Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

re prudentiae selicissimo. Quanto nanque selicius est alienis

malis admonitum sapere, quam propriis Zut sit historia velut exemplum eorum, quae sequaris quaeq; deuites .Quid illa ipsa quae mutata esse constat, quanta emolumenta luppeditant 3 vel ut aliquid in tuu usum reuoces, vel ut causam intelligas, cu r quicquam tum sic agebatur: quo eandem ipsam, ut simile rationem ad actiones tuas quum res seret, applices. Nihil est enim veterum adeo deluetum, & abolitum, quod nostris vivendi niaribus accommodari quadantenus non queat Nam & si rata iam alia, usus tame idem manet,

quod eunti per singula facile erit deprehendere. Iam artes ipsis ne constare quidem possint, si historiam Historia sustuleris. Hippocrates, Galenus,& alii medici quam saepebi omnibus

storicos agunt,dum experimenti successiim narrant Ipli a- artibus v- deo medicina ex historia collecta est, sicut Plinius ex M. Var tui rone perhibet. Quot morborum genera, quomodo &ubi orta aucta, compressa, sedata, sublata memoria vetus prodit : sine quorum notitia manca est medicina, & potissima sui parte orba : quam ex tot undique experimentis necesse est colligi ceu aquas pluuias stillatim. In morali philosophia plus exempla proficiunt, quam praecepta : scilicet libentius ac promptius imitatur quisque, quod admiratur. iis non citius adducitur ad fidem vel cum praesentissimo piculo seruandam, quod M. Attilius tam constater, & magno eam animo saluam praestiterit, quam viginti de eadem ;psa re documentis 3Tu ad fortiter omnia pro Christi floria patienda magis accendimur martyrum exemplis, quam theologorumonitis: magisque a sceleribus deteremur tristi scelerosorii exitu, quam detestatione philosophoru de vitiis. Mitto sentetias, tot prouerbia, apophthemata, quibus cfi ponendi mores impentissime adiuuaὀtur, quae omnia e media historia petuntur. Iusto tu ex historia manat, quod ostedit caput illud Cati iurisconsulti de origine iuris . lneo enim situm estius inii ritum, quid insirite ciuerint, statuerint, egerint, quid benatus decreuerat, magistratus pro potestate dixerint, principes iusserint. Atqui ea omnia unde s t An non ex historia tutius vel Romanum, vel cuiusuis alterius gentis nihil sit aliud , quam ea historiae pars , quae mores alicuius populi persequitur,eos quibus vitae communicatio comprehensa est quo pacto inter se agant, quo cum exteris.

Quid

392쪽

DE TRADENDIS DISCI P.

O uid vero Theologiae quanta pars est narratio gestorum populi Israelitici,Christi, Apostolorum, martyrum, deniq;lanctorum omnium, & totius ecclesiaei quae nos & docent,& validissime ad bene agendum inflammant. Eouidem nolim in grauis finias di lciplinas contumeliosi valiquid dixisse, sed nelcio quo pacto Historia videri posset praestare omnibus, quae una tot artes vel pariat,vel enutriat, augeat,cx- ,

colat, idque non per amara & molesta praecepta, atque exercitamenta, sed per animo rudelectet nern ut simul pulcherrima ac fructuosissima haurias,simili animu recrees, ac reficias. Verum historia cognita est iam nobis quadantenus in puerili institutione, sed illa modo ad rationem temporum, re nomina praeclarorum hominum noscedam unc vero exactius est ac plenius versanda, quonia melius ab adultis iam, confirmatiique post rerum ulum aliquem intelligitur,ut in vitae emolumenta conuertatur , iudicio adhibito : tanquam succus naturali calore dissulus per corpus, unde alatur homo,& vita producatur. At vero in cognitione historiar minime conuenit nos circa friuola & molesta detineri, in quibus laboris est,& curae multum, fructus omnino nihilip raesertim quum bonarum,&utilium rerum tanta luppetat copia. Audiendus est prudens magister M. Fabius, qui in institutionibus sic inquit de futuro utique oratore: sed nos ad prudentem viru accomodabimus. His accedit enarratio historiarum diligens quidem illa, non tamen usque ad superuacuum laborem occupata. Nam receptas, aut certe claris oratoribus memoratas exposuisse, satis est, persequi autem, quod quisque unquam vel contemptissimus hominum di xerit, aut nimiae miteriae, aut inanis iactantiae est: & dctinet, atq . obruit ingenia melius aliis vacatura. Nam qui omnes, etiam indignas lectione, schedas excutit,anilibus quoque fabulis accommodare operam potest. Sic ille. Ergo tenenda sunt ex historia , primum ratio temporum, hinc iacta s. dicta, quae exemplum possint aliquod adferre, siue ut bonum imitemur,sive ut malum deuitemus. Bella & prael ia non accurate persequenda,quae tantum instruat animos ad nocendum,& vias ostendunt,quis inuicem possimus laedere. Notanda sunt duntaxat,& leuiter, qui arma ceperint, qui utrinque duces, ubi congressum, qui victi, quid illis actum Nee aliter dicenda vel legenda haec, quam latrocinia, cuiusmodire vera

