Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

LIBER

quandam in hoc corpore degeret angelicae propiore, quam

humanae: huic nullis esset artibus, nulla alia cognitione opus: nulla huic necessitas minaretur, nulla terreret altiorem casibus & necessitate omni. Ad hanc vixae excellentiam qua dante nus videtur accessisse illi, qui in solitudine & locis remotissimis aetatem transegerunt separatam ab humanis commerciis, conditam & condulcoratam angelica consuetudine atque colloquiis, Pauli illi, &. Antonii, S. Hilariones vel corporis sui ne gentes, nedum externarum rerum,

affixi perpetuo,& haertaes illi, cum quo beatissime erant infinita aeternitate victuri. Sed hi perpauci fuerunt, & ex quadam celsissima, ac plane diuina nota gradi beneficio Dei , selecti. At reliqui quibus ad tantam aspirare felicitatem noest datum,quum velut oculos a sublimi illo intuitu demit- unt, non debent sese abdere in torporem quendam otii, ut penitus nihil agant. Dominus in mundi primordio labori Otium vi addixit filios Adae: ex qua sententia illud scriptum est a Pau- tandum. lo ad eccletiam Thessalonicentium, Si quis non operatur, nec comedat. Solomon formicet exemplo segnes ad opus extimulat:& Dauid beatum esse ait illum, qui panem edat labore manuum suarum quaelitum .Dominus noster in Euan gelio suo non laborem tollit, sed anxiam solicitudinem de

successu, quod est sal in m. Iraque non decet quenctua in ecclesia otiosum&inertem vivere. Nam etia sancti illi eremitae, quum se ardor ille cotemplationis interdit remiserat, exercebant se variis operibus, pars manuit, quidam ingenii. Artes Vero ac peritiae quaenam erunt Z Q aeuam aliae, Quae ariani sit quae ad finem pertineant. vel huic vitae, vel sempiter. tes Clirinae necessarium Z nempe quae vel pietatem excolant,vel vi- stiani. tae necessitatibus succurrant, vel certe utilitatibus, quae a ne- celsitate non multum discedunt. Pietatem porro vel no , stram ipsorum dico, vel alienam : quemadmodum etiam necessitates. Tanta est temporis unicuique assignati breuitas,& in breuitate hqc tanta fugacitas vitae. Tum ea quibus indigemus ad animi cultum, aut corporis sustentatio- inem nostri, vel aliorum adeo multa & varia, ut ad superflua de tanta temporis penuria aliquid succidere manifestae sit dementiae. Ad utilia non satis est temporis, & vacat alicui redundantia consectari Θ Necessitatibus corporis subuenitur alimentis,medicina indumentis,habitatio ne, peritia : est

272쪽

13, DE TRADENDIS DISCI P.

in his queadmodum parentur, conseruentur, quis sit usus. Excolitur & purgatur animus iis, quae illi vel luce ad erunt,

ut noscat,vel ardorem, ut quae amanda sunt, prosequatur, fugienda vitet: ad haec partim aliunde tradita accipienda , partim excogitanda per nos ipsos, atque exercenda. Facultatem unam dedit nobis Deus, mentem in animo : initrumentum unum manuum in corpore: quis duobus reliqua omnia animantia longe sate imus .Quantum enim i nter animos mens excellit, tantum inter corporum ii strumenta humana ma-Αrtium nus. Sed de iis quae hominum ma I efficiunt,alibi erit di- omnium cendi locus munc de ingenii exercitamentis loquamur. diuisio. In mente duo insunt potissimum,vis intuendi, quae dicitur mentis obtutus, seu acumen: &eorum quae mens aspexerit, vis quaedam iudicandi, ac statuendi: quorum illud prius ad spectationem solum pertinet, posterius ad ea quae

sunt homini agenda. Animus humanus vagatur per caelos, per elementa, per lapides, metalla, stirpes, animantes, per hominem mon limpliciter , nam & eius corpus & animus cruritatur: & quae utrisque accidunt vel perpetuo , vel intermis sionibus temporum : hinc transit ad humana inuenta, quae

