Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

491쪽

ruare longum & latum ex spectatibus censebitur:vt in qua-rato,aut circulo: idq. in iis quae similes habent partes: nam quibus sunt dissimiles aliquid naturaliter est longum, aliud latum:sicut aliud in serius, aliud luperius, initium , medium, finis .inuorum omnium in nobis sunt exempla , & in quocunque animante: in homine a capite ad pedes longum protenditur, inter brachia seu latera est laturin stirpibus initi ut principio vitae sumitur, nempe a radice, sicut libri exordium est initium siue apud m liue apud Hebrgos, qua uis diuersa scribendi ratione. Molis atq; extensionis nulla est adeo exigua, quae ex partibus no concrescat,et sit sensum frustrentur: neq, enim ex impartibilibus coagmetatur: quod Aristotele acute colligit in sexto libro de physico auditia: ut magis mirer Epicurum post illius argumeta opinionem esse complexum de atomis. Sed forsan Aristotelica non legerat,vi contemnebat omnia prae suis. Itaque diuidundar magnitudinis nullus est modus in re tametsi aliquis est in nostra facultate: nam tenuit simae quaeda minuties no solum manus & instrumenta nostra effugi ut . sed aciem quoq; sensuu frustrantur.

Quaesitum est tamen sintne insecabilia in mole aliqua, De india etiam si non fini partes eius, punctum dico, lineam illatabi- uisibilitem,& superficiem line denso:explicatu quidem haud facile, bus.

sed certe non videtur.Nam qui adducti geometram autho ritate id censuerunt,falsi sunt ignoratione principiorum illisis artis. Non enim ulla dictit illi esse talia, cogitatione so

lum a materia seiungunt. ideo Aristoteles ait eos non men

tiri, suonia non sic ponunt esse, sed sic se imaginari, in quod mendacium non potest incurrere. Puncta lineam finiunt, non constituunt,lineae stiperficie ,hae corpus. Ergo quisquis siccat linea, quum ex duobus finibus quatuor faciat,etia duo noua addit puncta,id est profert terminos duaru linearum, quae prius erat una: qui termini antea latebant: no quod nascantur, sed quod exeant,& se ostendant. aisquis superficiem partitur, quatuor editi incas: quisquis corpus, super- scies plures. Et sicut nihil est insectile in extensione, ita nihil immensum siue infinitu,ut finem omnino nullum habeat. Infinitum duobus modis intelligitur, aut quod nullum In sinu penitus habet exitum,aut quod nullum certu,ut linea in cir- tum. cum reflexa: quomodo infinitum imperi u in magistratibus dicimus nullum omnino habet terminu corpus partiendo,

492쪽

Tempus.

11 DE PRIMA PHILOSOPHi A

quod est infinitum, non re ipsa, sed potestate, uet nunquam sisteret, nec perfici actione ulla posset, particulatim tantum carpitudineque enim infinitum est re ipsa In natura, no extensione, non numero: sed neque in aliis dici potest infinitii, nisi in quanto molis vel numeri, aut in iis quae habent se vitalia. Mundum ipsum videmus finitum, quotcunque libeat Astrologis caesos conuolui: unumquodque enim eoru proportionem habet ad terram aliquam. Iod vero proportionem habet ad finitum,esse in ianit m nequit. Solus Deus est infinitus illa velut magnitudine virili,ac durationis, tum etiam aliarum rerum, quas ex operibus illi attribuimus: de quo post disputabimus. Sunt quaedam quae sine materia &mole expansionis habent quandam similitudinem & proportionem magnitudinis, extensionisque, nempe tempus,

Tempus quid sit, magnis visum est authoribus dissicillimum dicere, ut Ciceroni,& Augustino mec Aristoteles fatis explicauit, mensura motus & quietis, quan uis cogruenter satis.Nos vero imagine quada exprimamus me sura esse durationis δc perseuerantiae essentiae cuiusque rei: quod magis figura quadam adumbratum sit nobis , quam declaratione essentiae temporis.

Aeternitas est quae itota simul& semper ei adest, qui in illa est tanquam mensura sui,cuiusmodi solus est Deus,vnde aeternus nominatur, reliqua enim quae aeterna non sunt, in tepore dicuntur esse, non in aeternitate: quae tametsi compraehendit omnia, non tamen mensura est,cui accommodari quicquam possit non aeternum. parte, te in tempore est quidem momentu nunc prisens, sed quod voti, fluit continenter,& tanquam labitur. EstIraeteritum, quod iam effluxit,& abiit in nihilum. Est futuru, quod appropinquat, quod appetit, quod instat atque urget praesens, ut sibi Nune es cedat. Hae sunt tres partes temporis. In aeternitate est nunerethi unum quod semper sistit, fixum atq; immobile, quod hodie' existimatur a Psalmista dici: Ego hodie genui te. Sed nos

hoc non assequimur. Nostra vero tepora ex captu,& coparatione nostraru rerum Deo accomodamus: ut quod crearit, quod creet, quod creabit, quod fuit hoc aut illud agens, quod erit, quod est: quum nullum praeteritum, nec futurum Praesens, illi congruat:ac ne nostru quidem praesens,& nunc,ut Plato

493쪽

sapienter sensiimam quit nec dum futurum sit,nee iam prς- teritum, nec nostri quidem praesentis scias statuere, quid sit:

alii praesens latius capiunt, quam alii, prout sunt mente ampla. Deus quidem totam aeternitatem: internos aute,alii magis,alii minus: bestiae exiguit admodum. Sed de nostro, quucx partibus constet,quantumcunq; sit minutu, quonia cerici extensum est,nemo facile dixerit, quae pars re vera sit: quippe illius aliqua iam praeteriit, alia nondum est. O. uocirca nec hoc quidem nostru satis competit Deo.Nec aliud verdesse dicitur: nam nos no sumus,&ex natura nostra, cui semper admista est mors,& ex tepore, in quo velut torrete quodam rapimur, quod nunqua est,cuius etiam pret sentis aliud iam abierit,aliud nondum venerit. Huius est naturς tempus omne fluxum,& caducu, quantumcunq; prorogetur, etiamsi in infinitum, quod in men tibus fit nunqua perituris: quae quidem perpetuae sunt,aeternae non sunt: quonia illis prius est,& posterius: quod ab qternitate est alienum. Sempiternae utiq; dicuntur, atq; etiam quadantenus aeternae: quod Parte quadam fruantur aeternitatis in illa felicitate deinceps sequuturae. Sed intelligatur modo,quae dicimus: verbis unusquisq; utetur arbitratu suo. Ergo te pus nostru de aeternitate expressum est,& nostrum lect de de illo insectili, sed ut faex e puro:& eam ob causam tam dissimile: non propter id unde exprimitur, sed propter id, in quod recipitur, quod statim deprauat,& corrupit illud purit simu , quod in se accipit, applicane se tamen insectili illi aeternitati partes nostri teporis per illam fixam transeuntis, no dissimiliter, atq, ad terra partes caeli circvacti, quo sensu fuisse&sore accomodamus Deo. . Sed in nostro tempore est quiddam, quod in in sinitum di Triplex latatur,ut ratio huius mensurae triplex sit, immensae ante,ac mpniu pisae immensae in sequens modὁ,definitae utrinque: quarta in Ninroporro est nulla mam quod exordium nunquam habuit, nec xς habere potest exitum. QVnam enim existere potest noua interitus causa, quae in inlinito tepore nulla fueritὶ Et quoniam rectum mensura est optima sui & praui, ordinatum

inordinati, neque aliter pravum atque inordinatum depraehendetur, quam ex collatione ordinati ac recti, idcirco nostra omnia tempora ad motus caelorum reserimus, qui ordinem admirabilem obtinent.

Temporis rartes aliae sunt essentiales, ut futurum,preti Tempo

494쪽

σι DE PRIMA PHILOSOPHIA

ris diui- ritum momentum, punctum, hora,dies, pro spatio quo Solso. circumagitur mensis,annus.Nunc vero,& tunc nostret sunt indicationis.Accedentium sunt vel ex Gbus quae in tempore naturaliter dies, nox .hyems,aestas, pueritia, iuuenta , seculii. Illa autem pluuiosum, serenum . non sunt lam partes temporis, ted habitus illius quidam. Nostra tempora sunt quae adactiones atque opera hominum pertinent, testus dies, profe- Oecilio stus, sementis, vindemia: n quo Occallo rerum agendaru:

id est in quo solet,aut potest comi, de aut debet, aut oportet aliquid fieri, vel non fieri : sicut loqui, tacere, mouere se, aut quiescere. Occasio est enim aptissimum ad aliquid agendum tempus. Actionis cessatio sub actione sit nobis in

.proposito conclusa ut tacere,& quiescere quae reseruntur ad priuationem huius actionis magis, quam ad negatione uniuersalemmam in negatione no est limpliciter occasio: quippe infinite patet,& plurimarum rerum genera includit. Occasio etiam tempus nominatur, ut a Graecis κώρα. Occasio ad nos spectat,& ex ratione rerum sumitur: nam idem tempus huic est occasio ,illi non est. Et quemadmodum res sunt in tempore,ita etiam in loco. In alio esse dicimus, quod ab eo compraehenditum modus enim imaginationis nostrae est ut maius & capacius videa-ςiiς' tur esse in quo quid est, quam idiplum quod inest in alio:

tametti re vera non sit quippe crebro vel par est, vel etia maius. Qybus modis esse dicatur aliquid in alio, infinitu esset persequi,non solii in in varietate linguarum, quarum cuiq; est sua loquendi proprietas, ted vel in una quapiam propter tropicas dicendi formulas.Sed nos ex lingua Latina,& Grς ea quaedam consignabimus ad intelligentia philolophiae, aevitae. Est aliquid in alio quali intra illud, ut vinum in dolio,

cor & renes in corpore: unde reliquae oriuntur rationes eorum, quae inesse dicuntur. Sic condita omnia insunt in tepore: quod tempus imaginamur velut evientum supra mundum uniuersum, non aliter quam caelum nam quomodo revera simus in tepore, nemo facile eloquetur. Est aliud in alia lquo quasi illi applicitu, siue adhaerens, ut homines in area,in terra, in naui,in lecto modo quoda fulcimeti. Est aliquid in alio cuius maxima pars ab co tegitur, aut potissima: ut homo in pallio, vel thorace: in quo valde indulsit sibi mos lo- quedi comunis,utetia homo dicatur esse in pallio, quum so- tum a

495쪽

HIum tegitur dorsum& caput in pileolo, quo vix operitur

summus vertex: in iis etia quae cingula ut redimi unt,ut cor-Pus in zona,& caput in diademate, ac sertis. Sunt aliqua in aliis, quum eoru essentia est in illis,velut inhaeres in suostantia,anima in corpore, Deus pater in Deo filio , & hic in illo. Est in alio cuius producendi potestas est in illo, sicut fruges di arbores in seminibus, in patre filius, atq; etia nepos: que admodum Paulus dicit in lumbis Abrahae fuisse Levi, quum ei occurreret Melchi -ec. rex Salem. Hoc modo in pictore est pictura nondum euita: in Deo mundus est, & omne opus in authore, prius quam proferatur. Similitudo quae reddit sere idem,etia efficit ut similia inter se alia in aliis censeatur esse,ut pater in filio, amicus in amico.Nam etiam eadem inesse mutuo censentur,ut puer in viro, & consul prior in posteriore, & ciuitas quaesiit ab hinc mille annos in hac quae nuc est, successione sunt haec eade ut ostendemus. Est in alio, quod ab eo tanquagenerali copri; henditur,ut homo inanimali, brachiu in corpore. Generale etia per distributione in iis est, quae copraehendit, uniuersale in singulis,totu in cun- istis, ut animal in homine, homo in societate, corpus in suis ebris uniuersis. Trassertur aliquid ad suas vires,tuc in eo esse dicitur, in quo suae vires tanqua regna in rege. In etiam In pro pro potetia sumitur,ut hoc eode loco,& quusicessamur, n5 tentia. esse in honorato honore, sed in honorate,quod ex Gr citate ducitur. T ransfertur animans ad animi cogitatu, atq; intentione,quo modo dicitur esse in eo,quod agit, & in quod intentus est, sicut sapiens magistratus in costitutione reipublicae,theologus in conteplatione pietatis. Finis huc pertinet, in quo sita sunt cuiq; media, & instrumeta: ut auaro omnia sunt in pecunia. Sapienti autem in seipso collocata. intra quod quicque continetur locus est illius,ut cubicu 'φῆψΤ lum hoc locus meus, & domus in qua est cubiculum, & haec

Vrbs,&aer,&caelum, quo cuncta continentur. Sed citimus

cuiusque rei,ac proprius locus, qui circudat illud proxime,

non aliud: quod mathematice est intelligendum consideratione corporis laquam superficiei, quam dense volet quis, modo sub ratione solum lati atque ambientis moueturque id compraehedens ad motum compraehensi, non aliter: quod a nobis additur in gratiam communis sermonis, qui mutatum non dicit locum,etiam si re vera corpus circumsepiens

496쪽

DE PRIMA PHILOSOPHIA

in utetur: ut aedes hae non protinus .mutantur, qudd subinde circa eas nouus aer succedat, qui cum vento difflatur. Quocirca locus non tam rationem habet corporis, quam com-

praehensionis, quod quidem admotum attinet, relatae ad fixum aliquod: ut si exempli causa ea copraehensio eodem situ

est ad immotum parietem, quo erat prius, locus non censeatur mutatus. Potest nonnunquam considerari substantia corporis continentis, Ut corpus : tunc vero non mutata

compraehensionis collatione ad immobile mutatus dicetur. Iocus: ut quum vinum eodem posituc, apotheca de dolio in seriam transua satum est, in quo nec deestent, qui mutatum quidem vas dicerent, locum non dicerent: vas enim corporis habet rationem,locus superficiei Assignauit natura unicuique rei locum ingenio ipsius aptum , & proinde conseruationi: ut nobis aerem, aquam piscibus, aquae supcrficiem terrae, acri lupra terra & aquam, grauibus mundi medium, leuibus extremum: qui loci quod a natura distributi sunt, naturales nominantur. Locus ille in ciuili sermone pro statu rerum, non est huius instituti, neque pro existimatione,& vice, ut loco fratris. Loco at- In loco quaedam sunt partes, quaedam positus, alia inhae- tributa. rentia. Partes sunt, cluae naturae constant ordine surium, deorsum, ante,& pone. Politus vero, quae relatione ad aliquid positum,ut dextrum, sinistrum, hic, isthic , illhic, quae ad collationem nostram pertinent. In rotundo locus medius est semper in fimus, circuitus est superior: sic in mundo caelum sub nobis superius est terra, licet nobis videatur esse in serius. Fiunt saepe ex partibus politiones, ut loci quarundam rerum consideratione ac respectu anteriores reddantur posteriores, inferni superni, sicut dextri ac sinistri. Inhaerentium numero reponuntur nomina partium loci, quae ex corporibus ambientibus sumuntur, caelum , aer, aqua,terra. Hinc terrae partes, Italia, Hispania, Gallia,tum aquae ,hoc fretum, pelagus, portus. A ccipiunt& aer & caelum terrae nuncupationes, ut haec auis volat in Hispania, hespe rus lucet in italia, duo soles apparuerunt in Graecia. Remotiora sunt ab loci estentia adiumsta illa , locus latus, angustus, planus, montosus, saluber, maritimus. Ex nobis sunt desertus,celeber, honestus, pudendus, sacer, prophanus, rum,temPlum, quae nos facimus. Ergo in quibus ante & re-

497쪽

tro, in eisdem prius ac posterius, nempe in tempore,&qoco. In tempore alia ordine ipso temporis,ut vetustiora sunt priora, alia nostro ordine, nam interda propinquiora nobis dicimus priora, & vetustiora propinquiora, quemadmodum antiquiora vocantur vltima. Naturae sunt priora tempore, quae illius cursu alia antecedunt: ut Deus primus,&simplicia priora compositis, & partes toto, & cor caeteris

membris,& genitis gignentia, &causae effectis:denique unde quid nascitur, &s quo aliud non possit esse, quum illud esse possit sine eL. In loco prius positionis ordine, ut omne principium prius medio,& caput prius pedibus . prius nostro ordine,ut honoratius in bonorato est prius:& locus medius apud alios primus, apud alios non item. Ad hunc modum dignissima sunt caeteris priora, ut prior c5sul quam praetor ,& hic quam quaestor: prior homo quam bellua,

effectio quam materies. Ideo etiam antiquiora nominantur meliora translatione a loco ad tempus,&quos habemus charissimos vel coniunctos sanguine,aut aliqua nece iasitudine, priores sunt aliis, ut patri filius prior quam frater, Ioco scilicet & ordinatione affectus. Est etiam prius loco naturae ordine, ut quod illa posuit principium in quaque re:

velut in homine caput, radix in arbore:&quod est ei cha rius, ut quisquis sibi,&propria quam aliena. Eiusdem rationis ac modi quod illi praestatius, ut Deus, quam res conditae in finis quam instrumenta,& res vera, quam simulata,& totum parte,& caelestia terrestribus, & ut verbo uno concludam,ea quae sunt mundo potiora.

Sed res spiritales in quo sint loco,& quemadmodum, non Locus spest explanare promptum. Illae vero nec nusquam sunt, qua ritalium re necesse est esse alicubi, sed non ita sunt in loco , quemadmodum corpora, ut iuperficies aut corpus essentiam earum

circumsepiat: quodq; intra huiusmodi corpus relinquitur, illae impleant,futurum alioqui vacuum. Nec possum aptius declarare qua ratione spiritus sint in loco , quam si eos ita esse in eo dixerim, ut nos in tempore. Est ergo spiritus essentia in loco, nam no ubique: limites vero loci illius operatio eius exterior determinabit, quae quam late se porrigat, tam praesens esse angeli essentia iudicetur. Qui ocirca quu mens nostra corpore quanto incluta quanta solum possit imagine animi cocipere, de loco operationis spirituum utcunque

498쪽

possumus dicere, de loco praesentiae nullo modo.

Immen- Sed quid dicemus de immensitate Dei, quae capit,& quod

stas. est.& quod non est ZPauca utique, magis ut testemur nos nocapere, quam ut co nfidamus posse definire. Sicut ex aeternitate defluit tempus impurum ex impuro,divisibile ex indiuisibili ita ex immensitate locus: immensitas enim est praesentia tota ubique simul. Et non aliter quam ex infirmitate nostri iudicii Deus dicitur esse in tempore, ita etiam in loco: similiter enim se habent ad Deum locir &tempus .ina ocir-Hie im- ea quae de aeternitate sunt nobis ad tempus dicta, immensita-mesitatis. ti ad locum possunt aptari. Aeternitas mensura est immensurabilis inlinita infiniti: immensitas locus est immensi,&illud hic unum est atque idem per quicquid est in mundo,&extra mundum , quod nos non capimus, nempe mundani. Deus tamen non minus ill hic est extra mundum, quam extra nostrum tempus. Et applicat se hic noster locus per partes immenso illi sine partibus: quomodo Deum dicimus esse in hoc aut illo loco, haud multum aliter quam humanam animam in toto corpore, & in quacunque eius parte. Sed assensus iste arduus admodum est humanis ingeniis: quare ad alia transeundum.

In disputatione de loco percommode quaesitu est a philosophis sit ne vacuum alicubi in mundo. De vacuo varie ho-

ςuum mines loquuntur. Vulgus vacuum appellat in quo nihil est solidi: ut mediu hoc, quod idcirco inane nominat:ex qua loquendi ratione Epicurari sunt falsi. Alio modo quum no inest quo debet aut solet impleri, ut vacuu caput, in quo nihil

prudentiet:&vacuu pectus, in quo non est cor:crumena sine numis vacua: urbs vacua, in qua non sunt homines, de si crebrae pecudes vacuus solliculus, quum non tumet vento. Est

vacuum locus in quo nihil est omnino: qua intelligentia loquuntur philo sophi, vinultu sit in hac rerum natura vacuti. in id sit extra caelum, norunt caelites. In hac certe cuncta finxit Deus conserta corporibus, nihil inane, aut vacans: ut hic mundus similis esset authori suo,in quo plena sunt omnia, nihil otiosum,aut vacuum. Nam quod maxime videri posset vacuum, medium hoc expletum cernimus aere: aerem veri, sub stantiae lubricae esse voluit,& subtilem, ut facile quaevis penetraret, ac repleret: alta'; discedentibus corporibus,ipse succederet. Et uniuersitatis naturam vacuum abhorrere

499쪽

horrere argumento sunt peculiares naturae,quae illi communi seruiunt. Atqui in contrarium seruntur hae sui ipsarum,

contra nutus suos agunt .atq, ingenia, ne vel temporis momentum aliquid existat vacuum. Sic aquam videre licet calamo aut fistula attractam sursum athendere,& cucurbitam irroratoriam quae subtus est multisoratilis,continere aquam superiore ramine obstruso: nec dolium quum perterebratur,vinum effundere, nisi aperiatur prius aliquod aeris spiraculum,magno dc nento hominum ut priuata comoda publicis postponant. I lana etia se contingentia vi diuelluntur, donec aer lubeat, ne sit Vacuum. Lucretius Epicuraeus argumenta quaedam colli it, quibus concludere se autumat esse vacuum, scilicet, quod nisi id esset, nihil vel moueri pos

