Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

recolligere,& quasi cogere non sustinet. Accedet exercitamentis collatio scriptorum cum formulis, in quibus congruant,in quibus dissideantinam vastus usus non potuit in regularum alueum cunctus corrauari. Scribent epistolam facilem, aut fabellam: dilatabunt exemplum, a poplathegina, sententiolam , prouerbium: soluent & diffundent carmen numeris astrictum , atque eadem efferent absque numeris: qua in re exercitauisse nonnunquam seipsum Crassus apud Ciceronem testatum urite Lauretius Valla & Raphael Volateranus secerunt Homerum vertendo. inuod tanquam puerile tyrocinium probo , tanquam interpretationem iustam tanti authoris non probo : praesertim quod eo traductionis genere,maxima gratiet pars praeclarit simo operi detrahitur. Scribet in principiis pauca, accurate tamen, deinceps plura: compotatio enim ab anxio labore non venit, sed usu potius, atque exercitatione attenta & diligenti, ne initio subtilia nos estugiant, quael ad rem maxime faciant,quum non credamus. Conseruabisit quae prioribus mensibus scripserint,vi sequentibus comparent,& prosectum depraehen dant,eaque insistant, qua se profecisse intelligent.

Non est statim puero ad scholam deducto disputandum: Disputanam quid tandem dicet rudis omnium ed tacitus rationem tiones.scholae consideret, seduloque cotempletur singula '. postmodum incipiet aliquid ab aliis condiscipulis sciscitari magis,

quam altercari, aut inquirere. Hoc Pythagoras Samius reputans, annos aliquot iubebat puerum suum tacere, ne leuibus se quaestiunculis iactare consuescerent. Concertati unculae postquam fuerint concessae, erunt initio crebriores,& de iis quae audierint. Aemulatio enim illa commouet pueriles animos, nec sinit otio obtorpescere. Idcirco Dominus tanquam pueros Iudaeos prouocat, ut de regno caelesti cum gentibus contendant, sicut est in Epistola Pauli ad Roma lios. Ergo pueri laude & praemiolis , quae illa aetas

capit,tum repraehensione. & obiectu aequalis melius dicentis, sunt extimulandi. Providebitur tamen ne res longe in odia,& rixas abeat. Certabunt contente, sed citra acerbitatem. Paulatim hi conflictus in studiorum collationem vertentur ,& motus illi puerilium animorum sensim ponent. andoquidem consultius est adolescentes nihil

scire, quam ambitionis, & superbiae mancipia fieri. Nemo

322쪽

cti. DE TRADENDIs DISCI P.

nisi expertus, credat facile, qui,& quam serui, ac importuni affectus ab adolescentibus alantur insciis, tanquam vipera in sinu. Et puerili quidem aetati praemiola, laudetq; tanquai usus permittuntur, quae adolescentibus nugas esse pueriles

demonstrentur, haud s ecus quam nuces, aut equos arundineos,vel ligneos, ut erubescant ipsi eadem expetere, qui iam pueritiae nomen exuerunt. Praeceptoris sententia atq; usus

multum proficient,ut illa velint cotemnere: nam quum ipse in ea inuehetur saepe dictis grauibus in ostendet esse ridicula, tum vero vita sua, quae dixerit,comzimabit. olt ilo inuo: porro inter se conferent grandiusculi, haee erunt

A - sere. auam conueniat canonibus cum usu, de authorum ob-ψ μ' sture ac intricate dictis,de explanatione sententiae, prouerbii, apophthegmatis,fabulae,historiae, parabolae: quae origo

illorum, quae mens,quae accommodatio: de nomine viri, urbis, montis,fluuit,fontis, prouinciae, animantis, stirpis, lapidis, metalli : de vi vocabuli, & eius originatione:de proso dia eius, & orthographia, de loquendi form uia, de st r uctura, de lege carminis: omnia haec quantum aetas illa seret,&studiorum ratio. Et quando homo a natura nihil est edoctus, omnia ei sunt doctrina, labore, usu, diligentia excudenda : fallitur saepe,& in diuersum abit, quam oportet: itaque correctio est omni tempore, omni aetate necesIa Corre ria, nec debemus sinere, ut aliquid adhaereat vitii, atque inctio ualescat. Sunt tamen nonnulla, quae nondum capiet,ea in aliud tempus magister disserat, praemonitis tamen discipulis, non ideo approbari, quae faciant, quod non repraehendantur, id enim condonari illorum infirmitati, venturum tempus, quo opportunius patefaciat, cur displiceant. Nec desunt quae ad praesens in pueris probemus, in viris iam&confirmatis reprobanda. Sed in percipienda eruditione aliquid sorte expediat dissimulari, nec censeat culpam eis omnem praestandam ,.mores certe omni vitio immunes esse conuenit: non ut in aetate illa omnibus suis numeris absoluti sint, ted ne praui certe, atque statim initio corrupti. Meminerit prudens institutor, quantum inter exordientem, procedetem, & absolutumii uersition id esse a puero incipiente requirendum, quod a iuuene longe indi: ciplinis,& formatione morum progresso mihil adeo esse praeposterum, ut fructum iam tum maturum exigere, quum c arb

