Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

ctrinam Christianam Christiane tradita, vel ex mommentis impiorum resectis iis, quae integritati bonorum morum possent officere. QSod perfici si non potest, laltem prae eat viam vir aliquis non tolium eruditione praeditus,sed probitate etiam ac prudentia,cui nos credamus tanquam duci, quia periculis dimoueat vel tacite extra significationem periculi,ne curiolorum cupiditatem irritet, vel quibus conueniet, aperte demonstret, quod malum delitescat :& percognitis eorum quos ducit, mentis, tantum cuique permittat, quantum censebit expedire. Hunc in modum accipietur in connubium Gentilis sce- . mina resectis unguibus & capillis iuxta ritum filiorum- Israelis, sicut Diuus, Hieronymus .

. . interpre-r tatur.

LIBRI PRIMI DE TRADEN-

282쪽

io ANNIS LV

VALENTINI,

De tradendis disti plinis,

E VITUR iam ut dicamus,

quα, quomodo , quatenus, a quibus , quo loco sint tradenda singula. In omnibus illud potissimum spectandum ut syncere exhibeatur institutio , ne probi mores vel corrumpantur, vel utique retardentur& hebescant. Primum omnium de loeo video Acade - dicendum, nam is an constituenda schola primus etiam so-iniae. let prospici. In quo haec con syderari conuenit, caelum ut sit salubre, ne subinde profugiendum sit scholasticis luis metu perculsis. Alexinum philosophum Eliensem quod ire loco

doceret insalubri, tum in rerum multarum , quae usui erant necessariae,penuria,discipuli deseruerunt omnes:& quidem, quum vehementer probaretur , ac placeret. Sed nec minus Vernantem .aut amoenum elegerim,qui scholasticos ad prodeundum saepe solicitet, nisi forte delitiosis disciplinis sit

danda opera:vt poeticae,mulicae,historiae. Hanc caeli frauitatem arbitror electam fuisse a Platone in acadentia luburbano Attico .Nam ii omnino insalubritatem est secutus, parum ipse colitium mihi thum probarit. Sanos enim necesset est eos vivere, qui bonam & diligentem opera nauaturi sunt studiis doctrinarum. Spectatur dehinc, ut suppetat alimen torum & eo pia,& utilitas: ne felicia ingenia in tenuitate sortunarum cogantur renuntiare literis , quibus vacarent magno & suo,& multorum bono:praesertim quum disciplinas saepius iuuenes sectentur in re modica,quam opulenti, quos vanitas sortunae ad longe diuersa studia traducit,venationis, equorum,

283쪽

co uorum,belli, lusionum, libidinis,& voluptatum omnium, ad quas adipiscendas arbitramur se in diuitiis aptissimam habere facultatem. Sit item locus separatus a frequentia,& potissimum opificum, qui strepitum& magnos a dunt sonos in opere: qu les sunt fabri,& lapidicidae, omnes deniq ue qui malleo utuntur, quaque rota & torno,& pectine textorto : nec sit tamen omnino infreques, ne testibus ac velut spectatoribus careant

fagitiorum, si quibus tu dediti: idcirco graues esse incolas

atque incorruptos vehis, quos scholastici revereantur: non caupones, non malignos , qui ad prauas artes impellant: no sordidos,& exigui lucri captatores: illiberales enim reddunt studiosos ac sordidos, & quales sunt qui Graeco verbo μικρeλογοι nominantur, quo nihil est sapientiae inimicius. Procul etiam a comitatu regio, & puellarum vicinia: alteri otio ac malis artibus inuitant rudes animos,& pertrali ut facile teneros,ac in quiduis sectiles alterae forma allici ut aet tem blando illi malo obnoxa fi .Consultius esset extra urbem constitui gum nasu, pr sertim si vel ea sit maritima,vel mercimoniis dediti incolae:modo ne locus caperetur, quo ex Vrbe consuessent otiosi deambulare animi gratis. Nec publico itineri adiaceat, ne animi scholasticorii nouitate comeantia auocetur ab opere instituto.Non in regionis limitibus, qui solent bello infestarime is metus non sinat quietos in suaia sntendere. Statuatur in unaquaq; prouincia Academia communis allius. Prouincia definio, no limitibus naturae, nempe montibus,vel amnibus, vel mari, sed ditione ac prancipatu ue iuuenes si limites claudantur vicino bello, vel cu suo Periculo,& suoru cura,atque anxietate, in alieno regno studeant, vel cogatur bene coepta studia magno cum dii pendio intermittere. Nemo sit admiratus ea cura locum quaeri,ubi nascatur & adolescat sapientia, quum tam anxie locum prouideamus apibus daturis mel, pretii quato infra sapientiam sed maxime omnium ad locum faciut homines:ideo maia MVlgistri non modo sint ea doct rina,vi possint bene instituere, stri. 1ed habeant tradendi facultatem,ac dexteritatem. Mores sint in eis puri . Prima est ea cura, nihil ut dicant, aut faciant, unde in auditorem malum possit exemplum transfundi:neu

aliouid , quod tantum non sit imitari. Si quid vitii hahent, vel laboret omnino seponere,ac tollere,vel quod secundum

284쪽

α DE TRADENDIS DISCI P.

est, licet grandi interuallo, praesente auditore diligenter aestrenue abstineant: nam hunc oportet se ad magistri exemplum componere. Nec probatis tantum erit moribus,sed prudens quoque: tum ingentu habeat accomodum ei, quam profitetur arti:atque ei generi auditorum, quos indiscipli-Nam recepit,quo meliustum ipse tradat tum illi percipiant: ut gramaticus ne sit rabiosus: non pertinax medicus, quiq; melius dicenti nolit cedere: non moralis philosophus arrogans,& flagitioru manifestus. Pruritia vitae totius rectrix .maximas validissimasq; habet vires oc ad recte artes tradendas,& ad vitia emendanda,& ad repraehensionem,& castigationem, quum est opus, & quatenus: multum enim efficiunt haec suo loco, suo tempore, suo modo adhibita: intempestiua autem omnia odiola,atq; inefficacia sunt. Bonus sit magister,& literarum amans mam quia studiosus, libenter docebit, ut se exerceat: quia bonus, ut aliis prosit. In discipulos affectu erit patrio,vt illi lintei filiorum loco, nec quantum ab illis aut a professione redeat, spectabit. Nunquam bene traditur disciplina, quae venditur: quod in primis vitavisse

Socratem Xenophon est author in commentariis.

Duo vitia Duo sunt vitia ab omni eruditione, atque eruditis longi ab erudia sim C pellenda, auaritia,& honoris cupiditas: quae simul artestione reia corrumpunt, simul literatos ac literas adducunt in contem-

rellenda. ptum. Adigsit enim doctos homines ad indignissima, nempe ut subscribant sententiae absurde, atq, imperite sentientis: ut in disciplinam atque ad honores doctrinae admittant

dehonestamenta artium, ut pertinaciter stent pro falso:mal intq; in uerti, ac perire omnia, quam fateri sese victos, aut aliquid ignorasse:ut ea denique faciant dicant, quaerant, Ve'nentur, non quae doctrina adiuuent, ac mores, sed per qua pecunia vel gloria comparetur. Hinc fraudes, rixae, periu-ma,odia, postremo sectae impotenter defensae. Quorriodo discipulos reget, qui laudem abiis,vel pecuniam sperat Er- go omnis quaestus occasio reuellatur ab scholis. Accipiant doctores salarium de publico quale cupiat vir bonus, fastidiat malus me si amplum sit, imperiti & mali ed se insinuent lucri cupiditate: probi ac eruditi qui ambire vel nesciunt, vel nolunt,excludantur. Nihil a scholasticis accipiant, ne illos captent neve propter spem mollius ac indulgentius habeant.Nec alimenta sua discipuli a magistris emat, senebdomadatim

285쪽

domadatim eligatur unus ex sodalibus, qui sit velut architricii nus .lscuret diebus singulis emedas epulas:exacta vero hebdomade, subducta ratione, conferant tymbola, addito

quod praebeatur ministris pro opera. Cibus sit parabilis, purus, concoctu facilis: prcstant haec & lanum corpus,& ingenium vegetum. Omnis item iactantiae arrogantiae, o stetitationis occalio tollatur. Idcirco rarae sint dii putationes publicae in quibus non eruitur veritas: nam nemo verius dicentiassentitur,quaeritur modo laus ingenii, vel peritiae r in qua contentione lau crescunt rixae,& conuitia, & limultates, quodque sceleratius est, ingenium contra veritatem sumit arma &ad eam subuertendam cuniculos omnes agit,&machinas quascunque potest , admouet, ut velit veritatem ab se superari,ac prosterni, non se veritati summittere: quae pugna adeo nefaria ac impia bonos viros no decet, minus Christianos, quorum affectus puri s simos esse conuenit,&obsequentes veritati, qui est Christus ipse . Postremo ex illis di putationibus cauillosiores ac pervicaciores discedunt multi, doctior utique aut melior nemo. Gradus honorum in academia an erit satius nullos esse omnino,iuxta verbum Domini: Nolite vocari rabbi: unus

est magister vester : ut sit potius temporarium ouoddam docendi munus,quam perpetua dignitas an praestabit esse aliquos ad discrimen imperitorum hominum, ne hi omnes metiantur eadem vel approbationis vel reprobationis decempeda Nam illud Christi dictum. ad caelestem pertinet doctrinam, cuius ille est magister unicus. ita non quod in abusus abiit videtur prorsum tollendum, sed corrigendum, ac sanandum. N ullae sunt satis bonae leges, si eas malitia hominum velit ad obsequium suarum cupiditatum detorquere. Sanciendae nihilominus sum quantum quidem fieri potast, optimae. At vero ad eos honores pauci admittantur, nares amplissimi pretii vulgando vilescat: tum quia multorucrescit arrogantia, qui specie dignitatis turgidi recusant a domoribus discere. Ideo consulit diuus Iacobus, ne velint multi magistri fieri. Detineanter omnes in quaque disciplina certo quodam tempore ac legitimo, ne leuiter quis degustata eruditione, sese pro absoluto instituto veditet,quiq;

periodum consecerit,ut aiunt in Graecis certaminibus. Addatur aliquid temporis tardiusculis, non enim unum esse o-Graduq

286쪽

DE TRADENDIS DISCI P.

mnium tempus expedit: nihil esset aequalitate illa inaequa Disceres. lius .Qm discunt,nuncupabuntur studiosi vel disceres.Tum Prosesso- post certum tempus capto experimento fient profestares. res. Profitebuntur aliquandiu apud auditorium frequens, cui te Maoister illi nonnunquam intererunt, qui iudicium de eo serre pos-Probellor sint quod dicatur. ini Ad si approbentur, delinent pro sib-

res este, fient doctores,vel magistri. Ex his, qui commode poterunt docebunt: quos appellabimus magistros professores, quibus praecipuus habebitur per via tu tam academiam honor. Q md si quis vel imperitia, vA lagitiosa vita ac probro is doctoratui erit dedecus , abrogabitur ei publice dignitas haud aliter, quam solent magistratus ciuitatis in ordine redigi. i ad magisteriae uehentur, censeanturmon ex doctrina modi, sed etiam moribus. Doctrina enim cui uo respondet vita, res est perniciose & turpis. Vita autem sine domina multum quidem meretur laudis, sed ad docendii non asciscitur. Itaque non est hic ei locus, alibi habet maxima dc honestissimum .Qui designantur, aut honorem ineunt, nihil soluat omnino. Nec coena faciant, nec ulla penitus cupidine solicitet animos eoru cui ad ho nore admissuri sunt. De symbolis conuiuentur si velint,ad hilaritatis testificatione. Sed

p , EG ς resς at, ne se sapientiet studiosos esse obliuiseatur. he, aut: δςi ut ςo pro sessores aut magistros, qui eruditione, iunii, si i x: cito mori l)us, & docere alios, & in vulgus approbari posta

4 faeiedi ς VRx huiuimodi viri dedeeori disciplinis, non eis

peruerte abutentur, nec aliorum interturbabunt quietem,

nec tanti lucrum ullum aestimabunt, ut ea gratia publicas v-tilitates affligant dandis viarum ducibus iis, qui sequentes in praeceps deturbent. Misereantur generis humani caeci, ac inter tot discrimina destituti: meminerint dominum ac magi strum casestem ad illos clamare, vos estis sal terrae: vos estis lux mundi. Quod si obscuretur lumen, quis contuebitur λ Si infatuetur 1aI, quid salietur Ergo profesta res ac magistri ipsi inter se quaestu neglecto, ostentatione semota,boni,docti, prudentes conc iter vitam degent, scietes le Dei negotium gerere, ut mutuo Opitulentur. Neque enim quiliatrem pro verilaxe laborantem iuuat, hominem iuuat, sed veritat οῦ & Dei se ministrum praebet, a quo omnis veritas,

seu potius qui est veritas ipsa summa,pura,absoluta. Procul oberunt a sectis & rixis, qui sciant pleraque omnia in disci-

287쪽

LIBER SECUN DV s. et f

plinis obscura esse ac incerta : suriosumque esse odisse fratrem propter id quod non magis compertum est tibi, quam illi: tantum nescio quae verisimilitudinis lux aliis plus pau- Io, quam aliis affulget. Professores eligentur non ab scholasticis, in quo per- plectio multum valet amgitus vel gratiae,vel pecuniae: nec ab illis v- professis tilissimi praepontitur, sed gratiosissimi:& maxime popula- rum. res,ac blandi, aut qui plurimum vel dederunt, vel promiserunt:aut a quibus licearitam sperant. Q anto minus probo, quod in nonnulli reri academiis intelligo,Vteadein ho- Concurra duo de eodem argumento doceant, quos illi Vocant con- rentes. curretes quo verbo nullu audiui unquam apposititius . nam Concurrunt plane, & congrediuntur, & pugnant conuitus, amarulentia, rabie. Seruitur auditorio tanquam scenae : cui

non placet vir melior, sed histrio melior. Neque enim iudicare auditores de eo possunt,quod ignorant .Hinc consigitur magno auditorii applausu, quibus est pugna illa ad spectandum iucundi Isima. Perit res tectus omnis & reuerentia Proeptoris, atque hinc philosopliandi tranquillitas, & studiorum prolectus. Assuescunt tam magistri, quam discipuli inuidentiae,iracundiae, virulentiae linguae,impotentiae factorum, ae diciorum, & aliis vitiis bono viro vehementer indecoris:vnde ad rempublicam, ad rem priuatam, ad consilia,deniq; ad omnem vitae functionem & ignari veniunt,dcinepti, ob affectus perpetuo tanquam in fera bestia irritatos. Quapropter deligantur profestia res,& Vprobentur noturbae imperitae ac inconditae suffragiis, sed a paucis ex aca demia de eruditione ac vita spectatis. Iam vero quum ad scholam deducetur puer a patre, ostengatur patri non literas debere quaeri velut instrumentumqRO ine rei suuparetur otiosus victus: indignoi esse id praemium labore tam

praestanti: quam sententiam si ipsi re ac vita expresserint,facile credent alii veram esse. Nam contra, quam tandem habebit pater de prudentia & sanctitate filii tui spem, qui magistrum, id est, exemplar filii, vel imprudentem viderit, vel

malum ξ Declaretur ei literarum finem esse,ut iapientior fiat iuuenis, ac inde melior. Maneat puer in paedagogio unum aut alterum mensem,ut ingenium illius exploretur. Q Uater per annos singulos in locum aliquem secretum magistri

conueniant,ubi inter se de ingeniis suorum sermocinetur,

288쪽

1 a DE TRADENDIS DISCI P.

ac consultent:&ei quenque applicent arti,cui quenque id neum videbunt. Apollonius Alabadensis dicendi magister viscriptum est a Cicerone, quum mercede doceret,iamen non patiebatur eos, quos iudicabat non posse Oratores euadere, operam apud se perdere, dimittebatque, & ad quamcunque artem putabat este aptum, ad eam impellere, atque hortari solebat. Faciant idem gratuiti doctores, quod mercenarius,

uod rhetor,philosophi, ac Theologi, quod gentilis. Chri-iani ne sinant illum tempus apud se , ac pecuniam perdere: nihilque aliud quaeri literis, qua M ignominiam,& seminarium errorum,&tanquam bestiam lacessitam immitti in ciuitatem .Haec si fiant, non aliter venerabuntur indocti doctos, ouam diuos e caelo delapsos: de eorum academias, ut sancta loca,& sacri horroris plena, quae numine Inhabitentur,ut quondam Heliconas & Pernassos. O uim indignum reputanti videatur, nos Illopter nostros mores ac nostras ineptias rideri ab imperitis, ac contemni, idque quod grauit simum est, non iniuria nobis accidere 3 Enimuero serendum non est moderatioribus esse plerunque affectibus agricolas, & sutores ,& carpentarios, & homines de ima plebe, quam eruditos complures. Ad eiusmodi scholam non solum deducerentur pueri, sed apti etia senes tanquam ad portum se reciperent fluctuati in magna ignorantiae ac vitiorum tempestate: omnes denique attraherent maiestate & authoritate quadam: plusque apud auditores proficerent fide, ac veneratione sui, quam plagis,ac minis. Acutissimus erit stimulus ad studia, & ad parendum praeceptoribus graue Acade- pondus admiratio ingenii ac morum. Haec est vera academia quid. mia, scilicet conuentus, & consensus hominum doctorum pariter & bonorum, congregatorum ad tales reddendos eos, qui ill huc disciplinae gratia venerint. Neque enim satis est unum aut alterum in ea esse bonum,si sint mali multimumero&co spiratione&audacia mali superabunt bonu, quem admodum videmus passim contingereratque ad eum transtaibunt discipuli,uuisquis plurimum indulserit suis. Domi, an O uaesitum est ubi melius doceantur pueri, domine, an foris do- soris 3 Si qua talis esset academia , qualem depinxi, utique cedi pue- multo esset utilissimum ill hic institui, etiam extemplo a lari. , ubi optimos mores statim imbiberet, mali autem mores essent ei novi, ac detestabiles: it ille qui apud Platonem

educatu so

289쪽

educatus, quum iratum Videret patrem , admiratus vehementer,ac omensus,nihil se vidisse apud Platonem tale amrmauit. Sed ut nunc sunt academiae, maior est deliberatio, quam quis credat. Potest enim consultari de domo, de patria,& extra patriam. Ante omnia assuefaciendi sunt pueri bonis rebus delectari, atque eas amare, tristari malis,ac eas odisse: accommodentur tamen opiniones illorum captui: nam non statim

summa illa & ablolut ppraehendunt. Res est conluetudo dulcissima.& opinio 'illa aetate acceptae, diutissime nos in reliquum vitae prosequuntur, atque eo magis, si procedente artate rationibus affigantur, & confirmentur. Ad haec sunt pueri naturaliter simit, imitantur omnia & semper,eos prae- Cipue quos propter authoritatem,& quam illis habet fidem dignos imitatione iudicant, ut parentes , nutritios , magistros,paedagogos. Itaque multorum indolem corruptam ab aliis accepimus, a quibus correptam Oportuerat, nempe ab istis eisdem quos modo nominaui. Magnam esse patri curam de filii moribus couenit,tanto Patri cu- maiorem quam de haereditate, quanto pluris sunt mores. Et ra erit de siue haereditate relicturus est aliquam, siue nullam, prima est filii mo- habenda probitatis ratio, imo nihil est haereditate opus, sed ribus. Virtute: nam fortunas celeriter & parabit bonus, & dissipa bit malus. Dominum quoque rationem de liberorum educatione a parentibus reposcere quum natura ipsa per se loquitur,tum nos mysticae literae exemplis ac praeceptis docet. Ergo si non alia de causa certe: ob hac quae est maxima de filio noscat se pater,& domum,ac familiam totam, prς sertim quum de filii institutione deliberat, etiam si omni alio tem- pore ignoret. Si viderit esse,qui pueri cereum ingenium fingant in peius,amoueat,si potest commode: sin secus aut nec ipsi est, nec in familia habet cuius mores possit puercu laude exprimere, foras illum ad eam rem mandet. Sic Romani olim filios suos ad senem alique mittebant principe virum,

rauissim v,& sanctissimu diiciplinae gratia. iemadmo-um Cicero deductus est ad in Scaevolam tanto maiore ac

praestantiore genere,dignitate,opibus.Nam senes no aspernabantur eam curam, quam videbant utilissima esse, ac cum

primis necessariam suae reipublicae: quae respublica non alia

esset post iplos sutura,quam quales ipsi pueros illos aut ado-

290쪽

lescentes reliquissent. Nunc ut paveos ac prope nullos tangit cogitatio comunis boni, ita munus hoc omnes fastidiut, minime profecto fastidiendii,sed vehementer imprimis pro patriae pietate appetendum,& complectendum, quae hoc tempore quid sit apud plerasque nationes ne intelligitur quide, adeo sibi quisq; viri vivit.& valet. Ergo pater si potest pςdagogum alciscat filio sanctum virum,& incorruptum : ab eo doceatur, si is sit, qui docere possit, modo ne solus: minus enim proficiet, ut QSintilianus ost dit. Si parare omnino non valet,aut no talem, a quo pos bonam institutionem accipere,aut si condiscipulos non habet, mittat ad gymnasium ciuitatis publicum:&deligat sibi propinquum, aut amnem, aut necellarium aliquem, ad quem subinde puerit mittat: a quo ille studiorum rationem exigat, & mores formet. Sed in gymnasio eos habitare minime placet: non enim illhic adeo alutur salubriter, nec tam instituuntur liberaliter, ae domi: li modo non animo parentes sint despicabiles homines.& sordidi, ac flagitiosae vitae : vel qui filioru indolem proiectissima indulgentia corrumpant.Nam qui ob educatione comem, officiolam, ingenua pueros suos ad paedagogia quaeda mittunt, vehementer sunt animo falsi: quippe magistri sere in illis sunt auari, sordidi,spurci, tum moroli,ditaticiles, iracundi, sensu peruersissimo, interdit etia,si Deo placet, mulierculae. Pueri vero inter te, quoniam non omnibus

quς agunt, praeesse potest magister,alii aliis autho res& exe-plo sunt ad obscoenitates, S prauas quasdam opiniones de rebus. Ergo exeunt ill hinc adolescentes, quales nec intueri quisquam in conuictu possit absque nausea, nec perferre acadet sine odio. Mitti veri, ad publicam academiam, ut nunc quidem sunt hominum mores, non passim ex pedit. Principio explorandum est in patria ab amicis,qui nosse id queant,ingenium,sit ne eruditioni satis idoneum. Ipse de se multa quotidie praebebit indicia. Hinc an eruditione probe usuri . Nam nihil est peius, quam abusus bonaru rerum:& eruditio instrumentum rerum maximarum conuerteretur ad scelera ingetia in animo prauo polita. Merito quintilianus potiore sibi causana videri ait vive di honeste, quam vel optime discendi. Ex malis atq; ineptis rari in bonii vertuntur: contra potius naturae degeneratione multi ex bonis

mali fiunt. Mutantur enim homines a sodalibus, quos habet chari iu

SEARCH

MENU NAVIGATION