contemplatio patet latissime : hinc per spiritus ad Deum Iudiciu- summum & praepotentem. iae omnia prout vires serunt, accepta tradit iudicio: hoc vero alia aliis confert & in ater se,& secum ipsa, tum ostendit, quae utilia, quae noxia, quae neutra sint corpori in victu, vcstitu, sanitate, habitatione, ad necessitates ad commoditates, ad copias: quemadmodum haec paranda,conseruanda, sumenda in usum. Similiter prospicit animo, quae prosint, quaeque ob int ad cultum , & lucem mentis, unde is melior euadat, vcl deterior, eadem ratione qua prius diximus, ut parentur, Ut conseruentur , ut Societas. utamur. Verumenimuero homines nati ad societatena sumus, nec vivere penitus absque illa possumus: hoc enim saapienter est cur tum a natura, tum ut arrogantia superbissimi animalis retundatur . postquam se tam multorum indigum circunspexit, tum ad cociliationem amoris mutui, qui v su&conuersatione coalescit, tanto&facilius ,&tenacitis,

quanto minus se admiscet arrogantia dissolutio totius glutini humanae concordiar. Societatis vinculum est bonitas, rector iudicium, in quo sita est prudentia, & moderatio vi

tae uniuersae. Prudentiam vero auget usus a memo ria co n- seruatus:

273쪽

LIBER P R I M V S. 233

seruatus: parum quippe magnaru& multarum rerum proficeret cognitio atque experimentum, nisi esset ubi haec conseruarentu r, ne effluerent,& quum opus est, praesto adessent: usus vel noster est ipsorum , vel alienus ad nos commonefaciendos, nobis relictus exemplis rerum gestarum , vel tanquam gestarum, quibus historia omnis continetur,& fabulae,& apologi,& parabolae:denique omnis memoria eorum, quae dicta esse aut facta vel pro certo traditur, vel ad homines instituendos aptas QR conficta. Eode referuntur prouerbia,& sentetiae: omlta denique quae ex quorundam animaduersione annotata, in populo remanserui tanquam publicae opes in aerario communi. Ad exercitium societatis sermo est hominibus tributus: Sermo. quando enim tecti sunt nostri animi tam denso corpore, quae nam esset societas quam emortua & torpens , si tota esset in oculorum aspestu collocata, si tam varios nostros cogitatus mutis solum nutibus promeremus ξ quod nec esset promere, sed magis accendere cupiditatem cognoscendi in aliis: sicut videmus iis contingere, qui inter se non intelli- gunt. Sermonis vicem literae obtinent inter ab intes alue locorum intercapedine, siue temporum separetur, grande subsidium memoriae,& testimonium fidele rerum aliarum. In sermone duae sunt artes,necessitatis altera, ut sit emendatus, quod non tam ad cultum quendam, & nitorem valet, quam ad intelligentiam : altera commoditatis aut delectationis, in qua est omnis elegantia, cultus, ac splendor dictionis: huic adiungitur accommodatio sermonis rebus, locis, temporibus, personis, quae nascitur ex prudentia,eaq; rhetorica nominatur. Sed quia effrenati animi no raro ad alienam Iniuriam proruebant, leges sunt natae:& iuris limitatio promulgata id est carceres obiecti libidini, quam non cohibebat ratio tam vicina. Q uaesita sunt quaedam ceu ferramenta, quis facilius accommodiu s in hisce versaremur: ad moles & magnitudines vel exploradas,vel mouendas loco, vel costituendas ac si gedas ubi esset opus,ars excogitata, quae dicitur geometria: ad computationem qua nulla vitae pars potest carere, arithmetica. in perscrutanda veritate quae nobis ita occultatur, adiuuatur indiciu inuentione probabilitatis: in censen dis iis, quae ad coniect ura assumpsit,instr umento utitur di lectico, quae censura veri nuncupatur.Accessit his omnibus

274쪽

Σ3ι DE TRADENDIS DISCI P.

laxamentum S recreatio animi per harmonia sono ru, quatest musica: sub quam poesis omnis venit quae concentu numerorum constat: tametsi numeros quoq; suos habet oratio pedestris,non tamen lege definita& perpetua, sicut poema.Haec quidem excogitauit animus sua industria accepta munere huius opificii Dei, quod natura dicitur. Longe omnia superat peculiare illud Dei beneficium,quod unum vice uniuersorii, quocunque dignatur accedere. Nobis tamen

guibus propter magnitudinem fmtiorum non dignatureus illud ad singula praestare, a Abenda est diligentia,ut

