Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

. do. Compositionum vero quaedam iis rebus constant, quae inter se non pugnant,cuius naturae sunt gemma cum auro, Composilana cum serico , stannum cum plumbo aliae ex iis quidem tiones. quae possunt, sed non commiscentur, tantum applicantur: ut quum si unt imagunculae ex laccaro, Einribere, cinnamomo, pipere integris aliae ex comminutis & commistis fiunt, Non tamen copula additur, qua uniantur, ut quum eadem alia contrita permi hentur : deest enim humor, quod est glutinum : aliae composimnes habent omnia , sed proportione actionis,3c passionis tam inaequali,ut celerrima lit actio, ac prope momentanea: sicuti quum paucae guttae aquae in amphoram vini sunt infusae. QSaerendus est ergo opis ex aliquis proposito nostro consormior, qui partes non lotum applicet, sed commisceat, & mutuo insinuet, coniundatque, α inter se pugnantia committat quae vires ad diuturnitatem pugnae ad erant, & xlutino compingantur, ac coadunentur: tales mistiones apud coquos & pharmacopolas est videre, qui in hoc quoque student,vi quemadmodum natura animantium corpora suis compositionibus finxit, ita ipsi tuis Conseruent, ac reparent naturalibus, quantum efficere possunt, similibus . Sed de pharmacopolis dicamus , quorum temperationes velut imagines quaedam iunt naturalium . ni Itaque de pharmacis quae illi conficiunt, in alii; simplieia Ph*x manent integra, ut in cataplasmatis , quae vulneribus adhi ς- beri consueuerunt. Sic elemeta integra videmus in pruna ignis: in aliis sunt penitus extrita , vires solae & agendi aut patiendi facultates quae in illis prius erant, existunt apertae,&promptae ut in theriaca veteri quod cernimus in corporibus ammantiu omni v. in aliis vires quidem sunt reliquae, sed conlopitae excitatur calore, nempe agitatu, vel igne admoto ut in theriaca noua: sic animaduertere est in vino, aceto herbis multis:interdum resolutione, ut ii in aquam immittatur saccarum, mani esto cernentur partes quaedam sidere, saepe terrreae, aliae superiora petere, nem pet aerear,vel igneae: hoc deprehendat quotidie qui resoluunt misia & substatia, segregant. In aliis unum aliquid existit, vires aliorum in eo sunt ablorptae, ut mi squam copareant: sicut in vino diluto. Ita in coagmentatis naturae. Sunt in quibus ex inanifestis qualitatibus omnia dicas terra, minimum reliquorum . que

472쪽

3ι DE PRIMA PHILOSOPHIA

I lurimu habent aquae,torpida,fluida mollia, tenera no s una illa composita, quae inchoata nominantur, nix, rando, ros, pruina,sed caro ostreorum,& marinae stellae. Vsiciique vero manifestus est ignis in composito manifesta sunt reliqua elementa.Nam ignis nunquam descendet ad terram sine primis illis naturae medii y:etiam in pruna quae ardet, infamma ipsa aliquid est humidiusculi, quod limul primum

absumpta est, ignis extinguitur, tum etiam terreni & aerei: contra ascensus a terra ad ignem, n- est adeo euidens. Et

fortassis saxum nihil ignis habet,aut certe si quid habet, exiguum est admodum , qu6dque sensum effugiat. An quia pauculum ignis,ut actu oli & prcstantissimi sufficit magnae vortioni terrae,in qua occultetur,vix ut deprehendi queat, ncut coagulum in caseo,sermentum in masta ξNec vi tum est authori naturae effectiones cum materia coniungere sine illis principibus elementorii inhaerentibus, quae ut obscura sunt in his, quae sensu & vita carent, sic in viventibus sunt notabiles. QSaecunque enim aluntur, necesse est habeant vim igneam, nihil enim vivit sine calore: ut intelligatur nec vi Auros nos vitam alteram aeternam fine charitate. Vis ignis in vivente rapit, retinet, conficit, conuertit, expellit. Haec omnia animaduertimus in culinis nostris ab igne fieri. Porro si ignem habent viventia, ergo & humorem alimentum ignis,& humorem prius aqueii, hinc aereum: tum solidum aliquid in quod alimentum & recipiatur, & conuertatur ad incrementa, ad conseruationemque illius igneae rapacitatis tanquam iniectis claustris: alioqui breuissimae omnes essent vitae, ac praerapidae, nec ulla lunaceret alime Essectio- ta. Quocirca efectiones has igneas dicamus,quoniam sine ne ignex igne non tuentur sese : & ignis quodam modo est quiddam vivens: alitur enim & absumit: idque in viventibus promptum est, quae quo plus habent caloris naturalis, hoc plus cibi & appetunt, & conficiunt. Animales effectiones quoniam praeter vivendi munus sentiunt quoque, declarant &aliquid habere se supra stirpes: his ergo inest quiddam naturas horum elementorum excedens: quas sane dicamus ysiectio- animas canestes: nam &eas animaduertimus mirifice ad hanes caele- bitus caeli suos variare. Humana animae mente ac rationestes. sunt praeditae, quod est plusquam cadeste, nempe diuinum, quo Deum dc nouerunt & diligunt: ideo in descensu omnia I secum

473쪽

secum trahunt. Ergo prima & simplicissima initia, atque elementa rerum conditarum sunt potestas ct actus, siue materies & vis: in sensatis prima illa rudis atque ignobilis materia , &effectio, quae opificio naturae inditur: ubi vero est adhaerens, substantia est ei pro materia, adhaerens illi pro& natura quadam. In spiritalibus ipsi spiritus modo quodam materiae sunt suis adiunctis: accedunt primae materiae , quae vulgo nominantur elementa, tanquam initia rerum, sed secunda , ut Panis primum est farina & aqua, hine ac a

massa iam pista: elem a vero sunt simplicia,ex quibus constant composita, ut verbum ex literis, ciuitas ex hominibus: artes iam sensati initia sunt, no tam substantiae quam mo-is,aut numeri.

Etentium singula vires habent vel ex se,vel ex alio. Ex se vires. dico habere ea. quibus munere Dei contigerunt, per illa quae intus po ssident, utpote per effectiqnem substantiae,a ut so

mas inhaerentes. Unicuique massulae sermenti,ut in priore smilitudine persistamus, certas aliquas vires tribuit Deus, quas secum in massam illam materiae inducunt , ut animam abus asinorum,animabus leonum,effectionibus adamantium,vitium, olivarum, has vires omnes participatres,quae fermentatae sunt illo vel ut fermento, quas esse eiusdem speciei seu tormae superius est positum. Similiter etiam inhaerentibus, nam ex calore, frigore, virore, denso, graui,certae quaedam vires nascuntur: item in spiritalibus: haec quidementibus ex unoquoque. Aliae vires extrinsecus accedunt ex aliqua ratione soli, caeli, seminis, insitionis, medicationis, nutrimenti,& eiuscemodi, quae applicantur,vel inseruntur,

ut Persica poma in Persia lethalia, hic salubria. In his sunt vires essectionum no per species, sed per rerum singula, quae indiuidua nominantur, quae ex priore vi S adiunctione nu- ius peculiaris conflantur: ut illa speciei simplex sit & elementum huius compositae: quanquam & compositio huius peculiaris fit ex duarum, aut plurium essectionu compositione, nempe alimenti, aut soli huius additi essectioni vatis, aut Persici ponat, aut hominis: vi ex specierum viribus conspiarantibus fiat singulare quiddam: qua ex temperatione prior vis vel adiuuatur,vel impeditur, vel tollitur, vel alio siectitur, vel noui aliquid accipit manens integra. Itaque munera Dei sunt haec omnia, & voluntatis eius: nec secus quam si

474쪽

DE PRIMA PHILOSOPHIA

quis alteram libram in aequilibrio tangat, ea continu A ve get deo rium, ita omnia parata sunt ad eas propensiones, Interiora quas Deus in eis faciet, ea illis erit natura. Sed interiora per exter- illa per externas actiones aut passiones profersi t se, ac ostennas actio dunt: nam ad agendum vel patiendum datae sunt vires & fa nes aut cultas, quod hunc in modum facile erit cognoscere : Lapis passio - semper est idem , ac sui similis, intus ergo nihil habet, nisines se pro uniusmodi essentiam. Planta luis temporibus edit folia, serunt. flores , fructum , crescit , decrescit liquid obtinet supra essentiam:animans non solum cre .c,& minuitur, sed lentit,& cognoscit, aliquid affert supra plantam. Homo praz- sat omnia, & praeterea intelligit, ratiocinatur, iudicat, aliquid inest huic supra brutum. Haec sunt Dei opera, quae ille per voluntatem destinat, per sapientia constituit, per potentiam exequitur quas agendi ac perficiendi facultates im- Partitus est iis mentibus, quas sui similes condidit. Loquamur de homine, de quo quum dimina fuerat, facile de angelo etiam intelligetur. Habet ergo homo ad Dei quandam

