Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

pergat placere, bonam debet author spem concipere, placi- urum quoque allis. De emittendo in publicii versiculus est Horatii. Ne prc- Editio

spitetur editio, nonum l. prematur in annu. Ex cuius duabus partibus priori consentio, posteriori non item. Neque enim videtur mihi in tanta vitae breuitate expedire,ut nonus demum annus sietum nobis pariat. Sed neque in uniuersum potest dari certa regula propter varietatem ingeniorum, Moperum: satis fuerit adri nitam esse cuius': prudentiam nooportere editione tanquam immaturum partum ante tempus eiici. Nam re posita quacunque necesse est, iudicium antequam rite de illa sta uat, quae ad illam pertineant omnia attente ac subtiliter circunspicere, quod fieri cogitationes praeceleres non sinunt, ut quae intentionem mentis in unum aliquid rapiunt penitus. 5c a contem p atione totius auert tritaq: fallitur scribens ipse,&falsus alios, qui se ill: us comiserunt fidei,in eunde secum errorem trahit qu5dq; scinelerit prauum, si de eo admoneatur a quoquam pertinac ter defencit, ne lapsus credat r, unde oriuntur sectae, seracit simu m ri . xarum seminariti. Sin ipse errore suu sponte agnoscit, non

emendat simpliciter, sed ambigue, ac perplexe, homini magis, quam veritati consulens. Hinc sunt editioncs fictae, de reficiae toties, ut aliquato post nesciatur quae prima stillarum, quae altera, vel tertia quae a uilioris ip ius sentetia . quastandum ridq: fit tanto contusius & incertius, si quo secada, aut tertia, & aliae deinceps recognitiones non peruenerint. Neq vero me fugit, esse non ulla, quς primo quoq; tempore necesse erit e uulgari : de quo genere sunt narratio rei gestae ad plurimos viticiat tu pertinetis, tum qu et inlccta di criminis in comune noxii, aut depellcdae a nobis calumniae coronuntur:ea satis fuerit dilige ter esse a nobis excogitata S perscripta, nam dilationem res non serunt: nec quae sunt eiusmodi, praecipitata dici debent, sed maturata. Non desunt quae deterit cura. non emendat: sunt enim ingenia tam subiti ac vi-

uidi impetus,ut eoru orira meliora sint effusa, quam resula. Q u post editionem vidcbuntur authori ipsi parum re sditio nascic xpensa, corrigat plane, aperte, simpliciter, magis decla- corrcctioritate veritatis solicitus, quam de sua ipsius. Sed nec ipse iactura ullam fecerit existimationis . ais enim est usqueadeis rerum humanarum expers, & ignarus, ut nesciat optimos

432쪽

1 L DE TRADENDIS DIs Cip.

quosque,&sapientissimos viros tempore, ac studio in melius proficere λ An ego excellentis ingenii virum nihil plu. credam assecutum lenem esse, quam iuuenem λ iners prose diis, ac miserrimum est ingenium , cui non plus posterior dies, quam prior adfert. Si libri sint dogmatici sparsi iam&e uulgati admodum, consultissimum erit librum correctionum exemplo diui Augustini componere: aut si quiderit addendum, secundam aeditionem scorsim dare,ut secisse videmus Boethum Seuerinum. Scopus vel non continet dogmata, vel non adeo est diffusum, licebit, quod est apud

poetam, male tornatos incudi reddere versus,& opus reconcinnare, atque etiam si res ita ferat, retexere de integro.

Quod si ab aliquo corrigatur, agnoscat beneficium, & palam agat gratias. Veritas enim pro qua nos in acie conuenit stare, nullius est propria, sed communis omnium. Quod si ille in eam inciderit, irasci te non oportet, illi potius gratulare felicitatem , quam x tibi licet esse cum illo communem. Sed proculdubio ita res habet , qui pro veritate certant, sic sunt animati,ut eam a quocunque inuentam complectantur: qui autem pro suis inuentis , id est pro suo nomine ac gloria, tanquam aras & focos, quicquid ab eis prodierit, tueantur: cuiusmodi sunt in omni quidem disciplina complures , sed in iis potissimum artibus, quae circa sermonem occupatae sunt, grammatica, poetica, rnetorica,& ea quae cum his est coniuncta, philologia: primum quod peritia verborum, ut recte est ab Augustino scriptum, valde inflat deinde quod horum opera magis videntur esse illorum foetus, quam quae philosophi, aut theologi conscribunt:

orationem enim orator peperit, poeta carmen : veritalcm

non peperit philosophus aut theologus, sed natura ideoque verax philosophus co tradictionem opinionis suae, naturae roti iis interpretatur esse iniuriam , quam sui. Atqui fal-1um comminiscitur, aegrius seri repugnari sibi, quam qui asserit verum : nam verum nemo ignit, falsum ex mendaceipso nascitur: itaque qui verum a stirmat, propugnationem sui dicti naturae, tempori, Deo committit, qui falsum , ipse sibi illius tutelam sumit. Accedit his, quod verba velut iacies&forma quaedam sunt exterior, sensa autem interiora illa reserunt, ceu valetudinem & mentem. indignius vero

sormosi accipiunt cutem & lineamenta sua Ierstringi, quam boni

433쪽

suam virtutem:citiusq; vir probus malum se appellari aequi bonique faciet,quam speciosus deformem . QSae ad mores non pertinent ea graue est ad alienum nos stomachum aut radicium formare. In iis vero, quibus homines vel meliores fieri,vel peiores possunt, publicos profectos esse aliquos examinandis libris expedit, viros, iudicio doctrina, probii 'in toto populo prςcipuos,ac specta

NET LIBROS DE TRADEN-

dis Disciplinis, sine de doctrina Christiana,

434쪽

1O ANNIS LV

VALENTINI,

De prima Philosep a, siue

intimo naturae opificio,

Liber Primus To

E INTIMO naturae opificis,lioc est, quibus ex cautis, qua ratione, atque actione oriantur singula, crescant,existant, intereant, diit rendum est nobis hoc opere . n quibus omnibus scruta dis tametii magnis tenebris premitur nostra mens. tamen alium in hac vita haberi eoru quae sensuri aut dicturi tumus ducem, nec possumus nec deb mus, quam quod illa & vi sua naturali,& usu ac meditatione coni equitur, ne dum ea comminiscimur quae ratione nulla demonstrantur, in absurda figmenta incidamus,& somnia sequamur pro doctrina sapientiae. Cui quidem rationis nostra: p raeceptio ni iac monitis non solum auscultabimus in speculatione naturae, sed in rebus etiam diuinis cum omni cultu, ac reuerentia, ves spectandis velut dabitur nobis. ex ponedis. Habitat enim Deus lucem inaccessibilem nobis, ct rcunsepta caligine, ita ut nos corpore hoc peccati obsessi lucem non valeamus intrare, nec perrumpere caliginem : S qui proxime ad Deum accedunt, offundi se vicina caligine sentiant,&non assequi sese attestentur, quemadmodum vir ille caelitus etiam illustratus latetur: ego, inquit, nondum arbitror me compraehendisse.

Tamen in illis ipsis quc indicibili interuallo captum nostruoannem antecellunt,& verbis ac humano loquenda est mo

435쪽

LIBER PRIMVs. 3

re,&ri ratio &iudicium nostrum assequitur, sentie lum, ne si huc sper nam us ducem ,i n erro res multos vagi,atq ue incerti prolabamur. Furor est homine relictis quς homo capit ea quae non capit affirmare, niti que constet magistro edoctu humanitate omni maiore ac potiore, quod paucis ad modii

tribuitur .Neque vero usque adeo mentis nostrae acies re- tusa est, quin catenus veritates prospiciat, quatenus bomi.

num generi conducit hoc enim beneficium est ingens hominum generi a Deo Ributum.

Et humana quidem iudicia sunt quaedam naturalia, suist Nomanualia siue artificialia siue arbitraria libeat appellare,siue etiam iudiciu

consulta. Naturaliter licvtur iudicari, quae ab omnibus co-

dem modo & semper: ut quq usurpantur a sensibus item quῖ a parte maxima,& ab iis quoru ingenium integrum est , ac rectum, id est,plane humanum, non deprauatum vel stupore,vel educatione quadam serina non studiis ac persualionibus infectum,& detortum. Artis siue arbitrii, siue consilii sunt, quae ab aliis aliter,& alias censentur. Q uod naturale est, non potest este ex salio. Neque enim falsas de rebus opiniones humanis ingeniis Deus indiditi ecpotest certius esse

veri argumentum, quam omnes naturaliter sic sentire. Nam

si magni alicuius & sapientissimi viri authoritas iure habet omenti plurimum, quanto habebit maius authorstas generis humani,& quidem a natura verissimo, ac certissimo doctore instituti: Q uid ignorat Deus, aut quid est, in quo velit nos falsos 3 Uult ille nos opus tuum veras de se, ac rebus omnibus, habere sententias, nec inscitia nostra illi potest ulla ex parte prodesse. Auspicate de hoc lato ac ta admirabili opificio dicturi, ab illo exordium cepimus, a quo sunt rerum uniuersarum origines, in quo media ad quem exitus, quemadmodum a sancto Apostolo est traditum. Rpparet ergo a natura esse nobis inditum Deum esse, esse.

