Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

quanquam ipse pro eisdem, quae nobis est largitus, copiosis time refert gratiam, admirabilem Dei benignitatem: quq ips gratis nobis dedit,haec eadem si ipsi reddamus, ampli suime

remuneratur.

Hic est ergo studiorum omnium fructus, hic scopus,ut Studiora quaesitis artibus vitae profuturis, eas in bonum publicum fructus.

exerceamus,unde merces immortalis consequitur . non ad

pecuiuam, non ad praesentem gratiam,aut delitias, quae fluxae & momentaneae s t. An vero pecuniae caula recte vivimus, recte mouenaui,' tam amplum Dei munus tam vili &contemnendo praetio commutamus 3 An propter gloriami Miser si illam tam avide consector, quae per tot labores &curas qgre retinetur, incertaifugax,ut nulla sit seruitus cum

hac coparada: miserior si populi voculas re tam praestanti N Nota. sacra merco r,& laudari a mortalibus malo, quam ab immortali:ab stultis, quam ab ipsa sapientia. O quam aureo piscamur hamo,& quidem anguillas putres ZBona ergo si de exercenda: sunt disciplinς in eum ipsum usum,ad quem sunt a Deo collatae.Neque enim discendum est semper, nec ad vitam transferenda doctrina. Infinitum quidem ex se est studium quodcunque, sed aliqua tamen eius parte incipere debemus illud ad aliorum commoditates ac emolumenta deducere. in quo prudentia est opus, quia exercitium circa singula & separata versatur, quae regit prudentia circunstantiarum omnium aestimatrix.&arbitra.

Proditurus ad hominum occursus &conspectum vir do. Qu0mo ctus,meditatus & paratus exeat tanquam ad pugna, ne qua M' νς a praua aliqua effectione capiatur , a quibus oppugnamur se V x undiq:,atque incessimur,& qui toties ab aliis auscultatur, ter homi auscultet ipse aliquando se .Confirmet domi animu magnis nς di validis cogitatibus ad despicientia honorum,& dignitatu: meminerit eius vocis quam a Domino audiuit, sale se esse terrae, lucem mundi: nihil conuenire minus, quam vel fatuusalem fieri, vel lucem tenebrosam.Cuiusmodi illa existimamus fore, quae hoc sale condientur,vel illustrabuntur hac luce ZExeat ergo rationibus munitus .ac armatus, quibus resi- stere oppugnantis assultui valeat. Plaestet re vera salem & lucem compositione animi,& moderatione perturbationum, verbis sapientissimis atque opportunis, ne sit importuna

sapientia ac proinde putida, ci

ta; Ied quae quoties Ierrose

422쪽

331 DE TRADENDIS DISCI P.

Proseret,velut salus quaedam appareat iis, qui adsunt. Gestu ipsius & corpus uniuersum modestia & moderatio decorabunt,dicia vero & facta, grauitas,ac constantia : ut aliis ad sina item vitae rationem exemplo esse possit. Multum qui de persuadebit oratione, sed plurimum vite innocentia. Et quo ab illo accuratiora prodeant ac puriora omnia , illud animo eius perpetuo luccurrat, nihil ab eo vel dici vel fieri, quod authoritatem non habeat & in exemplum a benevolis 1umatur, putant enim eam esse lege vitae: a malevolis autem &inuidis ad examen Scensus m sim stram. Idcirco erit S in agendo cautior,& in pronunciando cunctatior, de omnino in loquendo circumspectior I'ropter hunc bene audient literae atque artes, multique eius aemulatione studiis sese disciplinarum dedent, quarum fructum tam pulchrum, atque admirabilem cernunt. Q uam est pudendum viris doctis homines saepe imperitos moderatiores habere animi motus quam illos sapientiae praeceptis constipatos .maade caula literis frequenter grande sit a plerisque conuitium, multisque in odium venerunt, qui sese prudentiores sore arbitrantur , si illarum nihil prorium attigerint. Caeterum ea botiaqu*viri docti aspectui exhibebunt hominum, verius re ipIa praestent, quam ostentatione. Prodit se tandem male simulatus animus,atque eo fit magis inuisus, ac detestabilis quo diutius grauiusque imposuit. Veritatis porro ingentes & solidae sunt radices: S lux quantumcunque occultetur splendorem suum foras emittit . bapienter Epictetus: oues non iactant apud pastorem, quantum quoque die comederint sed id re testificantur, lacte, lana, sed tu Turba studiosorum seculum vocat felix,in quo multa sit eruditio non

est vero id felix seculum , sed illud quum homines docti re ipsa praestant, quod legerunt , quod profitentur, quod

aliis praescribunt: quum qui audiunt, & vident, coguntur exclamare : hi lunt qui loquuntur. ut vivunt: & vivunt ut loquuntur, quod plailosophos illos de Origene Adamantio dixisse Eusebius est author .Ne erubescas parii recte sacere, quae non potes melius:erubesce malefacere quae potes bene. Praebebunt se docti mites,affabiles, moderatos, prauis cupiditatibus inuictos,& ostendent quantum in hominiscorde efficere possit sapientia ,si regiWt: 'uamque longo interstitio lapiens ab incipiente disset. in rebus magnis, α praec

423쪽

praeclaris valere ac pollere sit eis satis me cupiant in quibuslilaei haberi magni non in armis, equis, venatione, piscatione, saltationibus, lusibus, dicacitate procaci, aut triuiali. Hoc ardelionum est, non sapientum:& fiunt eruditi ridiculi. qui de illis non minus volunt, quam de sapientia iudicare. Nam quemadmodum a luce nihil in obicuro cernimus , nec ab obscuro in luce: ita mirandum non est sapientes hallucinari ad nugas tractatos, utiq;& nugatores in lapientia caeci sunt. De docenEst eruditi hominis opus earn ipsam eruditionem in alios do. transfundere,& quali auo lumine lumen in aliorum mentibus accendere. ideoque in visione Danielis dicitur,eos, qui ad iustitiam erudierint multos,fulgere sicut stellas in perpetuas aeternitates:& Dominus noster magnum illum voeatum iri ait in regno caelorum, qui iustitiae praecepta & ipse fecerit,& alios edocuerit. In docendo quem potius magistrum imitabimur, quam illum ipsum Claristum, quem pater ad erudiendum humanum genus caelitus demi lit post hune magno interuallo eos qui Christum sunt secuti. Is vero quum esset diuina sapientia,illa tamen protulit sola, quet audientibus essent profutura, non quae quantus ipse esset, declararent. Nam si gloriam suam affectasset,aut sese pate- sacere expetisIut, quae essent ab illo,& quam admirabilia patefacta, sed quae captum omnem excessissent etiam angelorum. At vero nobis seruiebat omnis illius oratio, non ostentationi sui. Sed ne deluiae quaerendae sunt, vel oblectatio. Plinius peculiarem in studiis lentit causam illorum esse, qui difficultatibus inuicti utilitatem iuuandi praetulerunt gratiae placendi. Paucitate discipulorum contentus fuit vo nus, quum Dei sapientiam ,& viam aeternae salutis mostraret mundo. Quis potest de discipulorum numero conqueri, quum author humani generis duodecim hominum scolae acquieuerit Z Frequenti auditorio ambitio magis seruit, quam seueritas institutionis. Ceterum de schola oracula haec habentur veterum, do- Oraculacenda sine inuidia, absq: rubore di scedum,gratiς semper ha- veterumbendae docenti, aliena inuenta libi non usurpada. Cogitabit de schola vir sapiens mundum hunc esse, velut ciuitate quadam, cuius ipse sit ciuis, aut maῖ nam quandam domum cuius ipse sit de familia, no referre a quo bene aliquid dicatur, dicatur modo: hic parari opes illas,hic ad publicas relinqui comoditates:

424쪽

33 DE TRADENDIS DISCI p.

tes: parentur, & communi centur, a quo autem, nihil in te cile. Quare & ipse sua pro virili parte conseret, & alios ut conserant,benigne adiuvabit. Et quatenus se, ac suam imbecillitatem cognitam habet,& peripecta, alioqui nec sapiens dici posset, nec doctus, reputet cum animo suo, quarum humano Peneri inferret iniuriam,si neminem se vel meliorem esse,vel doctiorem vellet. Porro de cursu institutionis Socratis sententiam ex Platone adducit Cicero, quem solitum

dicere scribit, persectum sibi opus stim esse, si qui satis esset

cohortatione sua concitatus ad st sum percipiendae, cognoscendaeque veritatis. Sed nos similitudine utemur notiore tamdiu esse cuique opus duce, quandiu viam ignoret, eam ubi per sese possit peragere, animo indigere magis, quam magistro. Ἀφ ς' Docti inter se concorditer , ac humane conuersentur. d - do o Enimuero turpissimum est nobis, latrones ac lenones ma- ' iore inter se cosensione vivere, qua eruditos. Sed nec eruditis unanimitas, ac beneuolentia deerit, si disciplinas integre ac sancte coluerint, non ad gloriam. vel quaestum: nam ubi harum rerum cupiditas inualuit, difficile est sancta seruare societatem. In studiorum collationibus qui alteri melius dicenti concedit, ne victus nominetur alienissimum est ab hac re nomen illud, neq; enim pugna est haec, vel qui disserunt, aduersarii: acerbissima atque inimicissima appellatio in suauissimam rem,& beneuoletiae natura ipsa plenam est translata. Nam quae potest maior inueniri coniunctio vel arctior. quam animi, & eius, qui illum ad prudentia aut virtutem cxcoliti Non alia utique quam arui,& agricolae, ut non immerito parentes sint animorum, qui docent. Et que admodum in oculorum,ita in mentis aspectu. QSi non satis cernit per spicue,acutius cernentis cedat iudicio , sine indignatione. Oculos ille acutiores vel saniores est nactus, hic ingenium vel natura perspicatius,vel usu, aetate, diligentia expolitius .Quid quod interdu animaduertentiae magis laus est, quam ingenii:casus nonnunquam, sicuti quum elapsus num us, a multis quaeritur Sed ut nuncupetur sane quando ita inueterauit, congressus,&lucta,& pusna,& victoria: quaeso expendat quisque secum, quant im sit beneficium liberari a tyrannide ignorantiae, quae seruitus est omnium grauissima,&teterrima. Sapienter Plato,Tanto praestat di-

425쪽

sputatione vinci, quam Vincere, quanto est melius magno Halo liberari, quam liberare. ini id enim exitialius homini potest contingere , quam falsa opinio Z Vt sit hoc fortasse liberatori gloriolius apud nonnullos, liberato certe utilius est. Verum huic tanto ignorantiae malo libentius eximeremur omnes, si disputationes minus essent scenicae, nec tantum tribueretur coronae, quae colluctantes cingit: essetque amica potius sermocinatio, quam pugna inimica. Q od quum in genere omia lisciplinae neri decet, tum poti Isimum in theologia,us: ntra sacram veritatem impie confligitur,&scrupuli gignuntur in animis audientium de rebus, quas certas, fixas, inconcussas haberi fas est. Exalperae porro sparsos scrupulos daemon hostis,atque auget accommodant etiam homines suas manus,dum unusquisq: de angenii gloria laborat magis, quam de veritate asserenda. Cedendum veritati omni, non piae modo,& facrae, sed pro 'anae quoque:& praecepto sapientis obtemperandum, quo iubemur non contradicere verbo veritatis ullo modo. Candidae ac prudentes censurae vehementer sunt studiis Decen- omnibus utiles,si animi iudiciu citra damnum affectus pro- fetido. sertur,ut inquit Tacitus : nec quicquam est in his damnosius, quam iudiciorum confundi signa,sicut in vita voluntatum : ut nesciatur quid quisque aut probet, aut improbet: quod usu venit hoc tempore, quum periculosissimum est de quoquam loqui, tam iritati sunt omnium animi , de parati ad pugnandum, ut vel attingere quaml: bct leuiter no sit tutum, etiam si aliis spectes: tenera atque infirma conscitiatia illico sese peti suspicatur , haud aliter quam hulcerosi equi ctutum concitantur, strigile audita Quanquam vitio huic incitamenta atque incremcnta pra bucre quam Illyrimi, qui acerbissime alios perstrinxerunt,n6 ut veritatem exprimerent, sed ut sugillaret, ac infamarent nomen alienti, vel odio impulsi, vel falsae gloriae spe adacti, existimantes tam se habitum iri pulchros,&praestantes, quam alios tetros esse, ac viles ostendissent. Sed illis multo secus,atq; sperauerant, accidit: nam candoris etiam ineruditi sua est apud omnes laus, malignitatis vel eruditissimae vituperatio certa. Quid, inter haec odia quantam accipiunt plagam disciplinae 3 Detrahitur authoritas tam odio te rixantibus, ct tam capitaliter inimicis : despondent animos excellentia ingenia , quum per sa

426쪽

oου DE TRADENDIS DISCI P. .

rem adeo amaram nempe digladiationes perpetuas ab sti diis rei iliunt , ac abhorrent: prosectus inter haec studiorum amittitur, atque obscuratur veritas, dum malunt quidam corrupi literas quam instaurari per suos inimicos. Quantum scelus est eloquentiam, ingenium, & alia magna atque admiranda Dei munera,hominibus a Deo ad utilitatem hominum concessa in eorum perniciem conuertere, per bona malefacere ξ Hoc vero iam nec ferarum quidem est, nedum hominum. lanto religiosius O uintilianus Ethnicus, quam nos Christiani: Mutos natim: & egere omni ratione satius fui siet, quam prouidentiae munera in mutuam perniciem conuertere. iid refert quomodo impetas alium, serro an stylo, ubi voluntas est eadem,& plerunque lingua plus laedis , aut stylo , quam gladio ξ quippe ferro corpus modo

consaucias ingua vero etiam animum. Artes humanitatis Dominantur, reddant nos humanos: a Deo optimo sunt traditae, reddant bonos. Nam qui alteri inuidet, quod est ei Deus largitus, quid aliud quam sanctum Dei iudicium imi probat,& distributionem munerum illius condemnat Z Ta-

metii quid est, quod queri quisquam possit de Deo ZAn non

tecum ille egit prolixe Z Aliquos supra te vides, at quant plures infra te 3 Erit vir doctus in definiendo lentus in asseuerando minime pertinax. Quae reprobaturus est, etiam atque etiam leget, versabit, excutiet, ne quid ab eo temere in damnando affirmetur mainus circumspectum esse velim in laudando. Caveat ne non satis intelligat, quae damnat: ne cui notam inusturus est , maiorem pro se rationem habeat, quam ipse contra eum. Consultius fuerit nihil pronuntiare, quam ut condemnatio in iudicem ipsum recidat. Quod si hanc siue prudentiam siue benignitatem animi in homine

docto requiro quid me sentire par est de illis, qui bene dicta

in uertunt, & deprauant, quo causatius existimentur conuellere Nam si flectere in melius & pium Jc utilissimum est multis, prosecto magnum erit scelus in peius detorquere. Adriani Ego Adrianum Florentiu illum , qui postea factus est i um-

Pontifi- mus Pontifex, quum adhuc esset decanus Lovaniensis, in pu-cismos. blicis saepe disputationibus quaecunque authorum dicta a disputantibus citarentur, interpretante pro se audini, nunquam aspernantem, etiam si ex iis essent, qui adhuc vivunt, . nempe lacobi Fabri,aut Erasmi Roterodami. De viviscensendum

427쪽

sendum cautius, de mortuis rquerentius, qui sunt iam inui-

diae exempti, & redditi suo iudici eamque subierunt censuram, quae omnes manet, idque potissimum de illorum vita, ct moribus: nam de eruditione paulo liccbit liberius. Torper quos profecerit quis , citet benigne, nec velit, ut ait Plianius , in iurio depraehendi potius , qua Ri mutuum reddere, praesertim quum sors fiat ex usura. Olim adeo erat in suum cuique tribuendo aequi, ac liberales , ut ne verbum quidem unum authoie suo su inerent: declarant id Plato , Aristoteles, Cicero , Seneca, mutarchus, & alii: nunc & verba, &sensa ,3 argumenta etiam integra , non unquam inuenta Mopera subtrahuntur: quod seruile est admodum , magnarumque simultatu in studiis origo : Cui enim non sit g raue seruos sibi suos abduci ncdum filios Θ Vtinam & de hoc plagio aliquid cautum esset lege Fannia: nec ulla spectari conuenit discrimina vel patriae scriptoris, vel sectae, vel aetatis: quemadmodum stultus ille populus, qui ut prudenter ab

Horatio carpitur, redit ab sanos , & virtutem aestimat annis. Non quin par sit . ut libri plus authoritatis mercantur, qui iam tot seculis placuerunt, illasque tot in geniorum consentus approbationis suae calcula adiecit: de quibus omnibus una illa de scriptoribus sententia proserenda iudicatur. Quid quod nouitas omnis iudiciu praepedit, vidclicet nondum bene cognita Z Qui in verbo uno aut altero,aut multis criam quempiam correxerit, ne continuo videri postulet se

illo esse doctiorem, aut magis ad rem attulisse, quod multis biipli stulte persuadet: ut si quid in magnis authoribus corrigant , illis se protinus anteponi oportere autument: velut quum memoria seu incogitantia magnus vir labitur, nam Horatio uci Homerus iple dormitare nonnunquam videtur aut quum linguae ignoratia fallitur, quae errata Graece, ac Latine semidocti captant, magnas anc iniquitate, qui a nobis eam cognitionem Latini aut Graeci sermonis exigunt alieni atque insititii, quae in Cicerone, aut Dcmosthene vix fuit,vel in quopiam ex illis, qui linguam suxeriit cum lacte, quique populo uniuerso uti quotidie poterant magistro ,&de quibus dubitarent, a cerdone vicino aut fabro admoneri. Quod si isti tam acres censores subituri essent eandem conditionem iudicii,mitiores credo se praeberet suis reis Haud

428쪽

,ss DE TRADENDIS DISCI P.

tam prisca, quam seculi huius finitimi, Vallar, Politiani, pe-roalda, Mancinelli: non pautiora aetas nostra tulit. Vt prae teream in hoc genere calumnias,de quibus quum de corru sta grammatica dicerem, sum locutus. Equidem haud nega uerim, quin notari magnos scriptores intersit eruditioris

Sed no protinus plus aut idem adieri, qui notas,& qui opus compotuit. In authore alicuius disciplinae, boni consuletis errores alterius. ut in theologo historiae, in historico primae pili lo ophiae,modo muneri suo Latinaciat: multo benignius linguae reccata codonabitis: bona. ententiam Gallice, aut Hispane dictam amplectemur, non accipiemus vitiose Latine. Ego vero cum Marco ipso Tullio indisertam malim sapientiam, quam stultam loquacitatem. Augustinus recte, qui eo magis ait soloecismis & barbarismis ostendi homines, quo infirmiores sunt :& eo esse infirmiores, quo doctiores videri velint, non rerum scientia, quae aedificat, sed signorum, qua non inflari difficile est, quum& ipsa rerum scientia i pe ceruicem erigat, nisi Dominico reprimatur ii go. Nolim tamen hoc sibi nomine imperiti & sordidi scriptores plaudant, tanquam res liabeant, quia verbis carent:

imo duplici crimine sunt isti damnandi, quod quum rerum

talent vacui. nitorem omnem, atque elegantiam verborum

abiecerunt: nam si res essent penes illos, indocti prosecto atque iniqui esset,de vocibus mouere illis controuersiam ullam aut querelam omnino aliquam: quo apparet multa esse verba nequicquam Ioanni Pico profusa in illa ad Hermolaum epiliola nobili non enim res sunt apud Auenroem dc Scotum,quod ipse sibi sumit, qui a nobis non tam Vt spurci,qua ut inanes culpantur. In scholis & tota vita quantumcunque ob ingenium, iudicium, studium, eruditionem multiplicem, cognitionem variarum rerum late patentem laudetur quis: de virtute certe ac pietate laudari cora non oportet, ne leui illa extollatur aurula, & id ipsum bonum de quo laudatur,dum laudatur,amittat: nec absentem nisi parce. Nde o peribus quae videmus . Paulus no vult quenquam de ipso iudicare aut bentire, supra id quod videat in eo, vel audiat :d Sapiens nesciri ait ab homine odio ne,an amore dignus sit: videlicet finis est expectandus in uno quoque hominum, a Dimali ad mutationem promptissimo. Viri docti eo inter

debent esse affectu,xti in Pauli sententiam, nec inuicem

iudic

429쪽

iudicent, nec iudicati aegre serant: sed utrique expectent patienter tribunal,& sorum illud Domini sanctum S iustum. Iudicans dementer, ac flagitiose agit, qui de conseruo suo

communi domino praeiudicat. Iudicatus autem tractet animo id quo se Paulus co solabatur Ego vero nihili lacio a vobis iudicari vel ab humano die. Dominus est, qui vere&iuste est de me sententiam laturus: illius cognitionem resormido,illi quantum possum,me ipse paro, Non deerunt magna eruditioni, qui inuideant res alta Quomo& pulcherrimas morsu appetit livor, sceda& iacen ta prae do se edatermittit illaesa. Themistocles Atheniensis homo, quod res inuidia.

eius docuerunt, acutissimus, rogatus a quodam, an praeclaraiam sibi videretur agere : nondum inquit, nam inurdos non habeo. Quod si ea est lex, quam sibi humana malitia imposuit,serat vir sapiens comunem sortem , nec indignetur sibi accidere, quod omnibus. Nec a Deo contendat impetrare,

quod ab eoIatre filius non impetrauit unicus, charissimus, ut in suo in udo deestent sibi calumniatores & malevoli, qui diuina illius opera in partem pessimam raperent. Vult ergo lege hac seruus nequam domi alienae solui, qua filius domi suae tenebatur ξ Sed nec est tamen a benefaciendo propter invidos,& maleficos cessandum. Accipite Socratis orationem, quae est a Platone in eius Apologia perscripta. Si mihi viri Athenienses in praesentia concedatis vitam hac conditione,ut ne posthac in sapientiae inquisiitione verser, diligoqiudem vos, sed Deo certum est parere potius, quam vobis, ac quamdiu vivam,& valebo, philosopliari, atq; unumqueque vestrum exhortari ad virtutem non desistam. Et quando is qui eruditionem est nactus non praesenti- Describebus tantummodo, nec iis quibus cum vivit, prodesse volet, Ope vertim absentibus quoque & posteris, sensa animi sui mo- ribus. nimentis literarum ad diuturnitatem colignabit. Principio noscat se &vires suas expedat, quibus polleat rcbus, quibus sit scribendis idoneus. Aptissimi omnium sunt ad monimeta ingenii tradenda posteris,qui iudicio praediti vegeto &acri,ad coniectandum lunt dexterrimi. Qui vero diligentia soli in valent, ingenio non item,ea sibi de ' umant, in quibus diligentia sit opus, non acumine. Abstinebunt ab orationibus, ab historia, cui conciones sint admistae, a prima philosophia, a praeceptis morum: tractabunt obseruationes,colle-

430쪽

3 , DE TRADENDIS D I S C I P.

ctanea, nudos annales, emendationes authorum, collati; codicibus, quod fecit Valerius Probus, non addita sua coniectura mam hoc munus est iudicii. Non eiusdem est& multa colligere. & de illis omnibus exactam sententiam, & iudi eium promere. Idcirco studiosi, qui nihil intermitte do multa legunt, multa audiunt, multa scribunt, & colligunt, iudicio tere seipsos priuant praecipuo bonorum omnium in vita. Danda est sua studiis relaxatio, &viuidius est iudicium animi non atigati. Cursus, saltus, q: labores omnes for

tius ac validi iis ex interuallo exequimur. Scripturo multum est legendum . meditandum. scribendum,eme dandum, ς denda paucissima. Harum actionum haec est, nisi fallor, proportio. Lectio sit ut quinque. meditatio ut quatuor, scriptio vitria,emedatio ut redigat illa ad duo,ex his duobus viati proferendum in apertum. Ad hoc opus maximi momenti purior ab affectibus & ledatior accedat, quam ad aliud quodcunque,etiam pacem a Deo,& veniam precatus. Veniet illi in mentem vocem dissolui statim, exaudiri a paucis, scriptu- ram omnibus innotescere,& semperii scirco nunquam non laedere, quae hic sint mala. Non sument in manus stylum, quandiu ira, vel odio, vel metu, vel ambitione, vel qua alia praua cupiditate agitantur. Si eam deponere non pollunt, stylum citius deponant, ne quid veneni in opus transfundatur animo, id est ex fonte. Emenda Posteaquam scripsseris ostende iis opus, a quibus rectetio. admoneri te posse confida , eorumque sententiam attenta sacpatienter auscultato quam tecum a quo animo repute , ut

quae videbuntur corrigas. QSanto sub tius est ab amico priuatim admoneri, quam ab inunico publice obiurgari ξ Sunt tamen noua qua di inuenta, quae melius poterit author ipse arbitrari, ac iudicare, quam alius quiuis. Primum quum pa. riet, ne a Sciatur amore sintus necdum viliquς res vehementer iudicandi facultatem debilitat, quum priusquam cognoscamus, diligimus : quod parentes in filiis faciunt, qui nondum natos iam amant, quo fit ut mox cera crede Datis non

valeant. Hinc quod uintilianus consi lit, opus aliqua tis perseponat, ut ad illud postmodum refrigera o iam inue-tionis ardore, tanquam alienum redeat, lector, non author:

accedet multum iudicio ex dilatione, tum comparatione sui atque aliora. iniae omnia si r robe sit executus, opus tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION