Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

ces ut vocativus sit primus, tum nominatiuuus,hinc verba, di alia, qui ordo nominatur:est enim is maxime naturalis, ta simplex, quique praestat, ut confuse ac permiste enuntiata, facilius possint capi ad eum ordinem redacta quod etsi minus pueriliter,quam magistri ludorum triuialium , faciunt tamen Donatus, Servius,&alii Graecorum ac Latinorum expositores . Post haec quasi delineamenta a capite rursus danda exactius omnia, & accuratius: in quo multum artis expressit Theodorus Ga- , Aristotelicam quandam praecipiendi rationem secutu Itaque plenius de octo orationis partibus dicetur: hinc exponetur. syntaxis, adiungetur Latinus aliquis author paulo difficilior,& solidior, qui linguam uberiorem possit, atque excultiorem reddere, non in singulis modo verbis, sed in coniunctione, & copositione: postrema succedestractatio de prosodia, cui adi ungetur enarratio poetae alicuius. Cognitionem hanc artis doctam volo esse magis,quam anxiam,& molestam,nocet enim ut regulas negligere,ita illis nimium inhaerere, atque astigi, tametsi tolerabilius est malum nimiae diligentiae. Studiuini Graecitatis iniintilianus iubet Latinis literis praeponi, sed in pueris, quorum sermo naturalis esset Latinus. At quando is iam nobis paratur doctrina, eco trario est agendum,ut cum Graecitatis rudimentis exactior Latinet linguae disciplina procedas: visi quis attentius anspiciat, similes prorsum competiat esse meam,& Quintiliani instituedi rationes. Nam pueris olim quum primum ad schola veniret, multa erat iam in sermone Latino domi cognita. Post haec grauiores Latinae linguet

authores annotatis tropis,ac schematis exponatur,& maiora iam pueri exercitia loquendo,atque scribedo obeat Quibus incipiat aperiri philologia, id est cognitio aliqua reru, nepe teporum, locoru ,historiae fabulae, prouerbiorii, sente tiarii, apophthegmatu, rei domesticae, rei rusticae: gustus etiaquida ciuilis ac publicae, quae omnia maximam illo ruingeniis luce inseret. Latina volui prius imbibi, ut magis hqreat, quoru magis indigemus:& sonus ac sermo uniuersus,plane Latinus sit, non Graecissans. QSod si hoc de lingua Graeca dico Latinae tantopere Vicina,imo verius matre, apparet prosecto, quid existimari velim de Hebreta quae horrore illo so- , iii, tum phrasi tota tam dissona est ab harum utraque. Circa haec quae gramatici munus esse dixi diligentia velim adhibe-

312쪽

1 1 DE TRADENDIS D I s C I P.

ri:desidia enim artes omnes perdidit: dum modo ne studium sit immodicum,ut ingenia nugis obruat, melius aliis rebus& cum maiore fructu vacatura: quod video etia Fabio Quintiliano probari. .

ordo stu Sed habeatur in studio delectus,ut prima cura sit circa verdit . borum significatus, moque di formulas,proxima circa intelli entiam authorum non tam in rebus, quam in sententia dicti: ut assuescat puer illorum sensa eruere, quae obscure dicuntur, ac perplexe :in quo exacuiter iudicium , tertia circa sententias sumptas de vita, qu dicuntur Graece:

tum dicta praeclara,& prouerbia: quarta circa historias,postrema & leuissima circa fabulas. vitia si Ludi literarii magister ab iis vitiis erit alienus,quae adser-maticoru re secum solet artis grammaticae lonhum exercitium. Nam

' quod in ludo inter pueros desident ad ineptias & puerilitates tanquam contagio pertrahuntur, grauitatem ac moderationem omnem amittunt. Et dum in vitia puerorum coguntur animaduertere, quae sunt innumera, dc subinde renascentia, nec ea stomachus virilis potest cocoquere, cogutur prope Ceuire,atque efferari:& in illud ceu pistrinum detrusi comuni sensu multum minuuntur: unde magna in Illorum vita & consuetudine existit dissicultas morum, atque incommoditas.Festiue quidam dixit mirandum non esse Grammaticos iis esse morious,quos a primo statim Homeri vertutrahant, μουνιν κε θέα. Iam ut nemo in schola contradicit praeceptori induunt supercilium atque arrogantiam,& iniquissime serunt repugnare sibi quenquam itaque in sententia pertinacissime perseuerant, ne quid decedat authoritati, si cesserinimam cortana, quae sere constat ex pueris, non pro bona causa pronuntiat, sed pro inuicto. inuid quod se magnos sperant fore lacessendo,atque mordendo omne hominum genus: videlicet agitur res puerorum iudicio,aut certe virorum puerilium, quibus satisfacere magister laborat, ut retineat frequentiam. At qui puerili sunt ingenio antisophistam maledictis obrutum derident, & cotemnunt,& insequuntur ut canem fugientem reliqui .quasi ea in illum cadant conuitia,in quemcunque effunduntur. Ad haec ex regno illo & saeuitia puerili minas illas & terricula & maledi- ita scurrilia in colloquia & scripta transserunt nebulo, tenebrio, scelerosus error iuste eluendus, monstrum maiori-

313쪽

bus hostiis expiandum, cerebru in Anticyram mittendum, qui tanti Jc tam atroces tumultus de syllabula praue scripta excitantur, aut de historiola aut fabella non usquequaque narrata exacte, ut non immerito Ausonius dicat telicem grammaticum necesse ullum, nec unquam fuisse. A quibus omnibus magno & accurato studio prudens magister ab stinebit: aflue icet comitati, atque humanitati: intererit colloquiis de congressibus hominum moderate,ac comm Θαα quantum poterita p ore illo sese vendicabit, non dii cessu corporis, sed mori ultura diligenti. Praestabit se incorruptum & sanctum,affabilem discipulis, ut patrem, non

dissolutum ut sodalem. Eruditio eius erit ampla, accurata, diligens, pura in iis, quae diximus: modo eodem ordine, ut primas partes obtineant sermonis vocabula, secundas intelligentia authorum,& ita deinceps: memoria verborum aetrerum foecunda & selix, quam vegetabit cura, de assiduitate ediscendi. Magnam breui tempore in animos audientium eruditione instillat praeceptor, qui in illa vastitate scriptorum tanquam domi suae versatur, non ut peregrinus singula magno labore scrutans , quo aliquid untini inueniat, sed ut dominus, qui quo quidque loco sit repositum nouit, paratumque & ad manum haoet, quum res poscit: qua potissimum facultate Rhemnius Palaemon princeps grammatico rum est habitus,& vehementissime aetati suae placuit, quum

alioqui multis emi flagitiis intolerabilis. Non tam nefas esse ducet aliquid ignorare in fabulis ac Ignorare

nugis, quod non modo in rerum naturam peccatum no est, aliquid sed nec in artem: cuius generis sunt, quaenam fuerit Aenea: nes as non mater vera 'quae Anchisae nutrix ZQuaenam Penelope, ex qua ducet graMercurius Pane procreauit quod Achilli inter puellas no- maticus. men ξ& alia quibus Tyberius Caesar grammaticos exercem

erat solitus:de quibus otiosus ille Dydimus in immenso illo

voluminum suorum aceruo disputauit. Imo vero sicut in ciuitate, aut domo bene con stituta flagitium admittit maῖistratus vel paterfamilias, qui locum malo & inutili homini relinquit, quem posset occupare bonus: lic delictum est, si in ingenio ineptiis illis locus tribuatur, in quo reponi possent alia profutura. Male agitur cum literis, & peracerba crux studioso labori figitur , si liaee quoque ex cruditione

esse existimentur. Profecto miseri sunt grammatici ,qui haec

314쪽

, DE TRADENDIs DISCI P.

exquirunt. Vrbane Virgilius, qui quum rogaretur , quid sibi vellent illa ex tertia aegloga: Dic quibus in terris,& eris mihi masnus Apollo,

Treis pateat caeli spatium non amplius ulnas, erucem se eo loci grammaticis defixisse respondit. Vernacu- Vernaculam puerorum lingua exacte cognoscet, ut com-lam lin- modius per hanc & facilius eruditas illas tradat. iod nisigua pue- in lingua patria aptis & propriis ad eam rem de qua loqui-

rora co- tur,utatur verbis,fallet subinde puctos.: isque error adtritos

gnoscet. iam & εrandes pertinaciter comis uitur. inuid quod pueri nec luam ipsorum linguam satis intelligunt,nili explica-