393쪽

re vera sunt pleraque horum omnia, nisi quae sorte aduersus

latrones sunt suscepta , quod inter Christra nos utinam non tam raro usu eueniret. Satius igitur,& fructuosius fuerit dare operam togatis rebus. quae in virtute praeclare ac sapienter sunt acta, quae in sceleribus atrociter, scude : qui exitus, quam laeti benefactorum , quam tristes, atque infelices malorum facinorum.Tum dicta & responsa hominum praeditorum ingenio, sapientia. usu rerit,ea potissimum quae Grς-co verbo dicunturicosilia etiam,cur quicquid susceptum,factum, dic m, eorum potissimum, qui probitate, sapientia , studiis bonarum artium reliquis antecelluerunt, quales sunt philolopbi, & praestatissimi omnium diuinostrae pietatis: ut non solum quae ab animi incitatis motibus sint edita cognoscamus , led quae a vi mentis&iudicii. Indignum profecto est affectiona nostrarum opera mandari memoriae, non item consilii ac rationis. Historiae necessaria est imprimis locorum notitia, sine qua intelligi illa non potest, sed ea est iam nobis alibi ostensi. Authores rerum gestarum vetustissimi alii ab aliis cele- Authoreebrantur. Aegyptii sacerdotes suos nobis ingerunt. Graeci historiae. Cadmum Agenoris filium. Sed Abraamum Vrensem priorem illis omnibus historiam reliquisse multo est certius , ex qua sunt origines caeli & terrae apud Mosen, atq; eam ipsam historiam Abraamus ex filiis Sethi accepit, quos loseph uuait duabus columnis Iateritia & saxea confignasse literis

mundi exordia.& semina maximarum artium : quo apparet

historiae vim cum ipsis pene hominibus coepisse, nimirum sic expediebat humano generi.Cursum historiae a primo vel mundi, vel gentis alicuius initio cotinuatum ad postremum usque praestat inspicere, idque si fiat, rectius percipiuntur,ac

tenentur omnia, quam per partes interruptas, non aliter quam si in descriptione orbis uniuertita I terrae ac maris uno

a pectu ob oculos ponatur,facilius erit naudi faciem,& singulorum ordinem,litumque intelligere. Polybius Megalopolitanus totius humani generis historia similem animanti facit inteEro, particulares vero narrationes disiunctas eidem membratim discerpto,cuius figuram, pulchritudinem, vires nemo ex partibus ita laceris colliget. Quapropter Mnos historiae membra sic copulabimus , ut una existimemur coagmentasse ex multis, si non ut animal unum,ut str uctu-

394쪽

DE TRADENDIS DISCI P.

ram utique unam compositione aptam, seruata, quanta quidem per diuersitatem scriptoru licebit, ratione temporum, quo nihil est historiae aptius, aut congruentius. Principio legendus aliquis qui ab ultimis temporibus ad nostram memoriam, aut ei proxima historiam tenore uno contexat, ut

summa quadam proponantur omnia: is sit sane vel Nauclerus, vel hoc copiosior & purior,& diligentior, adde etia doctior, Antonius Sabellicus. Paulus Orosius ab orbe condito ad sua tempora summas reruapi ersequitur .Hinc par res sunt iam historiae copingendae pes opera authorum integra, quod erit c5modius, quam per partes illorum. Mundi origines Moses tradit libro , qui ea de causa Genesis inscribitur. Libellus circusertur Belo si Baby Ionii titulo de eadem re, sed commentum est: quod indoctis & otiosis hominibus mire allubescit,cuiusmodi sunt Xenophotis aequivoca, tum Archilochi ,Catonis Sempronii,& Fabii Pictoris fragineta, quae eodem sunt libro ab Annio Viterbiensi conserruminata,comentisque reddita magis radicula: no quin insint quaedam in illis vera, nam alioqui fronte non haberet narratio,

sed ipsum historiae corpus commentitici est, nec illius,cuius titulum mentitur. Manthon Aegyptius,& Metasthenes Persa ex Eusebio sunt desumpti. Sequuntur Exodus, Numeri, Iosue, Iudices Israelis. Philo Alexandrinus ab Adamo ad necem Saulis Repis historia summatim deducit.Diodorus Siculus ab inundatione quae sub Ogvge fuit Rege Beotiae ad sua tempora, id est,ad C. Caesare Dictatorem: quem Plinius nescio qua causa dicat primum apud Graecos desiisse nugari, quum nihil eo sit nugacius, nisi sorsan quod nullu operi suo

illecebrosum,aut magnificum titulum indiderit, sed inscripserit tantum βι ιon καr. Graeca historia fabulosissima est Vsq, ad Olympiades, nec quisquam vera a falsis discreverit: sed nec quae deinceps sequitur mendaciis caret, licet paul6Verecundior:Ad eam nonnihil adiumeti Homerus adtertinVtroq; poemate, etsi co uestiuntur in eo fabulis pene omnia. Dares Phrygius & Dictis Cretensis figmenta sunt eoru , qui de bello famotissimo voluerunt ludere. Dion Prusiensis Troiam non fuisse captam argutatur. Philostratus in histoxicis magna Homeri mendacia maioribus mendaciis corrigitalliada Homeri compleuit Q alaber. Accedunt iam libri Regum,& τυ ΠΨαλειπιμὶν umHester, Thobias, Iuda tharoc

395쪽

apocryphi, Esdras, cuius in quatuor libros diuisi, priores

duo ab Hebraeis agnoscutur in canone, posteriores apocryphi sunt. Romanorum origines obscurae, ac tenues venerui

ad posteros, quod ante urbem a Gallis captam rarus esset literarum usus, ut inquit Livius. Est Iolephi de antiquis adtauersus Appione disputatio, de qua diuus Hieronymus miratur in homine Iudaeo tantam peritiam Graecitatis. Herodotus pater nominatur historiae, quod Primus adreru nam rationem, elegatiam, d itore orationis adiunxit. Habet fabulosa permulta, sed oraris titulo excusatur,inscripsit enim

musas: quo significauit quςdam dici licentius,id enim musis

permittitur, ut audientiu animos suauius detineat, quod interdum seueritate narrationis, non assequerentur. Reli-

rosior Thucydides Atticus memoria suam coplectitur de

ellis Pelopon. Sequitur Xenophontis Historia,πVψει - μενα, Lycurgi leses,Cyri iunioris ἀναοωιr. Nam Cyri maioris παι ια informatio est principis,non historia. Remelius Probus de ducibus exteris ad Atticu, nullum enim Romanum attigit. Res Alexandri Macedonis conscripserunt Latine Curtius, Graece Arrianus. Iam latissime pater pelagus Plutarchi de vitis Graecoru a Theseo ad Philopemenen. Plenus est author ille rerum, plenus monitorii ad virtutem. T rogus quadraginta libros de toto pene orbe ediderat, eius extat modo compendium , in quod Iustinus illum redegit. Pausanias de gentibus Graecis multum conseri notitiae vetustatis illius nationis. Plutarchus idem vitas decem rhetorum scribit,multaq; in eo insunt opere de ciuitate Atheniensi, ut plerique eorum rem administrarunt publicam. Diogenes Laertius philosophorum vitas ad sceminam quadam com-l osuit. Magiaa est in eo opere rerum cognitio, mult6que est egi dignit simum. Aelianum videre misi non contigit, citatur a nouis seriptoribus. Res Populi Romani ut scite a L. Floro traduntur, non minus gentis historia complectuntur, sed orbis uniuersi,& totius generis humani. Conducet

ad eam intelligendam de magistratibus, & sacerdotiis illius ciuitatis cognoscere, de quo libellus legitur Fenestellae nomine, siue illius est, seu cuiuscunque alterius ,& Pomponii Laeti ex eodem desumptus: tum de urbis regionibus breuiter scripsit Faustus Victor nuda persecutus nomina. A cta illius gentis a primordio urbis ortus est Liuius , R ad sua tem -

396쪽

3σς DE TRADENDIS D I S C I P.

pora contexuit, nempe ad principatum Augusti, sed multAmaxima pars intercidit. Tres iam pridem Drebantur decades e quatuordecim. Accesserunt nuper libri duo: quum h cederemus, quinque alii ex quinta decade in antiqua bibliotheca sunt reperti. Diligentissimus scriptor ad bene tum loquendum, tum sentiendum in negotiis quum primis utilis. Sunt qui eius opus nolint in decades partiri, sed praefationes

decimo quoque libro ita fuisse ab autnore distinctum testantur. Eius Epitomen L. Floruscos axit, quam habemus,& alterum Flori eiusdem opusculum de Romana historia, quo nihil potest fingi in illo genere vel acutius, vel lapidius.

Dionysius Halicarnassaeus Graecede Romanorum initiis,&primis urbis temporibus tradidit a M. Varrone hero suo accepta. In Polybio non minorem, quam in Liuio iactura fecimus,ex quadraginta eius historiarum libris quinque tantum residuis . Libri Machabeorum rres sunt, quorum duos

habemus versos inter sacros, tertius Graece non legitur, in

certum quis illorum author fuerit. Quidam Iosepho assia gnat,& eos Grς cc ab illo genitos, quod phrasis non videtur aliunde traffusa. Sallustius de bello Iugurthino, hinc de coniuratione Catilinae:tum C saris commentarii. Bellum ciuile Pompeianum Lucanus cecinit historicis magis admiran. diis, quam poetis. Cornelius Nepos, quem Catullus ait R omanorum aeuum tribus chartis explicasse. Iulius obsequens de prodigiis ad notatione valet temporii. Appianus Alexan drinus & externa,& ciuilia Romanoru bella memoriar mandauit Grςcus author. Paterculus Velleius. Plutarchi vitς Romanorum a Romulo ad Othonem eiusde paralella. Valerius Maximus sparsim attingit historias multarum gelium, dum exempla generatim colligit. Sanctum Christi Euangelium a quatuor scriptoribus expositum. Liber vitae,& historia humani generis instaurati adoranda: quae tanta felicitas in principatus collata est Augusti,& Tyberii.Act us Apostolorum memorii; consignauit Lucas idem, qui & Euangeliii. Suetonius Tranquillus Grς corum & Latinorii scriptorum diligetissimus,atq; incorruptissimus res duodecim Caesaruvidetur mihi integerrime exponere, qui in optimis principibus nec qitia, nec suspiciones vitioru tacet: in pessimis vero etia colores virtutu non dissimulat. Pari fide ac diligetia

Laert

397쪽

Laertius Diogenes philosophorum vitas composuit. riuiadem Suetonii extat de gramaticis opusculum.Cornelius Tacitus grauis ad consilia, ideoq; prudentiae multu conferens, . tum etiam quia domi magis versatur, quam militiae. Est & Taciti liber de Germanorum moribus. Flauii Iosephi antiquitates,&bellum Iudaicum, quod Vespatiani consecerunt:

de quo& Aegesippus paulo post scripsit, Latinus factus ab

Ambrosio Mediolanesi antistite. Dio Cassius Cocceius sub Alexandro Seuero Romanoru historiam libris octoginta Graecis literis coposuit desta itidem Traiani &Arriani vitam,vi testatur Suidas:historia eius no extat integra. I ullus Frontinus de aquae ductibus,& ad locorum urbis Romet noticiam valet,& ad notationem fastorum,meminit etia com

plurium consul u. Philostrati sophistae inter quos sunt nonnulli philosophi,& oratores ab Eudoxo Guidio, qui Platonem comitatus est in Amyptum, ad Aspasium , qui Romae sub Antoninis vixit. Eiusdem Philostrati Apollonius pene totus figmentum est rabiosum, ac blasphemum hominis in

fingendo non inexercitati, quiq; historias comminisceretur de iis,quae nemo unquam vel vidisset, vel audisset. Herodianus a Commodo ad Gordianum, Aelius Spartianus, Capitolinus, Lampridius,Volcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus ab Adriano ad Carinum. Ammiani Marcellini quod superest, opus nec oratoris omnino, nec historici. Pomponius Laetus a Balbino& Pupieno ad Heraclium. Paulus Orosius,si quis eum antea non legerat,hoc

loco euoluet. Eutropium item, qui Epitomen confecit rerum Romanarum a Iano ad Iovianum Caesarem. Sextum

item Aurelium ab Augusto ad Theodosium. Flavius Blondus libris decem Romam triumphantem depinxit, & alio opere instauratam Italiam. Petrus Crinitus poetas Latinos quinque libris ex prelsit a Liuio Andronico Salinatoris liberto ad Sydbnium Apollinarem. Paulus Uarneseidus Lon

gobardus, qui Diaconus cognominatur. C sares a Ualentiniano ad Leone . Procopius& Agathias res lustiniani transmisierunt ad posteros . ex eisdem Leonardus Brunus Areta

nus bellum Gotthicum composuit: ab his ipsis bellis ad sua memoriam, id est ad Pium secundum Pontificem Romanorum decades scripsit Blondus, quas ab inclinatione imperii nominauit. Res ecclesiasticas a Christo Domino ad C5

398쪽

iis DE TRADENDIS DISCI P.

stantinum Caesarem Eusebius nouem libris explicuit, quae historia ecclesiastica dicitur:decimum atque undecimum volui en Ru us addidit priora interpres ad principatu Arcadii,& Honorii. Historiam alteram ecclesiasticam legimus trium virorum, quae ideo tripartita nuncupatur, in Epitomen per Cassidorum coarctatam a Crispo & Constantino Consulibus ac Caesaribus addecimum septimum Theodosi j Augusti. Diuus Hieronymus scriptores ecclesiasticos recensuit a Petro ad seipsum, Theodo fio mperante. Gennadius eodem tempore suos addidit a Iaco o Episcopo Nelibenae Persiae, qui martyr sub Maximino fuit, ad Honoratum episeopum Massiliensem. Beda presbIter Anglus narrationem' ecclesiae suae literis mandauit. Habemus etiam acta conciliorum, quae Ioanes Gerson collecta esse autumat ab Isido.

ro Hispalensi:alii post alia addiderunt,ut Pius Baiiliense,cui ipse interfuit. Distracto ac diuulso imperio Romano, una. quaeque gens suis nixa viribus, res sibi suas domi & foris gesiit,inde sunt peculiares gentium historiae. Eginhardus scriba Caroli magni vitam & acta illius commendauit posteris, de eodem Turpinus, & nuper Donatus Accioalus breuiter ac nitide.Gaguinus res Francorum ad sua tempora deduxit, id est ad Luclo uicum undecimum, admistis,ut fama est,aTe actibus: meliore fide Paulus Aemilius nempe de rebus priscis, id est a primis Francorum regibus post excussam Romanorum dominationem ad Philippum & Carolum fratres. Ludoviei filios. Res Gotthicas posteris prodidit Iordanus Castalio, Hispanas Rodericus Toletanus praesul, Saxonicas Albertus Cranius, Venetas Sabellicus , Aragonenses Maria Siculus, Scothicas Hector Boethius, Pius Pontifex

Bo hemicas, Beatus Rhenanus Germaniae origines , situm, mores. Saxo Gram maticus de Danis ea scribit, quae fabulo statem resipiunt, ut in admirationem aliarum gentium conficta credas. Sed mireris quoque in illo seculo,atque illa regione verba & elegantiam dictionis. Fabulosa sunt magis quae de Britanniae originibus quidam est commentus a Bruto illos Troiano dedueens, qui nullus unquam fuit. De gentibus ad Orientem & potissimum Tartaris Agython quidam Praemo statensis librum reliquit, qui in illis regionibus aliquandiu egit ab hinc annos fere ducentos. Platinae Romanorum Pontificum vitas legimus a Petro ad Xystum quar

399쪽

quartum. Ioannes Testemius Abbas Spanhemesis vitas Seriptorum ecclesiasticorum congessit orsus a Clemente Romanorum epit copo ad haec tempora, multorum enim meminit, qui adhuc vivunt. Memoriae mandauit sua tempora Leonardus Aretinus. Belsum Neapolitanu Alphonsi Pontanus. Michael Ritius reges aliquot Christianos collegit, in quo opere multa sunt locorum, hominum, & familiarum corrupta nomina, vitio credo describentiu . Baptista Aegnatius Cae lares breuissi me recensuit ad Maximilianum. Nauigationes Oceani,& oissem nouum repertum suo tempore Petrus Martyr Mediolanensis monimentis literarum consignauit. Sed postea sunt res ampliores consecutae, & quae fabulosae videbuntur ad posteros, quum sint tamen multo verissimae. Sigillatim quorundam vitas edidcrunt varii, ut Tacitus Agricolae soceri. Seuerus diui Martini. Paulinus Ambrosii. Pontius Cypriani. Hieronymus Paulae,Hilarionis, Malchi. Nuper Laurentius Valla Fernandi regis Aragonu. Antonius Panormitanus acta& dicta Alphon si Fernandi huius filii. Campanus Brachii. Raphael Volateranus &in anthropologia,& in Geographia multa de rebus gestis con gerit, quae illius opera vehementer historiae proderunt. Sunt alii termulti, qui memoriam rerum iuuare poterunt. & si non ex proseslb historici,vel ut Cicero, Seneca. Gellius, Macrobius, longe plus Polydorus Virgilius i ii labris de rerum inuentoribus,& Augustinus in ciuitate Dei. C. quoque plinius Plinii furunculus Solinus. Strabo item & Pius Secundus geographi. Ex Graecis Plato & Plutarchus in moralibus opusculis. Suidas, Athenaeus, & poetarum interpretes, si non tam omnia confunderent. His omnibus iam percursis quaeda velut admonitoria habebimus in bibliotheda, non quae explicent fuse, sed quae velut digito indicent,& inmemoriam reducant. Faerit breuis annotatio temporum, quale est supplementum chronicora Episcopi Bergo malis parum *pe accuratur meliores sunt Ottho Phrysingensis,& Rhegino. Euscbius Caesariensis, plurimum adiuuare partem hanc possit, si non tam mendosus venisset ad posteros negligentia, atque inertia describentium. Producuntur illius tempora a Hieronymo per annos quinquaginta,hinc a Prospero Aquitanico per annos sexaginta, tum a Matthaeo Palmerio Florentino vlq, ad annum

400쪽

so DE TRADENDIS DISCI P.

domini mille simu quadringetesima quadragesimu nonum inde a Matthia Palmerio Pilano per annos triginta adduntur his quaedam Sigiberti. Monachi Gemblacensis. Similis est Eusebiano labor Bedae presbyteri, sed aliquanto explicatior: cui Hermannus Contractus successit usque ad annum mille limum sexagesimu sextum.De rebus Caesarum & Pontificum Romanorii, si cui vacat plura legere, addat licet Antoninum Floretiae Archiepit copum. Hi sunt propemodum Graeci & Latini rerum gestarum at ores, qui quidem ad nostram notitiam peruenerint. Nam qui desiderantur sunt pene innumeri, Graeci potissimum, quorum quos Plutarchus unus citat,iniri numerus non potest ide ait Marathonium bellum a tercentum scriptoribus mandatum fuisse literis. Nec attigi, qui de exigua aliqua gente,vel de una quapiam ciuitate quaedam conscripserunt, velut de Flandria, de Leodio,de Traiecto: nec qui linguis vulgaribus prodiderutiua,ut Valeram Hispanum, Fro lardum, Monstretetu, Philippum, Cominium: quora multi sunt legi & cognosci non minus digni, quam plerique de Graecis, va Latinis. Sed mentio haec rerum a magnis viris actarum in mentem reuocat

mihi eum dolorem , quem saepenumero cepi animo maximum,dum ipse mecum reputo, quam diligenter quanta cura Alexandri, Annibalis , Scipionis, Pompeii , Caesaris , dc aliorum ducit.Socratis, Platonis, Aristotelis,& aliorii philosophorum acta perscripta sunt, & sempiternae memoria: infixa, ut periculii no sit, ne unquam excidat acta vero Apostoloru,martyru,deniq, diuoru nostrae religionis ,& ipsius siue crescentis ecesesiae, siue iam adultae operta maximis tenebris sere ignorari, tanto siue ad cognoscendii,siue ad imi tandum . quam ducum , aut philosophorum fructuosiora. Nam quae de iis lunt scripta, praeter pauca quaedam, multis sunt commentis scedata, dum qui scribit affectui suo indulget, & non quae egit diuus, sed quae ille egisse eum vellet, exponiti. ut vitam dictet animus scribentis, non veritas. Fuere qui magnae pietatis loco ducerent mendaciola pro religione confingere: quod & periculosum est, ne veris adimatur fides propter falsa, & minime necessarium : quonia pro pietate nostra tam multa sunt vera, ut falsa ta quam ignaui milites atque inutiles oneri sint magis, quam auxilio.

Historiae accedat fabularum cognitio, scd eruditarum, quaeque

SEARCH

MENU NAVIGATION