323쪽

arbores germinare primo vere incipiunt: ne Ira Icatur , dc

succenseat pueris, si non eadem praeitent, quae iuuenes diu instituti, atque etiam interdum, si Deo placet, idem ipse. Quo quum nihil sit aliud dementius, non desunt tamen praeceptores, qui id atrocibus minis, qui plagis, & verberibus a puerulis emagitent, ipsi verberari digni ores. S eruet in censura modum, ne vel se demittat, vel illos efferat: non franget acerbitate verborum animos, nec seueritate confundet. Inter operis alicuius em dia, puta quum aliquid incapient Latine effari: aut stylini mouere, connivendum est ad errata quaedam, quae spes sit paulatim posse emendari: etiam laudibus atque approbatione tanquam subito calcari ea ci- . tandi ad cursum, ne si noui statim ac seneri irrisione praeceptoris, aut sodalium pudefiant, despondeant animos priusquam periclitentur vires : nihil enim audebunt aggredi retardati eo metu,ne aliis risum de se praebeant. Prouectiores nonnunq uam de eo laudandi, quod institutor praefertur,fore ut quandoque displiceat. Atque id temperamentum in emendando, ac corrigendo seruabit, ut etiam si nonnulla parum exacta transmittat tacitus, nihil tamen affirmet ita esse, quae a discipulis Ulis secus habere possit depreliendi:magnopere id aut noritatis pondus eleuat. At vero quoniam hominis ingenium ab incitatis animi castisti morbis ad peiora deprimitur , coercendus est inconsultus Uille motus,& compelcendus reprehendendo,castigando verbis, & quum opus est, verberibus: ut belluarii more reuocet eum dolor,cui ratio non est satis:tametsi liberalem hanc castigationem, quatum fieri possit,esse malim, non asperam, aut seruilem misi eiusmodi sit ingenium ut officii sui plagi si tanquam mancipium admonendum. Pueris.& iis qui puerili sunt natura non admodum sese magister familiarem praebebit: de quibus illud est in comoedia: Nimia familiaritas cotemptum parit. Erit ergo grauis sine acerbitate,& mitis sine dissolutione: non minabitur,nili quum res flagitabit: nec conuitia ingeret in pueros,unde illis propia ad maledicendum facultas tque cxercitatio. Post minas nisi puer obtemper rit, vapulet, sic tamen ut tenerum adhuc corpusculum acriter in praesens doleat, nihil deinceps lentiat incommodi. Nullo modo ita se gerat, ut assiueiaciat pueros minas aut reprehensiones suas contemnere: ctuas vclim ne extra

rimo vere incipiunt: ne irascatur,&

324쪽

,t. DE TRADEN. DISCI P.

tra tempus con sumat, reseruet semper oportunitati, quae rebus omnibus gratiam & pretium conciliat Tum ne velut callum obducant verberibus . Grandiusculi coercendi quiderarius plagis, interdum tamen. Plerunque vero metu ac reuerentia praeceptoris, S grauium virorum de . academia, qui velut testes adsunt, atque spectatores virtutis, aut vitiorum Comme- uniuscuiusque. Hinc respectu patris & propinquorum. datio eru Indicandum quanta sit in studiis dulcedo,qui; voluptates, ditionis. quam solidae, quam perpetuae, qim diuturnae, quibus nullae omnino valeat comparari:prςKrfluere reliquas omneis, Sesie dilutissimas prae his: quod sit etiam viaticum senectu. tis rerum peritia: quantum ad uniuersa' vitam praesidium, siue ornamentum cauaeratur rebus laetis, siue solatium avii-His .cotra quae tenebrae,& quae mala tam perniciosa ex ignorantia nascuntur, quas omnes ad res non poterit cuilibet noamplissima suppetere exemplorum copia. Subinde admonedi,ut quae de moribus audiunt, ne ita accipiant, ut historio Iam quampiam, quam satis elt audiuisse: hunc esse animorum pastum saluberrimum,concoqui Sc digeri oportere, de in animi substantiam conuerti quod ni fiat. v te: bum in corpore, ita res morales animo officere. Veniat illis crebro in mentem praesidentis mundo Dei. nos omnes venturos per mortem ad eius tribunal, cui ncmo excipitur: mortem ex A aequo instare omnibus,minari omnibus,ubique prς sto esse, ac im Dendere eodem momento adolescentes de senes efferri. Habebit praeceptor communes aliquot locos breues,&maximε efficaces aduertus singula vitia , quis illa aetas infestatur, quam instituendam ac formandam recepit, ut adducat Reerea vitium Velan odium, Vel in contemptum. tione, . Sed qu tenus & animorum & corporum nostrorum vI- res non solum finitae sunt, verum imbecillae admodum, aetenues, concedendae sunt illis 'uaedam refectiones, ac reparationes, ut diutius labori susticiant : alioqui exiguo tem pore exhaustae, nihil deinceps valerent. Exercitamenta corporum crebra fini in pueris, nam aetas illa incrementis indiget, ac confirmatione roboris. idcirco nec premendi sunt. nimium, nec ad opus urgendi sed permitteda laxamenta in . tentionis , ne studia odi sie incipiat prius, quam amare : sic tamen ut ne ad spurcas voluptates delabatur, unde studia

cilia

s ti

idutit

325쪽

nium, exerceri se patitur, cogi non patitur: multa ab eo sicile impetres , pauca & infeliciter extorqueaS. Lusus sint, qui honestate ni habeant cu iucunditate con- Lusus. iuncta, quales, pila, globus, curius. Si Cicero ciui suo honestos, ac moderatos lusus praescribit, quanto magis pbilosopho a nobis praescribi par est ZOmnia fiant sub oculis seniorum aliquot, qui illis sint venerabiles. His lusionibus

hoc sini dabitur opera , ut corpus vegetetur,non ut ferociat. Valetudinis ratio uniue eo pertineat, ut valeat mens, dest. quod ille potissimili i diis precabatur, mens sana in corpore sano: tum ut reficiatur, & recreetur animus, quo serendo sit oneri quotidiani negotii. Latine inter ludendum loquentur, statuta illi poena ex ratione ludi, qui patrio sermone erit usus. Latine facile loquentur, ac proinde libentius, si omnino quae ludendo sint dicenda, explicata habeanta praeceptore bonis,&propriis verbis:inuiti enim eloquimur , quae nos improprie aut inepte dicturos metuimus. Acquum tempus exercere corpus non sinet, aut quibus vel non licebit, vel non libebit, magno oblectamento erunt sermocinationes festiuae&luaues : cuiusmodi sint fabellae, aut historiolae, aut eiusmodi narrationes iucundae, lepidae, 'argutae, facetae:eodem reseruntur dicta vel suse urbana, vel breuiter salsa& ridicula. Permittendus interdum quoque lusus soliorum longiusculus, qui ingenium &iudicium,dc memoriam exerceat, quemadmodum etiam latrunculorum ,&acierum:habebunt porticus vel laxa atria, quibus se reficiant pluuio tempore. Prima ratio erit ingenii ac memoriae, quae nimia curatione corporis opprimitur Sapien, ter quisquis dixit, magna cura corporis, magna est animi incuria. Sic tamen ne corpus neglectum, squallore obducatur , ac sordibus, quo nihil sit valetudini, atque ingenio inimicius. Victus ratis & ad mentis acumen ,& vigorem memoriae plurimum in omnem partem confert, ut moderata sit, ut idoneis temporibus, ut congruens temperandae cuiusque institutioni, ne noxius aliquis humor radices agat in cor pore. Exucci humectantibus utantur,pituitosi calidis & are- facientibus : melancholici contrariis naturae illi, quae extenuent spiritus, ac hilariores reddant, quibus vinum lauto

coacedatur laetius, quemadmodum sapiens Hebraeus con' sulit

326쪽

DE TRADENDIS DISCI P.

Authorudisserentiae.

sulit, dandum vinum moestis: biliosi refrigerabuntur, di

tenuissimis spiritibus erunt crassiuscula tum ad valetudinem salutaria, tum etiam ad cohibendam iudicii vim , ne subito in praeceps seratur: quo vitio multum insestant ut subtilia nimium ingenia. Adolescentes ne subducant se, nam vel magnas sponsiones ludent, vel scortabuntur, vecuiusque erit ingenii procliuitas. Hactenus linguarum institutio. Arbitror iam a me expectari, orauibus ex sontibus hauriendam eruditionem hanc existiniem,aperiam faciam equidem pro virili portione mea. Sed de authoribus tamen in uniuersum quaedam sunt mihi prananda. Scriptores non sunt omnes eadem metiendi regula. Sunt qui in tradendis suis ordinem quendam sunt secuti,& methodum breuem aedilucidam, atque ad percipiendum facilem: hi sunt non modo relegendi, sed ediscendi quoque ad verbum. Alii exacte quidem persecuti sunt susceptum argumentum, sed vel fusius tamen, vel perplexius, quam expediat addiscenti hic relege-dus cst quidem . non tamen perinde ut prior versandus , 8cterendus manibu . Alios suffecerit legisse. Sunt quos nihili necesse sit legi, sed in bibliotheca tantum seruari ad consta

abstitieri 'Πxς OmΠΠ rcendus puer ab avrhore, qui vitium potest uere, ac nutrire quo is laboreta ut libidinosus ab Ouidio, Scurrilis a Martiale, maledicus & subsannator a Luciano, Pronus ad impietatem a Lucretio,& plerisque philosophorum , Epicureis potissimum. Gloriosulo non multum conseret Cicero, nisi ostendas,uel quo pacto possit quis semetipsum citra odium laudare, vel quemadmodum ne in maximis quidem viris,& omni pene laude maioribus gloriationem seramus. Veniat iam ad lectionem gentilium,

tanquam in agros venenis infames praemunitus antidoto , per pietatem homines iungi Deo ream esse a Deo traditam , quae homines excogitarint, plena esse erroribum quae contra pietatem sint , ex vanitate hominum orta

esse & impost uris diaboli hostis vaserrimi: hoc sufficiet in

genere abique explicatione. Meminerit se, per gentiles iter sacere id est, inter spinas,inter toxica, aconita & pestes pra sentit simas, ut ex eis sola sumat utilia, reiiciat caetera quae nec ipse anxie scrutetur, nec praeceptor laboret explanan

do adum.

327쪽

do . Bene Laurentius Valla de verbo quodam obscoeno, ignorari malo , quam me docente sciri: itaque auertat potius , quantum poterit longissime, & ad sensum m gis syncerum traducat. Haec praestati ad authores accedamus linguae utriusque. In quibus sunt, qui oratione scri

bunt numeris astricta , alii soluta, quam prolam vocant,& pedestrem: priores poetae nominantur,quorum concentus artis est musicae, materiam nullam habent certam, sicut nec reliqua, qua Graecis Ercorra nunc' pantur, Ut Depo

Pammatica , dialectiI, & ars dicendi. Magnum est in eatis.

uamentum animorum ex harmonia & concelu.Sed pro-

pter ea, quae sibi prisci poetae desumpserunt canenda, multis in suspicionem ars venit corruptelae, quibusdam in odium quoque apertum ac prosessum: se qua quaestione tametsi longa disputatio est, ct varia, tamen sententiam nostram aperiemus paucis. Equidem quod adversum attinet, dulces illos esse censeo propter eam congruentiam, quae est melodiae cum animo humano, de qua dicebam mod6. Sunt in verbis siue propriis, siue translatis grandes , lublimes, splendidi, habent ingentium virium argumenta , habent affectuum admirabilem expositionem , quae energia dicitur: amant magno quodam&excelso spiritu, sicut re afflantur ipli, ut vel supra ingenii, ac naturae suae captum videantur assurgere. Sed his tantis, de tam suspiciendis virtutibus admista sunt vitia non parum exitialia, partim picta atque expressa, partim etiam commendata Quae sunt huius generis, vehementer pollunt nocere,si quis habeat fidem dicenti, dc nescio quo pacto impetrant sidem suauitate versus in pectora audientium blande illapsi. Picta vero alia sunt animi, alia corporis. Animi no perinde nocent, nisi si addatur iacientis auctoritas, ac exemplum:quam ob causam pullus

filii Homerus 8 Platonis republica,& Pythagoras vidisse se apud inferos illius animam retulit de arbore suspensam, Sccircundatam colubris, ob ea, quae de diis finxistet, multo sane incommodius acceptam, quam Sylius italicus, conspectam a Scipione Africano fabulatur. Et si potuit hoc quidem olim nocere .nunc non adeo potest, quum sciamus scelerosos ac facinorosos homines deos illos fuisse, calamitate meritos non cael um:possunt tamen laedere si addatur operae

pretium,quod illo ςx fagitio cosecutus est quis,velut impe

328쪽

rium per fraudem,aut hominum caedem. Corporis vitia vel

commemoratione ipsa mentes corrumpunt. Quaerat aliquis , Quomodo igitur legendum i Quomodo colligedae salutares herbae inter tot noxias Z Qua cautione inter spinas incedendum ZAn potius spernedi atque abiiciendi in totum 3 Plutarchus Cheronaeus librum scripsit de lectione poetaru,

in quo nihil agit aliud, quam cocinnare ac condire venenii, quominus sit sumentibus pestilens, ut quum periculosum boletum antidoto emendatur. aut L ius est ZAn non est co- sultius venenu nullo modo attingi Et fortassis hoc in illis poetis praestiterit, atque eo magis quod exiguum certe adferunt adiumentum siue ad artes, siue ad vitam, nec ad linguam quidem magna. Docte quidem praecipit Plutarchus, adde etiam prudenter, ut solet, quo si quis attigerir, minus laedatur: quanquam sunt non pauca, quae antidotum asserunt infirmum,ut quum iubet admoneri pueros poesin esse picturam. Quid tum Et illa ipsa pictura quam cernimus, si sit obscoena , praesertim subtiliter , & artificiose expretasa, num no animos contaminat ξ Nec immerito eiuscemodi&pictores , Spictura, sapientes homines de ciuitate volebant elici.Tum addit poetas ipsos in rebus turpibus subsi- dignificare, neutiquam probare se illa. At non omnes, imo quidam aperte comprobant,ut Ouidius,Tibullus,Catullus. Propertius, Martialis,&eius notae: alii obscurissime carpunt, ac improbant,& pcr nutus, quos intelligant perpauci. Iam vero sententiis turpibus opponendas praecidit honestas aliorum sentetias,tum alios aliis derogare ait fidem. Quid porro facias, si bonae sententiae non sint ad manum Z Quid quod malae sententiae procliuitatem pro se habent naturae nostrae ad malitiam,vi efficaciores sint,quam bonae 3 Eo denique deducit rem,ut confiteatur nocere lectionem poetarum, ni fi cautissime utaris. Id si ita est, non videtur attingenda puero, quem illhic Plutarchus instituit, sed iam grandio ri natu,& lanis opinionibus imbuto. Q uibus de caulis ac rationibus sic videri posset faciendum . . uoniam quidem in eis&dulcia,& pulchra,& masna, atque admirabilia insunt

multa, non tolli oportere, sed repurgari: non amputari assoctum membrum, sed medicamento adhibito curari. Obscoena lia totum rescindantur, tanquam emortua,& pertractura

in contutem quae teliserint. Scilicet intolerabile faciet hu-' manu M

329쪽

manum genus iacturam , si ex spurco poeta parte abscindas noxiam,& id facias in libello, quod in tuo ipsius corpore sacere non dubites,si res exigat 3 Detruncavit Iustinianus Caesar tot i urisco sustos, & nefas erit ex Ouidio detrahi eos versus , quis adolescens fit nequiori lino vero amissa sunt tot philosophorum & lacrorum author u monimenta,&Rraue erit ae non ferendii facinus si Tibullus pereat,aut arx amandi Nasonis 3 Utique non de praesentibus modo , ac posteris praeclare merebitur, 'dde poetica arte ac poetis ipsis, quis uis eam repurgatio erit aggressus : haud aliter quam e hortis, qui Unenis ill hinc eruncatis, solas reliquerit herbas saluta res. ita & ignominia erit poetis detra ista , & malum virus legentibus. Caetera autem quum pingent, sciant, qui legunt, pici uras esse & hominum saepenumero pessimorum. um deos audient, cogitent hos esse reges , quum heroas, proceres: quum homines, pleb m. Interdum deos putet accipi pro illa vi quae illis attribuitur ut Iuppiter, Regni sit maiestas, Minerua, sapientia,& consilium, Mars, l-li impetus, Mercurius interpretatio, Apollo,dulcis quaedam peritia.& lux mentis. Ipsis quoq. poetis fides eleuanda, multum quidem valuisse eos natura. ac spiritu, sed homines tamen fuisse mediocri iudicio,doctrina vero& vlu rerum saepe nullo , aut certu perquam exiguo: tum animi perturba rionibus obnoxios ac seruientes,vitiis inquinatos. Succur- Vnde ta rei fortasse alicui demirari,unde igitur tanta illorum autho- ta poetaritas non in vulgum solum, sed ad scholas etiam sectatorum rum auia sapientiae 3 Cuius rei hae sunt causae. Fuerunt primi & anti- tboritas. quissimi scriptores, ideoq; poetae dicti: multum vero ab omnibus desertur vetustati. Suavitas dictionis conciliauit fi- dem, quandoquide facilius credimus, quae libenter audimus. Quumq; homines viderent semina diiciplinarum omnium in illorum libris esse sparsa, credideriat absolutos eos esse in illis omnibus. Nullum est enim humanu ingenium quamlibet socors,& ab institutione humanitatis remotu, quod non

semina artium omnium quaedam a natura acceperit: siue re

ipsa illhinc sint ea, siue potestate,de quo no disputo. Id vero si imperitis & tardis hominibus contingit, quanto illis magis, qui ingeniorum essent praediti acumine, atque acrimonia Z idque in nostris poetis experimur, qui carmina vernaculis linguis componunt, quos quum sciamus esse homines

330쪽

αο o DE TRADENDIS DISCI P.

imperitissimos,tamen ea suis carminibus videmus illos in serere, quae etiam ipsi admiremur, qui illos nouimus:& quibus indoctis aut ignotis facile perluadeat se in omnium artium genere magnam & diuturna operam collocasse. A ratum accepimus astrologiae imperitum. & Nicandrum Colophonium hominem ab agro remotissimum carmina illis de rebus ornatissima conscripsisse. Accedebat afflatus diuini numinis, quo credebantur instigarnideo illorii dicta non accipiebantur aliter, quam Dei per hominem ceu per fistulam loquetis. Pilosophi vero recepte uilioritate abusi sunt, ad persuadendum populo,quod vellent. Et quia inflammabatur illoru antimus, longe'tie ardore illo exerebat sese natura, quae ex illis deprompti sient, putabant se tanquam naturae doci rina comprobare.

Authora sed dicamus iam de singulis nominatim. Ad sormulas

nomina. y m orum rudimetorum habet institutor ex veteribus Donatum, nouos autem Nicolaum Perottum, Sulpitium Verulanum, Antoniti Nebrissensem, Aldum Manutium, Philippum Melanchthonem, sumet quem volet, pares esse in Maila. tradendo Video. De constructura indigemus exactiore aliquo opere,& deuincto numeris, quo melius commendaretur pueroru memoriae. Nam quae nunc quidem extant certe, vel exempla sunt solum absque canonibus,vel canones a

quibus excipiuntur plura, quam ipsi compraebendant: opus esset ei, qui id vellet praestare lectione atque obseruatione longa,& diligenti authorum Latinae linguae: sed plurimum arbitror adiuuari posse sex libris Thomae Linacri de emendata structura, item Mancinelli thesauro, & libris de non

vulgari literatura Lanci loti Passii. Interea tame utentur pueri prςceptis Antonii Nebrisseniis .vel Philippi Melanchthonis: adiungent libellum de constructione octo partium, qui nomine Erasmi circunsertnr, quem Gulielmus Lilius peperit, Erasmus concinnavit. Latina lingua ut alia quaecunque, ex populi usu solebat olim disci, ea postquam in ciuitate est corrupta, ex authoribus peti est coepta iis scilicet, qui a C tone Censorio ad tempora Adriani Caesaris scripterunt: ut Latinae primus eius author sit is ipse M. Cato,postremus Suetonius linguae Tranquillus. Hic est illius tanquam vitae cursus. Pueri- authores. tia fuit sub Catone, senectus sub Traiano, & Adriano, aetas

optima, di vis, vig6rque illius circiter seculum M. Tullii

SEARCH

MENU NAVIGATION