Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

sandum, aut sei endum: sed sua & amicorum sententia maxime factum ad literas Sc eruditionem .inaidam quo nihil est magis ridiculu,ineptos mercaturae, aut militiae,aut aliis ciuilibus muniis ad scnotas mittunt, atque initiari iubent: qu5dque est grande nefas, Deo sacrant laetum despicatissimum atque inutilissimum:&putant ad res tantas satis habiturum iudicii ac mentis, qui ad minimas & leuissimas non

habet. Desti nato iam literis puero, ut pater de filio spem debet optimam conciperiita praeceptor de discipulo. Sed hoc erit discrimen, quod patris amor plerunque est lusciosus,

atque etiam caecus: praeceptoris charitatem acutissimos habere oculos conuenit. Deductus ubi fuerit ad scholam, nullus erit deploratus adeo, ut euestigio expelli oporteat, quominus conentur illum refingere in melius, si non ad literas, saltem ad mores.

Omnibus initio statim sundamenta sunt tradenda piet ' Plitati,tis nostrae,ut noscat se, quam est infirmus, & promtate Π laudimeturae malus:ut nihil nec fit,nec potest, nec valet nisi ope Dei: ii illum implorandum crebro,& bona fide nec speret sis quic initio traquam omnino assecuturum absque eius auxilio. Q ianta sit cccitas & fraus in animis vulgi iudicantis de bonis,ac rerum aestimatione. Integrae opiniones in vacuum pectus instillandae.Nos inimicos Dei reconciliatos illi esse per crucem filii

eius. Deum vi potentem metuat,ut conscium vereatur,ut d

torem ac beneficum amet. Nos ad haec exponenda libellum conscripsimus,cui titulum secimus de introductione ad salsientiam:& praeceptori iacile erit eiusmodi flosculos ex phiosophis& sacris authoribus tanquam e pratis vernantissimis in usum discipuli decerpere .Faciat ut saepenumero recordetur bellum esse hanc vitam perpetuum, tauum, irreconciliabile: assectus animi contra rationem accinctos semper ac paratos in acie stare, qui si vincant, acerbissima sequetur in bomine pernicies: itaque multa sunt subinde aduertus eos dicenda, multa facienda, ne cogant vires.Dici non potest, quot prauas affectiones pueri imprudentes hauriant, nihil existimantes inesse fagitii .at eas quum notiores iam conantur depellere .difficile admodum suscipiunt. negotium: egerunt enim radices,& crebro suppullulant. Et quandoquidem a sueta omnia sunt iucunda, quae vecordia est,& quam perdita dementia non assuescere optimisi praesertim pari in bo-

302쪽

DE TRADENDIS DISCI P.

nix & malis labore, saepe etiam minore in rebus bonis: qui etsi tu maior,certe tanti est honestatis pretium, quae petitur:&per assuefactionem benefacere ex ulu in naturam vertit. Sciant pueri Deum esse praemium omnium recte iactorii, eiq; mentes N cogitatus nostros esse Perspicuos: ut quantuper aetatem dabitur, consuescant nihil propter humana mercedem agere, sed propter diuinam illam sempiternam. Quae in- Post saec videatur, qui apti sint eruditioni, oui secus. Ingema in- epta sunt ingenia Aebetissima, absu a, praepostera. Mira diep a lue- ctu res,atque adeo etiam misera, ii enia humana in vilioribuq artibus & abiectis facilius ad frugem bonam euadere, quam in liberalibus,& praeesaris. Nam in mercatura,in fabrili exercitio. vel textorio, denique in chirurgicis & sellulariis artibus pauciores videmus opera ludere, quam in stu . diis doctrinae. Ouid dicemus esse causa: An quod in humilioribus curis ingenium non tantopere infestatur ab ata sectu, qui grandibus,& pulchris demum studiis repugnat, an quod non perinde in leuibus & expositis laborat mens, atq; in reconditis ae excelsic : ut in illis per decliue videatur deuolui,in his ardua scandere ξ Quod ii percipiendae eruditionis curam excusserit, tanquam loluta &vaga continuo degenerat in voluptates,& alios animi motus indecoros. Nec adonei sunt, qui vatiis naturae tentantur: ut furiosus,aut demens. Hi sui experimentum haud aegre dabunt, mittendi ubi coerceantur metu& plagis. Corruptae indolis puer, aut corruptor corrigendus ante quam admisceatur puerorucosortio. Ingenia vel acie nimis delicata & tenui, sed non solida, vel captus angusti, meliora sunt non satigata & obruta literis sicut non est adhibenda scalpellum scindendo ligno, nec debilis oculus intento aspeet u latigandus. Sunt qui uno tempore literis non sunt apti alio sunt,& vice versa. Vaseo, atq; impostori,aut omnia ad suspicione prauitatis in uertenti, latius est non comendari peritia, quae in illo foret instrumentum multorum scelerum. Quem natura pudet discere, non semper est ineptus, sed parum discet: hic si est de ignorantia conuincendus,& pudefaciendus, ut velit doceri. Si ne siequidem retundatur arrogantia mittendus est ad artes, quarum ignoratulam non queat occultare,& sit ei necessum volenti nolenti discere: hoc audiente superbia est crebro velut

res stultissima confutanda,& castiganda. Contemptores magistrorum

303쪽

ostrorum procacissimi sunt, aptiores aratro, quam libris,

Magro ac sylvis, quam coetui hominum. intem tandem reuerebitur, qui magistrum non veretur, animi velut alterum parentem Ludibundus puer reuocandus, non expellendus.

I x caeteris ingeniorum modis de quali formis alia aliis sunt disciplinis congruentia, uti p4st cemonstrabimus, nullum certe erit quod inutile sit, saltem linguis discendis. Hucusque velut paranatur puer sacris atque initiationi literarum . iam admittitur ad mysterim M. Magistri erga disci pinam affectus erit patris, amabit vere Magistia atque ex animo tanquam suam isturam. An vero plus in bo affectu,. mine gignit, qui corpus, quam qui animu gigniti tanto scilicet praeceptor est parens verior, quanto verriis ex homine est animus, quam corpus: non enim ex corpore homines sumus,quod cum brutis habemus comune, sed ex mente, angelis,dc Deo simillima. Ea de causa Alexander Macedo plus se A ristoteli debere profitebatur, quam Philippo : ab hoc seliabere corpus,ab illo mentem. Apostolus Paulus quos ad pietatem aciduxisset, genuisse se ait in Domino. Sed erit paternus hic amor non caecus, verum videns; dc quidem acute . . ut omnia quae sunt in discipulo vel confirmanda, vel mutanda, atque emendanda circunspiciat. .

Pueri persuasum habeant, quae sunt in scholis accepturi. Pueri affecultu esse animi, id est patris nostri meliori α ac immortalis: ctus.

eum cultu a Deo esse humano generi maximo munere ac patria indulgetia traditu, nec ab alio dari potuisse, nepe rationem ac viam, qua Deo placeant,& ad illu perueniant, in quo est extrema beatitudo. Sic fiet ut eiusmodi cultu & ut sibi necessariu ament,& ut sacru ac caelitus misi una revereantur, ac adoret,ium in scholas tanqua in te pia venerabit di introeat. QSocirca quantu praestari poterit,dabiit magistri operam, ne gymna ita sua vel vilescere linant tui bus .vel contaminari sagitiis. Magistros non aliter amabunt, colet, suspicient, ac ministros munera Dei,& genitores animo ru. Amorem facile magistri conciliabunt comoditate morum, reueret iam vero utilitate praeceptorum,& vita incorrupta. Credibile noest quantopere a Schus hi institutoris ac dilcipuli ad recte

tum tradendam,tum percipiendam eruditionem valeant. In praeceptione artium multa experimenta colligemus,

multorum YIum obseruabimus, ut ex illis uniuersales sani

304쪽

αε DE TRADENDIS DISCI P.