quando nulla est tam barbara atque immanis natio, cuius h. 4 non animum intelligentia atque informatio imbuerit Dei. Quisquis oculos in sublime ad tantam, tamque admirabi- - - leni speciem attollens considerat ordinem, constatiam caelorum, ac temporum, prosccto dubitare nullo modo potest,

quina praestanti aliqua sapientia b c administrentur. Tum quae sunt naturalia , in iis apertissime se prodant, quae repentina consilium omne excludunt. Atqui in laetis, aut trist

436쪽

3,ς DE PRIMA PHILOSOPHIA.

tristibus subitis, i pe etiam in admira dis quum assectus a

te non possunt regi, oculos sursum omnes dirigunt,& opem illi, inc pol cunt, aut gratulantur,aut venerantur,ac adorant: quod est clariis imum signum,existimare eos ill hic habitare potentissimum authorem ac rectorem omnium. Nam quod sursum oculos erigunt, quum princeps naturae sit ubique,

hoc significant ,dignissimum esse locum illum quae sedes dicatur, Squali regia principis omnium. Tum illius & vis & sapientia potissimum caelo declarate' sicut a diuino vate dictum est,caesos enarrare gloriam De , Deus. Verum quisquis Deum nominarit, indubie rem putat se nominare sapientissimam, potentissimam, optimam: magnumq; ducit nefas esse, si quis contra de Deo sentiat. Quid enim sapientius, quam qui haec regit quae vel sola contemplatione stupefaciunt omnium mentes inlid potentius, uam cui haec ultro parenti uid melius, quam qui haec c5idit omnia tam pulchra. tam grandia, nullius rei. indigus, quique tantas commodita es rebus omnibus conditis ad se conteruandas progeneratio ui tam lentus est ad se de iis vlciscendum, a quibus numen ilium nefandis facinoribus violatur: neque enim inter hominum scelera adeo tum crebra, tum etiam grauia,& abominanda monactum temporis perseueraret mundus, nisi ille, qui haec regit esset optimus, de proinde longanimus. Ergo quia sapientissimus est, omnia in finem aliquem constituit,& quia optimus in finem bonum. Non enim sapiens icinere aliquid aggreditur, nullo praeposito tibi fine quem spectet. Nec bonus aliud spectat, quam bonum. Et quia potetissimus,facile quae sapientia ad finem illum esse congruentia iudicarit exequutus est. Nobis

quidem propter tarditate ingeniorum,& maximarum reruinscitiam,ortus, progressus,exitus &causae singulara ignorantiae sunt .Fieri tamen non potest, quin ille maximas habeat in minimis rebus causas , alioqui non esset qualem natura ipsa docet, sed neque alium vel mens ipia potest sibi cogitatione fingere. Cause vo Verum illius tinctae & reconditae voluntatis rationes, ac luntatis consilia occulta sunt nobis. Itaque vaecordis est earum re- Dei. rum causas inquirere, quae causa: no sunt ab illo foras proditae, sed in conlilio ipsius re eruantur. De quo est in sacris literis: iniis cosnoui tensum Domini aut quis consiliarius eius

437쪽

LIBER PRIMUS.

3'Iesus sitit.Tales sunt causae eorum, quibus illa sapientia pro

instrumentis utitur sui finis , nam haec suntl voluntatis eius, sicut artificis in paritate similium instrumentorum hetcsumere ad opus magis, quam illud. Omnia enim Deo sunt ad quod uis opus paria, nec minus commode aliis posset uti ad eundem finem, quam illis quae sumit ut ignem elle calida, glacie frigida, homine sic esseco positu , sic ali, sicui uere,

tot c los, tot stellas, non pauciores, nec plures. Haec naturar, id est, huic opificio sumo rima nobis postrema, ut nec nos, nec illa ulternis progr. amur: Illa quae ubi incipit, nos qui ibi sistimus. Deo vero media sunt, ac instrumenta voluntatis .Quippe non aliud sunt rerum naturae, quam illius instrumenta. QTaerere cur non plura astra,cur non pauciora,curno aliter disposita, item de elementis, de formis animantia, denique de numero, magnitudine, dispositione viribus ea rarerum, quibus constat haec tanta uniuersi molitio hoc vero est vetita septa transcendere.& impudeter ingerere se in arcana diuinitatis. illa enim omnia voluntatis sunt illius cuius consilium nescio an communicatum sit angelis, certe nobis occultum est. Quae vero his politis sequuntur, naturae sunt, Et naturae legibus sancitis,ut ignis lignum exurit, non saxum: stomachus humanus panem & carnes concoquit, non