quae conducant eruamus,praelucente lucerna, quam ille humano generi reliquit. Ergo hae sunt materiae ac fines cognitionum earum quae cum pietate non dissident, imo vero &prosunt corpori,&earum multae excolendo animo vehementer pietati deserui ut .Artes hae, siue quis cognitione malit nominare, pluribus rationibus ac modis smitara posta sunt, quam explicari queat, ut cuique fines ac metas vis una

erit defigeremam & coniungi inter se separatae quaedam possunt.& coniunctae separari:ut si quis de natura unam artem, S cognitionis rationem iaciat, quae in animantium & stirpium contemplationem potest tribui &de stirpibus in herbas, in frutices, iri arbores. Sed nos addiscentium, nisi fallimur, commoditatem, hunc in modum partiemur: ut quae ad cognoscendum seu contemplandum pertinent,sint primum

AsbEctu, irictui quidam iaciei naturae: qui plane est sensuum velut

naturae. quidam picturae non aliter quam otium urbes, populi,gentes, natio nes,montes, suuii in tabella proponuntur oculis:haec nominentur aspectus siue contemplatio: qui Veris huius est peritus, aspector, siue conte plator. Descendet al tius mentis acies ad intimum naturae opificium, quod in penetralibus versatur cuius': rei, quo animo est magis aditus,

Prima quam oculo,& si per oculum tamen : is est primus philosophiloso phus, seu intimus: scientia autem prima philosophia, vel in-phia. timum nature opificium. Ex utrisque exteriores causas scru, cruta- tatur vir sapiens quae oculis viciniores sunt & reliquis sentio. suum : quae peritia scrutatio nominetur, seu inuestigatio: peritus autem scrutator, vel in uestigator. Post quae ad ea transcendet, quae omnem penitus sensum effugiunt, cogita Spirita- tione sola inuestigantur, eas res spiritales nominare conlitas. suevimus, quarum disciplina sit spiritalitas : professores

ipsi

275쪽

LIBER PRIMUS.

23; ipsi spiritales. Ex quibus omnibus colligitur rerii narratiosus aiam&copiosa.& quae non effecta solium, verum causas quoque complectatur explicando potius. quam inquirendo, quae est historia naturae,&qui in ea vertatur histori- Historiacus illius. Accedat ad usum contemplatio: praescribet, quae natura: . nam admittenda in mensas, quae a Graecis diaeta dicitur: vo- Diata. cemus illum & nos diaeticii , aut si quis aliis vocabulis delectatur, vescum .esualem: tribuat his quisque quantum volet, modo res maneant. Tu ad talutem vel conseruandam, vel instaurandam medicina. Cuius partem Hippocrates e sua- Medicilem facit:atque huius inuentionem ad medicos refert. Satis na. prospectum est corpori, transeundum est ad animum , &consuetudinem hominum inter se. Sunt praecepta, quemadmodum quisque compositum & constitutum debet animum habere:quae ars de moribus ethice nominatur, & qui Ethice. eam profitetur ethicus, seu moralis. Sunt praecepta, quae Oeco no-

docent quomodo quis sese geret priuatim domi , quomodo mia.

publice in ei uitate illa sunt oeconomicae ,haec politicae, un- Politica.de oeconomici dicuntur,&politici: verba Graeca sunt, Lati- Grammanis auribus non inaudita. in sermone sunt regulae, quae ad tica. mendatam elocutionem faciunt, quae est grammatica . Sunt Rhetori- quae ad aptationem consentaneae orationis rebus, personis, ce. locis,temporibus,quae est rhetorice. Scrutatio illa & rerum. Philolo& verborum , & authorum veteris memoriae, obseruatio gia. atque annotatio eorum diligens, quae grammaticae est con- Polyhy-

iuncta, Philologia nominatum Sc qui eam praestat: philolo stor.

gus. VIus vitae,exempla maiorum, cognitio praesentium Geome- facit eum, qui Graeca voce polyhistor dicitur, quasi multi- tria. scius: nobis sit sane honestiore nuncupatione prudens :& Arithme- eius tractatio, prudentia. Sequuntur aliarum instrumenta, tica. geometria , arithmetica: quarum callentes sunt geome- inuentio

irae ,& arithmetici. Tum de inuentione probabilita- probabilitis,inuentor:de censura inuentorum,censor. Musicus ver talis.

satur in musica : in poe i, poeta. In rebus diuinis & sacris Musicuς. vel consideramus, quantum licet mortali, anctam illam na- Pocta. turam,uel ea, quae nos ad illam adducunt, nempe eius prae Theolo-cepta, & viam: qui circa priora vertatur, theologus, qui cir- xus.ca secunda, theo nomiis appelletur De his duobus alias, Theono nunc de prioribus disseramus , quemadmodum tradenda miis.

