Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

sunt vel applicita,ut cum tabulae compinguntur, qua commissa nominantur:vel connexa,ut in fune,in textura,in nodatione. In hoc reponuntur genere , quae coniunguntur quidem, sedglutino, quod non resipit utriusque natura quae omnia vocantur contigua: sic domus habet partes contiguas,& liber folia .Fit tamen ut illud glutinum procedente

tempore in naturam eorum, quae conuincit, vertatur: sicut

calx in lapidem: tum ex contiguis fit corpus unitatis. Huius sunt generis quae mi latur,aqua & vinum , tum pharmaca quo usque fiant unum. Qtanta coniunctio est eorum , quae certis quibusdam interuallis congregata quiddam efiiciunt, Ut grana aceruum,ligna struem, homines populum, & ciui- ratem, niti quis ciuitatem censeat non tam conuentu intra eadem moenia, quam eodem iure,officio, magistratu , ut in bello ciuili Pompeiano, te quo non laboro,verba & sermo in hoc genus cadit neque enim quantuncunque separata grana iacient aceruum, nec homines populum , nec literae verbum, nec verba orationem, nec domus ciuitatem, nec milites exercitum. Hoc modo omnia quae sunt inmundo , essiciunt mundum. Sed numerus interdum est naturae ac rei , interdum nostrae cogitationis. Sic quatuor reges quantumcunque separati, coniunguntur a nobis mente,quum reges com Putamus,& numerum reddunt. Est & alia coniunctio spirituum, maior multo, quam quae uis corporum,etiam eorum,

quae unita sunt: quum scilicet spiritus nexu suo deuinciuntur, qui est amor sicut duorum amicorum animi cohaerent, Sunum fiunt.

O uod constat ex partibus,totum est. Sed nec simpliciter Tot vi

totum dicitur,nam totum vel refertur ad minora, vel ad sh, vel ad maius. Ad minora nempe ad partes totum est : quicquid conficit pars cum alio,id est, quicq uid partem illam capit .vt ad manum de homo est totum,& brachium. Sin ad I e, totum est quod constat ex omnibus suis partibus,ex quibus pro natura species solet constare:&hoc vocatur integrum. Cui opponitur diminutum, seu truncatum : quum aliquid Integrudeest formae illi a natura tributum, quae mutilatio non elisi- Diminata in paruo & magno, sed in congregatione partium, quas tum . illa species naturae munere accepit: quare in membris est mutilatio, non in partibus germanis: non enim diminuta est

manus, si sit parua aut brachium exiguum, caeterum si desit

502쪽

σ1 DE PRIMA Pu ILOSOPHIA.

unus ex quinq. digitis: nec ciuitas est imminuta, si unus aliis quis priuatus moriaturi neq; singuli homines partes lunt ciuitati a natura tributae,id est rationi&essentiae ciuitatis, sed si non sint magistratus,aut publicum consilium,aut plebes. Et quanquam omnis detruncatio singulorum est, quandoquidem detruncari, ac diminui formae non solent, tamen est alia diminutio huius in nomine speciei,& alia in re singulari. Manus haec si pars minusculi digiti decidatur, non est manus diminuta, est tamen haec ma is diminuta: ut non sit iam quq prius. Est quum totum reb rtur ad maius,ita tot Min est,quod alterius pars non est: dissicile inuentu, quod non sit pars alicuius.Nam ad summum unaquaeque res est pars mundi. Sed ut consideramus , ita exprimimus: vel ut siquis de ciuitate nihil cogitet, unum hominem dicet totum, sin cogitet, huius erit pars. Ergo totum quod de partibus sumitur, aut est ex complexu ,aut ex unitate, aut commas Sione, aut connexione,aut innodatione, aut copula, aut mistione,

aut congregatione: omnes sere et ulmodi habet corpus animantis, nempe materiam simplicissimam, effectionem, inhaerentia, caput,& truncum, nodos in spina,& annullos in collo,connexionem intestinorum,colligatione neruorum, atque ossium, sanguinem , mistionem humorum, & quasi congeriem partium. Ex partibus sunt quaedam ad solam quantitatem spectantia omni seclusa mole ut quae sunt mathematica, angulus,palmus, vina, haec enim extra materiam omnem intelligimus,alia inter se collationem dic ut quantitatis: ut quae lub comparationem eunt maioris ac minoris simplum, duplum,dimidium sesquialterum: quarum hae adnumerum magis se applicant,ille ad extensionem. Et quaedam rei partes eam habent in toto dignitatem, ut sine allis totum no queat conseruari: quale est in homine caput:& in omni animante cor,aut quod est cordis vice. Aliae sunt inferioris dignitatis, quibus remotis, etsi id totum quod erat antea , non maneret, quod restaret tamen nomen obtineret prioris essentiae, ac formae: ut si homini abscinderetur digitus, homo remaneret:& ciuitas uno quolibet priua

tomoriente.

