Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

ptis suo aeuo opinionibus tanquam ex coeno trabit. Sequitur rerum naturae cognitio ,eam facilius adolescens Cognitio quam res prudeliae intelliget: quippe naturalia sensu S acu - rerum namine assequitur , Aes autem prudentiae v Iu vitae,& multarii turae. rerum peritia,ac memoria. Quae natura exculptimus vel ,

sensibus sunt parta, vel phantalia, quibus iudicium mentis accessit rector sensuum m uocirca pauca & maligne sumus consecuti propter eas tenes ras, quae dentissime animos humanos oblident, ac premunt: quocirca verisimilia conlectamur magis, quamas quimur, quae procoperto habeamus vera. Sunt quidam duri adeo,ac difficiles, ut in omnibus rationem exigant vel sensibus expolitam, vel menti inuincibilem:ut Aristoteles,&C. Plinius: hi fiunt alienis inuentis increduli in in rebus piis impii: quum ipsi aliis tantopere inexorabiles in iis tamen quae probant, saepe rationi assentiantur leui,atque infirmae: vel unicae authoritati eius, cui sunt

adiurati. Idcirco ab studio hoc summouedi suspicaces, quiq; omnia vertunt in deterius. Nec quicquam disciplinae huius tradendum parum firmis in sancta persuasione, nisi etiam addantur exactae causae primae philolophiae, quae ad diuinitatis cognitionem pertingunt. In naturae contemplatione

ac ventilatione primum sit praeceptum, ut quandoquidem scientiam ex his parare nullam postumus, ne nimium indulgeamus nobis iis scrutandis, dc exquirendis, ad quae non quimus peruenire: sed studia nostra omnia ad vitiet necessitates, ad vium aliquem corporis aut animi,ad cultum & incre in menta pietatis conseramus: si quidem intenta & accurata diligentia nihil assequimur aliud quam, ut Solomon sapienter dicit, assiictionem. Nec vacat sic occupato districtoque cogitare de Deo: quod si tetet facere, ill ico ob uerlatur ei ante oculos ea scrutatio, in qua est totus. Quare contemplatio rerum naturae nisi artibus vitae seruiat, aut ex notitia operum sustollat nos in authoris notitiam, admirationem,

amorem superflua est, ac plerunque noxia. mi apropter illa abiicienda sunt penitus, quae ad curiositatem quandam solum pertinent, ne illis distentus animus meliora scrutari

post mittat, & quae scire muneris est veri ac germani philosophi. Magis lunt illa spernenda, quae ad inanem ostentationem conficta nihil in se continent solidi, N proluturi:de quo genere sunt Sui cotica, quae detinent, abducuntq; a cura

352쪽

3λ DE TRADENDIS DISCI P.

meliorum: quodque est grauius, reddunt eis ineptos. Ne

que enim est philosophus qui de initantibus & de motu

enormi aut conformi nugatur subtiliter, sed qui generationes & naturas nouit plantarum atque animantium, qui causas cur quicque fiat,& quomodo . Nec attingenda Arabica indocta, insulsa, impia. Sed nec veterum Graecorum, Latinorumve quamlibet doctorum hominu rimandae opiniones omnes. ac placita. Nam quorsum attinet scire, non defuisse, qui nivem atram esse conto terent, ignem frigidum 3 Scire quidem fortasse nihil in dum obesset, occupari autem dum id vel propugnas, vel labefactas, id vero est

nimis liberaliter abuti tempore. Itaque & in Aristotelemo-Iestas illas disputationes seu rixas verius contra antiquos philosophos praetereundas censeo. Adde quod nec Aristoteles ubique narrat fideliter, nam in uertit illorum vel sensa vel verba , nec satis valide confutat, & ex sui ipsius principiis illos refellit: denique non tanti est illa nosn . in omni philosophia quae est de natura illud praedicetur iuueni ea illum modo auditurum , quae imaginem habeant veri, quantum quidem ingenio , iudicio , vlu , & diligentia potuerunt assequi , quibus curae fuit illa indagare: nam quod nos verum esse pro certo possimus confirmare, rarum est. Initio

exhibenda sunt sacillima , id est, sensibus ipsis per uia. Hi

sunt enim ad cognitionem omnem aditus. Ideo primum inter haec obtinebit locum expositio quaedam , & velut naturae totius pictura, caelorum, elementorum , & earum rerum, quae sunt in caelis, quaeque in elementis, Igne, acre, aqua, terra: Vt non aliter fumma quadam sit compraehensa

