Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

381쪽

nee existimationem sui aut quaestum anteponat ei, quI-illius manum atque operam tanquam ad asylum quoddam ex grauissimo periculo confugit. Id vero est boni viri de Christiani. Nam liquem per ignorantiam aut pervicaciam inflexibilem occiderat, quomodo deinceps id damni sarciet 3

Quoniam &quam exactam est Deo redditurus rationem Siquid ab uno theologo erratum sit, ab alio corrigitur: si a iureconsulto, succurritur aequitate iudicis, restitutione in integrum,denique fit pncuniae iactura. mi Ad vero a medico, quis corrigeti Hon 'i extincto quis adseret remedium ivt magis mirer inueniri tam multos,qui adeo periculosum munus sui cipere,ac profiteri non dubitent: sed nimirum plerique eorum prius in professionem inciderunt, quam intelligerent quantum id euet o uod susciperent. Id vero tantum est,ut quidam ad reliquas Ooni medici virtutes etiam felicitatem adiungendam ducerent,& vota esse facienda censerent,ut postquam rite artis praeceptis esset medicus persunctus, res cederet prospere: ea est in natura nostra imbecillitas, in morbis impetus & pervicacia,in medicamentis infirmum ac lentum s ubsidium, in ingeniis hominum ignorantia.Contra quos hostes armatos semper, ac in In niciem sua ra caput incumbentes, quibus existimamus esse viribus pugnandum, ne nos opprimant λMagister principio enarrabit facillima&breuia, quae au o sditores ediscant .aphori mos puta nippocratis, aut Galeni Ἀ-a ' artem. Habent autho res hos principes, Hippocratem quasi F

sontem, S parentem omnium, hinc interpretem elux Gale ' Πη 'num, Paulum Aeginetam, Largum Scribonianum, Celsum, Serenu, Psellum, Nicandrum, tu Arabes, Avicenna, Rasim, Abenroen, Me suen. Ex priscis scriptoribus artem veterinariam nuperrime Ioannes Ruellius composuit,& Latinam secit. De hoc professorum ordine nihil equidem pronuntiabo, quod non sunt a me ea cura,atque attentione lecti, nec ita in medicorum illa velut adyta penetraui, iudicium de eis facere ut possim : hoc vero illorum esto qui feliciter sunt in ea disciplina versati. Ratio tamen tradendae artis medicae, quantu quidetplea sicquor, haec est , ut primu expolitae sint nobis ac perspecti partes omnes humani corporis, quς cui que vires, quae cuique natura, quae inter eas proportio, &

382쪽

TRADENDIS DISCI P.

3 2 DE quasi harmonia. Hinc de iis morbis, qui uniuersum homἴ-nem infestanti de iis, qui certam unam ledem non habent: de iis, qui certam : quae cui utque illorum origo, sedes, auctus, Iroὀressus,effectio,opus, reliquiς, vestigia: Cuiusmodi qua-itatis, ac virium res aduersus morbum illum affecto corpori prodesset, quae cohiberet, ne inualesceret, quae penitus depelleret tum disquirendum, quae nam sit ea res in natura: si non sit talem inuenire, quaerenda est proxima: & quod in ea deest,alia supplendum eius facul is, qua prior caret. In his considerantur vires formae uni rsae, tum si quid a locis vel temporibus accessit facultati agendi, aut decet sit: ut herbae in Italia,vel in Flandria natae,in et state aut vere, loco mediterraneo, maritimo, arido,uliginoib:& declarandum quo pacto applicabitur, ubi exit opus .iniod si multis & variis ex

rebus medicamentum ,ivi saepe fit, componatur, ostendenda est cuiusque vis M. causa contemperationis: cur hoc illi adiungitur, atque admiscetur: quid in eo vel iuuat, & supplet, vel co rrigit, vel cohibet,vel excitat. Disputationes erui, quomodo uniuersales canones in experimentum singulorum operum deriventur: ne curet mihi scrutari eatae quibus dubium est etiamnum, an sint: illa contemplentur potius, quae esse constat, quae sunt permulta,&vel longissimum possent aeuum occupare: ne distineantur inani quadam inuestigatione ad nugas, & altercantium cauilla , inter quae niagna sit temporis iactura optimis & necessariis in rebus consumendi. Exercitia huius artis erunt trifaria: Primum in agnitione artis me eorum omnium Versabitur quae pro medicamentis eonlue dicae trita uerunt Usurpari,so stitiorum, pigmentorum, lapidum,gem

Disputa

tiones.

Exercitia sera3 amarum, stirpium, animantium, & eorum, quae sunt in eis. O uia vero praecipua: ad medicamenta omnia vires insunt in stirpibus, eos contemplabitur non semet,aut simpli, citer, sed ex varietate temporis ac loci, vere,aestate, autumno, hyeme, oriente sole, occidente, meridie,caeso nubilo,turbato, sudo, sicco, sereno,in agris, in hortis, in sylvis in montiis bus, locis mediterraneis, maritimis,aridis, humidis: magnas enim varietates ex his omnibus stirpes recipiunt, radice .foliis,fioribus vel contractis, vel expansis, Nel alio atque alio colore insectis, ut iam non eosdem dicas autumno, qui sint bye

383쪽

byeme, non sicco, & sereno caelo, qui humido, & in aliis ad

eundem modum. Nec solum varietates hae faciem mutant,

sed vires quoq; & ingenium: quin ipsam eandem herbam &na icentem, ac pullulantem conliderari conuenit, & grandescentem,& adultam, & senestentem: nec minus quae ex his

apud pharmacopolia conflantur, spectabit. Sectione humani corporis quam ἀνατρμιαν vocant, frequente S, attentique dispicient, unde venae, nerui,ossa nascantur, quo pertineant,& qua : quae sit eorun in agnitudo, quis usus in vivente, qui inter illa concentus. S indum exerciti uerit, ut aegros cum veterano aliquo medico adeant , dc observent diligenter, quemadmodum is praecepta artis operi accommodat. Tertium vero, quum iidem ipsum soli manum iam admouebutoperi , quoa bene vertat. Et sicut in frugibus quasdam non consumimus,sod reseruamus ad semen, ata in medicis erunt plerique omnes: quos in executione professionis, & in curandis corporibus ponere, quod reliquum est aetatis, conueniet. Erunt autem nonnulli, qui operatione aliis relicta,

ipsi in artis conte platione, & tanquam illius mysteriis subsistent. Hi erunt homines qui vel tuopte ingenio a commerciis abhorrebunt hominum,uel qui sustinere non poterunt fastidia morborum, aut qui impares erunt labori concursandi,aut tenerioris frontis. quam ut perferri possint tam multa quae medicas videndo sunt atq; audiendo deuoranda: deniq. quibus natura medicae artis deerit, quam primam in medico deliderari superius o stendi. Sed hi tamen erunt, uibus ad eam naturae conditionem acumen ingenii & iudicii vigor sit adiunctus,varia quoque & late dissula doctrina,ex qua impensus quida erga studia amor naicitur, ut no facile ab inspiciendis sese rebus emtilumetis vllis sinant auocari. Hi velut antistites quidam artis 1 plis adytis & mysteriis

versabuntur perpetu A: docebunt alios, scribent. cosulentur,

respicient subinde ad linguas,ad philosophiam, ad omne genus scriptorum liberius. Nam illos qui artem in usum generis humani conuertunt, ubi primum sese publicis utilit tibiis dedicarunt, & quali conlecrarunt, nolim amplius ad alias ullas di lciplinas, aut artes diuertere,est enim in hac vn satis superq; quod agat, vel vita uniuersa, quamlibet diuturna ac longa. itaq . non ferant eum, qui ad opem hominibua

384쪽

3 ι DE TRADENDIS DI fCi P.

serendam accersitur, Ciceronem, aut Demosthenem , Ver- ilium, aut Homerulectitare : multo iminus autho res aspicere artis grammaticae: sed nec historicos, aut etiam philosophos, nisi si qui adiumenti aliquid adfrre possint iis, qui

salutem tuam ipsius curae commiserunt.Didicisse haec oportet prius,certe hic non addiscere: disciplinis omnibus atque exercitiis literarum aeternum vale dicet,in bac unam antentus & incumbens prorsus. Facilius tulero cuiusuis artis professorem diuersis nonnunquam occiurari, quam huius: quae adeo longa, varia, obscura est, viae d. quamlibet felix ingenium cunctum sit ei percipiendae , aut rite exercendae par: quanto minus ingenii portio aliqua. Hi tamen experimenta sua monimentis literarum ad usum posteritatis cosignabunt. Sciatque naedicus, quicquid temporis huius unius studio subtraxerit, tantum 1 urripere ac furari sanatati suorum

aegrotantium.

Aggressis bonis auibus experimenta artis, nihil potius Uς ς habebit, aut charius . quam humanum corpus. Qui Dcirca ςςR λψμ' eip rimenta priina, quae lunt plenissima periculi, non su- 'φφλςy met in humano corpore: nec in dolio si glina aut picabitur: quod est in Prouerbio , sed in re vili, nempe in mutis animantibus. iod si necesse est in homine fieri, ne sint saltem tenera, di delicata corpora , quae in urias medicamentorum non sustinent: sed ea, quae violentia fomentia Ticit fortassis, ac commouet, non extinguit: ut iit, quod veteres soliti erant dicere, periculum in Care. lam vero Ingressus ad arerum visendum medicus, quo habitu erit, quo cultu, qua diligentia & sermone utetur, perscripta lunt omnia, quum ab aliis medicis, tum ab Hippocrate oo breuiter, ac prudenter compraehensa. Sed ego tamen nonnulla more meo explicatius ponam. Primum est omnium,ut curet se medicus. ne graui fit ipse valetudine,neu pallens,& Ore ipso morbum situm oculis obiiciens obuiorum: ne allud protinus de sacro Euangelio audiat, Medice cura te iple. Q uam spem de eo medico aeger concipiet, cuius artem in illo ipio vidcinihil proficere Tum ob aegrotorum fastidia vestiatur nitide magis, quam splendide. in ipso aegro statim primo aspectu considerabit habitum,& constitutionem corporIs, octa- tem, animum. QSaeret de valetudine superioris temporis,

385쪽

de moribus,& consuetudine illius: haec omnia humane. atq; affabiliter: tum audiet patienter, nec hariolandi gloriam captabit, ut diuinet quaecunque circa illum contigerunt. Graues patiuntur casus, qui ita se huic inanissimae aurulae conia credunt , & valetudines languentium affligunt, ipsos etiam non raro perimunt, dum medendi arte non contenti, diuinationem quoque gestiunt ostentare. Neque vero quaecunque ab assidentibus mulierculis audierit, pro ex ploratis,co- pertisque accipiet. ipse iudicium suum velut condimentum

asperget. Admoneri iboni consulet, imo habebit etiam

gratiam. Aequitatem animi obtineat in censendo , ne quo se sinat affectu abripi. Praeclare secum actum sentiet, si in illa ipsa moderatione sui nanciscatur.quod cupit, nedum ut

commotus,ac perturbatus necessaria possit rite exequi .Cogitet bonus, & sapiens medicus, se velut salutare quoddam

numen in terris versari:vt diuos imitetur integritate morti, & opum contemptu. Castas manus, castos oculos ab omni impudicitia conteruet: sed nec quatum ex opera rediturum est in loculos curiose repetet. Equidem vehementer admiror esse permultos medicos ad lucrum attentos, quum nulli

magis intelligant, & experiantur quotidie, quanta sit vitae breuitas, quam fugax, quam incerta, quam leues causae valentissimos homines absumant, ac pr6inde quam parum prosint diuitiae, quarum exiguus est adeo usus,& breuis.

a id ergo de illis dicam , qui auiditate lucri morbos differunt Z quo nihil cogitari potest inhumanius. Non priuatim videntur isti admonendi, sed publica seueritate puniendi, haud aliter quam conuicti facinorum capitalium. Cur in eum animaduertitur, qui hominem liberum cecidit, istis vero impune est morbos cum certo valetudinis exitio proserre 3 Si vel morbi ratio , vel infirmi ingenium ab alloquio abhorret, paucis verbis rem transiget, & maxime sobriis:sinferant sermonem, facunde aliquid narrabit, lepide, accommodate ad captum audientium ad aegrum,& eos oui adsunt sine scurrilitate exhilarandos. Tentabit initio , an poteritaegrum suum curare victus ratione , hoc est diaeta: sin res poscat, addet medicamenta, sed simplicia:sin maior si morbi vis ,& varia, ad commistionem transibit. Si res exigat,

ut ad capiendum consilium,alii sint acciendi medici, propo-

386쪽

s s DE TRADENDIS DISCI P.

net sibi ante oculos non existimationem sui, non quaestum, quae duo quanti sunt, si cum hominis salute conserantur3 sed id quod ei expedit, qui ad fidem suam cofugit: ut in eum patrio quodam esse afiectu necesse sit, si viri boni ossicio velit defungi.An est aliquid, quod magis nos ad beneuolentiam ct benefaciendum adducat, quam fiducia nostri QSapro-yper eo veniet animo ad deliberationem, ut in sententiam melius monentis paratus sit coccdere audiente ipso, de quo agitur, non disserent, nec aliis pra entibus contendent: is illa enim dissentione opistionum, qui iudi care ipsi nesciunt, nec possunt statuere, cui se parti potissimum applicent: inde nascitur desperatio quaedam sui,& artis totius odiu, quam habent pro

incerta.

LIBRI QUARTI DE TRA-

387쪽

1O ANNIS LV -

VALENTINI,

De tradendis disciplinis, sue de donina Christi ana, Liber QuintUS.

ONFECTA est nobis ea via cluet

rerum naturam cotem platur, quaeque hominum corporibus vel alime ta demonstrant,vel antidota aduersus morbos impendentes , aut contra iam incubentes remedia. Nunc alteram illam aggredimur qua tum excoluntur animi,tum sanantur, ut

in hac quoque sit mentis illustratio, ne morbi invadant,atque ubi in ualerint, per rationis inare-rium depultio ac restitutio sanitatis. In vitae negotiis prudentia praesto est nobis,atque auxilio : in rebus diuinis pictas, quae aut sit Deus docet,& quemadmodum nos aduersus illum decet gerere:eamque unam vere ac maxime proprie sayientiam nominarunt:de qua non est hic dicendi locus,curam sibi peculiarem tanta res postulat. . Prudentia vero peritia est accommodandi omnia, quis in Prudelia. ita utimur, locis, teporibus, personis, negotiis. Haec est moderatrix,&clauus in assectionum tepestate, ne hi sua violetia naue totius hominis in breuia,aut scopulos inpingat, vel ι obruat magitudine fluctuum. Duabus autem ex rebus prudentia nascitur,iudicio,atque usu rerum. Iudicium opus est sanum & solidum,interdum quoque viuidum & perspicax. Experimenta rerum vel nostra ipsorum sunt, quae nos agendo cepimus , vel aliena conspecta a nobis, lecta, audita: Alterutrum cui desit, prudens esse non potest. Nam quae 'ad usum reseruntur alique,ea nisi aliquado ipse obeas, qua-

388쪽

3 8 DE TRADENDIS DISCI P.

tuncunque exposita b. beas & percepta,nunquam tamen recte exequeris: quippe quum manum admouebis operi, non multum aberit, quin ta venias nouus, quam qui nihil ρriis de eo ipso cognouerat: haud aliter quam ad pingendum, texendum. luendum, rudis penitus videtur accedere, qui instructus quidem venit praeceptis , scd inexercitatus penitus. Iam exercitatio per se ac usus nisi regatur a iudicio proficiet quidem non nihil, sed manca erit prudentia haec, &sa

penumero in occalione rerum agendarum infirma, de inutilis. Multi enim variarum rerum Lianent experimenta , &complurium cognouerunt mores nationum ac zentium,

sed quia segni,& praepedito iudicio, seu nullo potius parum

admodum prudentiae, ac interdum nihil omnino collegerui. iocirca nec adolescetes,aut imienes prudentes esse queut, qui experimentis carent nec tardi lenes & iudicio de rebus vel hebeti vel prauo. QSapropter lacultatis huius tractatio magna de caula est a nobis post artes' omnes perceptas

. collocata.

Prudvxi Caeterum prudentia: finis 5 tanquam scopus bicςps est..ψῖἰς ' Vna pars eo spectat, quum prudentia ad corporis & affectuum libidinem confert omnia, ut quicquid : iue.iudicii parauit, siue usus rerum ad voluptates, honores, opes, potentia solerter couertat quae est vasticies,& astutia sacris authoribus carnis prudentia nuncupatur, quod iis sit intenta, quae caro concupiicit. Altera pars est, quae ad mentem & suam,&aliorum iuuandam actiones suas omnes,& cogitationes refert, hoc est, ut se,& alios meliores reddat. Et quoniam prior illa, quemadmodum Paulus inquit, stultitia est,de hac altera loquemur.Cui non sunt idonei natura stupidi, aut stolidi, nec inepti,& pueriles coniectores: quandoquidem prudentiae pars optima in coniecturis sita est, quas de rebus sequentibus, e coniunctis&transactis sumimus: vigentis sit quod Prudelia dam diuinationis prudentia, quemadmodum prisca sentendininatio ita declaratur: Bene qui coniecerit , hunc vatem perhibeto optimum. Sed neque leuia ingenia.& sbi indulgentia : non enim per summas est rersi facies volitandum, sed penetranda intima diligentia&assiduitate, quam sibi indicere non su- . stinent ingenia delicata, Minus multo sunt apti scurrae, impostores,dicaculi,ioculares, qui res maximi momenti festiuitate,& argutiis eludunt,magnamque de rebus grauissimis

389쪽

mis consissentium spem ioculari licentia frustratur,& in seriis ineptiunt, nuganturque ut lapienter sit 1llud a veteribus animaduersum,facilius scurram tuturum diuitem, quina bonum patremfamilias. Pertinaces item &contentio si hinc arcendi,uti mox ostendam. Qui eiusmodi iunt ingeniis tanquam ad prudentiam, id est, regendi artem non iacti, A ap- politi, i pii alios non regent, regentur ab iis quos natura ad prudentiam finxit. Iudicium porrJ,ut mod est in prudentia naturale doceri Iudici non potest,eli mari,& ci coli potest: primum lectione eoruauthorum, qui plurimum bono illo valuerunt, Platonis. Aristotelis, Demosthenis,Ciceronis, Senecae, Quintiliani, Plutarchi: ex nostris autem Origenis, Chrysostomi, Hieronymi, Lactantii .Hinc instrumento reri inueniendi, quo pa est,quid in quaque re vel verum sit, vel eius simile, qua ex Obseruatione plurimum lucis accedit animis. Dicendi etiam ars recte percepta magnum ad erre iudicio adiumentum potest, usus etiam, quod est alterum prudentiae membrum, plurimum conseri censendi facultati, ut manus manui. Experimenta nostra accedunt aetate di rerum actibus: a- Experia Iiena ex cognitione prioris memoriae discuntur,quae histo menta. ria nuncupatur. Faque eiscit, ut praeteritis non mimis videamur interfuisse, quam praesentibus, illisque perinde uti posse,ac nostris. Merito lacerdos ille Aegyptius Solone αGraecos qui recordationem priscae memoriae non tenerent,

pueros appellauit. Historiali adbit ex pueris facit senes : sin . absit,ex senibus pueros, quippe quae tellis est temporum, & - lux veritatis,sicut a prudenti sis imis est viris dissimia. Cuius praeterquam quod est iucundissima, incredibilis est non ad . vitam modo, sed ad artes quoque omnes utilitas. Quanto- ,'l'' Iere humanos animos delectet,&reficiat. indicio sunt ani- 'ς .s fabulae,quas etiam cum summa voluptate audimus atten- μψ'tissime, ob id ibium: quod faciem historiae aliquam praesegerunt. Quis vero non aures illico,& animum erigit si narrari audiat insolitum aliquid grande, admirandum, pulchrum,forte, libere factum, dictumve ex iis quorum iustoriae resertissimae sunt. Videre est quosdam, dum legunt, vel audiunt narrationem rerum quampiam etiam saepe falsam immori cupiditati pernoscenai cibum, & potum , & ωmnum obliuisci earumque rerum cupiditates nat prates vin-

390쪽

sio DE T RADENDIS DIS CI PL.

cere,dum ad exitum perueniant. Vtilitas vero , im , et Iam necessitas quotidie deprehenditur in vita.Nemo patrem, nemo maiores suos nostet, nemo ius suum aut alienum vel scire posset, vel obtinere, nemo quam regionem incolat, quomodo illhuc peruenerit, nemini sua posse isto certa esset, &rata nili historiae munere. QSid dicam ad capessendam republicam ,& populi negotia administranda, quantum adierat momentum ξ L. Lucullum Cicero scribit, prosectum Roma rei militaris pene rudem, quum telum iter & nauigationem consumpsisset, partim in pernotando a peritis, partim in rebus gestis legendis,in Aliam venisse, factum Imperatorem tantum , ut Mythrydates rex,post Alexandrum maximus, hunc a se maiorem ducem cognitum , quam quenquam eorum quos legisset, aut vidisset , confiteretur. Alexander Se ius, quod legitur apud Lampridium, in rebus dubiis historiae gnaros solitus erat consulere.

Zenobiam Reginam supra muliebrem prudentiam histo- Tiae peritina, extulit , quam etiam scriptitasse serunt .Quid causae esse credimus,cur philosophi nostri regendis ciuit tibiis , & populis , iam pridem idonei non fuerint , ni liquod historia carerent, prudentiae nutrice Sunt tamen qui veteris memoriae cognitionem inutilem esla sibi per-1uadeant , quod mutata si uniuersa ratio victus , cultus habitandi , gerendi bella , administrandi populos, &ciuitates. inaae opinio quoniam aduersatur sapientum hominum sententiae, magnum sit argumentum , S rationi esse contrariam. Nimirum negare nemo potest omnia illa esse mutata , & mutari quotidie, nempe quae' sunt voluntatis nostrae , atque industriae. Sed illa ta

men nunquam mutantur , quae natura continenturmem

pecausae affectuum animi , eorumque actiones,& affecta, quod est longe conducibilius cognoscere, quam quomodo olim vel aedificabant, vel vestiebant homines antiqui. inuae enim maior est prudentia, quam scire, quibus ex rebus , qui hominum assectus vel concitantur, vel sedantur asterius porro illi quae adserant momenta in republica, quos motus, quemadmodum continendi, sanandi, tollendi, aut contra exagitandi,& conso uendi siue in aliis,sive in nobiipsis ξ quid magis vel rectori ciuitatis,vel cuiuis ciui uim nosse expedit & quidem iucundissime,&genere pru

SEARCH

MENU NAVIGATION