Imaginem voluntatem , conlilium siue rationem , & vires: ut consilium suadeat, aut dissit adeat voluntati, quae est imperatura: voluntas imperet viribus, ut se exerant ad opus: vires capessant iusta. Voluntas ergo domina est, ratio consultrix , vires mancipium. Facultates hae quidem naturales sunt a Deo inditae homini, quum naturam statueret, &haec naturale habent aliquid, quo nutu ferantur suo , vel a quo abhorreant, ac discedant:dico voluntatem, &cosilium: Nam vires ut mancipium , nec ad iubendum admittuntur, nec ad considendum , sed tanquam corpus sunt brutum parens semper imperio , nunquam imperans. Vergit ergo ratio in verum, auersatur fallum: sertur volutas in bonum, malum deuitat: utique quod tale censuerit ratio , an fallatur, nihil interest, bonum certe , aut verum existimari sufficit. Ratio haec& iudicium quum se ad aliquid vel in se, vel extra se vult applicare, habet saepe,& finem quem petat sibi propolitum, & viam & rationem prouisam , qua ad illum

Ars. perueniat. Haec ratio vocatur industria,&ars, quaeque ab

Solertia. arte dicitur solertia: quae est ratio seu facultas aliquid agendi, aut patiendi in se vel in aliis ingenio .aut studio quaesit :ut loqui naturae est, Romane, aut Graece artis. Deum colere, humanis est mentibus ivsormatum: sed hoc, aut illo modos

475쪽

do, ex humanis persuasionibus. Non enim nos sol sim arte aliquid agimus, sed bestiae quoque a nobis edoctae: ut per funem elephantum ingredi, & canem sic venari, de equum gyros complicare, & explicare: quae ipsi sua sponte faciunt. naturalia sunt. At quum vel finis non est praestitutus, vel ratio ,& via haec non est pro ui 1a , sed temere aggredimur, quod exit casus est: ut sodiendo thesauru reperiri hoc enim Casus.

propo litum non erat:aut tegula de tecto lapsa, occilum esse hominem. Qua sim me nostras e*tructiones imitari volunt pueri congerunt emere lapides & ligna : & exit saepenumero id in quo doctum ingentu elaborasset, priusquam exprimeret. Temeritas haec est, vel quum nullus sinis est praepolitus, vel quum ad eum nihil omnino prospectum aut

minus, aut aliter quam oportet. ideo in actiones hominum, qui tarditate cordis vel ad iudicandum impediuntur, vel rapida animi perturbatione impelluntur,multum valet casus. Sapientes minimum calui relinquunt in iis, in quibus casus solet interuenire, velut in rebus & negotiis vitae: nam in illis quae non sunt in manu nostra , nempe naturalibus effectis, aut incertis euentibus plurimum Deo committunt, seu Casus in verius omnia: quo sit ut cabus interdum in artem vertatur, artem in- quum obseruatum est, quomodo illud extitit. Sic multa terdavertunt in artibus inuenta. inartificialibus, quae sola ars fa- titur. cit,dicuntur talia, nam atra naturae sunt quae potestatem sequuntur: ut homini persuaderi indignitate artis est , ex per-1uatione inda nitatis inflammari ad iram , iratum diruere aedes, naturae. in lyra sonus naturalis est , concentus artis: qui si fiat sine arte , naturalis erit, ut si cadat testudo : aut

quum casu spongiae fit pictura. Compolitio horologii artis , hine cursus ille per definita quaedam momenta naturae est. Haec vel illa compolitio pharmaci artis est, operatio in

animante natural IS.

Ars est naturae aemulatio, eaque quantum facere potest, Ars natu- conatur naturam exprimere: quod nunquam assequitur. rae Natura enim intima rerum penetrat, ars circa exteriora, di latio. supremas facies vertatur. id quoque videtur naturale , ut imitatio omnis citra exemplar lubli stat:cum qua bene agitur,si quam proxime accesserit. Et quemadmodum natura

a rudissimis exorditur, postea paulatim educit ad perfectu, ita & ars lensim expolit: natura inditionibus, & ingignendo

476쪽

ις DE PRIMA PHILOSOPHIA

in intimis, ars vero addendo exterioribus, detrahendo ,mutando : ut in cusoriis, nempe mutatione exterioris figurae.