delineatio atque orbis uniuersi descriptio in tabula. Aristo teles eam ad rem libellum conscripsit de mundo, siue ille est eius author , siue alius quispiam. Phrasis quidem iucundior est, quam pro Aristotelica seueritate: tum perspicua magis , quam solitus est Aristoteles de natura di sputare: sed illi opusculum hoc asserunt Iustinus martyr, & Ioannes Picus certe ex Peripatetica schola prodiit. Apulexus illud pro suo vertit,&inscripsit cosmographiam : quaedam sunt

tamen fusius ac accuratius explananda : ut de caelis enarrabitur ei sphaera Ioannis Sacribu schii, tum Theorica planetarum Georgii Purbachii, Liber etiam Plinii secundus.

De geogr phia vero, & bydrographia Pomponius Mela , dc libri

353쪽

libre quatuor Plinii usque ad septimum. Nihil est hic opus

disputationibus, sed contemplatione naturae tacita. Q caerent interim, & rogabunt verius, quam altercabuntur, aut disputabunt. Sunt nonnulli haud satis altiori causarum inquisitioni idonei , qui ingenio sint praediti tardo , & velut capite demisia, quod vel non assurgat, vel in splendorem

intueri non sustineat, ut oculi lusciosi , utique vel non libeat, aut non sit per vitae rationes integrum: his est hoc sistendum loco. Tum extina auditorium leget ipse per se Arati Phaenomena, & Iulii iginti caelestem historiam. Manilii astronomicon multa habet de chaldaica superstitione ac vanitate inspersa: adeundum tamen non sine iudicio &duce, qui quae deuitanda sint, submoneat. Strabonem item euoluet descriptorem orbis , S scriptorem rerum gestarum: contemplabitur Prole mari picturas , si quas nactus sit bene emendatas. Addet quae no strorum nauigationibus in confinio sunt Orientis & Occidentis reperta. Aristotelis item volumina de animalibus , & discipuli eius Theophrasti de stirpibus, & Dioscoridis de herbis , cum annotationibus Marcelli Vergilii , qui transtulit ,& Corollariis Hermolai

Barbari: tum ad rusticas res M.Catonem , Varronem Te rentium, Iunium Columellam, Palladium, non iam ad verba, ut antea, sed ad res intuendas. Petrus Criscentianas stylo & verbis male cultus, non male agrum & villam colit. Pisces utcunque deserabit Oppianus Dioscoridis popularis. Hanc naturae partem vehementer ignoramus , quod & incedendis piscibus incredibile dictu quantum sibi natura indulserit.&in nominandis consuetudo: ut in maris regionibus, atque oris diuersis diuersi sint ac perquam dissimiles, etiam qui eiusdem lunt generis atq; speciei, variae sint in variis plagis figurae ac sorinoemcc solum in eis appelladis linguae inter sedissentiunt, sed urbes& oppida, atque adeo vici eiusdem linguae. De gemmis, metallis, & pigmentis Plinius scriptit, qui ea ipsa omnia est coplexus,quae modo recensui: quod& Iulius Solinus secit Plinii simiolus,vel verius suppblator. Nec minus cotemplatione hanc iuuare Raphael Volateranus potest tertia suorum commentarioru parte quam philologiam inscripsit, author magnam sane diligentis laudem meratus .Haec quidem ei qui hac in parte studioru volet permanere legenda sunt hoc loco, & perscrutanda diligent