regulae .De quibus experimentis si sint quaecum norma non congruant,signanda est caula,cur id fiat: sin ea nesciatur, Scpauca sint, quae no quadrent, annotanda sunt: sin plura sint, quam quae congruant,aut pari numero, non statuendum de eo dogma, sed id transmittendum admirationi posterorum, ut ex admiratione, sicut fert consueuit, philolophia nascatur. Artes omnes, quae ad aliquid vel agendum vel taciendum pertinent, optime ex illorum actionibus atq; operibus colliguntur, qui natura, studio , usu nouant instructissimi, ex quibus natas esse artes declarauim D': qui egerunt quidem sine arte , sed maiore quadam naturae vi instructi, aut diligentia & usu adiuti. Sic ex Ciceronis usu, ac Denaosthenis, praecepta rhetorices petiitur,ex Homero, & Virgilio poetis. Sed ei qui de quaque arte commentatur,& prςcepta format, subinde est oculus ab experimentis 3c usu ad naturam ipsam reuocandus, ut exactissima readat magis, quam consueta: quod Cicero in optimo oratore instruendo facturu se praefatur. Exemplar enim absolutum est in natura, quod tantum quisque exprimit,quantum valet ingenio, aut diligentia:alii plus aliis, nemo plene ac persecte. Oido In pr.eceptis artium ordo est res ad docendum essicacita phaecepto sima, ut facili us audito res tum percipiant,tum retineant:durum. cuntur scilicet rebus ita dispositis, &dum posteriora quati

ex prioribus videntur nasci, accipiuntur omnia pro certissimis. Sed quis sit ordo,& qua utendum in artibus oratio ne, in libris de dicendo expo fuimus. At quando pietas est, quo reseruntur omnla, meminerit magister, quicquid exhibeat Christianum se esse,ut quod bonae menti sit cotrarium, auertat, tegat,de subinde aliquid dicat moribus conducibile. Poetae medio opere fabulantur, etiam quum de seriis agunt, sicut Virgilius & Lucanus: ne lectori excidat poetas esse ilia Ios nobis vero num no subinde succurret nos esse cHRGs To adiuratos Ruthori- Authoritas sanctarum literarum magna cum maiestatetas sacra- in auditorum pectora imprimatur, ut quum ex eis aliquid rium lite audient, Deum ipsum praepotentem audire sese arbitrentur:

rarum. illhine nonnulla delibabit magister tanquam ad morbos remedia . quantum quidem videbitur sufficere: in quo opus est iudicio, ne parum adhibeat conuenientia, neve illa, quae

intelligentiam illius aetatis excedant. Quod si Plato, Aristo teles,

305쪽

LIBER SECUNDUS. 26sstoteles , Xenophon, Cicero ,& alii philosophi ad confirmationem suae lententiae ex Homero ,& caeteris vatibus testimonia desiimunt, quanto congruentius est nos ab oraculis Dei non testimonium solum, sed supremam authoritatem repetere, in qua falli non poterimus, quum ab infallibili sint sapientia prosecta 3 Sed quan uis in tradenda arte persectissima semperatque absolutissima sint proponenda, in docendo tamen ea sunt ex arte praebenda auditoribus, quae illorum ingenias m petant: artifex enim summa contemplari debet, & ea ira an ones deducere , contendat unus- qiusque assequi. Praeceptor vero in schola auditorium suum dciat spectare, non ut ab arte deflectat aut salsa tradat pro veris . sed ut conguentissima captui suorum.Vtrunque diuinum illum artificem ac

magistrum praestitisse, sacra Euangelii historia declarat.

LIBRI SECUNDI DE TRADEN-

306쪽

D O V I C I VIVIS

VALENTINI,

De tradendis disciplinis, Liber Tergas.

RIMA in homine peritia est Io-q uedi: quae statim ex ratione ac mente tanquam ex fonte profuit. idcirco bestia: omnes licui mente, ita &sermone carent. Est etiam sermo Cocietatis humanae instrumetum, neq; enim aliter retegi posset animus,tot inuolucris,& tanta dentitate corpo- -- αr1s Occultus. Acquemadmodum entem munere habemus Dei,sic etiam loqui naturale est nobis, Itanc vero linguam, aut illam artis. Itaq: &domi a parenti-

. bus,& in schola a prςceptore danda est opera, ut patriam linguam pueri bene sonent, quantumq; aetas illa patitur,sint facundi. In quis magno erunt parentes adiumento, si ipsi vel insiliorum gratiam curent,ut sensa animi sui castis verbis, Se integra, atque apta oratione expromani,hinc ut idem nutrices,& nutritii faciant,& ii inter quos agunt, ne perplexe, absurde barbare loquantur: ne vitia oris habeant, quae facile tene rς aetati adhaeres eunt.Chrysippus ea de ea usa etia doci as volebat nutrices eligi. Magni interesse ait Cicero quos quicque audiat quotidie domi, quibus cum loquatur a puero, quemadmoau patres,paedagogi,matres loquantur. N5 leue est hoc momentum ad eas linguas discendas, qu ae parantur arte:tum ad sacile cogitatus animo ru, & percipiendos alienos,& exponendos nostros. Sacrarium est eruditionis lingua siue quid recondendu est,sive promendum velut proma quaedam conda. Et quando aerarium est eruditionis, ac Vna lin- instrumentum societatis hominum, e re esset generis hu-gua. mani unam esse linguam,qua omnes nationes communiter

utereu

307쪽

uterentur:si perfici hoc non posset, saltem qua gentes ac nationes plurimae, certe qua nos Christiani initiati eisdem sacris, &ad commercia, & ad peritiam rerum propagandam. Peccati enim poena est tot esse linguas. Eam vero ipsam linguam oporteret esse quum suavem, tum etiam doctam , de facundam. Suavitas est in sono siue simplicium verborum,

ac separatorum, siue coniunctorum. Doctrina est in apta proprietateappellandarum rerum. Facundia in verborum& formularum varietavc copia: quae omnia efficerent ut libenter ea loquerentii omines, & aptissime possent explicare, quae sentirent: multumque per eam accresceret iudicit. Talis videtur mihi Latina lingua ex iis certe quas ho- Lingua mines usurpant,quaeque nobis sunt cognita. Nam illa per- Latina.

sectissima esset omnium, quorum Verba rerum naturas ex

lanarent: qualem credibile est fuisse illam, qua Adam singuis rerum nomina imposuit. Haec enim verae sunt rerum

appellationes, de quibus in sacro carmine legitur: qui numerat multitudinem stellarum , & omnibus illis nomina vocat, magnus dominus , & magna virtus eius, ta sapie-tiae eius non est finis. Ad hanc sententiam pertinet Cratylus Platonis , quem Aristoteles tamen aliorsum detorquet in libro de interpretatione :& hoc demum inuentum Pythagoras praeter caetera eximie admiratur. Sed ad Latinam languam reuertamur. E a quoniam diffusa est iam per complures nationes hominum tum artes pene omnes illius sunt literis mandatae, est etiam copiosa , quia exculta. & aucta multis scriptorum ingeniis, sono in luper suaui, tum grauitatis cuiusdam, non serinae & agrestis , ut in aliis nonnullis, sed fortis & prudentis viri in ciuitate bene instituta nati ae educati, nefas esset non coli eam, & conteruari .ini si amitteretur, & magna conis fio sequeretur disciplinarum omnium,& magnum inter homines dissidium atque auersio propter linguarum ignorantiam. Quoniam quidem ut Diuus Augustinus, inquit, mallet quisque cum cane suo versari, quam cum homine i notae linguae . Ad dila andam etiae pietatem utilissimum est homines mutuo intelligere. Vtinam Agareni & nos communem aliquam haberemus linguam . sperarem suturum breui , ut multi sese illorum ad

nos reciperent. Haec eadem fuit caula, cur Dominus Apostolis suis donum linguarum cotulerit. Fides enim ut dicit.

