Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

tiani Capellat libru quintum, Rutilii Lupi de figuris, quod

opus e Gorgia vertisse ferunt non Leontino illia, sed alio quodam . iulius Rumnianus,& Rhomanus Aquila de eodeargumento libros reliquerunt posteris. Sulpitius Victor praecepta q uaedam artis conscripsit. Ex his omnibus decer-pet tanquam flosculos vel unde ipla fasciculum, quem iuuenibus suis exhibeat,concinnet,vel quos sparsiim tradat, dum aliquos artis huius praeceptores enarrat. Enarrabit vero si uos velit, primum te aliquod ac breue artis compenium, quale est Martia i Capelliq,aut Philippi Melanchtho - RhetorLnis,uel quatuor Rhetoricorum libros ad Herennium: quos ca ad He

rui Ciceroni assignarunt,equidem quid secuti sint ,haud vi- rennium eo : ex OSintiliano videtur poste colligi a Cornificio esse compositos. Tum QSintiliam libros quinque, nempe tertium, quartum, octauum, nonum, decimum. Oratorem Ciceronis. & Ari stotelis Rhetorica ad Theodecten, opus magni quidem ingenii,ac artis, quod in hoc authore est perpetuum, sed ingentis quoque utilitatis ad sensum, & prudentiam vitae communis. Leget ipse iuuenis priuato suo studio mi intiliani reliquum , Ciceronis partitiones ad filium, de

oratore, & Brutum , Aristotelis vel cuiuscunque alterius ad Alexandrum Rhetorica ,Georgium Trapezuntium. Caeterum quando no habemus iam populum vel Latine loquentem, vel Graece, operosum esset noua in elocutione illarum linguarii praecepta excogitare: vetera sufficient,additis nonnullis ex natura ipsa catholicis, quae in omnes linguas posta sint competere. Adiungetur ratio linguarum, quo pacto in- De ratMuentae,adultae, perditae, quemadmodum cuiusque censeatur ne lingua Vis, natura,copia,elegantia,grauitas, cultus,& aliae sermonis rum. 'qualitates. Praeceptis rhetoricae non nimium adhaerendum

esse Ciceroni placet, vel ob hoc unum, quod nullus sere artis magister ipse eloquens fuerit: quod mihi de instrumento omni dicendum videtur, in quo adornando non perinde elegantia requirenda est,& accurata compositio , quam ut apte usui deseruiat. Sed neque exercitationes in arte dicendi diligentes admodum & crebras probarim : ne anceps instrumentum laedendi voluntatem titillet, occasione oblata : tum procliuitatem ad fraudem & malitiam pariattatametsi initio frequentiores esse velim , quam quum de vario m& multiplici argumento dicent. Primum faciliora qu*

362쪽

31, DE TRADENDIS DISCI P.

dam, & simpliciora, versabunt, quae styli nec AMνουσιν, nec compolitionem magnopere desiuerant. Fabellis, historio Iis,dilatione contractae rationis, contractione dilatae ac fu-sar: quae sunt in scriptoribus percrebra. Tum in aliis docendi ac delectandi sorinis. Hinc in iis quae controuersiam, re quaestionem , & aduersarium habent. Nouissime in motu& concitatione assectionum animi. In quaestionibus Primo loco tractabuntur eae, quae sunt absque ne otio indefinitar, de locis communibus & sententiis oemadmodum Seneca inquit translatitiis, quae nihil habent cum ipsa controuersia implicitum, sed satis apte,& ei applicantur, & alii tran seruntur, tanquam quae de fortuna, de crudelitate, de seculo dicuntur: quod genus sententias Portius Latro supellecti-

Iem vocabat. Fuere olim qui in usum hunc communes locos conscripserint,vt .Hortensius, Protagoras, Prodicus, Trasymachus Chalcedomus: multis exemplis exercedi sunt iuuenes,in suis,& alienis,ut sua explicent aliena intelligant. Sequentur deinde quaestiones cum circunstantiis, quae desinitae nuncupantur.

Contra Nunquam contra Veritatem assuescent dicere, nec pro eae fit,.em materia, quam rhetores infamem nominant: ut contra So-n G dieen ςr Iem pro Bus yride,pro voluptate, cotra aequum,& pium, dum nee ne si quandoque roco secerint, faciant aliquando serio, mite quum praua animi libido ill huc rapiet. Stet tanqua in acie ita inia iis undia omnis pro bono,& pio,contra flagitium, & nefas. Verba, quibus nullus subest sensus, casia prorsum res sunt,& vana quada specie turgida. Imprudentes sensiculos de ridemus:atque aspernamur. Prudentia semota probitate malitia est,& perniciosa fraus . itaq; vera & germana rhetorica

diserta est sapientia, quae a iusto,& pio separari nullo pacto

potest. Neq; vero imitanda sunt nobis, qua fuer ut gentilitati recepta, maledicere, conuitiari, prauissimas sulpiciones iniicere, recta in uertere ex bona causa malam facere, ex mala bonam. Satius est causae detrimentum pati,quam virtutis.

Nec in profanis solum, sed nec in ullo penitus quamlibet sancto,& in culpato viro imitabimur, quae per se sunt mala. Iudiciali genere nihil omnino indigemus,in quo mul uminesse malitiae vel Aristoteles est author, praeterquam quod res ipsa ad satis loquitur. Litigare non satis decet Christianum, quanto minus ea versutia, impost uris, institas, fraude quar

363쪽

quae in illis actionibus imprudentibus, atque etiam inuitis surrepunt. Nam quod mi intilianus ait, quid si impetrari aliter aequum, atque obtaneri non possit Z Q d si togam,

nisi serro, aut veneno, recuperare non possis, utrum fuerit consultius,carere toga, an sic reciperet Vatam sit satius perdere, nedum togam, quam sic conseruare.

Declament iuuenes apud magistros de iis araumentis, Deela quorum aliquis sit dejnceps usus an vita: no Quemadmodum matio. prisco illo seculo de ira ebus dicebant in schola, quae nunquam in vita c5tingerent de quo merito Quintillanus conqueritur. Ad meditandas scribendas'; orationes in quietum locum secedant, unde vox nulla , nullus strepitus exaudiri queat, tum etiam subobscuru, ne quid oculos vel aures percutiens, animi cogitatus interpellet: quod Demosthenem facere consuesse perhibent. Legent ipsi declamationes & suasorias, quas ex oratoribus sui teporis Seneca collegit mendo fas quidem illas,& truncas, nam desunt Graeca non pauca . & Latina sunt deprauatissima, sed erunt nonnunquam adi umento dicentibus: nam plurima in illis sunt& inuenta subtiliter, acuteque,& lepide ac venuste expressa: multaeque

verborum ac sententiarum conformationes, & quasi lumina. Sopatris sopinstar Atam inclis sκτημα νουν extant prolixae

admodum, eas institutor ipse scrutabitur, & ad schola, quae ill hinc videbuntur,deseret. Pronuntiationis habenda ratio, nec in postremis quam promin in dicendo pollere plurimu Demosthenes 1 ensit. ideo iuue- tiatio. Des dicturi co seruent voce diaeta, R exercitatione, sed naturalem vocem, non simulata, & fi etam, ut phonaico sit opus. Singulis hebdomadibus declamatione unam apud cunci um Corre auditori una institutor corriget: con syderabit primum, qua clio de- de re dicatur: hinc suis, quo tempore, ad quos fingatur dice- clamare: tum examinabit verba simplicia,& coniuncta, sentetias, tionis. argumenta, ordine:uniuscuiusq; horum omni uper se qualitatem, hinc quam como de rei de qua dicitur, congruat illo tempore,& loco,& auditore, & dicente. qui pontitur: nec attendet adeo, ut omnia sint exacta, ut argumeta valida, de In uincibilia, quam ne inepta : quonia quidem nihil est in arte hac indecoro turpius, nec immerito dicitur caput esse, decere

quod facias. Videtis quo ingenio,quo usu, quata prudentia,&attentione ad corrigedum sit opus: quare difficillima hos

364쪽

DE TRADENDIS DI SCI P.

est magistri munus, sed& ipsi tantum & scholae longe fructuosissimum. N am ex correctione una plus eruditionis Aiudicii refert auditor, quam ex praelectionibus atque enarrationibus permultis. Ergo eam ad rem & frequentes,& in- tetis animis interlint, nec sine pugillaribus,ut capita,& summas rerum excipiant, qua actutum in cubiculis luis distusus exponant, literisque & memoriae imprimant, ac insculpant, ut monstratum Iemel periculum in perpetuum vitetur. Sc lanxq, iuuenes propter copic & varietatem malo

Tum, quibus undique,& lubinde in est amur, maioris esse iudicii ac operae deuitarenista, quam tenere bona. Veruenimuero quando loqui naturale est. lermo autem quicunque artis,si ne qua naicimur, & finxit alioqui homine naturam iret inimicum, quoniam rudem prorium, S artium omnium