singula,atque excipieta existimemus. Cognoscenda sunt ex De libris libris

276쪽

DE TRADENDIS DISCIPLINIS.

libris omnia: nam sine libris quis speret se magnarum rerum scientiam consecuturum Z Si quidem Dei Isatus p-rpaucos docet:&quos docet, iis solum ea perhibet, quae maxime lunt ad sempiternam illam selicitatem necessaria Videlicet tanta numinis indulgentia per quam rari praebente dignos, hoc est idoneos: nec iis est ut diuini magistri doctrina ad exhibenda haec humilia sese demittat. itaque studio 1 o homini vel libris est utendum , vel qui locum librorum

expleant,magistris,aut restat utiqumutharioletur. Sed sicut an unaquaque re obteruationes in Hiitae ihnt, neque est enim res vlla tam expolita lentibus, quae satis non sit ad multa ingenia diutissime exercenda: ita libri ad immensum numerum excreuerunt, singulis quae vel ipsi animaduertissent, annotantibus, vel quae essent ab aliis prodita,compilantibus:vtram non dico de multis artibus ac scientiis, sed nec de una aliena, quae scripta sunt monimenta, iis legendis vita sus&cerat, nedum intelligendis. Seneca auilior est negare Ciceronem, si tibi vita duplicetur , suffecturam eam percurrendis

Lyricorum vatus carminibus inrod si illa omnia , quae apri lcis illis philosophis,historicis, oratoribus, poetis, medicis, theolossis sunt aedita, peruenissent ad hac aetatem , nihil estet nobis aliud habendum domi, quam libri: in libris filisset sedendum, libri suissent calcandi, incurrere in aliud non postent oculi, quam in libros. Etiam ut nunc quidem cit, non paucis terror incutitur,& odium studii: quum offeruntur eis in quaque disciplina inexhausti laboris volumina. Vel pondent actutum animos, qui ea intuentur & miseri intrate queruntur, quis leget haec ξQuibus de causis in una quaque arte ac peritia libri debent alsignari, qui enarrandi sunt inlch'lis, qui secreto studio legendi ac euoluendi:

ne aeuum adeo breue ac fugax in superuacaneis ,& non raro noxiis quoque consumeretur:& prius auolaret, quam ad frugifera venaretur .Hoc qui faceret, mayna scientiarum notitia & acrimonia iudicii fretus, naeis mea sententia in oens an unmersum hominum genus beneficium conterret. Nec

contentus esset libros nota q uadam in lignisse, sed ex libriqIoca etiam indicaret unde singula essent petenda. uod nos quadam ex parte facere aggrediemur: quo successu, non multum laboro , certe optima voluntate, & qua multorum

angenta excitabamus, eorum praesertim qui beneficium hoc pro

277쪽

prolixius & cumulatius praestare poterunt nationi studiosorum,sive maiore metis vi instincti siue cognitione rerum uberiore instructi . Equidem neque hoc, neque ullum aliud bonum inuidebo generi humano, a quocunque profici: catur:&me in postremum, aut etiam in nullum reiici locum iucundissimum mihi erit intuenti profectus humanae sapientiae: qua lapientia si quo alio tempore, certe hoc isto plus quam credibile est , mortalitas nostra indiget,coli apsa in altum flagitiorum ac terum .persecuturum me scriptores omnes legi dignos irati est fiducia, ac ne possem quidem

impeditus non tam eorum turba, quam vel ignorantia,Vel obliuione mea. Libertatem hanc consuletis boni, memores rem esse studiis maximopere conducibilem , duntaxat quod non tanti oportet aestimari meam censuram, ut ea satis sit ad mouendum ordine scriptorem ullum infimae classis,tan tum abest ut primae. Itaque de singulis artium verba faciemus, & quemadmodum videantur nobis tradendae, & quid in quaque earum bene ac utiliter existimemus ab scriptoribus proditum. Ante omnia quandoquidem necessitates sunt in vita variae, crebrae,& per momenta singula alix ex aliis succrescentes, ut nobis recte expendentibus nullum supersit tempus ad ludendum referendae sunt artes non ad inanem aliquam delectatiliculam, sed ad usum. Recte Galenus artes illas nuncupari non patitur, quae utilitatis nihil adserant vitae. Q in re tametsi nonnullarum artium finis est,sicut ostendi, contemplatio , ea tamen sui ipsius finis esse non

debet, sed ulterius in usum aliquem progredi. Quod si artialius non est propositus scopus certe alium esse conuenit artificis. Contemplatio naturae immensa infinita est, cuius alto si quis se credat, nec quὁ cupit perueniet, & amittet vitα fructum omnem, nisi quae studio erit consecutus vel ad vitae commoda, vel ad suspectum atque admirationem authoris traducat. ain etiam in vita hac contemplatio Dei, qua mirabilius dicit nihil potest, nihil amplius, aut praestantius, ad

usum est tamen aliquem conuertenda, ut accendamur, Vt ra

piamur , ut coniungamur illi . Admonebimus itidem nunc velut in vestibulo, quoniam quidem consuetudinem scelerusupra modum adoleuiti humana malitia, multum inualue runt prauae animi affectiones,ut purius tradantur artes, simplicius,

278쪽

,3s DE TRADENDIS DISCIPL.

plicius, minus infectae,ac imbutar vafritie,atque impostiari , ut quoad eius fieri valeat, verae illi ac germanae simplicita: i Christianus populus reddatur :& pauciores habeant diiciplinae omnes icintillas, quibus luccedantur animi, usque oad grandia per seipio sta saeua incendia parati. Elimata est

nimi uin malitia & ad cotem prauitatis iudicium exacutum, nihil opus est maiore acrimonia , sed potaus tanquam retusione quadam : non Quo imprudentes fiant homines , sed ut synceri magis ac simplices. atque ea de causa prudentiores, non astutiores .edem in futura est C a nostra beatior , quominus contaminata fraudibus S captionibus , similis prisiacorum hominum, quos animorum rectitudo, &simplicitas

deum is colloquiis dignos reddebat. Adde quod disciplinae

breuiter ac purae ostentae acumen. iudicium, prudentiam, comunium rerum usum adiuuant: longa earum tractatio retundit vim mentis, & molestissima est: de qua in concione viri sapientissimi scribitur: in multa sapientia multa est indignatio:& qui addit scientiam, addit & laborem. Hoc loco iustissima quaestio occurrit de libris prophanorum hominum nempe Gentilium, Agarenorum, ludaeorum lege dos eos censeam,an ne reiici in totum oporteat Z quippe in quibus est multum malitiae ac fraudum,ad omnesque animi motus incoiultos ac facinorosos plurimum veneni.Grauior quaestio,& cura dignior, quam quiuis facile arbsiretur de qua nihil po sit semel in uniuertum dici. l 'ositum est inobis paulo antea nullam cognitionem rerum obcsse pietati. Gentilium opera bene lecta nihil prorsum nocuerunt ex Graecis Origeni, Iustino, Balilio, Nazian Zeno , Chrysosto- Ino ex nostris T ertulliano, Cypriano, Lactantio,Hieronymo, Ambrolio, Hilario, Augusti no Grego rio, Isidoro, Tho

no Ciceronis Hortensius. Nocuerunt multis veluti Lucinno, Iuliano Caesari. Pomponio Laeto, Domitio Chaiderino,Codro Vrceo. Multi in se experiuntur pietatem suam ab illiusmodi literis alias vegetari, alias hebescere. Qua propter necesse est libros illos ceu latum quendam est e agrum, in quo herbae proueniant partim utileS, partim noxiae , par-Quq ba- tim ad delitras paratae,vel ornamenta, ut floscusculi quidambet utilia. Habent utilia contemplationem atque inuestigationem na

279쪽

LIBER PRIMVS.

inret rerum ad dapes,ad valetudinem,ad totam vitam habent mathematicas diiciplinas ad multa conducibiles. Habent

antiquitatis & omnis memoriae cognitionem. exempla tot

dictorum , dc factorum, acute, grauiter , festiue , sancte, quibus excolitur prudentia, atque adiuuatur: totam denique illam, quae encyclopedia dicitur maximae commoditatis ad vitam,in qua quae obseruassent, atque animaduertissent diligenter consignata posteritati reliquerunt. Q in fit ut homines quamlibet ingeniosi non tam in multa vigore mentis possint peruadcnsi sint indocti, quam qui mediocri sint ingenio de doctrina praediti: his enim velut sublidjosunt multi:illi vero ut maximi sint ingenii, certe singuli sunt,& soli. His accedunt quae ad eandem faciunt prudentiam,veri & inueniendi, & iudicandi instrumenta. Adse runt insuper acutas,& magni momenti insectationes vitiorum, virtutum laudes, quibus uti nobis licet ad rem nostram,&contra nostros vitiosos .Habent praeterea dogmata dc sententias maiore quadam incitatione naturalis Doni excusas, quae in usum nostrum traducta, ingentia praebent nobis ad res multas adiumenta. Habent postremo ornatum tum omnem , cultum , elegantiam , splendorem sermonis. Admiscent tamen his tam salutaribus perniciosa non pauca,& quali venenii melle, aut suavissimo vino temperant. Scrupulos,& suspiciones de rebus pietatis , quodque est praeter caetera pestilentissimum,derisum etiam apertum , Mnonnunquam insectationem quoque quum luscioli, ac infirmi oculi intendere in tantum fulgorem non sustinerent. Tum multorum vitiorum laudes,ut superbiae, irae , crudelitatis,admirationem atque adorationem potentiae, opum,VOIuptatum:enarrationem eorum vitiorum, quae commemOratione sola audientes colaminant:vt libidinis, ultionis, vani decoris. Aperiunt scholas versutiae, fraudum , imposturae. Vnde necesse est animo , velit, nolit, multum doli &.captionum adhaerere, quas in occasione exerceat. Nam Vt eorum curae ac cogitatus ad ambitionem resercbatur,vel quae, num, ea sequebantur , modo per quae vel pecunia pa Lari,

vel honor posset. Et qui sciten damnosa haec , quique ea

cognoscit,fortassis nihil foret periculi per haec ingredi , de quae viderentur, decerpe :quin sapientes viri haud secus no

280쪽

i s DE TRADENDIS DI fCi p.

xiis utuntur interim contra noxia, ae periti medici venenis contra venena. Sic illi colarunt haec cum nostris ad demonstrandam& illorum impuritatem, & excellentiam nostrorum : ut collatione tenebrarum illustrior appareat nostra lux . Denique omnibus bene utuntur vel pro se vel contra illos:ut qui nostrates aduersum gentes scripserunt iugulantes eos suo ipsorum gladio : quorum catalogum Hieronymus exponit Magno oratori respondens, quem Calpurnius Lanarius subornarat. Idcirco Iulianus apostata, quum maxime persequeretur Christianos L ettes eos liberales vetuit docere: ne scilicet de aquila pennas euellerent, quibus aquilam configerent: qua imagine usum esse illum aiunt, quum se suis artibus imperitum depraehendisset. Periculosa sunt haec curiosis: quales illi sunt, qui non dubitant cicutam gustare, & experiri cuius sit saporis, id quod hominem extinguit. Item imperitis, incautis, qui dextere uti nesciunt. Esset omnino conlultissimum propter infirmitatem & tenebras nostri ingenii , haec esse repurgata, ut nulla occasio nocumenti foret reliqua: vel ut in iis demum campis versaremur, in quibus solae herbae utilitatis cuiusquam, aut honestae voluptatis crescerent a probo & prudenti agricola ill hic satae, ex tutis viridariis sanctae religionis desumptae, aut quae conuenirent,ex periculosis agris huc translatae, tanquam thesauri Aegyptiorum ad ornatum templi conuersi. Quianto dc fructuosius & iucundius hic in nostris pratis spatiamur, v-bi nullas nec ab herbis, nec a serpentibus inlidias metuimus,

Iam illa Asia, aut Africa inter suspecta& periculosa. San-

us Ambrosius sapienter ac pie, opus Ciceronis de officiis, quod plenum esset bonarum rerum ac vitae conducentium, ad pietatem nostram transtulit, tutius iudicans hauriri illade Christiano pectore manantia, quam de Gentilitio. Intelligentia ac peritia mali paucis prodest, pinsertim si quemadmodum malo illo uti possimus , ostendatur cum aliqua nostra vel oblectatione, vel ut vulgo solemus loqui, utilitate. Hac de causa infirmitalcm nostram reputans Dominus, tum occultas de frauduletas daemonis insidias, vetuit ne quid penitus nobis esset cum illo commercii : fortassis aliquibus posset esse citra damnum, sed commune periculum in commune prohibetur. Itaque nemini bono viro arbitror in dubium

SEARCH

MENU NAVIGATION