Paulus,

308쪽

Paulus, per auditum, cui lingua inseruit .Quocirca vehementer cuperem ut in plerisque nostris ciuitatibus gymnalia instituerentur linguarum, non solum illarum trium, sed Arabicae, sed earum etiam, quae essent Agarenis populis vernaculae, quas addiscerent non otiosi homines,ad gloriam inde captandam,& plausum, sed ardentissimi Telo pietatis parati vitam pro Christo impendere:vt eis instructi Christum illis

gentibus annuntiarent, quae paucissima, ac nihil pene de illo audiuerunt. HLinqua Expedit prς terea linguam esse si quam doctorum sacra,

docto tu. qua res arcana: consignentur, quas a quibus uis non conuenit contractari, ac pollui & haud scio an conduceret secreti orem esse hanc ab ita communi. QSanquam in communi illa recessus sunt quidam per metaphoras, allusiones,a nigmata, & eiusmodi confirmationes dicendi imperitis , aut tardis hominibus inaccessi. Quibus de causis & rationibus

addiscendus est Latinus sermo,& quidem exacte, ne corrumpatur. Nam corruptus continuo delinet unus esse, singulae regiones habebut suum: quo fiet ut homines nec mutuo intelligant, neque artes illas, quae Latino sermone continentur quod contigisse ipsi vidimus. Huic linguae dabit operam puer,dum aliis percipiendis rerum disciplinis non est per infirmitatem ingenii satis idoneus: nempe ab anno septimo ad quintum decimum. Sed id praeceptor ex cuiusque ingenio,&progressibus melius statuet. . Si quis Latinae linguae Graecam adiunxerit ex ambabus Grςς ikn multa reliquarum arti u semina accipiet, ut ia a linguis illis Su ad nullam artium rudis prorsum,& nouus veniat, quippe ab iis authoribus sermonem hauriet,in quibus non sola erunt verba sed nec esse possunt: multa enim inesse ex aliis discipliplinis conspersa est uecessum:& eadem opera Graecam, Latinamque linguam cognoscet.Adde quod Graeca est erudita admodum,& locuples. Et quemadmodum Latina lingua alias potest copia sua instruere, ac iuuare, sic Graeca tum Latinam ipsam tum alias quoque auget,& adornat,estque perfectioni Latinitatis necessaria, non secus quam Latina italicae, aut Hispanae . Nec ullus absolute fuit Latini sermonis peritus, nisi & Graeco imbutus .Ex sermone enim Graeco Latinus, ex Latino italus,Hispanus Gallus manarunt: quibus olim nationibus Latina lingua erat vernacula. Itaque usu

depri

309쪽

LIBER TERTIV s.

deprehendimus Latinam linguam tacundiorem , ac lacundiorem ex Graeca fieri, ex Latina reliquas Europae, sed potu

sinum tres illas, quas modo nominaui quas maxime opediret Latino sermoni assuescere,ium ut eum ipsum,& pereuartes omnes probe intelligerent,tum ut sermonem suum patrium ex illo velut aqua copiosius ex fonte derivata purio rem,atque opulentiorem redderent. QS id quod multa sunt Graecis literis memoriar mandata in historia, natura rerum,

moribus priuatis,& ptricis, medicina,pietate, quae de ipus fontibus & facilius halmuntur,& purius. Si quis propter vetus testamentum Hebraeam velit cum his coniungere, nihil impedio,his legibus, Si satis putat sO- Hebraea .re temporis ad omnia, sit se incorrupte eam accepturum com lingua. fidit: nam audio multa esse a Iudaeis in suis codicibus deprauata, partim consulto Christi odio: partim inertia, dum toties mutant sedes, nec vacat iustam operam in literis ponere. Certe si duos Hebraeos de eodem loco consulo, raro con-. sentiet. Et Latinam lingua exacte velim pernolci,hoc enim ad conuictum,& ad artes omnes expedit. In Graeca magni

sunt labyrinthi,&vastissimi recessus, non solum in dialectis variis, sed in unaquaque illarum. Attica, & Atticae proxima communis, maxime sunt necessariae, propterea quod & sunt Dialecti iacundissimae,atque excultissimae. & quicquid Graeci habet legi ac cognoici dignum,istis dialectis est consignatum. Reliquis utuntur authores carminum quos non tanti est intelligi, praesertim quum non in dialectis modo, sed in appellandis rebus,& colore loquendi tantu sit Inter oratione numeris solutam,& astrictam,discriminis.vino videatur este eadem lingua.Nec immerito Antonius Ciceronianus poetas ait non ausum se attingere tanquam aliena locutos lin-

ua:tametsi ex poetis quoque optimi,& quos operae pretium t legere. Attici sunt Euripides, Sophocles, Aristophanes, Mquod Menandri est reliquum. Si quis tamen ingehio ac memoria fit praeditus,adiutus aetate ac btio, instructus diligentia ac studio,huic nihil velim negatum: imo hunc tam feliciter paratum ad capessendum linguarum & artium omnium laborem impendio exhortor. Si ad literas aliquis vel serior

venerit,uel occupatior , vel inpenio aut memoria desectus,

huic Latinus sermo susiecerit Nihil est enim ostentationi dandum, quae praeclaros virtutis fructus tanquam pestileni

310쪽

matica.

ti afflatu eorrumpit, sed vini ac necessitati. Nec mihi exemplum quis adduxerit M.Catonis Censorii, quem ad Graecas literas natu iam grandem venisse tradunt: utique non ad Mementa, & prima exordia sermonis, sed ad lectionem authorum. Declarant hoc ea, quibus Cicero facit illum loquentem in dialogo de senectute. Na quum ex praecipuis Graeciet scristoribus sententias quasdam desumptas attulisset, que inteligere non poterat , nisi sermonis illius bene gnarus, subiungit: Graece studeo, ut his quibus videtis me

nunc vll.

In sermone qui ore totius populi teritur, nihil necessum est artem, aut regulas formari, ex populo ipso promptius ac melius discetur, quanquam sunt nonnulla a doctioribus ex analogia obseruata, ut in Populo Romano, etiam tum quuilli terii domino sermo hic Latinus v ugaris esset,ac patrius Sed in quocunque alio ascititio qui iam nullius est gentis, omnino formulae sunt opus ne fallaris, neu Ioquaris vition. Nam quum sermo in hoc sit paratus a natura, ut intelligare,& vicissim intelli as,grammatica hoc praestabit, ut ea deuites vitia per quae efficitur,ut nec te alii intelligant, nec tu alios. QSi enim probe loquuntur Latine, aut Graece, probe inter se intelligunt, contra autem qui perperam : ut barbarissans Hispanus barbarus est barbaristanti Germano,& hic vicissim illi.

Ars gramatica ex notioribus, ut aliae omnes, tradenda. Principio ostendenda vocalium simplicitas, tum compositio consonatium, quae ex vocali fir, Z sono quodam incondito ad imperfecto, hinc syllabar, postea consuefaciendus est puer expedite,ae suauiter appellare i iteras . atque eas coniungere. Iam rudite rex analogia significationum monstrabis, suae dicantur nomina propria, communia, substantiae, adiacentis: hinc verba, participia,pronomina. His addetur co- fusa aliqua adverbiorum ratio , itidem aliarum partium orationis ex significationibus ut prius. Hic inflectat nomina, post verbum unum, deindε alia verba.Tum incipiet substa riuum,dc adiectivum compingere, nomen & verbum. Succedent inflexionum regulae,postea generis , inde conius attonum verborum. His omnibus rite perceptis , dabitur ei in manus libellus aliquis Latinus solutae orationis , iucundus, facilis, sermonis tersi.Condiscet initio illius ordinare vo

cess

SEARCH

MENU NAVIGATION