354쪽

ter:ei vero qui porro pergit ad sequentia, post causas nesturae exteriores perquisitas in hoc erit velut amoeno diuersorio coquiescendum. Studiosum spectationis huius ut sedulum ac diligentem requirimus, ita minime pertinacem, arrogantem,contentiolum .Nihil hic iam opus est altercationibus & rixis, sedat pectu quodam . Itaque contemplabitur rerum naturam in caelo & nubilo &sereno, in agris,in montibus, in sylvis: tum ex iis quaeret, ac sciscitabitur multa, qui in loeis illis sunt freque tes: quod geptis sunt hortulant,agricolae, pastores, venatores: quod Plsius & alii harum rerum magni authores in dubie secerunt: neque enim unus aliquis potest omnia haec adeo tum multa, tum varia intuendo obire. Ipse etiam siue cotempletur quid, siue narrantem audiat,no oculos modo inietos habeat vel aures, sed animii quoq;: magna enim & accurata animaduersione est opus in omni natura contuenda, obseruatione hac temporum, & ingenii ac virium cuiusq; rei. Magnam hi adserent utilitatem agro colendo, percipiendis & codendis frugibus, esculentis,& po culentis, medelis ac fomentis in affecta valetudine. Erit senum locupletum ingens delectatio tum resectio animorum iis, qui vel priuata negotia,vel rem publicam gerunt. Quando non facile alia reperietur voluptas sensuum, quae comparari huicvel magnitudine vel diuturnitate valeat: quippe quς sciendi deliderium exhilarat, quod in omni humana mente ardetissimum est .miocirca dum cotemplationi huic datur opera, non est aliunde recreatio petenda, nec cibo huic condimentum: deambulatio ipsa,atque otiosa illa cotemplatio& schola est & magister: ut quae aliquid semper quod cum admiratione speculeris ostendit,unde eruditio increscat. Sed reuertamur ad scholam & doctorem.

De prima inui pergent ulterius discere, iis post descriptioncm il- philoso i iam rerum breuem ac facilem,artificium naturae occultum phia. declarabitur, quae est prima philosophia, scrutatio videlicet di concretionis corporum, & actionum omnium, quae ex intimis rei cuiusque naturaliter oriuntur, unde ad ipsas causas exteriores egredimur,tanquam opera intimarum,&ad Deum usque conscendimus, parentem, causamque uniuersorum, si modo recta insistamus via. Nam inuis bilia Dei,per ea quae facta sunt,oculis mentis sese offeriit, sempiterna quoq, illius virtus & maiestas. Quod si oblique inceda

iditiei l

355쪽

titis ro

state Iali ta v

' mus,errabimus tota via in diuersum. QSapropter philosophia haec non temere, nec quomodocunque est tractanda, in qua tam grande paratum est periculum errori. Itaque non est natura ad gentilitiam lucernam scrutanda obscurae lucisl malignaeque, ted ad facem hanc solarem, quam Christus mul di tenebris inuexit eam ad rem nos tentavimus Opus scribe- re, ne haberemus gentilia consectari tanto detrimento religionis,aut certε discrimine. Adde quod si non exacti iis, apertius certe sunt om nra a nobis prodita. Nam Aristotelis prima philosoplia,quae imτ. τα φυ κα dicuntur, & libri de auditu physico octo:quae ad idem argumentum pertinent, euoluenda sunt hoc loco: multum enim tum eruditionis habent, ut illius omnia, tum ingenii, sed obicuritatis quoque plurimum: quin illa: Aristotelicae subtilitates, atque ade6 noraro quoque praetenues minutiae,frangunt ingenii aciem,ac retundunt. Praebuit etiam nonnullis an iam, ut quae nusquaessent inquirerent,& ex diligentia, atque attentione 'uq rendi immodica,aliquid se inuenisse crederent S videre sibi viderentur , quae non viderent ac ne essent qui de non aliter quam qui iudo ac sereno caelo de medio die quaerunt astra, ex hallucinatione putant se aliqua cernere. Ocho libri physicorum praelegentur inueni,& quidem cum cura, siue ii ab Aristotele ipso sunt praescripti. sive,ut quidam putant, dicente illo excepti , a Nicomacho autem tilio qui Theophrastum audiuit,collecti, & aediti: ideoque πιι ι φν κῆs α feretritur inscripti. Nec mimis tradentur accurate sex prima

volumina primae philosophiae: nam reliquos seu duodecim sunt, siue ut nonnullis placet, quatuordecim, ipse per se leget, selectis sententiis ac dogmatibus memoria dignis, reli-rua difficultatis sunt ut ingentis,ita eti. i sterilis: quς tamen iligentius ac penitius magister scrutabitur,ut aliqua ill hine& sibi,& auditoribus utilia eruat. In quinto libro categoriae explicantur. Adiungendum opus Porphirii de quinque vocibus ex Aristotele decerptum, tum diffiniendi ac diuidendi ratio Boethi, quae est essentiarum explicatio. Libellus circumfertur Speusyppi de diffinitionibus Platonis, unde ad omnia diffinitionum genera licebit exempla petere. In hae tanta inuestigatione magistrum volumus di- inialis ligentem , moderatum, minime arrogantem , aut in sta- magister. tuendo praecipitem et nec aliter cunctabundum atque su-

stinen

356쪽

DE TRADENDIS DISCI P.

la in phi losophia

prima. Disputationes.stinentem sese,quam qui se in tenebris,& per lubricum intelligit vadere. Desiderat disciplina haec auditorem ingenii attolletis se, ac erigentis supra sensus ad causas rerum ac primordia, ad collectione uniuersalis ex singulis: In quibus generalibus est doctrina, sicut in singularibus delectatio illud enim est mentis, hoc sensus. ideoque magis delectat Plinius, Aristoteles magis docet. Alienum est ab instituto hoc ingenium nugax, inepte coniectan S, item contentiosum , ut rationem ad omnia euidentem atquin inuincibilem efflagitet quae non potest ubique exhiberi ir, sed conuenit unumquemque contentum esse ea verili militudine , qua humanum ingenium integrum, hoc est, non assectione ac partibus imbutum, non contentionis, sed veritatis auidum,facile acquiescat. Institutor &haec& omnem de natura. commentationem ad mores excolendos referat,vi animos ad virtutem fingat, pietatis respectum,&curam instillet pectoribus: quarum rerum magnam occasionem, & uberrimam copia naturae contemplatio omnis praebebit Sic videntur voluisse sua tradere Seneca.& Plurarchus,interim etiam Plinius Secundus. In praeceptis primae philosophiae ambages sunt uaedam obeundae, progrediendum aliquo usque, inde eo

em reuertendum , unde veneras: aba ad b, rurium a b ad a: propterea quod in hisce rebus indagandis non ducimus mentem nostram via rerum, sed via sensuum, quae hos habet meandros. Itaque elaborandum s emper,ut priora sint si pliciora,& magis rudia,id est, sensui magis expolita, & cognita. Ea vero expolientur paulatim,& ad centuram mentis venietur, postquam sensu usus fueris, quantum oportet. Vocabula non sunt in natura satis apta , quandoquidem' populus a quo manat sermonis copia, rerum talentiam, nais turam, vim non capit, unde vera & maxime propria appellationum ratio deberet pro fici lci: sed tamen a vulgi contaretudine recedere nos in totum non conuenit, aut certe si quid exactius tentamus eloqui, receptus est usus declarandus , ne alios fallamus. Disputationes hic& studiorum quieta collatio potius, quam altercatio, non iam ad victoriam pertinebunt&oloriam quod permittebatur pueris, sed ad verum intuendum,

quod est pretium operae amplissimum: ut sit quaedam ouasi malitia ad eam asserendana:ergo asteria,comitiuo sunt po-

357쪽

nenda arma,& ubi illa procul emicuerit,hastae sunt imperatrici sum nutiendae. N oli contra verum ingeniosus, aut doctus existimari, non tu illi tenebras offundes, sed luscioso ac infirmo humano ingenio saepe alieno, saepe etiam tuo ipsius noli veritatis vitio, sed nostro. itaque reclam semper viam in his tenete quantum quisque iudicio integro assequetur quae vobis sic incedentibus transuersa sese obtulerint,id est, quae dubia ex ipsa re nascentur, dissoluite : nolite autem latam & regiam viam eg i,ac in deuiis tramitibus Impedimenta, atque offendi cui quaerere,quae in media via opponatis,hoc est,aciem mentis per totam naturam peregrinatum mittere,ut undecunque conuertat, quo veritatis lucem& vobis,&aliis obstruatis. Se uocet quandoque philosophus

seipsum a condiscipulorum colloquiis,ut solus ipse,ac quietus, quae audierit, quaeque legerit, recognoscat contem pletur, clarius tum videbit singula,& iudicabit acrius: plurimum ea res tum intelligentiai tum iudicio consert.Chrysippus Stoicus solitus erat dicere: Si inter plurimos me exercerem, nunquam philosopharer. Exercitationes corporis aliquanto robustiores conceden Exercitatur, nempe robustioribus iam & magis confirmatis, deam tiones. bulationes intentiores, aut longiores,cursus,saltus, iactus, Iucta, modo scholastice, non militariter, nempe ad reparationem virium, ut valetudo sit in iuuenili corpore firmior, Sipli alacriores, ne ingenium grauitate valetudinis opprimatur. Eget etiam disciplina haec crebris animorum resectionibus, quae subtilitate, ae difficultate sui vehementer ingenia defatigat: sed eiusmodi recreationes praetereas, quae de corporum relaxationibus obueniunt: ex superioribus repetentur studiis,lectione poetarum,cosmographorum, historicorum liue naturae, siue rerum gestarum.

Post expositam naturae pici uram, & intimum eius artifi- Deratice

etiam, tum essentias rerum : studi lim sequetur instrumenti inuenienprobabilitatis, seu de ratione' inueniendi argumenta, con- di argu tinuo mox de ratione dicendi. Sic enim optime haec intelli- menta. gentur, nec antea possent propter inscitiam earum rerum, quae in eiusmodi obseruationibus tractari est necesse , quae quum ex aliis artibus,tum ex medio vitae usu depromuntur. Sed neque debent diutius differri, quoniam alia maxima & persectissima studia hisce instrumentis adiuuantur.

358쪽

313 DE TRADENDIS DISCI P.

Argumentorum inuentio pars est dialecticae una ex duabus, altera est enim, quam supra de iudicio posuimus, seu veri cesura. Separauimus tamen tradendi loco quoniam sic interest discentium. utraque ars& dialectica& rhetorica rixosa ex se est,ad contentionem ac pervicaciam procliuis,ideo rigo-1ON contentiolo ingenio neganda. item suspicaci in peius: Omina enim ill huc detorqvcbit. Affert etiam utraque ars malitiae plurimum, idcirco nec malitiosum ingenium ,&ad fraudem faciendam paratum instru lis conueniet. Sed nec malo viro tradendae nempe seditio G ,venali, iracundo , vl- tionis auido: fierent huic gladius in manu iurentis, sicut estra prouerbio.Quin etiam cuicunque credentur, modice sunt& exiguo tempore degustandae potius,quam ebibendae: reddunt enim spinosos, rixolos,fraudulentos,Nam quod dic ut vitio ad euenire male utentium,sit sane ita, sed multi oblata occatrone in vitium labuntur.

praeee. . F ς undissi iniu hic praeceptorem requirimus,& quod maritie qua g/β cuto ingenio,iudicio integro, & sano , versali,. tum an Omni genere disciplinarum atque eruditionis, quin ν. Vitiorum animaduersortiti ubtilis,&acer. Quod Ciceroni vehementer profuisse testatur ipse idem in Bruto , quum ait se Miloni Rhodio operam dedisse, homini in notandis, animaduertendisq; vitiis,& in instituendo,docendoque prudentissinio.Nihil est scilicet perinde difficile, ute orationis lapsus,& flagitia animaduertere primum, hanc velut indica Te digito, tum exprimere, postremo corrigere. Deest interim aliquid,& te desiderare intellisis nec promptum sit tamen explicare, quid illud sit:vide L Gellio,& aliis quibusdam oratoribus Cicero scribit. Ad in uestigationem proba-hilitatis enarrabit doctor Ciceronis topica , additis com- Cey x riis Boethi,aut quod malim, Rodo lphi Agricolae dialecticam, voluminibus tribus facundissim ξ,& in eniosissennae expolitam. Ciceronem vero,& Boethum discipulus per se non semel leget,cui M. Tullio totam pene artem hanc debemus quae ab Aristotele quidem reperta, rudis adhuc est ostensa, nec utentibus satis habilis. Leget item per se Quintiliani librum quintum nec non Ciceronis duo de inuentione volumina. quod opus excidiste: tibi dicit iuueni: adiunoet Victorini cometarios. Aristotelis octo libros topicos attere,ut omnia illius philosophi,iterv atq; iteru euoluet, no ta

359쪽

ad expoliendum, aptandumque instrumentum hoe credibilium,quam ut sententias,& praecepta Variarum rerum, quae

in opus illud sunt cogesta, annotet , de ad manum habeat, ubi res poscet. Magister velut diligens apicula per omnia disciplinarum viridaria circumuolitans undique decerpet discipulo tuo , & colliget obseruationis huius exempla : sed

in rebus vitae magnam copiam oratores suggerent , &poetae tragici, qui sunt omnis generis argumentis resertissimi. mTractatio erit primam,ut ea Quae audierunt, magistro Exercita- reposcente, reddant additis vel eisdem, vel nonnunquam a-tio.

liis pro ipsorum captu exemplis. Hinc examinatio quemadmodum magni & praestantes ingenio viri credibilia sua inuenerunt,quis lithorum locorum in illis usus,& quam co- ueniens. Tum propositis simplicibus rebus, quae in illis sit argumentorum in omnem partem materia,& quali farrago per sedes rationum:vt homine signato, aut philosopho . aut principe,aut republica,idem in comparatione fiet duorum, aut plurium:visi quis philosophum& sutorem conserat inter 1e .Haec ubi diligenter trita erunt,& percognita, sumpto iusto,& quasi legitimo themate,ad partem utranque excogitabuntur argumenta, quorum momenta vel separatim expendentur, vel ex collatione.

Huic dicendi succedit ratio,quam a bonis,& sapientibus Dieεdi raviris repudiari,aut negligi minime conuenit; quandoquide ito non efficacissima est, ac potentissima, & in omnes vit* p rxς sperneda. necessaria.Nam in homine ius, ac imperium summum est penes voluntatem, ratio& iudicium velut consultores sunt illi attributi,affectus autem ut faces. Atqui S aflectus animi

sermonis scintillis accenduntur.& ratio Incitatur, ac mouetur quo fit,ut sermo In toto hominis regno ingentes vires

obtineat, ac subinde ostendat. Nec immerito Euripides vocat facundia: & per sermonem amplissimas opes, potentiam,regnum quoq, assecutos esse nonnullos costat: ut Pisistratum,& Periclem. At dicunt: Prolapsi sunt mores in deterius,idcirco non sunt hominibus ea committenda,quibus in perniciem aliorum uterentur. Equide quibus ingeniis credendam esse facultate hac censerem,paulo antea exposui,& quantum mihi de ea sumendu videretur.Sed certe quo sunt corruptiores animi hominum, eo ars haec accura-

360쪽

31o DE TRADENDIs DISCI P.

tius deberet a prudentibus & probis viris suscipi , quae in

animos no stros dominatur tantopere, ut illos a flagitiis&sceleribus ad curam aliquam virtutis traducerent. Necessitas vel ex eo ostenditur, quod nulla omnino vitae ratio atq; actio carere potest sermone, publica, priuata, domi, foris, cum amico, cum inimico, cum hoste, cum maiore .cum minore, cum pari. Is est maximorum , & bonorum , & malorum causa. Quantum ergo est uti sermone decenti,& consentaneo personis, rebus, locis, temporibus, ne quid exeat peruerse, pueriliter,indecore Θ Ne u enim alio est totaliaeetractatio conuertenda, non ad inane verborum studium , ut ea compta sint,atque i plendida . ut concinna, suauique structura coagmentata : sed neque dicamus putide, inepte, ac viminime dici conueniat ut appareat artem hanc potissimam

esse prudentiae portionem. Ouom, u propter sic meo quidem iudicio tradetur, ut primudo trade omnium Liui orationis sinis procul spectemus:tum ad ea da rheto peruenien umqua: Instrumenta: quae via. Exempli gratia. iici. Finis est docere, persuadere, mouere. Instrumenta sunt verba simplicia,composita, dc eorum sensa, quae omnia per singulas ipsorum qualitates aperienda sunt,& examinanda. Tum quemadmodum operi applicanda sint instrumenta videbitamus: id est, quae cui fini,& quemadmodum .Hinc speciatim de docendo,&eius partibus,de persuadendo, de mouendo,&eorum formis .Habebitur ratio dicentis, audietis,loci, tem poris, negotii. lam quq instrumenta quibus rebus sunt apta, ad hunc pnem,hoc loco ,hoc tempore, hoc dicente, hoc audiente. De quibus nisi ego fallor, perturbate, confuseque est olim a maioribus nostris praeceptu, minimeq; ad usum congruenter. Possunt tamen a sedulo institutore multa ex illia colligi, nem pe ex Ciceronis libris Rhetoricis, Quintiliani institutionibus oratoriis,ex Hermogene, libro potissimum quinto, qui est de dictionia sorinis,& Hermogenis pene in terprete Georgio Trapezuntio. De sormis item multa praeacipit Demetrius Phaleraeus in libr. Π ι ερμην vas, D Aristidea Πυ λασιοι κῶ λ ι s. Nam est eiusde ars Rhetorica de sermo

ne simplici, ut Aplinis Cadaraei. Dionysius Halicarnasi,ua praecepta quaedam aggressus est tradere de orationum siue argumentorum generibus, ut de panegyricis, epithalam iis, epitaphiis,& eiusmodi. Tum Latinos sumet in manus, Martiani

SEARCH

MENU NAVIGATION