An pars Ventilata est quaestio inter captiones disputantium , an

hominis partes aliquae animati eodem censeantur nomine, quo to-

homo. tum rvt brachium hominis animal sit,&homo:nam in quo dicun

503쪽

dicunt inesse animam, & quidem rationabilem , id vero ius

esse aiunt & animal,& hominem vocari. scd enim uero quae partes animalis, si essent ab aliis relectar, animal coniicerent,eis liceat nomen idem competere: ut reliquum corpus digito aut manu dempta: in caeteras appellatio totius non competat,sicut in brachium, vel crus: neque vero corpora sunt animata id est, animam habentia ceu effectionem , etsi vim animae sentianimam animatum id demum placet esse,

in quo anima est esse o. Sit sane in hominis brachio rationalis anima, ut praetens, non tamen visorma seu effectio,

ct tanquam artifex: videlicet quod alicubi apta instrumenta non habet,id in eo artifex esse& essectio non potest: quocirca corpus necessariis in strumentis ornatum quod organicum dicitur,id solum est corpus animae .id est,in quo aniniae licet actionibus suis sungi mec aliud vere animari dicitur, non magis quam si in saxo poneretur hominis anima. Neque enim praesentia est animatio, sed exercitium operationum. Revertamur iam ad compositum quod ex partibus diximus coagmentari. Simplex & unicum est ens, quod partes habet omnino nullas,tanquam angelus:& quo quicque pauciores habet partes, minusque inter se dissimiles, hoc est simplicius,& magis unius modi:velut aqua,vel charta, quam homo, & arbor. Simplex etiam est cui nihil est additum aliud a ratione suae essentiar: quomodo solus Deus est simplex mamouicquid in eo consideratur esse, de natura est ac ratione diuinitatis qua mente ne angeli quide sunt simplices mam eis bonitatem & intellectus plurimarum rerum addimus, quae de natura ipsorum non sunt: accedunt, recedunt,minuuntur,crescunt. Sed nos Deum vocemus simplicissimum & uniusmodi, angelos,& mentes nostras, simplices,ac immistas. Verum unaquaeque res sicut similitii acine quada Dei est, ita similitudine illius intra se est redii

cta:ut substantiam suam, & essentiam in se complectatur, ac contineat, ab aliis seclusamec alienas essentias in suam admittat: alienas voco, quaecunque ad illius absolutionem non pertinent , ut ea sit vel hoc, vel tale. idcirco unaquςq; quamlibet misceatur ex variis, unum est ens quemadmo- Vnum. dum Deus unum est: nam etsi unum non sit simplicitate essentiae,ut angelus, nec complexu partium essentialium ut corpus S anima, nec unione ut charta, vel stirps nec connectione simplex.

504쪽

σι DE PRIMA PHILOs O pHi A

nectione ut pannus, nec conglutinatione ut paries, inueniet nihilominus formam unius aliquam, qua se unitati vendicet nempe in modum vel acerui,vel struis, vel coetus. Et quae

sunt rationes partium ac totius, eaede sunt unius etia : quocirca sicut unaquaeque res est una,& author rerum unus, ita

Vnusmu opus illius quod capit uniuersa unum es unus mundus, &dus. Vnum in eo humanu genus,&vnus Dei filius Christus unius humani generis collapsi magister,instaurator, seruator. Motus. Sequitur ut dicamus de motu, quca Aristoteles facit quadruplice a loco in locum oppositum:ab ortu ad interitum, vel contra:ab adiuncto ad adiunctum maius, minus,aduersum:vel a remotione adiuncti ad adiunctum,aut vice versa: a magnitudine maiore ad minorem,aut ab hac ad illa .- Primus est translatio: secundus generatio, si ad hanc tendit, vel

corruptio si ad eam tertius variatio quam ille επιωσιν nominat, vulgo alterationem vertunt quartus incrementum,si

ad maius itur,diminutio si ad minus : ut motum in genere diffiniri liceat transitum,sive mutationem ab hoc in illud.