De imi expertem, imitationis indigemus. Imitatio porro efficii rationς- est rei alicuius ad exemplar propositum: quocirca propO nenda iunt,quae iuuet expressisse, optima scilicet, non sim liciter, sed iuxta praesentes vires : sapienterq; a Marco Fa-io praecipitur, ne mirio pueri ad magistri aemulationem conentur assurgere, ne destituantur virisus: sed quod illis erit facilius, ac promptius, aliquem de condiscipulis doctiorem exprimant, quo in nisi paulatim se ad magistrum exprimendum eri 2ant: quod consilium agricolas in maritandis vitibus videmus sequi. Et quemadm odum in homine, sic in oratione quoque imitatio ut similitudo quaedam e corpore atque animo spectatur. In oratione verba & compositio sunt pro corpore lententiae vero, argumenta dispositio,atque illa ceu Ceconomia pro spiritu ac mente. Filius non tam dicitur patri similis, si lineamenta, si figuram & formam reserat, quam si mores, ingenium,sermonem, incessum, motum

S illam quasi vitam, quae ex interiore animae sede loras, per Non imi actiones emicat,& se nobis ostendit. Si inueniri pollet ali- andu ν- quis, qui unus omnia haberet optima, Deo simillimus ac Du proximus, vel potius Deus ipse, is esset lane imitandus solus, sed nullus est ab omni parte tam felix : quapropter recte Seneca,Non est unus, quan uis prccipuus sit, imitandus: quia nunquam par fit imitator authori : naec natura est rei lem per citra veritatem, S minor est similitudo:& quo plura exempla ostensa sunt, hoc plus eloquentia proficitur. Eadem est Quintiliani sententia, qui non qui maxime imitandums

365쪽

tandus , eum solum imitandum ceniet. Sunt qui ex omni Cicero bus Ciceronem unum deligant, quem effingant solum Ha . bet quidem optima Cicero, sed nec Omnia, nec solus. Quum delectat, quum docet. admirabilis est pra ter caeteros an colligendis argumentis acutus, in deuinciendis & iacendis non perinde dexter & validus. Deficitur Interdum viribus propter susum illud,& Asianum dicendi genus, quod est in eo a

quibusdam magnis ingeniis notatum Canto, Bruto, Attico, Tacito, intiliano ui eum pondere ait pugnare, ut Demosthenem viribus. V uanquam isti noua imitatores non tam animum orationis ad exprimendum contemplantur, quam exteriorem verborum. ac styli iaciem. Sed neque ad

hanc imitandam quiuis est iacius mamco, qui ad imitationem hanc caloris, & virium non satis affert, nillil est trigidius Nacet enim tota oratio, motu & vita caret: qualis est ioviniani Potani. Vtilis est amitatio verborum Ciceronis , dctuta. dictionis vero non item .hanc enim si quis no assequatur, in Icrmonem quendam degenerabit redundatem,enervem,Vulεarem .ac plebeium, cui vicinus admodum est M.

Tullius: a qua tamen utilitate vindicat ipse se,& asterit admirabit i dignitate orationi addita ex scietia & cognitione multarum & maximarum rerum, tum concinnis,& venustis numeris,aptiis imis, dc naturalibus metaphoris, contrapositis,

periodis,gratia quadam inexplicabili iac prope inimitabili. Sed certe non si Cicero optimus est, atque eminentissimus, alii protinus mali .aut i pernendi. Non est unus eloquentiae vultus, inquit Tacitus, nec statim deterius est, quod diuersum est. Cicero Ipse in Bruto multos oratores in diuersissimo dicendi genere summos tamen ponat:cuius rei si no alii, Cicero utique R Demosthenes exemplo esse posIunt. QSa- ω . ob rem acute inspici oportet . quibus tandem rebus apposi 'η ςΠΤ

tum sit iuuenis ingenium quod in omni vitae institutione fa UVς urciendum csse sapientes consulunt, ut eo se quisque appli ςQS Rς0cet,quo naturae nutu quodam tertur, si modo in finitimum 'μ' virtuti vitium non propendit: ut ad Cicero nem, si copiam diligit: ad Demosthenem de Atticos, si parsimoniarn verborum: ad Sallustium , si astrictam breuitatem, S penu Laconismum: qua breuitate, ut Q uintilianus testatur, nihil apud aures vacuas atque eruditas potest este persectius: ita siet ut in ea re si non summus, certe neutiquam euadat con-

366쪽

DE TRADENDIS DISCI P.

cipui.

temnendus: nam in omnibus, aut etiam pluribus fastigium, vel proxima fastigio tenere loca, optandum est magis, quam sperandum. Porro quibus quisque sit rebus appotitus, cognoscetur ex delectatione, qua de coformitate & congruentia quadam oritur obiecti & facultatis faciet etiam sui periculum, quod in annis quidem rudibus magister spectabit,& arbitrabitur: postea vero quam magis profecerit, idem ipse. Quod si ingenium ad vitium vergat,ut copia ad exuberantem redundantiam, parsimonia se riditatem, nerui ad

maciem deformem, tum vero diuerii generis imitatione ad

rectum & sanum trabitum deflectitur. Prudeter mi intilianus institutoris munus vult esse adiuuare, quae in quoq; discipulorum inuenerit bona, dc quantum fieri potest,adiicere quc desunt,& emendare quaedam, S mutare.

Idem magister qui sint in quaque virtute praecipui,signabit: ut ad termonem familiarem Caelar primas partes feret,&. Ciceronis Epistolae: non quin Cicero cuiuis lit electione verbora, ne quid aliud dicam, par, sed fusa illa phrasis quotidiano sermoni non satis conuenit. Commentarii ab Hirtio additi vel Oppio, plane sunt alii quam Cς laris, minus dia

puritatis tu maiestatis habent: ut Caelarianos a principe scriptos appareat, alteros a priuato. Ad comitatem Plinius Caecilius, de Politianus. Ad historiam fusam Liuius. Ad consilia explicanda, Tacitus, ad comentarium historiae Suetonius,& Florus. Ad praecepta artium, in rebus,in ordine, ac cuncta methodo, Aristoteles .in verbis, & dictione Quintilianus,&Rodolphus Agricola. Ad paraphrases Themistius, & Eraiamus. Ad carmen Heroicum Homerus & Virgilius. Ad lyricum Pindarus, Horati v q. Ad Tragoediam Euripides , dc Seneca. Ad Comoediam Aristophanes , & Terentius. Ad vertendum proprie Theodorus Gaza. Politianus opus facit

suunt: nec Erasmus caret gratia. etiam ad verbum transferens. Sed exemplum vertendi fuerit Ciceronis de uniuersitate liber, quae est pars Timaei Platonici. Ad gratiam Dialogorum Plato tu Cicero. Ad astutam ratione capiendi aduersarii Socraticae inductiones, modo astrictiores sint, quam ut eas Plato persequitur. Ad efficacem rationem argumentandi Aristoteles: ad ciuilem Ciceronis dialogi , Sc Lactanxius . id hortari ad mores probos, bonus Cicero : dehortari ab improbis, Seneca. Habet idem sentencias concinna S,arguIasi

367쪽

gutas, breues, quas iaculatur tanquam spicula amentata. Ad praecipiendum de moribus breuiter& comentarii vice Plutarchus. Ad conciones in populo non perinde erudiro Ci- cero. Ad scholam Quintiliani declamationes, liue cuiuscuq; sint, illius certe seculi. Ad attentam, aut eruditam coronam Demosthenis oratio nes : item Liuii quae sparsae sunt in historia. Ad suauitatem& numeros Isocrates: nam altiores habet Plato, quem inter profana & versum fluere Aristoteles ait. Dicaearchus aute Peripateticus totum scribendi genus tanquam 3raue.& mole linia repraehedit. Ex his omnibus quod operi tuo conducat decerpet:& rationem sequetur picto ru, qui ex agrorum, & campi aspectu amCeni ssima quaeque in opus suum transserui. Nec immerito a Cicerone ipso Zeuetis Heracleotes laudatur, qui Crotoniatis Helena picturus

ex multis mulieribus formosissimis delegit, quod in quaque vidisset pulcherrimum. Ingenio est ad bene imitandii opus

acuto,&iudicio acri: adde etia naturali quadam, & occulta dexteritate. Itaq; recta bonarum rerum imitatio bonitatem ingenii arguit. Nam quidam ea sunt vel tarditate iudicii, vel his in rebus absurditate naturae,ut eodem orationis stylo omnem se stylum reser re arbitrentur sicut uno aliquo suo gestu, quemcunque alium,& eodem digitorum pultu concentum omnem. Sunt qui iuxta sententiam Senecae, vitia sua &intelligat,& ament: tantus est in omnibus studiis error, maxime in eloquentia , cuius regula incerta est. Institutor id animaduertet: quod ii iuuenis inepte, quae imitada sibi proposuit,effingat, ab imitatione eum ad suam i psius naturam 1equendam traducet, ut sit suus, qui alienus non potest. Initio quidem, licut antea monui facillima exprimet, atq; adeo concedam illi, ut quς reddere non poterat ab exemplari ipso in suum opus transferat, modo ne illum sugiat non id elle imitari, seu suppilare: in quo errore plurimi versantur: paulatim autem vere imitabitur, id est, ad exemplar effinget, quae volet: non de exemplari celones surripiet, quos in opere suo consuat.

Propolyco autem ante oculos exemplari attentissime ae- mi momulator contempletur, ac con deret, qua tandem arte, ac do imi

ratione ab authore id putet consectum, ut limili artificio & tandum. ipse quod animo destinarit, perficiat. Ars enim N opificium, quantum fieri quidem possit,idem p rq standum est,&

368쪽

3is DE TRADENDIS DISCI P.

quodam modo surripiendum, non materia eadem,vel opus idem. Velut si quis exempli causa gratias alicui acturus eadem dicat, quae Cicero Senatui, quae populo Romano, vel, quae Ausonius Gratiano A ugusto, furari hoc quidem certe esset. Imitari autem fuerit,si conlyderet, quid author in orationis exordio velit efficere, quid secunda parte, quid tertia,& sic deinceps: quae primo dicit loco, quae aliis sequentibus,

quibus sententiis in quaque re utatur, quibus argumentis,&quibus ex locis petitis, quomodo coumat; s,& conexis, quas similitudines inducat, quae usurpet e pla, quos animi affectus attingat, ubi, quomodo, quibus authoritatibus sua fulciat,& quorum: non quo nos utamur eorundem, sed ut eorum, qui nobis loco eodem sunt, quo illi erant authori nostro qua commissura priora posterioribus compingat, quae verba singulis partibus accommodet, quam verborum structuram, hoc tu artificium idem effingito, no eadem vel verba, vel sensa. Subiiciamus verbi gratia breue aliquod exemplum. In oratore suo resert Cicero Carbonem tribunum

plebis haec in concione quadam dixisse, in qua Cicero ipse

staret: O M. Druse, patrem appello : tu dicere i olebas sacram esse rempublicam , quicunque eam violavissent, poenas esse

ei ab omnibus persolutas: patris ducti iam sapiens, temeritas filii comprobauit, quo dristo admirabilem sequutum esse concionis uniueris clamorem & plausum. Si quis ita effingat. O diue Paule, Tharsensem appello: tu dicere solebas fa

cram esse charitatem, quicunq; eam violavissent, poenas esse

ei ab omnibus persolutas. Apostoli dictum sapies scelerum temeritas comprobauit: non tam erit imitari, quam si quis dicat, O diue Paule, Tharsensem appello, tu semper praedicare consueuisti magnas esse , Ires charitatis, quicunque secundum eam no viverent, nec pertinere ad regnum Christi.

Apostoli sententiam piam conluetudo scelerum abdicauit. In hac imitatione omnia illa sunt quae in venustate priorisdicti. incisa membra,& dichoraeus clausulae. Eorii quae imitationi sunt proposita, quaedam nunquam possis ad persectum referre , quod genus sunt homini naturalia : ea veris semper sunt seq uenda, quoniam a quare non est concessum: furoris est enim hoc sperare. Alia vero possis , ut pleraque omnia humana: quae est ingi eadem specie queant, vel gene- re, velut orationis copia, breuitate, splendore, grauitate, gratia,

369쪽

gratia, argumentis, dispositione, ac eiusmodi. Sunt tamen ex humanis inuentis nonnulla, quorum vel ars omnino periit, vel usus, haec aegre perseceris, qualia ii, qui tum vixerunt, quum ars aut usus vigeret: quemadmodum in linguis Latina de Graeca,quarum quonia populum amisimus, mutuanda sunt semper ex veteribus vocabula, nec nos ulla , aut certe perpauca possumus nouare. Stylus non perinde est ab

illis sumendus, nam parta undecunci , materia artis ex ea tractabit ad arbitrium:tametsi contendere, ut dictionis ornatu ac cultu antiquitatem' peremus, aut aequemus saltem, non

tam malum & vituperandum est, quam periculosum, ne linquamur viribus, 3c in absurditates incidamus: vel certe ditancile desuefactis iam auribus a censura soni illius. Promptius esset ea de causa in linguis vernaculis, quibus est populus magnus sermonis sui author, magister, iudex. Puerum imitari liberale est, ac laudabile. Senem imitari, seruile, ac turpe. Conuenit enim ut puer magistrum& ducem habeat, quem sequatur, non item ut senex. Quocirca ubi satis te in imitationis hoc, ut sic dicam, stadio exercueris, aemulari incipe & te cum duce tuo conserre, qua parte accedas propius, qua longe a tergo relinquare. Virtutes illius,& vitia,aequus S diligens centor examina, quid in illo deceat, quid habeat vitandum : quam virtutem redditu facilem , quam gratiam pene propria,& aliis inconcessam. Haec coparabis cum tuis, re ex eorum vel recte dictis, vel secus i ple corriges tua ,siue dum vitium deuitas,siue dum te componis ad pulchra. Conare ut magnas virtutes t ques, mox etiam ut vincas: plenum

hoc quidem negotii,& profecto arduum, magnaq; est opus industria: sed in sublimi sita ex cuiusque rei praestantia,&iuxta verbum vetus pulchra difficilia. Nec solum tua opera ad opera ductoris tui tanquam ad amussim arbitraberis, sed tua ipsius priora cum posterioribus conseres Vt ex comparatione depraehendas prosectum. Cuicunque dicendi generi diu assueueris, quamlibet id accuratum ut,&excultum,

pro naturali habebitur: quod de Euripide Aristoteles tradit. Nam consuetudo in naturae conditionem transit .Quapropter manifestae dementiae est , non facili, dilucido, puro, eleganti sermoni assuescere potius, quam portentis verborum, aut horrori orationis , vel sordibus : quoniam- quidem pari labore constant omnia, non raro etiam mi-

370쪽

33o DE TRADENDIS D I S C I P.

nori bona. Hae artes orὀana sunt,ideo per se nihil efficiunt: admouendae sunt operi, hoc est aliis disciplinis, quibus sormant,& parant ingenia discentium. Instrumentum hoc si v- sui atque experimetis rerum publicae ac priuatae applicetur, rectorum est ciuitatum, imo conditorum etiam, & princilium,& eorum qui ius dicunt, vel de iure res podent. Sin theoogiae,concio natorum,& illorum, qui homines ad rectum formant, ac meliores efficiunt. Q aippe sapiente virum decet non ipsum per se solum sapere aed alios quoq; fingere

ad virtutem: idcirco non vita illum n do recta esse, atq: in

culpata par est, sed oratione quoq; eis caci. Efficax quidem est sermo veritatis, efficacissimus Dei sermo, ut Paulus inquit. Apostolis quidem hoc satis, abundeq; erat: nam fortis

1imorum argumentorii locum obtinebant prodigia, & ea, quae supra naturae vires ostendebant: tum vita innocens,&in qua vel calumniator suspicionem non inueniret criminis, quam non iniuria plurimum persuadere aiunt. Ad haee

peculiare Dei sublidiu, quod ille charissimis sibi submittebat, quoties esset opus. Sed ut nunc sunt& dicentiu ,& audientium mores, praeclare agitur cum veritate, si facundiae viribus instructa& fulta fiaem impetret: non quin malim mul

to etiam ad faciendum fidem res nudas sermone, quam sermonem a rebus inopem, ac destitutu . Sed certe res ipsae conuestitae,ac ornatae oratione, sobrio utique cultu,& moderato, altius descend ut in pectora audientui, quae in aure statim non offendat tanquam in limine. Ideoq; sancti viri castam, S puram eloquentiam nunquam sunt aspernati, nisi qui assequi non qui uertit. Et Lactantius facundiam Ciceroniangsenilem optabat libi, quo veritatem sortius propugnaret,&hominibus perluaderet facilius. Anxia illa, & accurata,& picturis in lignis eloquentia, tum splendo re,atque apparatu omni illustris,ac praefulgens, fortasse res sanctas minime decuerit: certe multo mimis termo spurcus, & vitiis inquinatus. Candidis, & mundis linteis attrectari sacra conuenit, non byssinis aut sericis: sed neque canabaceis, aut lineis maculosis. Caeterii in de sermone latis. Traducetur hanc iuuenis ad studium mathematicaru artium, ut loquacibus succedant mutae. & imponatur silentium linguae tamdiu agitatae: quare ab aurium munere, ad oculorum transibitur. Mathematicae circa quantum versantur

SEARCH

MENU NAVIGATION