Veluti quum aes landitur, & ex statua fit lebes: tum applicatione,& quali contactu,ut quum pannus inficitur Quae nosolum in iis animaduertiatur, quae manu costat,&-rμα

nominantur,verum in illis etiam qum penitus sunt in animo, disciplinae, prudentiae, virtutes, addendis quae videntur necessaria, resecandis superquis, corrigendis, & castigandis in uertis nascuntur,& incrementa suont. Tum sicut naturae proposito illi tacito a Deo indito primum omnium occurr1t opus perfecta, in actione vero limplicia primu quς-runtur ad compositionem persecti, ita humano artifici opus ipsum est primum cogitatione, primordia autem operis, Melementa prius exequitur. Quocirca animus in intelligendo iter sequitur, non actionea naturae, sed propositi illius: prius enim mista intelligit,& sensui obiecta,hinc magis simplicia, dc recondita .Et quemadmodum se habet homo ad artificium naturae, ita iners homo ad artificium hominis periti. Nam homini prius notum est opus absolutum naturae, quam eius elementa:& imperito notius compositum artificiale, quam eius partes. Nec aliter miratur homo ex illis initiis tanta opera posse a natura edi, quam imperitus hoc prς- stare artificem ex tam rudi materia tanquam aliena, ab eo quod per artem videt editum. Et sicut informi & rudi materiae accedens forma naturalis fit res naturalis, ferrum puta, homo, arbor, ita naturali accedens ars fit artificialis, nem-ye gladius, scamnum,Prammaticus.Natura conatur ad optimum prouehere effecium suum, quantu cuique speciei concessum est, videlicet ad imaginem, & participatum proxima virtutis Dei: ars ad absolutionem naturae. Sed nec natura potest Deum contingere, nec ars naturam, quod utraque imitatio est. Vis in unoquoque inclusa, siue naturae,sive a iis, quum se exerit, atque explicat, fit actio,vel passio, modo ne quid obstet. Actio est explicatio potentiae in aliud minus: passio explicatio potentiae ad aliud maius: minus voco infirmius, & inualidius. Itaque in actionibus naturalibus actio& passio terminis disserunt, non re: ut via inter Lovanium& Lutetiam . Actio enim est ab a in b: passio a bada: Ex actione hae sequitur eflectus , sed hac lege, ut aliquid fit quod agat,de no temere, verum propter finem: neq; enim

temer

477쪽

temere suscipitur vlla actio. Etiam pueri fines aliquos sta-

tuum suis actionibus, non refert an assequantur: Ied neque viri, nec natura semper assequitur : certe quidem fines habent, sed ad sinem spectare ac tendere quum sit in his quoque, quae omni intelligendi facultate viilemus orba apparet ab eo regi, qui ea facultate non caret .maae enim non intelligentia ta quam intelligentia operantur, ab intelligente neceisse est moueri. in 'modo caecus ea quae oculis cognoscuntur, cen lebit, nil vidente admonitus Et hae duae veret Causae. ac propriae sunt caia agens,& sinis: nempe a qua, vel propter quam aliquid fit: ut in motu principium dc nacta. Nam materiam,& tormam quia partes iunt causas nominari in-ulitatum est: magis initia & clementa nominaueris , sicut causas principia & origines. Si quis tamen & has quoque in caulis velit recipere, in verbo erit lita controuersia. Efficiens causa actionem praecedit, finalis & actionem α essectum suum sequitur. lioc est id, quod propter illam st: ut aedificans, domus, habitatio. In eo qui agit necessaria est fa- Agens

cultas ad agendum quae est vel interior, vel exterior, videmonstrauimus. Et aliae res celeres ad agendum vires Ostendunt, ac proinde motus incitatos,ut calor: aliae tardas, ut frigus.Contra in patiendo calor exiguas habet vires, quum est inimico inualidior: frigus vero aci serendum multas, Idcirco. citissime ignis penetrat, tarde rigor: expellitur vero calor leuissime,frigus lente: ut sebres acutae celerius vel extinguuntur ipsi,vel extinguunt corpus morbi frigidi pertinaciores sunt: opium in theriacae tardissime omnium cedit. Ex naturalibus facultatibus hae sunt necessariar,ut mutari noqueant, licut igni exurere: illa: voluntariar,ut quae ab hominis voluntate proficiscutur,tanquam comedere,bibere,currere. Ventriculum concoquere naturale est,& alia quae in hominis manu sita non sunt. Naturale est in unoquoque,ad . quod agendum vel patiendum potentiam a natura accepit. Istud vero non uno modo, nec similiter in omnibus dicitur. Nam vel ea vis est effectioni indita,ut semper agat, suoties in quod agat, admouetur : ut igni comburere, Iracundo irasci:vel ut semper agat , quoties libeat, ut homini ratiocinari:vel est vis toti indita, ut homini ambulare: vel vis inhaerenti indita, ut aquam seruefactam calfacere: hoc vero

inhaerens vel ex ingenio compositi est attributum, vi lapidi

478쪽

3a DE PRIMA PHILO so PH 1 A

grauitas 3e durities: vel vi intrusum, velut in aquam se mori vel casu contigit,ut venenum fungo, quod ex terra venenata adhaesit: vel arte partum, ut pennα scribendi commoditas ct gladio scindendi. Dicitur etiam naturale ad quod accepimus potentiam, & ad eius omnino contrarium non habemus : ut homini errare, falli, mori: non enim potest nunquam errare, aut permanere immortalis: quicquid enim origine inditum est, aut circa originem, naturale nuncupa-tur, licui caecitas, & surditas in quibiu 'am:& sermo in unoquoque, quem primum didicit. Naictale etiam est, quicquid non est contra naturam: ita & artificialia omnia,& voluntaria naturalia dici possunt. Nam et i ad omnia, quae ingenio atque usu exculpimus potentiam a natura accepimus nobis innatam , tamen quae exercitatione, studio, industria paramus, artis dicuntur, non natura , quum industriam nostram spectamus : at quum potentiam, naturae sunt: ut homini naturale est posse pingere, non eq uo : & artificialia vel tota sunt artis, vi scriptio: vel ratio quaedam & modus , ut Volunt Manibulare, sedere,comedere, loqui. Voluntarium quod arium, voluntate libera proficiscitur,ut hominis,vel angeli: hoc aut est elicitum a voluntate,ut velle: aut iussum, ut ingredi. Naturale in specie sit, voluntarium in particulari, ut ambulare Prς ter nunc. Sunt quaedam praeter naturam, ad quod illa non deturam, potentiam: sicut arborem in bruma flores fundere, ac fructus, laxum ab aqua excavari. Supra naturam, quum plus supra H praestatur, quam illa concesserit: Vt puerum mouere granturam. dem molarem. Alia contra naturam, quum contrarium fit, Cotra Da quam illa dederit potetiam: ut glaciem ardere, ignem frigeturam. facere, lapidem per se sursum ferri: nam iactum violentum quidem est, sed non contra naturam, imo secundum eam: Extra na extra illam sunt haec omnia. Verum hae distinctiones a vulturam. Pari sermone confunduntur: utile tamen videtur in philosophia obseruari ad percipiendam disciplinam. His accedunt Diuina. postremo diuina opera, Vt omnia quae egrediuntur naturae limites cuiusmodi Christi miracula, & quae ille nos edocuit

de arcanas suis. Sunt multa In natura quae ad euentum reseruntur, ut species naturae sit, singulare autem euentus: sicut aquam defluere naturae est,hac vero aut ill hac euentus.

Vsus & assuefactio etiam si artium sit, & rerum industria quaesitarum, ψιμ efficiunt, hoc est habitum, qui in partem

naturae

479쪽

naturae concedit Nam maximas, & pene naturales profert vires utique in iis quae iso recipiunt. Neq: enim omnibus de assuefactione vestigium relinquitur. Habitus est proni- Habitus tas ad eadem, cui res assuevit: siue sit apere, ut in digitis ad pulsandum: siue pati,ut incendi febre, vel iracundia lue negatio seu priuatio potius alterutrius,ut tacere, non ridere, non latrare.Nec aliud considerandum est esse habitum, quam sigillum in materia impressum. Et qucadmodum in rebus, quas contrectamus usu vel ti ut signum non imprimatur, nisi in re molli: ita in tota n ira ex assuefacitione vestigium duntaxat adhaeret rei molli. Possumus etiam ad explicationem figurare nobis res molles fuere in more amnis, qui dii qua decursus detur, &quasi aperiatur alueus, ill hac defluunt,ut in iluuiis,in humoribus animantium. Ergo consue actionem recipiunt corpora animantium,& stirpium,animi etiano ex se, verum ex corpore cui sunt velut alligati & quo tanquam instrumento utuntur, quandiu eo sunt inclusi. At in quibus multu est humoris, citius adhaeret impressio quam quibus parum: ut pueris celerius, quam senibus, sanguineis, quam cholericis. Siccis non haeret signum: ut saxo vel serro: nec in admodum fluidis co seruatur, ut in aqua aut acre cuiusmodi sunt hominu quidam leues,&mutabiles. Q uod si mollia admissio habitu indurent, tenacius eum retinent: ut in cera quum durescit: in serro S argento, quod emollitum recepit notam aliquam, similiter quae a teneris animis imbibuntur diutissime perseuerant, quod corpus solidius fit quotidie, ac firmius. Quae sunt ex natura totius speciei aut contra eam, habitum non recipiunt: velut igni ardere: saxo

Est& in habitu delectatio in iis, quae alioqui dura sunt se ζM

difficilia: nam in facilibus mutatio rencit sed habitus in delectatio est in illis quia mimis sentitur molestia actioni . bitu. Proptius enim ac ideo facilius fit, quod sς pe est factu: quippe itur aduerso flumine in nouis, prono vero in solitis. Nec leue adsert momentu delectatio ad id quod agendum aut patiendum est: quodve aut non apendum, aut non patiendum. Et quoniam habitus natura resipit, fit ut quantumcunq; arti; habeat actio, si ei diu S perpetuo assuevimus, naturalis videatur: sicut accuratus & elegas sermo in Euripide cauilla &sales in Plauto bonis benefacere ex usu in naturam vertita

480쪽

o DE PRIMA PHILOIOPHIA

ars enim in usum,& proinde in natura videtur cessisse: nam quicquid artem non prae se fert, naturale nominatur: que

admodum&simplex,ut in omnibus actionibus,quum nili lest simulatum,ac fictum:& naturale a ficto distinguitur, ut flores naturales ac ficti. Et quemadmodum fluuius per datum alueum decurrit, qui illi crebro apendo aperitur, ita licesses, oblimature & primum maligne aqua defluit, hinc omnino auertit alio iter:sic habitus, qui agendo altius imprimuntur,ac consi man tur, desidia ex tescunt. Necessa - Naturali proximum est necessacturi ac possibile : ei vero rium. quod corra naturam est, impossibile. Necessarium est,quod

aliter non potest esse, quam quomodo est: idque vel simpliciter,ut Deum esse: vel collatum alicui, ut hominem respirare si sit victurus:&studere,si sit futurus sapiens:&anima necessaria est corpori ad vitam. Hoc necessarium varie spectatur, Deo, naturae, homini, huic homini,illi ,hoc tempore, hoc loco ,hoc statu rerum: & aliud magis alio, ut magis necessaria respiratio ad hominis vitam, quam epulae: magis necessaria anima, quam respiratio:quod diutius liceat vitam prorogare sine alimento, quam sine respiratione:& sine respiratione , quam sine anima. Verum necessitas haec non certi est momenti, sed alicuius lati temporis. In appellationem venit necessarii, quod est conducibile: sicut homini vestis,&tectum: quae etiam a Graecis Similiter quae oportet fieri,ut posita in aequitate,lege, more, officio, instituto : & hoc necessarium est in re, ex re vero in pronunti tis,ut Deus est omnipotens,& quod vivit habet animam. Impossi- Impossibile contrarium est necessario in pronuntiatio-bile. ne,no in re, nam in re nihil est possibile, sed in dicto, quum esse no potest, quemadmodum asseritur, aut negatur, Vt hominem sine respiratione diu vivere. Sed in re tamen impota sibile contrarium est utili, & commodo, ut sine tecto & vestitu vitam degere impossibile. Possibi - Possibile, leu quod tritius est Graecis δυνατω: nam nos te. Latino hoc rarius utimur, ac fere nunquam:& si non video

cur sit reiiciendum in philosophia, praesertim quum veteres non dubitarint aliquando impossibile dicere: led certe eius significatio ad necessarium se habet, ut aliquando ad semper: ad impossibile vero,ut ad nunquam. Interdum possibile iis quidem qui usurpant,pro facili sumitur:sicut impossi

bile

SEARCH

MENU NAVIGATION