Ita omnis actio atctue operatio erit motus,tanquam transi-

rus ab eo unde proficiscitur actio, ad id quo intendit. Sicangeli dicantur moueri, quum quid agunt:& animi nostri non solum in illis tumultibus,& tempestatibus affectionum,sed in cogitatione etiam & placida intelligentia,sicut Platoni visum est: de quo a nobis alibi disputabitur. Ita motus est transitus entis ad id consequendum re, quod habet potesta- Deus im te: quocirca Deus non mouetur, quando nihil ei nouum po- mobilis. test accedere. Q ucs. maies absentia est seu priuatio motus, quemadmodum tenebrae lucis,silentium soni: ita quot modis dicitur motus,

totidem quies. Iam quae mouetur, alia mouentur per se,alia admotum alterius, alia utroque motu . Per se mouetur ho

mo, quum ingreditur: ad motum alterius, quum gestatur: ambobus modis, quum in naui satagit per tempestatem. Motus in rebus spiritalibus qua fiat, nemo facile dixerit. in molibus vero per medium est ab extremo ad extremum, id est a principio ad finem illius: nec unquam simul est in toto,alioqui momento temporis idem esset in duobus locis, nempe in exordio,& termino. Ad hoc si in medio nactum esset n-nem, ibi sisteret: itaque soret finis motus in medio: nec iam id esset medium, sed extremum:quod in infinitum restr ingere

505쪽

icii

tur,ut quaecunque essent media, fierent metae. Neque actiones mentium nostrarum aut angelorum expertes iunctem poris: omnes enim rerum conditarii actiones tempus meti

tur, sicut diuinas aeternitas: quare tantum intelligitur esse de motu & actione in praetens,quantum de tempore:& quando tempus mensura est motus, ideo celeritatem quoq; motus tempus desinit, ut quod plus spatii co secerit an pari tem l ore,& sic proportione temporis ad lyatium peractum, ce-erius existimetur m ct m :& in spiritalibus quod parem actionem,uel opus actionis minore tempore absoluerit,citius dicatur moueri: quapropter admirabiles sunt reru spiritalium concitationes, ac celeritates: conseruntur inter se, x talia ingenia aliis dicantur magis cita, & actuosa, nempe quae idem velocius assequuntur, aut maiora pari tempore. In angelis magis dixerimus rapidissimos esse impetus, quam motus expcditissime enim quicquid instituerui, perficiunt-Motus ad eundem cosideratur modum, quo lineae: quarum aliae sunt directae a puncto in punctum breuissimae: aliae ambagiosae vel incurvae: quae quum ita se in seipsas reflectunt, ut punctum extremu attingat primum, fiunt circuli: M sicut linea curua una est, linea fracta no est una ita curuus aut orbicularis motus unus est: sin rumpatur. sunt multi. Rumpitur motus morula atque interstitio. QSod si progrediatur ulterius semper ad oram ei contrariam, unde primum exivit, motus sunt recti : sin veri us eandcm reuertatur unde venerat, reflexi, seu reciproci: siue id per eadem lincam directam fiat,aut per aliam curuam ad adcin punctum, siue per aliam omnino lineam ad aliud punctum in eandem regionem vergens, altius, depressius, par : ut ab a ad b, ab ina,vel in c, in his figuris quinque: quae non solum cotingunt in translatione molis, quum ea locum mutat, sed in omni actione s piritus, ac corporis. Porro quod inter eos transitus intercedat cestatio aliqua, quum docet ratio, tum sein suin plerisque percipimus. Nam res Omnis vel mouetur naturaliter,uel vi: si naturaliter, nacta igitur fine suum quiescet: si sin vi, ergo inter finem violentiae , & initium pronitatis Ua- - - turae aliquam ponet intercapedinem, dum violentia facce- ' Ashat,& natura se exerat: quemadmodum in lapide sursum ia ih ' lcto. Neq; ex naotu violento & naturali unus motus siet eo- CAdem tenore vultus etiam in quibus vis altera subito excipit, si