stupas. Luna plena deficit,silens vero solem abscondit. Longio res esse dies in aestate, quam in hyeme. ln qu :bus coniecturas quasdam inuenit hominum inquisitio : nam scientia non meremur,& peccato contaminati,& proinde graui mole corporis oppressi, Sed neque est nobis necessaria. Nam videmus omnium quae in hoc lublunari sunt mundo principe Hom. esse, ac praesidem nominem constitutum, quando non bel- prinςeps luis lunt haec parata, quae uti nesciunt:finem vero quum ali- iublui

quem etiam in minimis ac vilissimis esse rebus sit comper- xium tum. Nec mirum, Quando,uti diximus, a Deo nihil est temere, aut frustra conditum nempe a sapientissimo. Hominis autem tam excellentis naturae nullum hic videmus, imo eum anxie dc irrequiete alio pergere dum hanc vitam agit, apparet. eum alio tendere, ac spectare. Nec quicquam homine esset ves vanius, vel miserius, si huc tantum omnes illius actiones, cogitationesque reterrentur: quum eum palam sit nunquam quiescere, semper in solicitudine,

di cura futurorum iactari, nunquam rotiri votis, quibus in

totum

438쪽

393 DE PRIMA PHILOSOPHIA.

totum acquiescat: optare semper , quorum nunquam sat compos: qua de re alibi crit copiosius disserendi locus Qua propter, estorium dubio procul quam ad vita hanc pertinet, nempe ad alteram quam assequetur his vinculis corporis &peccati solutus. Vt quemadmodum in locis maternis tantis contectus inuolucris,per nouem menses huic luci formatur, lic in hoc corpore illi alteri parcturi quod tantum mysterium intellectum esse a I. . Sencca magnum est indicium, quantopere ad veritatem omnem m Mes nostrae sint a natura consormatae, quaerat velint studioic nauare operam, ad caperueniciat, quae impiis, atque Imperitis incredibilia videntur. Sed reuertamur ad id, quod coepimus. inremadmodum ergo in utero sensim robur accipit,&condiicit hanc lucem, atque aerem poste ferre, sic nunc cxercet se per virtutem, ut tantae illius lucis aspectum sustineat,in qua est finis eius,ad qucm est conditus. Nam in eo positus nihil requiret amplius plenus gaudiorum,& securus. Sed hic eum contem plari est velut praelectum huic orbi, religionis capacem,ac Dei cognoscendi. Et quia cognoscit tantum bonum, etiam

amat, nam voluntas in bonum sertur, prona nutu suo, ut mentis acies in verum. Porro quod amatur ex petitur. Quid

cnim amatur nisi pulchrum, & idco eri clibile ξ Amor enim vinculum est unicum rerum spiritalium: si quidem non alio glutino possunt illae copulari. At quod homo natura id ex retit, cui dens signum est posse allequi: quando ad imposta sibilia naturales cupiditates non accepimus. Ad hoc quidem habent omnes inlitam a natura expetitionem, quam reprimunt tamen nonnulli tanquam improbum votum, &impossibile de syderium, quum se tam putillos reputant, illum vero tantum , sicut in humanae quoque fortuna: magnitudinibus usii venit : idcirco opus fuit medio aliquo, quod complexum in se sublimis & infimi naturam desperationem adimeret, fiduciam augeret, ut ab humili ad excelsum per illum ascenderetur. Sed hominem hunc siue

iam tantarum rerum dominum . siue tantis bonis destinatum, instructum fuisse priniarissimis a Deo ad tanta munera facultatibus credi par est. Nam qui sapicntissimus iussit finem peti, idem optimus sacultatem S instrumenta sinis consequendi voluit attribui potentissimus tribuit. Fuit igitur ornatus ta quasi armatus viribus, & firmitate