. tissime singula dicantur. Teneat memoriam omnem v

tu statis linguae patriae, dc cognitionem non verborum modo recentium , l ed priscorum quoque, de quae iam exoleve- runt: sitque velut praeiectus quidam aerarii linguae suaemam . ni ita fiat, quum unaqtiaeque lingua mutationes crebras r . cipiat, libri ante centum annos scripti non intelligerentur a posteris. χα de causa multa in duodecim tabulis Ma cum Ciceronem, & magnos iurisconsultos fugiebant multa etiam quotidie in linguis vulgaribus fiunt ignota. Habebit amplam & copiosam verborum Latinorum suppellecti--lem, sed vere Latinorum , ut ab eo possint pueri tanquam ex fonte incorrupto haurire: ne cogat eos per ambages quae ivelint eloqui, aut quod est turpius atque incommodius, digito indicare. Hax quidem earum rerum, quae sub sensus . . Veniunt,appellatio necessaria est inter ponendum prima ru- ,i: in dimenta: illud tamen prouectioribus utilius, ut assuescanti): si abstrui os animi cogitatus scite expromere, in quo uno sita ἡ est uniuersa eloquentiae vis..il x Enarratio habeat multum iacilitatis & lucis. Initio ver-xi: uxtino bis vulgaribus,hinc paulatim Latinis, distincta pronuntiatione,& gestu intelligentiam adiuuante, dummodo ne ad hi-st rionicum deueniat. iniae Ioca ex aut horibus vel ad exemin plum vel addicti sui corroboratione adducet curabit quantum fieri poterit, ne .sola habeant verba, sed & sententiolam quoque, aut rem aliquam ingenio, vel vitae conducibilem. Verboru quum significatus exponet adseret de probatis authoribus dictum : in quo potissimum i pectabit, ut vim vocis apertissime auditoribus declaret, tum si licuerit, ut aliquid habeat cognitione dignu: quae si non inueniat, utetur quibus

rumo

315쪽

quibus dabitur: ipse nonnunquam:vt melius ob oculos rem subiiciat,exemplum de suo finget, quod deformatum erit in specie vel sententiolae,vel fabellar, aut historiae, aut prouerbii succinctd compr hensi Historiam aut fabulam inter praelegendum non ordietur a capite, sed quantum auditoribus ad praesentis loci intelligentia erit satis: quod si prius illam audierint,paucis summonere sufecerit. raeruntur tame interdum amoena & dicenti,& audieti diuerticula, ut historia, vel fabula leuandi tae' gratia fusius explicetum qua in partem malim grammaticii peccare , quam ieiunitate quagam: dum Stoico quodam more punctim res indicasse 1atis esse putat. Nonae viridi quod incidit,ex illis quos fama celebrauit, nempe vel bellicis laudibus , vel sapientia, & cognitione rerum clari,vel etiam nobilitati scedis facinoribus, ostendetur unde is natus, quibus parentibus,& aliqua ex eius laudiabus attingentur praecipua, vel ea cerad, quae maxime ad propolitum faciant: eodem modo de probro atque ignominia. empora exhibuerit iam insignibus notis distincta,ut mox dicam: tum facile cui notae vicinior fuerit,de quo loquitur, indicabit: urbs, mons, fluuius, ns quo loco situs, quantu amotabili loco distet: nempe ab Alpibus, a Py renaeis, ab urbe Roma Athenis, Rhodo, Hierosolymis, Nilo, Rheno, Eu GPo. supero mari, aut infero quem virum insignem aediderit, quid potissimum pariat: tum si quid ad memoriam notabilo

in eo coligerit. Animans aut fata, aut lapis breuiter describendus: & aliquid de illius natura & viribus summum & ad

cognoscendum pulcherrimu , annotandum si rarum sit, aut regioni nostrae ignotum,docendum ubi proueniat. Sentelia quae γνωμη dicitur exemplo aliquo adiuuanda,aut alia sententia vel clariore illustranda, vel maioris auctoritatis fulcienda. Si quid sit in ea prauum, ad normam pietatis nostrae corrigendum .Prouerbii origo,& sensus germanus quatum seri poterit, eruendus:tum quis usus, simul di ctum alicuiuet allegandum: qui appositissime videatur attulisse, & maxim din loco. De re altioris disciplinae facilia quaedam delibabit,

ct captui suorum adolescentiu con sen tanea: tant u ut authori

suo quomodocuq: satisfaciat: reliqua difficiliora, aut altiore repetenda principio ad iplaru disciplinarum traditionem remittet. Consilium authoris exponet: quod Donatus facit, licet in eo nimius: tum obscura scriptotis dicta per aliss ru

316쪽

eiusdem similia, sed paulo lucidiora declarabit: quid si ei undem non habet, certe alterius eiusdem aetatis, aut proximae:

ut ostendat eam fuisse vel authoris sui, vel illius seculi rationem loquendi,aut sentiendi. Ad quae omnia exemplum meo quidem iudicio ex Seruio Honorato potest sumi. Non din Puto de veritate dictorum eius,exponendi artem & viam in

Primis probo: eamq; pro lege instituendi propositam velim esse ludimagistro:tametsi copiosiorem huc esse, & prolixiorem in enarrando conuenit, quam fias in scribedo Seruius: minutiora uuoque in auditorio cos clanda, quam in libro componendo. Meminerit aptissimae imaginis,quam de pustrili ingenio Quintilianus expressit,esse ea velut vascula an-. gusti oris, quae superfusam humoris copiam respuant, senum instillatam recipiant. Itaque initio pauca & facilia obiiciet, mox cosuefaciet pluribus,maioribus, solidis . Inter exordia subinde interroget, & eorum quae audierint ratione re-- poscat.Nam magnopere expedit ea memoriae affigi. Audiet puer attentus, & intueatur in praeceptorem, nisi modo RV inspiciendus erit liber,aut scribendum.Norit sensum ς ' disciplinae esse auditum,quae animantes eo careant,discipli nae capaces no esse: nihil esse vel promptius quam multa audire, vel fructuosius. inrecunque a doctore acceperit,er dat esse mera oracula: & quia omnibus suis numeris existimabit esse consummata,& plena,velit se multo huius modi artificis esse simillimum. Platonis discipuli curuum eius dorsum referebant, Aristotelis balbutiem: quod ea etia pulchra & imitanda ducerent, quia magistrorum .pquidem imitationem vitiorum non probo , sed malo ut vel vitia exprimant , modo cum virtutibus, quam ut ne virtutes quidem.

Discet recte scribere,& celeriter. Rectae scriptionis iaciuntur iandam eta,quu docentur legere:vt quae literae, quq syllabae, quas voces siue separatae,sive coniunctae reddant probe, atque ad manum teneant: & persuadeant sibi, quod revera est, nihil ad amplissimam eruditionem perinde conserre, ut& multa & multum scribere, multum atramenti, & chartae perdere. Itaque unusquisque puerorum habebit librum chartae vacuum in partes aliquot diuisum ad ea accipienda, quae

ex ore praeceptoris cadent, utique non viliora, quam gemmae. In parte una reponet verba separata, & singula .i In altera proprietatis loquendi , atque idiomata sermonis, Ves

317쪽

vsus quotidiani,vel rara,vel non omnibus nota, atque exposita. In alia parte historias. In alia fabulas. In alia dicta, Asentetias graues. In alia salsas & angustas. In alia prouerbia. In alia viros famosos,ac nobiles. In alia urbes insignes. in alia animantes,stirpes, gemmas peregrinas. In alia locos authorum difficiles explicatos. In alia dubia nondum soluta. Haec initio simplicia ac velut nuda, aliquato post conuestiet ac ornabit .Habebit maiore codicem,eodem reseret tum queta praeceptore accepera copiosius dicta & fusius, tum quaeiple sua opera apud iud nos scriptores legerit,uel ex aliis dicta obseruarit:& quemadmodum in hoc suo veluti calendario sedes & nidos habet quosdam,ita si velit singulorum nidorum notas pinget sibi, quibus ea distinguet inlcriptionibus,quae in quenque est locum relaturus. P . Prima aetate exerceatur memoria, quae excolendo auge- m oriatur: multa ei comendentur cum cura,& saepe. Nam illa aetas laborem non sentit, v a non expendit: ita extra laborem omnem ac negotium dilatatur memoria, S sit capacissima: rum rudimentis imbuuntur tenera ingenia. quae rudimenta

quum si ut fastidii plenissima retineri tamen e re est,& imprimi animis. Ergo quod viris operae censoribus esset sub-

acerbum puerili aetati est etiam saepenumero suaue: quare tunc sunt tradenda, a quibus viri abhorreret. Memoria duabus constat partibus, celeriter compraehendere, & fideliter continere:celeriter copraehendimus, quae intelligimus continemus, quq aticte&crebro memoriς madauimus. Vtrunque ordine adiuuatur,etiam ad ea, quae elapsa iam sunt, reuocanda in quo est illa recordatio, oua belluae dicuntur carere . inrae fuerint memoriae credenaa,in silentio alieno mandentur,nostro nihil est necesse: nam non raro tenacius infiguntur, quae altius te imus. quemadmodum audita de aliis melius retinemus, quam a nobismetipsis lecta:& in altiore

lectione duobus sensibus patefacimus ingressum ad animii, intuitu & auditu. QS8d si cogitatio incipit digredi paruo

murmure,& reuocanda est prior, & quae interpellat, exclu- denda. Ac quemadmodum cibus paulo ante sumptus magis grauat stomachum, quam ai et vires, donec concoctus in venas & corpus digeritur: ita lectio continuo postquam est

audita parum prodest, quoad incipiat quasi in ventriculo confici. Q uae sub somnum edilces, ea tibi de mane reprae-

318쪽

, g DE TRADENDIS DISCI P.

sentabuntur a memoria longe promptius, quam alio tempore dum ne cubitum cocedas vel crapula obrutus,& nimio

cibo grauis,vel inedia absumptus &exhaustus. Utilissimum est quae memoria contineri cupimus, ea scribere, neq; enim aliter infiguntur stylo in pectus,quam in chartam videlicet attentio in eo quod ipsi scribimus,diutius immoratur. ita q, magis suppetit lepus,ut illud adhaerescat. uae pueri de praeceptore audiuerint, reddent primum vel condiscipuloru alicui prouectiori, vel hypodidalcato, .stmodum praeceptori ipsi: ne magistri verecundia rudes Ic infirmos confundat Et a primo latis erit ad verbum reddere: aliquanto post co- seret similia nominibus & verbis, quae didicerint. Iubebuntur proferre, quid putent se ex praeceptoris distis annotasse, quod in usum suum vertant. Tum idem aliis verbis mutabunt,& adferre paria tentabunt. Doctiores condiscipuli eadem quae a praeceptore sint audita, indoctioribus repetent, ac familiarius explanabunt, ut & exerceantur doctiores, de indoctiores excitetur: sacilius videlicet attollunt se pueri ad intelligentiam aequalium, quam magistri: quippe parua Metenera citius appribendunt, quo in uitantur proxima. quam excelsi : quod in arboribus videmus contingere. Loquentur

primu sua lingua, quae illis domi est nata,in qua si quid peccent,emendabit Iraeceptor: dehinc paulatim Latine : admiscebunt ea quae de praeceptore hauserint,vel ipsi legerint: ut inter primordia mistus sit sermo in schola ex patrio & Latinouoris patrium loquentur, ne omnino conluescant linguas commiscere, ac perturbare. Curabit institutor, qu n- tum praestare poterit, ut pura lint verba, de sermonis Latini Propria. In hoc ut omni alio exercitio admonendi sunt tyrones, ut fidat magis canonibus, quam usui, vel iudicio suo. quae duo rudibus sunt infirma, & facile imponunt. Sensim accrescet eruditio , tum erunt prorsum Latini. Conabuntur sensis nimi Latinis verbis expromere: nihil est enim

quod aeque ad percipiendam linguam Valet, ut usus. Q uod si quis loqui erubescat, huic linguae est facundia det peranda. Qui post annum quam inceperit institui, Latine reculabit loqui, multetur pro aetatis ac conditionis ratione. Lapsus in re dis scili,corrigatur, data venia, modo proficiat emendatio,in re autem facili puniatur. Nauabit operam, ut effingat verbis ac sermone tum praeceptorem ipsum, tum autho res

319쪽

siores eruditos,quos ei praeceptor indicabit. Viros quoque doctos eiusdem magistri approbatione. Nam cum iis qui

corrupte loquuntur, consultius est ea lingua sermocinari, ad quam non possit transire contagium. Et quandoquidem sermo est hominibus ut mutuo inter sese inrelligant, tributus,sacilem esse eum , ac dilucidum conuenit, ne interprete sit opus. Claritas vero ex sermone ipso considerabitur,no exaudiente: qui si sit linguae ignarus, neq; nos dicetes assequatur,non protinus obic - erimus locuti: imo vero aperte ac

facile,si dc verba usurpetras usu bene loquentiu trita.& compositio sit dilucida,id est, naturali quodam ordine disposita.

QSocirca vit ada penitus verba vetustate desueta,dure translata,& longe,nouiter conficta, poetica, potissimum in Graecis,transposita,& traducta quo non oportet, seriem in longum dilatam. In sermone Graeco, quandoquide eum sumimus tantum ad cognoscendos authores, non perinde erimus de loquendo soliciti,ut de intelligendo. Si cui .vero tantum vacat,& per ingenium licet, assuescat eloquendi etiam facultati. Animaduertenda sunt in pueris oris vitia, ut corrigantur: Orisvitia vel ut quum vox est nimium gracilis,& tenuis literς explicatio:quo vitio qui sunt affecti, ι χνοθεν. nominantur, contrarium huic πλατεαι r,quum pinguis est sonus, & appetalatio literarum crassior: quod in Sulpitio,& Cotta Lucius Crassiis apud Ciceronem notauit. Si verba ex gutture tanquam recondita depromant, ut Arabes & Hebraei dicuntur, succiμν: quum in recessu oris vox auditur, est coelo stomia. Aristoteles tria facit vitiose loquentium genera: lar o -

φωνι rus,qui literam aliqua certa exprimere non valent, quos

Latinus sermo blaeins nominat. λογr, qui in pronuntiando literam praetereunt, seu syllabam, quos balbos, quibus Cicero disertos opponit ad Papyri u Paetum. τραν υr, qui haesitantes appellantur. ηρDiares est recta oratio, dc vitiis carens pronuntiatio. Labdacismus fit& Iotacismus quuliterae illa: vltra iustum decorem exprimuntur. Sunt literae quibusdam nationibus peculiares, vip literam Erethrienses erebro inculcabant, & Germani sibilum sigmatis. Q uae

vitia sunt ex consuetudine, tolli queunt, quae ex natura corrigi possunt,tolli non possum. Sed certeticet usque eo caute occultare, ne foede existant.

320쪽

1so DE TRADENDIS DISCI P.

Ne loqua Videndum ne pueri spiritum per raritatem dentium non tur cele- recipiant, sed resorbeant, neu praecipitanter consuescant lo-riter. qui: neque institutor ipse exemplo illis sit ad celeritatem sermonis rapidam ac volubilem. Sunt enim ludi magistri quidam qui se pro absolutis grammaticis habitum iri sperent, si curi u quodam citatissimo verba non proferant, sed effundant: quae res magnam imprudentiam parit in vita, dc plerunque summu dedecus: non enim potest mens volanti linguae sensorum copiam necessaria si Nerere, ita cogitur vel tacere turpiter,uel absurda & stultavi tire: quod si haereat,

nihil est deformius, quam in cursu illo mora, & difficultas

ei, cui omnia videbantur esse plana, seu prona potius. Satius est ut tarditate, quam celeritate in loquendo peccetumintarditate licet saepe, quae dicturus es praemeditari, in celeritate vix raro. Est tamen quiddam interea medium, quod con sultissimum fuerit tenere: & expeditam quidem volubilcm que loquendi rationem,etia interim inconsideraram ut non improbarim in puero tanquam virorem aetatis, ita quum incipiet adolescere, mitigabo,& reprima, ne incogitata verba es in labris nascentia consuescat funditare. Scribendi exercitatio plurimum confert. Stylus inquit Cicero magister & effector dicendi optimus. Ergo postquam syntaxin didicerint, reddet vulgares orationes in Latinum, & has vicissim in vulgare sermonem: sed eas perbreues, quibus addetur aliquid quotidie. idem fiet in Graeco: uanquam in his malim ut ex Graecis ad nos discant, quam a nobis illhuc traducere. De trann Ad vertendum, probe vim linguae utriusque necesse est ut

serendo. interpres teneti:exercitatiorem tamen esse in ea oportet, ad quam transfundit. sed nec integre verba possunt transferri, quorum omnino ignoretur sensus. Parum conuenienter

Aristotelis volumina, qui philosophus non sit,interpretabitur, nec Galeni, qui non medicus. Exercebuntur itidem sententiis magnorum authorum difficilibus explanandis. Intentione ad eam rem vehementer est opus, ideoq; excitatur,am; acuitur ingentu,& iudiciu fit vegetius. Mira dictu res,

esse nonnullos qui quod loqui sciat, idem ipsum scriptum

si legant, non intelligent: quod accidit, uti ego quidem autumo,quia vagas animus ac sparsus satis habet ad loquendum

intentionis non satis ad intelligedum scripta seiplum enim recollig

SEARCH

MENU NAVIGATION