A AB

506쪽

σσ DE PRIMA PHILOSOPHi A

ac retorquet, aliquid est interstitit, etsi minus ad depraehendendum expositi, quo prior vis delassata , posteriori nouae, ae vigenti concedit: in quo est pugna,& contentio , quae in momento temporis indiuiduo no transigitur, tempore aliquo est opus breuissimo quidem ad actionem celerrimam, ted diuiduo tamen. Sunt in quibus sensu ipsb quietem an notamus , ut in sagitta sursum iacta , quae se in momento quo deorsum retro agit, cessat paulissiper, ac nouum motum

exorditur: idem in actionibus , & c ssionibus principum

qualitatum corporis, idem in omni incremento ac decremento naturae licet de praehendere, ut in tempore , in aestu Oceani, in animantibus: idem in ipsis naturis spiritalibus, videlicet in cogitatibus nostri animi. Motus rectus no potest esse infinitus, unus, continuus: quoniam infinito esset opus spatio, in quo se extenderet quale nullum est usquam: circularis infinitus esse potest , quoniam in eodem spatio posset continuari quamlibet angusto, modo a vi aliqua, &potentia indefatigabili sustineretur. Idcirco motus eiusmodi attributus est caelo , ut diuturnus esse possit: nec pausam vitam interponit unquam , quoniam ita est ex usu naturae. Et sicut magnitudinibus quosda affingimus limites, in corpore superpcies, in his lineamenta , in lineamentis notas, seu puncta , & hos omnes ratione quadam inscctili quatenus sunt termini: sic in tempore quaedam cosideramus puncta , quae ab Aristotele vocantur να ν Γν , eaque velut initia sunt& fines, non partes temporis, eius dico quod nos partimur , nam ipsum in natura unum est perpetuum , nec intersistit. In motu etiam quaedam interualla & quasi puncta imaginamur, quibus non aliter motum dissecamus, quam tempus: eaque Aristoteles appellat κινουμα ra , mutata vulgo nominantur. Et quum actio omnis motus sit ab aliquo in aliud , opus est ad eam mouente ad initium, & mouente ad exitum ad initium mouet finis destinatus,ab initio vero ad calcem ducit efficiens: finis est in voluntate, efficiens in viribus. Hac temperatione atque harmonia , connexuit Deus omnia: nam & utrunque tam finis, quam efficiens in exordio, & medio operantur: efficiens explicatione virium, sinis incitatione atque stimulatione: desiderium enim finis detinet agens in opere: scite Horatius, Animum, spe

finis dura serentem. Nam in quibus delcctatio detinet, ea

ipsa

507쪽

ipsa delectatio est finis. inro circa duo sunt in actionem Duo n

Decessaria, velle & posse : hoc est virium , illud finis. Vo- cessaria Iunias in iis, quae mente, iudicio, consilio sunt praedita, li- ad actio-bera est: nanque hac gratia attributi sunt ei illi vel ut consulia nem.

tores, ut quid factu videatur optimum, cum eis consultet, ac

deliberet: reliqua tantum habent instigationem quandam,& tacitum naturae calcar, quo sine deliberatione avitantur, atque impelluntur : nec possunt retro uertere, nisi cum vi maiore repelluntur, v'uum ignis seruor circumfuso frigore impeditur: & auiditas cib in cane metu fustis retardatur: in quo naturae vires diuersae inter sepirenant: tamen im sertur brutum naturae impulsu, quam res in anima: itaque consilio non est opus, ubi no consultatur: stimulo est opus

intimo, & salutari illi, in quo est. In potentia seu facultate Virer.

sunt agentis vires, quae considerantur aliae ex dantis munere : hae sunt effectioni, aut cuicunque Armae ingenitae, vel aliunde inditae: pars sunt acquisitae, ut artes hominum: Sunt violenter obtrusae, atque impressae, sicut calor in aqua seruefacta. In partem virium venit instrumentum, quod vires Instru- adiuuat: ut manus, vel gladius. Qua id si instrumentum mentum accommodum non sit, impedimentum est. non instrumen tum : ut inualidum puerum graui & inhabili ense armari. Censentur vires vel ex loco, & tanquam sede, vel ex opere. Ex loco, nam aliae sunt spiritales in spiritibus, ut in animis nostris vis ingenii ac memoriae: aliae corporales in corpori bus: ex quibus nonnullae sunt in insensibilibus, aliae inanimantibus, quaedam in nobis, vel extra nos, vel intra noς.

Accedit his ex loco & tempore commoditas , quae duo viri bus modo prosunt, modo obsunt: plura & maiora facimus Illo aut allo, paruo,magno loco,& tempore. Adde his adiuncta tempori & loc',ut comedere,concoquere, studere, laborare, salubri loco, die ludo, & subfrigido. Ex opere autem: nam sunt quibus utimur ultroneis, hoc est, ex pronitate naturae,& tanquam libentibus: ut igne ad urendum, ventricu li calore ad coquendum. Sunt quibus repugnantibus,de coactis, ut gladio ad scindendum et seruo. qui ad officium pertrahitur : aliis precario, ut principe ad fauorem. Alia tan quam ex officio praesto sunt, ut leges , S boni magistratus. .Quorundam est eblandienda opera, sicut vulgi amicorum:

ingenia etia nostra plerun q, sunt allicefacienda. Sunt quibus

508쪽

cs DE PRIMA PHILOSOPH1 A

authoritate ac iubendo utimur. Q uibus rebus adiuvamur pro nobis,eisdem laedimur, atque impedimur contra nos. QSanto facultas agentis est maior,hoc minore ac minus apposito tum instrumento indiget, tum commoditate loci ac temporis:validius enim minus eget ope externa alioqui noesset validius in se,nec quicquam a potentiore distaret infirmius. QSocirca magni artifices in commodioribus instrumentis exactiora persciunt opera,ssuam mediocres idonea instrumenta nacti: ut Apelles cari cie de foco rapto melius expressit, a quo esset ad Ptolem eum inuitatus, quam alius secis let apto penicillo. Q uod ii praestantissima est Dei virtus ac potestas, utiq. iustrumento nullo indiget: quippe instrumentum imbecillitatis est, ut quod per se non potest,asnsequatur per aliud. Condita omnis vis ac potetia certis limitibus clauditur, non modo ad continuationem actionis, sed ad impressionem,& magnitudinem effictus. Hinc nascitur agendi,& patiendi inaequalis quaedam libratio, quae proportio seu comparatio nominaturmihilq; est adeo facile, quod a creato agente no agatur cum difficultate propter finitam eius vim.& repugnantiam patientis. Angelos vero sicut inessentiae incorruptibilitate, ita in expedita actione adiuuari arbitror a Deo, ne quid subeant molestiq. inrocirca in quibus virium agentis & patientis libratio, & quasi contentio, Conatus. conatu opus est, quo virium suarum tantum collistat agens, quitum lufficere iudicet, idque effundat desiderio linis: opus est item tempore, in quo exerceat conatum perueniendi ad finem. Nulla est ergo inter Deum & eius opus comparatio: alioqui tempore indigeret ad perfectionem operis instituti, nec in minore posset efficere: indigeret etiam conatu, in quo a nemine posset adiuuari, ut ipse iuuat alia. Istud vero nullam rem illi, quae habeat contulisse infinitam eius potenDeu, in fi liam aperte loquitur. Nam si finitus est,ac limitatus,velim nitus. scire, quis ei limites praefixit In conditis rebus facile hoe quiuis expedierit , in illo quis dicat quis possit vel cogitando fingere Z quum nec eo quicquam fueri r prius, nec in eo aliud lit quam Deus unus, merus, purus,simplicissimus. Quod si nemo vires illi est largitus, sed ipse sibi l umpsit, nec aliunde, sed ex fele, dubitari prolecto non potest, quin fumpserit infinitas. Quis sibi bonum sumit, nisi plurimum. certe quantum potesti mi id ergo secundum finitam ali, quam

nii iu

tect Idit

509쪽

LIBER SECUN DV s.

uam mensuram acceperit, nec accipere plus poterat 3 Quislius manus co nstrinxit Z Quae res modum ei potuitam- Ponere Cedo autem, num non id constat Deum esic, quo nihil maius cogitari potest,imo maius este omni, quod cogitari potest,& ut sapienter addit Ioannes Picus,in linite maius. At si infinitus non est,minus certe est, quam concipere possit nostra mens mullum est enim finitum, lupra quod illa non valeat se erigere. Adde quod non potest ea iupra primum 1 ut authorem cog tione se attollere: sicut nec est aliquid, quod ultra suam Originem queat regredi: atqui quocunque limitato amplius aliqiod illa concipit,maior est ergo conditor omnium. Quorsum attinet,impietates comminisci, quas nec ingenium nostrum capiat, quum interdum id in pietate ipsa vix serant nonnulli Z Constituant iam isti philosophi, utrum malint lactum aliquando mundum, Mundus an aeternu. Si aeternus est ,infinita Dei virtus declaratur con- an aliqua seruatione per tempus infinitum sine lassitudine. Si in ali-do factus. quo temporis principio est exortus, infinita virtus ostenditur productione de nihilo : omnis enim finita virtus in aliquo se,& ex aliquo exercet. Q uod autem ex nihilo aliquid educat,infinitum sit necesse est, nempe quod tantam habeat proportionem virium supra opus, quantam aliquid supra Nihil: quae plane est infinita. Itaque Dei opera quantus sit

Opifex, testantur. uaero autem, quid egerit, siue in numero, siue in magnitudine,siue in modo,quo non possit aliter, S maius,& praestabilius,efficeret Quid tandem est in operibus Dei postremum, supra quod nihil esse possit ZAn in singulis rerum aliquid λ An in formis, & ouas species. nominant Θ An non plures potest arbores coderet plures equos plures homines 3 plures caelos ac stellas Z & ut homo pomis alitur ac pane, ita lignis,& saxis λ& ut caeclum ab hoc Orientis puncto ad istud Occidentis conuertitur , contrario mo tu volui Z Aristoteles fieri aliter posse non putat, quoniam quemadmodum latium sit, bonum sit mundo: addas etiam licet optimum, sed ita ut meli us fieri non possit, non autem ut hoc melius sit, quam quicquid ille potest facere: isthuc ei, nim optimum non in puncto intemti est positum, late patet: si diuersum secisset,id quoque optimum fuisset mundo. Sed Aristoteles perinde facit,ac si quis quod architectu commodam aedificasset domum viderit, existimet nec aliam, nec

510쪽

DE PRIMA PHILOSOPHIA

aliter posse eum extruere aeque aptam usibus. QSὁd si de ar- i , ehitecto homine cogitare dementiς sit, quale erit de archite- cto immensae sapientiae ac potestatist Caeli Aristotelis secu- l ilo octo esse putabantur. Apud illos contenta his erat rerum

natura imo non credebatur plures posse caperem onus est a d isequentibus astronomis adiectus: postea decimus. Stellae iquid agunt in mundo Θ Ad ornatum vult eas esse Aristoteles spari ad Q uaeso te,Vna addita, vel dempta variaret hunc or- l

ra, nec ampliore numero esse homines poterui, nec minore: equum magis hominum genus ad mundi salutem pertineat squam astra: quoniam semoto homine nullus est conditurae shuius usus. QIod si rerum singula & plura & paucio ra po- rtest condere, quinetia de formis idem existimamus 3 praeter- rtim quum iam adulto mundo non paucae lane extiterint,no suae ruru i pecies ex veterum comistione, non miniis inter ea iquae sensus sunt expertia, quam inter animantia, & stirpes hquaedam perierint . inuid quod multa arte nostra fiunt me- hliora, quam quomodo sunt a natura ipla initio producta, vi e triticum,& uuae mos ergo Dei opera poterimus, ut sic dicam, i meliora facere, id est, aptiora nobis, ipse non poterit Z imo paliquid poterit plus arte nostra adiutus, quam solus, quae vel rcogitare, furoris est. Ad haec interuallum excellentiae forma- trum inter se alicuius est latitudinis, in quo noua species pos sset interlici : ab ultima etiam & illi proxima specie ad eum rspatium est non modo magnum, verum infinitum quoque: toc esset infinitum etiam si centuplo praestantior aliqua ire- scies conderetur: ut appareat relinqui locum infinitis for- imis, ante qua expleatur quod inter Deum authore &quodcunque eius opus immensa intercapedine te porrigit. Meritoque est a Platonicis reprghensus Aristoteles, qui illa velut distributione publicorum munium uniuersitatis quum septem inferiores orbes at signasset mentibus ,octauum Deo attribuit, iniqua proportione : etenim magis praestat Deus mentes omnes pariter, quam Octauus orbis septinati. Itaq; non habet princeps mundi peculiare Opus, quoniam illius sunt cuncta, & ipie est supra omnia tanto interuallo,quan- Deus an to immensus supra definita. Quid ergo , nam id requi- operatur rat aliquis si infinitus est Deus, num omnia infinite exeque-

infinite . tur λ Ad actione quide infinitu ,ad opus sinite: ex nihilo pro l

SEARCH

MENU NAVIGATION