439쪽

m tale corporis, ut ipse mancipiorum suorum dotes excellentius possideret:celeritate intelligentiae, qua mundana dc diuina facile percurreret, quum vellet, quum esset opus:tum

luce iudicii,&consilii, ut quid& cuius quidque esset pretii

moment: que censeret, in iis quorum erat dominus factus: aequitate etiam voluntatis, ut quae consormia essent summo illi & soli bono, cui erat uni pariturus, tequeretur, quae contra deuitaret: ut hoc denique ob equio S amore coniungeretur ei, quo nihil b huit charius,& proinde neque optatius. Nunc vero quum & corpore hominem cernamus

morbidum , & seruum eorum , quae illi Deus 1 ubiecit . tum intelligentia tardum, α consilii tenebrosi,& voluntatis prauae,in dubie degenerasse apparet ab illo homine , qui quum

huic mundo erat a Deo praefectus . tum ad tanta bona conditus ac destinatus mos peccatum scimus esse causam, quo

desciuit a principe,& imperatore tuo Deo. inridam philosophorum naturα progressu eo peruenerunt, ut dicerent animas hominum in istis corporibus, tanquam in ergastulis vinctas maῖnorum scelerum poenas dare. Sed de imperio rerum & fine destinato virum retinuerit, utrum amiterit, ex relictis,ac perditis sacultatibus est intelligere: Ademptae sunt vires & celeritas cor noscendi: hinc ad regendum potentia , tum obedientia subditorum , ergo & rennum cuius haec erant instrumenta:& in eius corpore velut nota quaedam censoria inusta est rebellionis primae,

ut menti nec corpus nec affectiones ob rem perciat, maetna

quidem & deploranda iactura, sed huic maximam adlertconsolationem spes finis , quae sumitur ex facultate ad eum conle quendum relicta. Nam in delicto illo quum homo quantum in ipso erat,ius sibi omne praecideret ad finem, Deus tamen illius misertus castigauit filium, non abdicauit. in illo utique scelere dominatum amisit orbis, non tamen, quod magis expetendum est , penitus eum reiecit Deus a fine: idcirco nec instrumenta & veluti viaticum sustulit, quo ad eum perueniret: tantumque ei rela quit luminis, quantum sat emet ad ingrediendum illa via , quaerecta ad felicitatem deduceret. Nunquam eo lumine sustinuit Deus orbari pro rius homin in , quod ei de suo lumine quotidie accendit. Nunquam enim iuit ulla vel iam stupida dc iocora natio,vel tam caeca aetas ct caligine oppressa, tu qua

440쪽

oo DE PRIMA PHILOSOPHIA

in qua homines Unorarint illa, quorum scientia ad selieitatem eos perduxisset, si essent exequuti. Ideo de filio Dei,quae est diuina lux & sapientia dicitur, qudd illuminat omnem

hominem venientem in hunc naudum. Perdidimus ergo res, dc imperia, sed nobis vera bona diuino beneficio, seu verius indulgentia relicta sunt. Ad cognitionem quoque rerum naturae id reliquit facultatis, quo assequeremur,quod vitς huic tuendae satis esset, sed labore tamen cura, intentione magna animi mon quod eruendae sint res i. enebris, sed quod tardius est factum nostrum ingeniumst a debilior metis vis caTenebis flagitii & discessu a lumine. Neque enim tenebris sunt

in nobi, res coopertae, sed nostrae mentes: nonnulli tamen quae sunt no in re an nobis vitia, in natura transferunt vertim neque hac igno-bus. ratione quicquam accepimus iacturq ad eam persectionem, quae sita est in adeptione finis.Nam amplior causarum cognitio pulchra quidem est,& voluptatem habet permagnam intuitu spinosissimi spectaculi, ut Virgilius felicem eum vocet, qui potuit rerum cognoscere causas: Sed tamen hactenus modo necessaria, quantum sat est ad parandam & conseruandam vel vitam vel virtutem, & vitam propter virtutem quo videtur etiam Virgilius eam ipsam deducere selicitatem intelligentiae causarum. Atque metus omnis,& inexorabile fatum.

Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis auari. Atqui istud relictum est humano generi ex tanta opum iactura. Anxia vero illa cognitio adeo non est ad parandum quod petimus, necessaria, ut non raro etiam illhinc abducat. . Multi enim acti dulcedine scrutandi cur quicq, fiat,& quomodo, a caelestium rerum cura & cogitatione avocantur, &a cultu virtutis,dum illis suis studiis tanquam a Sirenis occupatis nec regere vacat populos, nec domos, nec suos ipsorum mores componere, per quae ad selicitatem illam colenditur, nec aliter licet maximasque, & praecipuas vitae utilitates deserat, dum illis suis voluptatibus immodice indulgent: non aliter quam qui ludendi, aut libidinis delectatione, sub' trahunt se a negotiis seriis. Atqui dicat aliquis, ut Aristoteles, naturale est hoc hominibus sciendi des yderium. & cognoscendi rerum primordia, progressus, exitus, quid ergo inane penitus euadet 3 Minime ver6. Imo quia nequit in totum frustrari, pleri autem in vita hac videmus no posse,

collig

SEARCH

MENU NAVIGATION