set in pleno vel ali atque augeri, resertis & constipatis meatibus: imo ob ea ipsa nihil est vacua: nam nec ullus esset motus in vacuo, sed lubita&momentanea a loco in locum migratio: nec alimentum reciperetur sensim in venas . sed pun- o temporis cuncta peruaderet: quod nutrimento& auctibus esset inimicissimum. Omitto alia eiusdem magis quam haec sunt, ridicula. inuid quod omnis naturae mutatio per occultos sit & fallentes tran litus,ab hyeme in ver, ab hoc in aestatem, tum in autumnum, rursum in hyemem: a die in vesperum, a vespero in noctem,ab hac in auroram & diem . Ideest cursus in nominum aetatibus, ut nihil lacunosum, vel hias relinquatur: quae aperte plena esse omnia loquuntur.

Prius quam de motu disiero, addam quae de quantitate restant dicenda, quae etiam ad actionis cognitionem facient, Ea in quibus est quantitas habent partem,& totum. Pars Pars. est,quet cum alio vel aliis facit aliud. Pars omnis in iis est, inqui ous sunt multa dc pauca. Et quan uis in mole continua sint partes, nihilo secus tamen partis nomen magis ad quantitatem numeri vergit: nam quum partes in corpore signantur congregatio efficitur,id est numerus. Sed partes necesse

est congruenti quodam spatio esse coniunctas, , coniunctae non possunt nimis esse. Nam quid tandem excogitari potest materia & effectione coniunctius Disiungi vero usque eo possunt ut amplius non dicantur partes: velut si populus ciuitatis sit valde dispersus. Prima coniunctio est materiae , & a rictionis, proxima inhqrentis: nam effectio insinuata est per materiae intima: inhaerens autem extima potius

500쪽

co DE PRIMA PHILOs OPHIA

potius materiae videtur attingere, quam penitiora: 'uemadmodum est a nobis paulo ante declaratum Sed certe eius est secunda coniunctio hae dicuntur partes essentiae huius vel

talis: quae sequatur etsi essentiam rei construunt, tamen par- tes vocantur quantitatis: nam magis ex congregatione rerum iam absolutarum inter se, aut extensione uniuscum sq:rei sumuntur, quam ex illa complicatione materiae, ac s=eciei unde rei essentia conflatur. itaque tertia coniunctio est eorum quae iam quidem ex materia cc .lant, & effectione, vel forma, ita sunt tamen vel apta inter se .vel connexa, ut noconiuncta videantur, sed res unius tenoris,& tanquam alia videatur ex alia nasci, quae vulgo continuanominantur, nosvnita nominemus:haec non est simplex mam alia non est conexa omnino , sed aptata, ut quae nullo penitus medio , sed per se ipsas congruentia unius ad alterum ita committuntur, ut unus sit tenor non solum rei,verum & nominu quoque: siae aqua,aer,os,neruus,& caetera huiusmodi habet par-- t. tes, quae a Graecis iueriνδε nuncupantur, quasi eiusdem naturae cognatae germanae: nam una quaeque pars extensionis aquae est aqua, non autem essentiae:neque enim materia est

aqua. Aliet distant inter se & formis inhaerentium,&facie ac

figura. ideo nominibus quoque,ut caput,brachium, manus: tum inter se caro, os nerui, cortex, rami, folia, flores, fructus,idcirco indigent copula, quae talis est in eis, qualis inmundo: quae ex iis quae compingit,& se ipsa unum faciat, naturam utriusque retinens, non formae appellatione, sed ingenio rei: ut cartilago quς a carne est caro,&fit sensim os, usq; ad os ab hoc incipiens estos,& paulatim in carnem desinit. Omnia viventia & arficialia pene habent huius generis ἔπι et tir partes quas Graeci vocat uris νεις, quasi dissimilares: quae vocentur a nobis membra: ipsa vero quae priores partes habent:dicantur,ιωUO: 'uae posteriores λορυι ρυ. quasi uni- partia & varipartia.In iis inhaeretibus, quae crescunt, qua que minuuntur,auctus illi & diminutiones tanquam eorum partes a nobis considerantur:ita enim parua est ira, quae quasi paucas & exiguas partes, magna quae contra, & sunt.μυμνὴ ad hunc modum nigritia, prudentia. Sunt quaedam artificialia,quae habent partes dissimilares, ut grammatica: non enim unaquaeque grammaticae pars est grammatica. QS rta coniunctio eorum quae attingunt se tantum, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION