Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

frui

et a

datae , esiaritatem hominum cunctorum mutuam. Quam ob rem nec sanciendae leges indigenis utiles, exteris noxiae. Et quando in bonis ciuitatis moribus paucae,ac prope nullae leges sunt satis , contra vero in malis moribus quantocunque numero non sufficiunt, non solum in reipublicae constitutione, sed legum iussu cui propter potentiam plurimum homines tribuunt, curandum est,ut casta atque incorrupta sit puerilis educatio : tum in viris & ciuitate uniuersa honesti,& sobrii,& ve undi mores propositis ad hoc prς-miis, ac poenis. Prudem in Cyri educatione inquit Xenophon : Pleraeque ciuitatum nihil omnino solicitae, quemadmodum pueritia instituatur suorum ciuium , nihil ad harepraecipientes de grandiorum moribus, iubent illis tum non

turari, non rapere, non vim domui cuiusquam inferre , non caedere, quem non est aequum, non adulterari , non contumace se praebere magistratui,&alia his c6similia. QSodsi quis cotra secerit, poena est illico parata. At leges Persarum facinora suorum antecapiunt. Si quidem a primo statim curae illis est, ne quod pravum,ac scedum facinus velint aedere. Sic Xenophon. Philosophus etiam ille no minus sapienter, ui rogatus, quomodo quis bonos haberet liberos, responit,li eos in ciuitate bene i nstituta tolleret. Et leges quidem antequam fixae sint& sanctae, rogari conuenit, hoc est, deliberari cum multitudine an approbari oporteat:in qua consultatione tempus cosideratur potissimum , in quo praesens rerum status continetur :&reruntur vel infinite, vel ad certum aliquod tempus, & descriptum locum, vel etiam de uno aliquo homine,aut municipio, quod priuilegium nominatur. Si lex placeat. proponatur publice dies aliquot: quod tri nundino fiebat Romae, ut si quid cuiquam parum videre tur aequum , de eo magistratus admoneret : post id tempus sirmae sunto leges & ratae. Perscribantur accurate, disti idctaeque : seruentur in tabulario populi loco maxime tuto, minime ruinae obnoxio, vel quod est magis cauendum , incendio. Extent earum codices duo, in altero cotineantur leges nudae, cuius subinde fiat populo non legendi modo , sed describendi etia,si velint,copia. In altero leges sint ca earum rationibus & causis, ut ex eis prudentes viri aestiment, sit neu republica abrogari legum illarum quampiam, vel aliquid in ea innovari. Nam ratio dux est legis,ea sublata& legem

412쪽

3 , DE TRADENDIS DI SCI P.

. tolli par erit, quae propter eam rationem est accepta. Adde quod ratio efficiet, ut melius intelligatur lex. Sed in nostris ingeniis ea est hebetudo ac ruditas,& in verbis infantia,ut nihil valeamus adeo dilucide explicare, quin multis id fiat implicatum ,& obscurum : quare interpretibus est opus.

Interpre- Et quoniam tus ciuile spectare ad ciuium concordia detes legis. bet, ideo qui illud interpretaturi sunt,& quasi de eo edituri

oracula, quibus rebus ea concordia sarta tecta conseruetur,

ediscent, cognitis tum humani ge ris communi natura, tum multaru gentium animis, & diribus, sed potissimum suae ciuitatis: quod fiet multa videndo, audiendo, obseruando gestis quoque rebus maiorum legendis,& temporit,mutationumque, quae aliquando inciderunt in rempublicam varietatibus . intibus velut condimento opus est magno αvegeto rudicio ad annotanda & censenda lingula. Nec iniuria prudentiae nomen peculiare huic hominum generi olim fuit,& prosessio ipsa iuris prudelia nuncupata. Multi artem hanc teneant, profiteantur pauci, illi videlicet quibus a Senatu,aut principe erit permissum, ut Romae fiebat sub Caesaribus. Interpretentur hi leges scripto quidem rogati a iudice,voce consulti a litigatore. Interpretationes mandent literis, si velint, sed lingua secretiore, & tantum doctis nota, non ex suis vel alienis opinionibus ac placitis, sed ratione adhibita,ut non plus habeant virium, quam ratio ipsa impetrarit. Nihil scribatur aliud: neq; excogitetur casus, quq res ut infinita est,&perplexa, ita etiam inutilis.

Docendi & discendi haec erit via. Grauissimis viris pado iζgς teant libri illi legum,& rationum, de quibus dicebam modo enu*- do. Ipsi statis anni diebus quod commodo illorum fiat,placide ac moderate conueniant, deque illis legibus sermocinentur. Rationes conferant, quas leges ex usu sit antiquare, quas renouare, & quasi reparare exolescentes : deque eo principem,aut magistratus,aut Senatum edoceant. Huiuia

modi erant Athenis Thesimothetae, dum illa respublica staret. Ad hos sienes, quum licebit, studiosi iuris ventitabunt, quod est memoriar proditum de m Scaevola:audient eum

respondentem consultoribus de iure. Seorsum vero exponet eis causas,& velut fontes legum, vel quas ipsi iidem dedere, qui tulerunt, vel suas,vel priorum interpretum iuris.

Ipsi inter se moderatis, ac grauibus colloquiis disputabunt,

413쪽

- si1 , i

quam congruant leges rationi,ac velut vitae suae aequitati: an causae & tempora imponendi legum praeterierint . id fiet non in coetu & corona ostentatione titillante, ac solicitante periculosum est hoc enim & dicentibus propter arrogantiam,& audientibus, quod eorum animi minus obsequentes legi fient, quam intellexerint sortem habere contra te rationem, cui uni humanum ingenium suapte sponte obsequitur. Ad haec altercationes multas antas torquendi leger ostendunt , tum et, lites excitandi,alendi, producendi , unde concordia vestementer affligitur,pr cipuum societatis bonum. Inter scriptas leges, quas quidem nouimus, Romanae Vi- Lede; Rodentur excellere. Sunt enim ad humanum conuictum aptin manae. simae, nempe ad contrahendum: tum ad quietem, ut homines a facinoribus deterreant, neu quis audeat, cum altero consociare iniuriam. Sunt praeterea docte& grauiter perscriptae,

verbis puris, propriis, euidentibus, splendidis: tum a collectoribus ordine quodam constructet fatis ad discendum apposito, nisi quod interdum correctio illa priorii per posteriores aliquid obscuritatis gignit,& inscitia superiorum aetatum multa, quae non intellexit deprauauit. Sed corrigi possunt ex Codice, qui Pisis Florentiam dicitur esse transtatus, quem autographum esse quidam sulpicantur, sed est sane peruetustus,& aliis emendatior. Addantur enarratiunculae breues, ac perspicuae : quan uis iam locis aliquot factu esset prope impossibile. siue ob intricatum sermonis contextum, siue obsignificatus quorundam verborum, qui exoluerunt penitus. Exercitatio earum sit in redde da earum ex bono &a quo F ercit ratione,cur quςq; constituta sit,& sancta, quod est magno xi0 lςSu. rum ingeniorum, ita ad summam prudentia cum primis expedita um ut in aliis quoque negotiis dux sit nobis ratio cuius ope ad cognitionem veniamus persectae aequitatis. Non sunt in singulis artium ii legendi soli, quos praescripsimus, nam fugasse nos aliquos cognosci dignissimos no dubitamus:&existent post nos alii vel pares maioribus, vel superiores etiam. Magistroru fuerit ea cura ut ipsi degustent omnia,& suis demonstrent, quae ediscenda, quae legenda,quae habeda in bibliotheca ad consilium quum res serat,interdum quoque ad ornamentum modo loci, atque explendos seru-

414쪽

3 DE TRADENDIS D I S C I P.

los. Q ut maiore vi mentis instinctus diuinitus non humi libus detineri curis poterit, sed ad commercia sese caelitum eriget , Delix ille & superis charus, is ad Theosophiam&Theologiam ascendet. De hoc beato atque admirabili non est nobis dicendum cum aliis, & iam de cursu tanto sessis: propriam curam exigunt haec. Dicemus aliquando si Deus

dederit, per otium, renouato animo,& maiore musarum ar

dore incitato. Nam ea res amplior atque augustior, quam

homines opinantur. C

DE VITA ET MOR LBUS ERUDITI.

N p E CT o curriculo artium humanitatis, declaremus iam, quid nobis videatur faciendudocto viro, quomodo reliquum qiatis transigendum liue separatim secum, siue cum aliis, in usu atq; exercitio suarum artium, in traditione earum, quomodo inter professos artem ac disciplinam

eandem, ut ille se erga illos geret, eorumq; de se opiniones accipiet,& ce iuras, quo pacto sua co signabit literis, & transmittet ad posteros. Non eo quo singula persecuti sumus ordine percurret, ut ad posterius studiu transgressus, nefas esse existimet prius respicere miscebit studia, & prima in tertiis repetet.tertia in sextis. Nam connexione inter se habent omnis hetc,& affinitate quadam : alia in manus resumet. quia necessaria poῖ senti usui,alia quia leuamenta prς sentis laboris. Erit sciendi studiosus. Nec se unquam ad fastigiti eruditionis peruenisse arbitrabitur. Sentelia Senecae est animaduersa acutissime, potuisse multos ad sapienti m peruenire, nisi se iam peruenisse crederet. Idem ad Lucilliu est author, Tam diu discenda, quadiu nescias,& si prouerbio credimus, qua liu uiuas: quandoquide nihil est in uniuersa natura tam promptum,& facile, quod non totam hominis aetate possit distinere. Non erubelcet homo sciedi cupidus a quocunq; discere, qui docere quid possit. Cur hominem ab homine pudeat discere, quum humanu genus multa a bellu is discere nopudueritrita vero studendit,ut non obruatur ingentu mole operis. Valetudinis habenda imprimis ratio', & eorum qui

nostrae sunt curae comissi. Docti homines quii intelligui se ingen

415쪽

LIBER QUI I N T V s. 37s

ngenio, consilio, cognitione rerum p rq stare cς teris,aut cer Cottaar. te ite alios existimare, ingetes attollunt spiritus, tanqua ip:i ro antii homines inter pecudes vina t. unde incredibile est dictu, quan docto iutopere arrogatia inualescat. Sancte illud a Paulo Apostolo dicitur inflari Iomines scientia charitate aedi ficari. Sed refectet in se oculos sapientiae sectator, nec plus alioru de testirnoniis, quam sua ipsius acquiescet conicientia. Reputabitruam multa sibi est c6scius se ignorare, quς alii eu scire noubitant: quoties hal rei natur, labitur , fallitur , & a vero quam longissime dilectit, ut non sine grauissima ratione& causa Socrates, quem Graeciae consensus sapientissimum nuncupauit, prosellus fit nihil neque se, neque alium quenquam scire. inuod placitum ingens deinde philosophorum

manus co n stanti s sim e tEnuit. Et profecto si quis rite exhendat x reputet singula,comperiet nihil certius a nobis, quam pietatem nosci. Theophrasti etia in sententia iure laudatur, quae cuncti sciant, minimam esse eorum quae ignorent portionem: quod diffusius persequi no est instituti huius. Q uidsi excutiat singula,& ad subtile examen reuocet ξ Nae illi tam magnifici tituli sordere incipient. Linguae quid aliud sunt, quam voces Aut quid interest semotis disciplinis, Latine, & Graece noris, an Hispane,& Gallice Dialectica & rhethorica instrumenta sunt artium, non artes, mel Iulque a natura traduntur, quam a magistro. Philosophia opinionibus tota &coniecturis verisimilitudinis est nixa. Sed neq; haec tigillatim exponere est huius loci. Age vero donemus te aliquid scire certum atque exploratum, an hoc ignoras alieni te habere beneficii Cur tibi accommodata vestis facit animos Si qὐ id habes boni, alienum est si quid mali, id

vero est tuum unius. Vides te eruditum, munus Dei est,cui

displices, nisi quam inde gloriam nanci lceris, in illum reseras. Equidem haud repugno, quo minus vir doctus ratem se esse intelligat, & aliis sapientiorem, sed neque esset doctus aut sapies, nisi id fatile perspiceret. Volo tamen agnoscat, cuius sit ea sapientia, illique uni reserat acceptam, a quo velut fiduciariam possidet. Quum se admirationi essecospicit, ne sistat in se, quod est periculo lis simu , nec oculos deiiciat in terra, ut honore illo ab hominibus tributo s. bi applaudat ipse, tanquam opera & merito suo cosecutus, quod est manum suam ipsius osculari,iniquitas maxima, quem-

416쪽

3 ις DE TRADENDIS DISCI P.

admodum Iobus ait,& negatio contra Deum altissimum. Eruditio Quiatuor rebus costat eruditio, ingenio, iudicio, memo- quot re- ria, studio. Tria prima cedo unde habes Nunquid non exbus con- Deo λ Si qua est docti laus,de postremo petitur, quae res instet. fima est omnium,&leuissima. Q id quod ad eam ipsam

adiutus es constitutione corporis non graui, nec torpida,

tum etiam valetudine, qua ' Dei sunt dona Q id ergo docti superest proprium, quo gloriari possit: An quod voluitὶ At quam multi vellent, si tam eis per Dei benignitatem liceret, quam tibi. Itaque inter laudationec ut erigat se vir sapiens ad contemplatione sanctae illius,& diuinae Lapientiae, ad cuius infimii, ut Paulus inquit,humana omnis sapientia comparata mera est dementia. Veniat illi in mentem, si homines unius aspectu guttulae tantopere comouentur, quid facerent,si copiosissimum illum & aeternit sontem daretur intueri, unde manant uniuersat Tum adoret demisso animo authorem bonorum omnium,& agat gratias, quod munera sua copiosius dignatus est sibi, quam aliis impartiri: quodq; voluerit se esse instrumentum alicuius partis consilii, atque operis sui. Nam nos omnes instrumenta sumus voluntatis illius. ocirca nullus sit tanta eruditione vir,& rerum peritia prςditus,ut putet Deum indigere ipso ad effectum consilii sui. Primum quod solutissimae est arrogantiae existimare te aliquid posse praestare, quod nullus alius possit, si eodem applicet animum. Deinde quod non magis instru- 'mentis vllis Deus ad agendu indiget, quam luto ad aperiendos caeci oculos. Ex lapidibus suscitare potest filios Abrahae:& infirma elegit mundi, vi confunderet fortia. Quod si tu vir sapientia praestantissimus& inclytus Leneficio Dei tantus euasisti, utique in quemcunque ille fauorem transtulerit similem, fiet similis. Quapropter rogandus ille est, qui o-annia largitur,& per nos operatur, quae ipsi est visum, ut nobis potissimum eruditio nostra prosit: ne nos instrumetum faciat in bonum aliorum, perniciem nostram me idem accidat nobis, quod vel malis medicis , qui alios curant, se non curant:vel tubicinibus qui alios ad praelium adhortatur, ipsi non pugnant: vel candelis, quae aliis quidem lucent, se ipsas consumunt. Itaque quoties ad studi si accedimus ab oratione auspicandum est , quod fecisse Thomam Aquinatem , &alios permultos sanctos viros memoriae est proditum : idq;

417쪽

est orandum, ut sana sint nostra studia, ut nemini noxia, ut nobis & omnibus in commune salutifera. Caeterum si omnibus vitae actionibus propositus esse de- Finis stu bet finis aliquis, quanto magis studiis Z ut constitutu sit no- diorum. bis, quo pertineat labor noster. Neque enim studendum est semper,ut studeamus solum, nec ut se animus inani quadam

contemplatione ac cognitione rerum exlex & immunis oblectet. Negat Socrates Gacare sibi ad interpretationem fabularum poeticarum, q'aniam nondum norit se:& ridiculum sit eum, qui se non ncri', aliena scrutari. Multo minus studiorum fructus pecunia aestim adus est: quem unum esse arbitrantur homines ingeniis abiectis, quique plurimum a vera studiorum ratione ablunt. Nihil est enim tam diuersum literis, quam pecuniae vel cupiditas,Vel cura: ut quocunque haec incubuerit, protinus studium rerum cognoscendarum expellat quod se bona fide nisi liberis ac morbo illo solutis pectoribus non committit. Ditandum inquiunt, Postea philosophandum. Minime gentium .imo contra, pnilosophandum prius , postea ditandum. Nam si prius ditere, philosophari mox noles , R de opibus solicitus , & in mille raptus vitia usum diuitiarum ignoras philosophiae nescius. Q uod si semel philosophere, expeditum tibi erit postea ditari, quantum sat erit. Nullam allegare causam quis potest,

ruo minus in philosophia ponat opera, quin ea ipsa ad stu-ium sapientiae illum impellat. Philosophandum est pauperi, quia non habet, ut leuior ei fiat paupertas. Philosophandum est diuiti, quia habet,ut rectius opes administret. Philosophabitur felix,ut selicitatem probe regat. Philosophabitur i nfelix, ut infelicitatem lenius serat. At vero ex artibus ut quaeque cum maiore hominum malo venduntur, ita minime oportet ob quaestum exerceri,utius, medicinam, theologiam. Non ingeret se vir doctus ad capessendam rempublicam etsi optare debet prodesse quam plurimis, nam arbitrari se uni sibi natum, quod priscus philosophus Platonem admonuit, unde est illud Apostoli: qui episcopatum expetat,

bona opus expetere, tum ut occupet bonus eum locii, quem

Occuparet malus. Sed non habet idem S gratia: &virium ingestus, quod ascitus. Si accersatur,contempletur diligenter prius animos suorum ciuium, sani ne sint, an sanabiles: ut

si qua parte prodesse queat, non recuset laborem, sin vero

418쪽

3 3 DE TRADENDIS DISCI P.

inanem atque irritam sumpturus est operam, omnino abstineati quod iecisse Platonem perhibent, quia populi sui mentes adduci ad sanitatem aliquam posse desperaret. Corda vetaro plerorumque principum adeo sunt corrupra, & magnitudine illa fortunae ebria, ut nulla arte refingi queant in melius, medentibus aspera atq; insensa. Sinendi sunt valere illi

caeci, ut Dominus dicit, & duces caecorum : curam nostram

traducamus in populum magis tractabilem, quique securantis manibus faciliorem, atque ob quentiorem praebet.

iniod & secit idem Christus,apud quem non pluris est plebeius quiuis, quam princeps. Nihil perinde artium omnium decus,cunctaeq; eruditionis foedauit,& abiecit,ut quorundam sciolorum leuitas, qui passim assentantur quibus ibet principibus potissimum, nouo exemplo magis quam vetere. Sed nec homines vere docti hoc faciunt, populus tamen id discrimen non capit, pro doctis habent quoscunque vident specie aliqua sermonis Latini vel scrabere,vel loqui. Atqui tuentur se, qui id fac risit,hoc colore, ut dicant, non se quales illi sint, praedicare, sed quales esse debeant ostendere. Dilutus sane color,& quem alii utiq;

non discernant: quare assentationis damnant literatum,atq;

adeo etiam ipsas literas, illumque abominantur, qui scelerosum principem tanquam optimum comm edet: quin etiaprinceps ipse, praua de se opinione imbutus, talem existimari se arbitratur qualis dicitur: unde arrogatior sit in dies,& intolerabilior, inque instituto vitae genere confirmatur, ex quo videt se tantum laudis nancisci, ut id docti viri monimentis literarum impressum, infixumque oportere esse censeant. Si studiosi assentari non consueuissent principibus, & eruditionem illi pluris facerent, & laudari se ab illisam pensissime gauderent, videlicet iuxta prisci poetae dictu,

laudatis viris, tum repraehensio magni estet ponderis : nec aliter acciperetur docti hominis approbatio, quam religiosissimi testis testimonium grauissimum. Nec minus princeps quam alius quiuis amplissimum virtutis suae in hac vita praemium duceret erudito se homini approbari. Nunc vero pili non faciunt, quae sciunt senuino uno sestertio, nu-mo vero, Imo frusto panis empturos. Emo quum res se-ret,ut sint a nobis laudandi, parcius laudandum,& ita, ut sentiant se potius admoneri, incitari qm pergant, quam gratulat

419쪽

lationem cani tanquam curriculo absoluto , quumque profecturum te speres. Libere sunt reprehendenda vitia, modo acerbitas absit,& rabies .sin odium solum quaeras, neque pro iis, abstinendum ab irrito labore. Nec potentum, aut omnino cuiusquam vitiis offundendus color pretinii spe, aut cupiditate alia: quod est magnopere nefarium: nam efficis ut& illi ipli audacius male agant ,& alii quum illorum exemplo,tum docti hominis allensu.

Sunt alii qui stu is non pecuniam venantur, sed glo-De gloriariam: generosius sano quiddam fateor, verum quς ut in adolescentia & inuentute maximos subdit stimulos ad honestas actiones, ita multorum deinceps est malorum caula & ori- odicuti alias ostendi quod omnia oculis intuentium triuimus, nihil conscientiae, quae non aliud quicquam de nobis iudicat incorruptius .ideoque spe iam perceptae gloriae saepenumero decidimus, quod qtii talso de nobis iudicarat.

errorem Tuum post intelligit, aut alii incipit qui recte: etsi

crebrius euenit, ut deceptae existimationes vertantur in melius,quippe res veras, solidasque tempus confirmat, inanes autem dii si pat,& absumit. Quocirca nemo se gloriam in posterum aspecuturum confidat vano viventium fauore, &1pecie quadam praeclarorum operum.Nam exemplo simul affectus illi incitati s ubi ederunt,in eorum locum audicium 1 ubit,& quidem exactius. itaque multos in vita honoratos accepimus, ignobiles ,& contemptos post fata. Accedit huc, quod uti dicebam modo, ovinionum commeta delet dies, recta iudicia corroborat. Age vero , quam incerta est fama

quam lubricat Multi immortalitatem sibi polliciti ne diu turnitatem quidem asIequi potuertit:ut Appion grammaticus,qui,ut apud Plinium legimus, immortalitate donari dicebat a se illos,ad quos aliqua opera componeret. At ipsius ne litera quidem, extat. Quam etiam iniqua, ut bene meritis non contingati Extant Ovidii opera , non extant Chrysippi nec Crantoris. Integer ad nos peruenit Vincentius Bellovacentis, non Titus Liuius, non Polybius, non Marcus Varro, non ipse idem Marcus Tullius, ut non temere Martialis dixerit, libro victuro genium esse opus. Adde hi , quam est varia idem alio tempore,& aliis locis pulchrum

videtur, &scedum . inuid quod praeclara inuenta ingeniis& diligentia sequentium obicurantur, ut multis priorum i

ia posteri

420쪽

,so DE TRADENDIS DISCIPL.

posteri magnitudine sua,& quasi altissimis substructionibus luminibus obstruant Z bed fac te nactum este claritatem, laudem gloriam, quid tabi proderit mortuo, qui nihil eorusensurus es, quae hic agentur,utique non magis quam equus quum in Olympiis victor praedicatur, aut Apellis pictura, quam cum admiratione contemplamur inaid ad Cicero nem, vel Aristotelem reddit ex tanto nom1ne Quid ad alios vel literis illustres,vel bello Sed in ipsa eadem vita quid senties absens de gloria ξ Q da id dormienses 3 praesentia vero necesse erit, vel eos qui te in os laudant,fL:e vanos:velle, qui illa coram dicta libenter audias. Cedo autem, quid tandem dicent Zo doctum, o facundum hominem, imo vero 6 leuem& vanum hominem,si tam leuem aurulam praemium tibi literari laboris proponis .Quod si tu neglectis humanis laudibus,conscientiae tuae volueris seruire , & per illam Deo, quanto solidior tibi & diuturnior gloria continget,si te laudarit Deus vivens viventem, praesens presentem, immortalis immo rtalem: q ui te semper intuetur, qui de te non ex salso pronuntiabit iudicio, sed ex tuo.ipsius testimonio Z Non qui seipsum commendat,is probatus est inquit Paulus, sed q uem Deus commendat. Viro docto cogitandum est,frequenter de migratione ex hoc aevo, deque vita illa sempiterna,& ita meditandum saepe ac multum, ut familiarem sibi cogitatione mortis faciat, ne ad illius mentionem terreatur. Tum veniet illi in mentem iudicis illius & remuneratoris singularum actionum, ad quem breui veniendum ipti est, finita scena, & hypocrisi vitae:cui se approbari unicum erit illius studium. Nam cui se vendicare cupiat vel reus vel patronus,si sapiat, nisi suo iudici cui athleta,cui pugil, cui omnis qui aliquid agit sub iudice 3 Poetae olim Graeco poema suum recitanti, que omnes deseruerant, Plato Instar fuit totius populi Atheniensis, non erit nobis Christus Dei sapientia Z Magnum est, inquit vetus prouerbium, Athletam placuisse Herculi: quantum ergo nos Deo λ a quo toties laudabere, quoties aliquid egeris illi gratum. Porro illi nihil esse potest gratius, quam ut eruditionem,& quaecunque sua munera in utilitates liominum proferamus, hoc est filiorum suorum, quibus ille ingentia impartitus est commoda , ut mutuo prosint in commune: &vult nos gratuito distribuere,quae gratuito a se accepimus, quan

SEARCH

MENU NAVIGATION