuris esse& iustitiae interpretes,atque ideo sacerdotes vocari aequi & boni, relicta pulcherrima omnium professione ex plicandae aequitatis, existimarunt se sacerdotes esse Romani iuris: & ex illa naturae omnium gentium , temporumque latitudine in has se unius populi,&unius temporis angustias compulerunt, fortassis conscientia imbecillitatis suae, tacito naturae Ad aequi- sensu. Nam ad cognitionem atque interpletationem aequi-r xis com talis,quatuor maximis rebus est opus, ingenio, iudicio,eru-gnitione ditione, variarum rerum usu, atque experientia. Neque S inter - enim oculos facile inans ittet in arcanum illud& sanctu narretatio' turae lumen, nisi homo iugeniosissimus: nec qui viderit dis-nem qui' cernet, & censebit, nisi maximi & acerrimi iudicii: tum inbui OPu - utroque opus est usu atque experimentis, ne quan uis egregium atque excellens ingenium nouitate rei fallatur : denique ad ea, quae ab aliis sunt obseruata, & ad lucem omni no maiorem opus est varia notitia antiquitatis , quae prudentia adiuuatur , res una in negotiis vitae omnibus incomparabiliter necessaria. His rebus maximis sulti prisci illi

veteres de iure audebant respondere: ad quos olim ,&in soro ambulantes, & in solio sedentes domi sic adibatur, quod

249쪽

ad pest a Cicerone memoriae proditum, ut no solum de iure ciuili ad eos,verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo,de agro colenao, de omni denique aut negotio, aut ossicio referretur,de diuinis& humanis rebus una uersis. Iidem,

S in senatu,& apud populum,& in causis amicora,& domi, S militiae cosilium tuum, fidemque prς stabant. Illi demum

vere erant Iuris cosulti, seu verius, ut idem Cicero de Seruio Sulpitio dicit, iustitiae consulti, & aequitatis sacerdotes, atq; antistites. Hoc erat pucherrimum in ciuitate munus, & utilissimum suis ciuibus D stare. Illi vero hoc tanto merito suo prudentiae nomine decorati sunt .Prudentes enim & habiti lunt semper iurisconsulti,& nominati,eaque ipsa disciplina iuris prudentia ,& responsa prudentum: Quippe eam professionem non sunt rati absq; prudentu. tiaera se ac praestare suae ciuitati posse. Nam quis aequitatem rerum Vadeat, aut definiat sine magna prudentia: Nunc vero quid causae dicemus esse, quod multi limul sint imprudentissimi, & iuris peritissimi,& quod mirere magis , stultissimi existimantur etiam ab iis i piis , a quibus & suris callentissimii Videlicet facile est homini quamlibet tardo ,& ignaro reru omnium memoriter leges illas complecti, & tanquam indicem ubi quicquam habeatur ostendere. Nam ego hos homines, qui

leges alias super alias accumulat nulla addita ratione aequiratis, quae ex ingenio, & multarum rerum experimentis mscientia excuditur,non iurisconsultos soleo nuncupare, sed

elenchos, aut iudices legum. Miselli quid facient ubi nullus est legum Romanarii vius, ut apud Turcas, apud Christia- Legsi in

nos etiam sere omnes Zin quibus unaquaeque gens, alia mo- dices, et res sibi obseruauit, secundum quos viveret: alia leges inuenit elenchi. commodiores sibi, quam essent Romanae illae . Nec iniuria: quippe quae Romanis olim congruebant, no omnibus iam

congruunt:mutata est ratio vivendi, status rerum mutatus.

Dialecticus ubiq; est dialecticus. Medicus ubi que est medicus. Philosophus ubique est philosophus, peritus aequitatis

ubique est peritus aequitatis: multum omni loco apua omnet hominum genus pollet, ac potest. Isti iurisco sulti non ubiq; sunt iurisco sulti,imo iam pene nusquam. Triplex, quadruplex est eis discendum ius ciuile, prout mutant locum: pro quibus omnibus una aequitatis scientia sufficeret,addita leui

250쪽

DE CAV. COR RVP. ARTIUM

viverent. Acutius tum responderent de iure,& melius,atque Citatio incorruptius . iam quomodo citant has leges λ n5 aliter vii Iesum. que quam indices. Veteres illi antistites aequitatis adducebant quidem interdum placitum aliquod maioru suorum, qui scientia iuris valuissent: sed raro, sed leuiter: & rationemasis acquiescebant, quam alterius sententia atq; Opinione. Leges vero multo rarius . nam de illis constabat,de interpretatione erat quaestio. isti nullum faciut finem leges alias super alias congerendi, quod est pi es leges tenere, no plures intelligere. Et subinde occinun tibis illudaerubescimus

sine lege loqui. Quid est sine lege ξSi absque citatione capitis alicuius legis, quid potest dici imperitius , quid ineptius,

quam non esse sine eiusmodi loquendu lege Sin vero, quod magis puto, sine lege est,sine ratione ac modo ,erubescat qui sine ratione ac modo semper loquuntur,& sine lege suas leges profundunt: quod est utiq; ostentatio magis memoriar, quam legum & iuris explanatio. Dixi vobis elenchos esse

istos iuris,non consultos. Ceu vero sit puer aliquis,vel mu'

liercula tam rudis, qui si leges edidicerit, non possit, ubi de hoc aut de illo negotio aliquid legerit dicere, & multas le-

. Ses coacervare .duntaxat quomodo isti leges ad negotia applicant: in quo no paruam,& imperitiae,& torporis sui partem produnt.Nam ut non legerunt leges apsias, sed epitomas qualdam & summaria, quas vocant rubricas, atque utinam eas omnes. Rubricae autem colligunt saepe priorem legis partem , posteriorem relinquunt. Isti ex rubrica citant legem,cuius prior pars utcunque videtur pro eis facere,posterior est omnino contraria tua ut suometipsi gladio crebro se iugulent. Alii proponunt longum sermonem ex decem aut duodecim sentenviis conflatum, in fine verA adiiciunt, &ad hoc faciunt illa,& illa lex , quum eae tantum ad ultimam sententiam,& quidem leuiter,saciant:in qua tamen sententia non erat cardo negotii.Alii quum dicant longa aliquam sententiam aegem a terunt, in qua sunt duo vel tria postrema verba illius sententiae. Sunt qui etiam omnino falso citent , & alias super alias impudenter, & confidenter: nam Argum c- adeo multas simul aggerant, ut nemo sit tam serreus & pata iuris- tiens, qui eas sigillatim sustineat excutere. At quod male ab consul - uno citatum est , fide illius ciratur ab aliis plurimis peius.

torum. Neque vero in collisendis ex legibus argumentis sunt seliciores,

SEARCH

MENU NAVIGATION